Pseudo-Plato/Pseudo-Lucian
Halcyon seu de transformatione



Chaer. Quae ista vox nos pepulit, o Socrates, eminus a litoribus, illoque promontorio? quam suavis auribus? quodnam est tandem animal illud vocem edens? etenim muta sunt, quae quidem in aqua degunt.

So. Maritima quaedam, o Chaerephon, avis, Halcyona vocata, luctu lacrimisque abundans, de qua sane vetus hominibus est conficta fabula. Ferunt, illam, cum mulier esset quondam, Aeoli Hellenis filii nata, maritum, qui virginem duxerat, suum fato functum luxisse desiderio consuetudinis, Ceycem Trachinium Lucifero prognatum, pulchri parentis filium pulchrum, deinde vero aliis instructam divina voluntate in avis morem circumvolare maria, quaerentem illum, quandoquidem oberratis terris omnibus non poterat invenire.

Chaer. Halcyon id est, quod tu dicis? nunquam ante audiveram eius vocem, quae mihi insolens revera accidit. Flebilem ergo plane sonum emittit animal istud. Quali autem corporis est magnitudine, o Socrates?

So. Non magnum: attamen magnum ob singularem mariti amorem accepit a Diis praemium: cum enim nidulatur, halcyonios etiam, qui vocantur, dies mundus agit, hieme medio praecipuos serenitate, quorum est etiam hodiernus hicce quam maxime. Nonne vides, ut serena sunt superna, fluctibusque careat et tranquillum sit totum pelagus, consimile, ut ita dicam, speculo?

Chaer. Recte dicis: videtur enim halcyonius hodiernus esse dies; et heri utique talis erat. Sed per Deos, qua tandem re fidem oportet haberi iis, quae initio sunt dicta, o Socrates, ex avibus mulieres unquam extitisse, aut aves ex mulieribus? nihil enim omnium est, quod minus fieri videatur posse.

So. O care Chaerephon, videmur equidem eorum, quae fieri possunt, quaeque non, hebeti prorsus acie quidam esse iudices: exigimus enimvero ea secundum facultatem humanam, quae neque nosse, nec credere, nec cernere valet: multa proinde apparent nobis et factu facilium difficilia, et eorum, ad quae pertingere datur, ardua; haec quidem pleraque propter imperitiam, alia etiam non pauca ob infantiam mentis: re enim vera infans videtur esse omnis homo, etsi vel valde senex, quandoquidem exiguum plane, et infantiae instar, vitae spatium ad omne aevum. Quid autem, o bone, qui vires deorum Geniorumque ignorant, dicere habeant, utrum talium rerum fieri aliquid possit, necne? Vidisti, Chaerephon, nudius tertius quanta fuerit hiems: quin et animo repetentem metus invadat et ista fulmina ac tonitrua, ventorumque ingentes furores: existimasset aliquis, tellurem totam utique fuisse collapsuram. Paulo autem post mirifica quaedam exstitit compositi coeli serenitas. Iam tu utrum maius quiddam et operosius esse putas, ex isto turbine, qui vix substiti poterat, ac confusione ad placatissimum nitorem mutatam coeli faciem referre, inque tranquillitatem revocare mundum universum, quam mulieris formam transmutatam in aviculam quandam facere? nam ad eum sane modum et pueruli inter nos, qui quidem fingere sciunt, luto cerave sumta, facile ex eadem saepe materiae mole fingunt refinguntque multas formarum naturas. Deo enimvero, magnam habenti virtutis praestantiam, neque omnino comparandam ad nostras agendi vires, ad manum esse credere par est omnia istiusmodi, atque in facili posita. At enim totum coelum quanto tandem temet ipso videatur maius, indicare tu possis?

Chaer. Quis autem hominum, o Socrates, intelligere queat, aut dicendo effere tale quidquam? neque enim verbis illa consequi licet.

