PSEUDO-PLATO DEMODOCUS SIVE DE CONSILIO DANDO.
Dialogus, qui nothus habetur
(Sebastiano Corrado interprete)
Tu me quidem iubes, o Demodoce, consilii aliquid vobis hisce de rebus afferre, de quibus consulturi convenistis: sed mihi in mentem venit considerare, quid concilium vestrum, eorumque, qui se vobis consilium posse dare putant, studium, atque suffragium, quod unusquisque vestrum ferre cogitat, possint efficere. Hoc enim quo pacto non sit ridiculum, vos, si recte et perite hisce de rebus, de quibus consulturi convenistis, dare consilium non licet, consulturos de rebus convenisse, de quibus dare consilium recte non liceat? Illud vero etiam qui non sit absurdum, convenisse vos consulturos, si recte quidem, et perite huiuscemodi de rebus dare consilium liceat, sed nulla sit scientia, ex qua recte quisquam de his dare consilium possit? Quod si aliqua scientia sit, qua liceat in his recte consilium dare, non necesse est, et aliquos esse, qui sciant his de rebus consilium dare? Quum vero sint aliqui, qui sciant de his consilium dare, vel nescire: vel partim quidem ex vobis scire, partim vero nescire? Si omnes igitur scitis, quid oportet vos amplius ad consulendum convenire? unusquisque enim vestrum ad dandum consilium est idoneus. Sin omnes contra nescitis, quomodo consultare potestis: vel quid utilitatis hoc consilium afferre potest vobis, qui ne deliberare quidem possitis? Sed si ex vobis partim quidem sciunt, partim vero nesciunt, iique consilio egent, et si fieri potest, ut vir unus prudens det imperitis consilium, poterit et unus vobis, qui nescitis, consilium dare. An non idem, qui sciunt, dant consilium omnes? Quare vos, hoc audito, decet hinc abire. Nunc tamen hoc non facitis, sed vultis multos ex his, qui consilium, dent, audire. Non enim creditis eos, qui ad dandum consilium vobis aggrediuntur, ea nosse, de quibus dant consilium. Si enim credidissetis eos, qui dant consilium, nosse, unum vobis audire satis fuisset. Vos igitur, ut eos, qui nesciunt, audiatis, convenire, tanquam aliquid, quod operae pretium sit, facturi sitis, qui fieri potest, ut non sit absurdum? Atque de vestro quidem consilio sic dubito: de illorum vero, qui vobis consilium dare posse putant, studio illud mihi dubium est. Nam si, qui iisdem de rebus dant consilium, non eadem respondeant, quo pacto pulchre omnes dare consilium possint, quum non respondeant eadem, quae respondet is, qui recte dat consilium? Vel quomodo ineptum non sit eorum studium, qui inducunt animum his de rebus consilium dare, quarum sunt imperiti? Nam periti nunquam sibi ita constituent, ut consilium non recte dare velint. Sin eadem contra respondeat, quid ipsos omnes oportet consilium dare? Unus enim ipsorum, qui eadem respondeat, sufficere poterit. Quis igitur non rideat, qui cupiant ea facere quae nihil utilitatis afferant? Neque igitur imperitorum studium possit non esse ineptum, quum sit huiusmodi: neque prudens unquam talia facienda suscipiant, quum sciant vel unum quemvis ipsorum, qui consilium det, ut par est, id ipsum posse praestare. Quare ego nullam rationem excogitare possum, qua studium eorum, qui se vobis consilium dare posse putant, non ridiculum esse videatur. Quod vero ad suffragium, quod ferre cogitatis, pertinet, id quidnam possit, vehementer animi pendeo. Nam utrum eos, qui sciunt, ut consilium dent, decernetis? at non plus uno, neque aliter, atque aliter eadem de re consilium dabunt: quamobrem de his vos suffragium ferre non oportebit. An imperitos, et eos, qui non, ut oportet, consilium dant, ad dandum consilium constituetis? at hi non magis quam furiosi consulendi sunt. Sed si neque de peritis, neque de imperitis sententiam feretis, quosnam ab initio ad dandum consilium idoneos esse iudicabitis? Qui vero prorsus convenit alios vobis consilium dare: siquidem vos haec potestis iudicare? Quod si non potestis iudicare, quid vobis suffragia possunt prodesse? vel quo pacto ridiculum non sit, vos veluti consilio