So. Nonne vero animadvertimus, hominum, inter sese si conferantur, magnum aliquod esse discrimen, quo alius alium superet, virium imbecillitatisque? nam virorum aetas ad pueros prorsus infantes quinque, si lubet, a partu, aut decem diebus, comparata admirabilem plane habet differentiam roboris et infirmitatis in omnibus propemodum per vitam actionibus, et iis, quaecunque manibus istis tam artificibus, et corpore et animo perficiunt: ista enim novellis, ut dixi, puerulis ne in mentem quidem venire videntur posse. Roboris autem unius viri adulti magnitudo immensum quantum illos supergreditur, adeo ut millia talium unus vir valde multa deciverit facillime: aetas enimvero penitus omnium indiga, quaeque nullis sibi machinis ipsa sufficiat, ab initio hominibus adest comes naturae lege. Quandoquidem ergo homo, ut patet, homini tantum interest, quid existimabimus omne simul coelum ad nostras vires illis visum iri, qui talia contemplari valent? probabile scilicet videbitur multis, quantum magnitudo mundi superat Socratis aut Chaerephontis speciem, tantum quoque potentiam eius ac sapientiam atque intellectum pro ratione antecedere facultatem nostrarum dotes. Proinde tibi mihique ac multis aliis nostri similibus multa quidem impossibilia sunt eorum, quae aliis valde facilia: nam et tibias inflare artis expertibus, et legere aut scribere illiteratis multo magis arduum est, usque eo dum sint imperiti, quam facere mulieres ex avibus, aut aves ex mulieribus. Natura vero acceptum in favo fere sine pedibus ac pennis animal, pedibus appositis atque alis, et varietate multa expoliens pulchraque et omnimoda colorum, apem sapientem produxit, divini mellis opificem: tum porro ex ovis mutis et inanimatis plura genera fingit alitum et terrestrium, aquaticorumque animalium, artibus quibusdam, ut veterum fert sententia, sacris aetheris magni ad tanti operis curam insuper usa. Cum ergo vires immortalium sint ingentes, nos mortales et pusilli plane, qui neque magna possumus perspicere, et ne parva quidem, in plerisque etiam, quae circa nos accidunt, haesitantes, non valeamus utique explorate quidquam statuere neque de Halcyonibus, nec de Lusciniis: famam autem fabulae, qualem tradiderunt parentes, talem et liberis meis, o ales lamentorum modulatrix, tradam, de tuis hymnis; tuumque pium et marito devinctum amorem saepe celebrabo, uxoribus meis Xanthippe et Myrto enarrans tum alia, tum praterea, qualem honorem nacta fueris a Diis. Tu quoque, Chaerephon, simile quiddam facias, non refugies.

Chaer. Ita sane decet, o Socrates: habent nimirum a te dicta duplicem adhortationem, quae mutuae uxorum virorumque consuetudini conducat.

So. Ergo, salutata Halcyone, progredi iam ad asty tempus est e Phalerico.

Chaer. Nulla quidem in me est mora.

[Sequitur excerptum ex annotationibus ad editionem Bipontinam]

Halcyonem Leonis philosophi Academici esse, testantur Athen. II, & Laërt. in Plat. Nec Platoni hic dialogus elapsus est, sicut nonnulli putant, quos Socratis persona in errorem pellexit. Occasio Dialogi a cantu Alcedinis. Pulcherrimum est commentum, in quo splendide de immensa summi atque aeterni principis potestate disseritur, deque divinis rebus. COGN. Non est Luciani, sed Leonis Academici, si Antonio Mureto sua stat fides. Or. IV. Luciani quidem prorsus non esse, tum lenta & oscitans, tum sententiarum levitas, & argumentorum frigus, & delirationes arguunt fatis. MARCIL.

Halcyon quidem non est Luciani ex animi sententia loquentis, quippe Epicurei, & forte ex deterrimo Epicureorum genere, qui malos mores cum prava doctrina coniungebant: sed posset esse Luciani animi causa Platonicum agentis. Profecto haec elegans est Platonis imitatio, sed in qua hoc unum merito arguas futilitatis, quod serio narretur putidissima fabula, eique aptetur, quidquid in re gravi & comperta de divina potentia dici potuisset. sed si dictorum ineptam occasionem demseris, & sententias de divina potentia spectaveris seorsim, fatebere, vix quidquam de ea melius posse dici. Ceterum de Halcyonis fabula vide Steph. Clerici Acad. Quaest. V.CLER.

Halcyonem dialogum fuerunt olim qui Platoni tribuerent; sed inter aperte nothos numerat Diogenes Laërtius Platone p. 84 C. Hunc autem ipsum Dialogum ex Galaei Collectaneis aliisque satis constat, eum esse, qui Platoni tribuebatur; cum ibi inter eius opera, quamvis notatus, reperiatur. Leoni cuidam a Phavorino philosopho, teste eodem Diogene, tribuebatur; unde satis liquet, non posse Lucianum habere auctorem, qui Laërtio coaevus, Phavorino iunior fuit. Eum Leonem Academicum vocat Nicias Nicaensis apud Athenaeum XI. Muretus etiam Or. IV, & Tan. Faber in Notis ad Phaedri fab. p. 173 C. Et sane etiamsi haec testimonia non suppeterent, vix credibile est, Lucianum de Deorum vi & potentia tam recte sensisse & tam magnifice locutum. Vide Biblioth. Caesar. VII, p. 3. Platoni autem minime tribuerim, tum quia veteres reiecerunt, tum ob ea praecipue, quae de duabus Socratis uxoribus in fine leguntur. SOLAN.]



Neo-Latin The Latin Library The Classics Homepage