egentes, nec ad id inveniendum idoneos convenisse: postquam vero conveniretis, existimare sententiam vobis esse ferendam, tanquam iudicare possitis? Non enim dicendum est, vos quidem singulos rudes fuisse, sed, postquam unum in locum convenistis, prudentes factos esse: neque praeterea vos privatim quidem dubitasse, verum simulatque huc venistis, non amplius dubitare, sed idoneos esse factos ad ea perspicienda, quae vobis facienda sunt: quum de nullo haec didiceritis, neque vos ipsi inveneritis, quod est longe omnium difficillimum. Vos enim, nisi cognoscere possitis, quae vobis facienda sint, nunquam de eo, qui vobis consilium det, an id recte faciat, iudicare poteritis. Neque praeterea unus aliquis, qui vobis det consilium, dicet, se vos, quae vobis facienda sint, ita docturum, ut et qui male, et qui bene vobis consilium dent, iudicare possitis: atque id ipsum tam brevi, et tam multos: quum praesertim hoc illo nihilo minus difficile esse videatur. Quod si nec concilium, nec qui vobis consilium dat, vos ad iudicandum idoneos efficiunt, quid vobis opus est suffragiis? vel qui potius concilium vestrum suffragiis, et suffragia studio eorum, qui vobis consilium dant, non maxime repugnant? Nam concilium vestrum habetur perinde quasi vos ad aliquid statuendum non sitis idonei, sed aliorum consilio egeatis: suffragia vero perinde feruntur, ac si vos non modo non egeatis consilio, sed etiam iudicare, et dare aliis consilium possitis. Deinde studium eorum, qui consilium dant, adest quidem, tanquam id facere sciant: sed a vobis suffragia feruntur, tanquam nesciant. Verum si quis vos, qui suffragia fertis, et eum, qui vobis hisce de rebus quas suffragio decernitis, consilium dederit, ita roget: an scitis id futurum, cuius causa facere ea cogitatis, quae decrevistis? non credo vos dicturos, Quid autem, si fuerit illud, cuius causa facere haec cogitatis, nostis hoc utile vobis fore? Neque vos hoc dicturos, neque eum, qui vobis dat consilium, puto. Si quis praeterea de vobis ita quaerat: an esse quenquam omnium mortalium existimatis, qui horum aliquod unum faciat? Neque vos hoc concessuros arbitror. Quum igitur illa, quae in consultationem veniunt, sint eiusmodi, ut manifesta vobis esse non possint: quumque ij, qui suffragia ferunt, atque ij, qui consilium dant, sint imperiti: iure dicetis evenire, ut et nos non credamus, et ipsos saepe earum rerum poeniteat, de quibus consulant, et de quibus suffragium ferant: quae praestantissimis viris accidere consentaneum non est. Illi enim sciunt, qualia sint illa, de quibus causa consilium dant, his, qui ab ipsis persuasi sint, certa esse, futurumque, ut neque ipsos, neque eos, qui persuasi sint, unquam poeniteat. His igitur ego de rebus existimabam dignum , eos, qui prudentes sint, consilium dare; non autem de his de quibus tu me dare consilium iubes. Ex illorum enim consultatione felicitas, ex horum vero nugis infelicitas nascitur. Interfui forte, quum homo quidam amicum repraehenderet suum: propterea quod cuidam accusatori credebat, quum defensorem nondum, sed accusatorem ipsum duntaxat audisset. Dicebat itaque rem illum indignam facere, qui condemnaret hominem, cuius neque ipse res praesens vidisset, neque ex amicis, qui vidissent, quibusque par esset de illo referentibus credere, audisset: quum ne audita quidem utriusue causa, accusatori ita temere crederet: iustumque esse ab illo non minus defensorem quam accusatorem audiri prius quam absolveret, vel condemnaret. Nam qui possit aliquis vel causam bene, vel homines probe iudicare, nisi prius utrunque litigatorem audiverit? Collatas enim rationes, et causas veluti purpuram, et aurum longe potius est iudicari. Cur enim Legislator iussisset vel tempus adversariorum utrique dari, vel iudices iurare se aequaliter utranque partem audituros, nisi iustius, meliusqe a iudicibus causas hoc modo iudicari posse existimasset? Tu vero mihi videris ne illud quidem, quod a multis dicitur, audisse. Quidnam? inquit.
Nunquam decernas, audis nisi tu prius ambos.
Hoc sane quidem haud ita divulgatum fuisset, nisi bene, atque, ut convenit, homines dictum existimassent. Do tibi igitur, inquit, id consilii, ut tu nunquam posthac tam temere homines neque condemnes, neque absolvas. Alter igitur, absurdum sibi videri respondit, siquidem, uno loquente, cognosci non posset, utrum vera, an falsa diceret, duobus vero, posset: atque si ab eo quidem, qui vera dicat, discere homines non possent, ab eodem vero, atque altero simul, qui mentiatur, doceri possent: item si unus quidem, qui recte, veraque dicat, ostendere, quae dicat, non posset: duo vero, quorum alter mentiatur, et nihil recte dicat, id possent indicare, quod qui recte dicat, non posset. Hic, inquit, haereo. Atque illud praeterea quo tandem pacto declarabunt? utrum tacentes, an loquentes? Nam si tacentes ostendent, neque alterum, neque utrunque opus erit audire. Sin ambo loquentes ostendant, amboque confuse (volunt enim utrunque separatim dicere) loquentur, quonam modo fieri poterit, ut ambo simul rem manifestent? Nam si demonstrabunt ambo simul, dicentque tunc simul, nunquam hoc fieri sinent. Quare est reliquum (siquidem loquentes ostendent) ut dicens uterque demonstret: et quando dicet uterque, tunc et uterque commonstrabit. Quamobrem dicet hic quidem prius, sed ille posterius: et ostendet hic quidem prius, ille vero posterius. Proinde, si vicissim uterque idem monstrabit, quid oportebit praterea secundum audire? Ab eo enim, qui prius dixerit, iam res declarata fuerit. Accedit et illud, inquit. Si monstrabunt ambo, quo pacto non et eorum alter monstrabit? Ambo enim quemadmodum monstrabunt, quorum alter monstrare non possit; Sin uterque indicabit, manifestum est, eum, qui prius dicet, et prius indicaturum. Quapropter qui illum solum audiet qui fieri poterit, ut rem non cognoscat? Hos igitur ego audiens, addubitabam, nec, quid iudicarem, habebam. Alij quidem, qui praesentes erant, affirmabant, priorem vera dicere. Quaero igitur, si quid habes, quod hisce de rebus in medium proferas, utrum liceat, uno dicente, id cognoscere, quod dicat: an potius necessarium non sit ambos audire? vel tu quid censes? Paulo ante quidam alterum accusabat, quod argentum sibi neque commodare, neque credere voluisset. Atque ille quidem, qui accusabatur, se defendebat: alius vero quidam ex his, qui praesentes erant, accusatorem ita rogavit: Utrum hic quidem, qui tibi non credidit, nec commmodavit, erravit: Tu vero, qui non persuasisti, ut commodaret, non errasti? Quid enim, dixit ille, erravi? Uter, inquit, tibi videtur errare, qui sit ab his, quae petebat, an qui non sit reiectus? Qui sit reiectus, dixit. Dicisne igitur te quidem ab eo reiectum esse, quo uti cupiebas: istum vero, qui noluit impertire, ab eo non esse reiectum? Dico, respondit: sed quid ego erravi, si mihi ille non dedit? Si quidem, inquit, ab eo tu rogabas ea, quae minus oportebat, quid esse potest causae, cur tu non putes erasse, istumque, qui non dedit, recte fecisse? Sin, quae oportebat, petebas, ab hisque tu reiectus es, qua ratione fieri potest, ut tu non vel necessario aberraris? Fortasse, dixit, erravi: sed qui ille, qui mihi non credidit, non erravit? Nonne hoc, inquit, etiam dicis, te erraturum non fuisse, si cum illo, ut convenit, versatus esses? Dico. Nunc cum illo non, ut convenit, versatus es. Videor, dixit. Si tibi igitur ille non, ut convenit, versanti, morem non gessit, quid est, quam ob rem iuste illum accusare possis? Non possum dicere. Neque, quod male utentibus commodandum non sit, potes dicere? Immo possum, dixit, et quidem facile. Sed qui, inquit, non versantur, ut convenit, non male uti tibi videntur? Mihi quidem, dixit, videntur. Quid igitur erravit ille, si tibi male utenti non commodavit? Nihil, respondit, ut videtur. Quare igitur homines haec inter se criminantur: et his quidem, quibus ipsi non persuaserint, quia non paruerunt, irascuntur: se vero ipsi, quod non persuaserunt, minime accusant? Tunc alius, qui praesens erat, Quum quis, inquit, aliquo bene utatur, eique magno usui sit, vel ob id se postea dignum fore existimans, quo ille pariter uti debeat, nec tamen id consequatur, qui non iure is indignari possit? Is certe, inquit, quem putat ille similiter seipso uti debere, vel ipso uti bene potest, vel non potest: et si quidem non potest, quanam via bene illum putat usurum, qui non possit? Sin potest, cur homini tali non persuasit? vel potius quid afferri potest, quam ob rem, qui talia dicunt, dicere bene videantur? Sed hoc mehercule, inquit, vituperare oportet, ut is, aliique amici, qui vituperantem audiant, ipso deinceps melius utantur. Melius vero uti, inquit, dignum esse nonne tibi hic recte existimare videbatur? Videbatur, dixit. Quonam igitur modo, qui audiant hominem haec vituperantem, melius utentur? Nullo, dixit. Quare igitur haec aliquis vituperat? Se invenire non posse respondit. Quidam arguebat hominis inscitiam, quod cito, et quibusvis hominibus aliquid dicentibus crederet. Civibus enim, et domesticis dicentibus credere aequum esse: his vero hominibus, quos neque nosset, neque prius unquam audisset, fidem adhibere, praesertim quum sciret, plurimos ex hominibus esse fallaceis, et versutos, stultitiae signum non parvum esse dicebat. At quidam ex his, qui aderant, dixit: Ego vero putabam te eum esse, qui censeres multo pluris faciendum esse eum, qui quidvis celeriter, quam qui tarde perciperet. Etenim censeo, inquit ille. Quid igitur accusas, si celeriter, et quibusvis vera dicentibus fidem habet? At hoc, ait, ego non accuso, sed quod cito credit falsa dicentibus. Sed si longo post tempore, et non quibusvis credidisset, ostendissetque, non illum magis acusasses? Prorsus, inquit. An propterea quod tarde, nec quibusvis credidisset? Haud sane, inquit. Non enim puto, inquit ille, adduci te posse, ut existimes hominem dignum esse, qui propter hoc accusetur: sed quod his, qui res incredibiles dicunt, credat. Ita sane, inquit. An igitur arbitraris illum quidem indignum, qui accusetur, quum tarde, nec quibusvis credit: dignum vero, quum cito, et quibuslibet credit? Non ego, inquit. Quid igitur illum accusas? Quod erat, prius, quam rem perpendat, celeriter, et quibuslibet credens. Sed si tarde cecidisset prius, quam consideraret, non errasset? Sine dubio, inquit. Quin ita nihilo minus errasset. Verum ego non quibuslibet reor esse credendum. Si tu non quibuslibet putas credi oportere, ignotis ut convenit celeriter fidem adhibere? Nonne prius arbitraris considerandum esse, an vera dicant? Ego equidem, inquit, dicerem oportere. Fortasse enim et horum aliqui dicunt incredibilia. Et valde quidem, inquit. Cur igitur magis aequum sit domesticis, et familiaribus, quam quibuslibet credere? Non possum, inquit, dicere. Quid? si magis domesticis, quam quibusvis est credendum, nonne ipsos fide minus indignos, quam quoslibet oportet iudicare? Quidni? inquit. Si igitur quidem sint domestici, illis vero ignoti, qui fiet, ut non oporteat, eosdem iisdem magis fide dignos existimare? Aequaliter enim, eademque fide dignos esse domesticos et ignotos tibi non placet affirmare. Mihi vero, inquit, non placet. Quae vero similiter eodemque modo ab iisdem dicuntur, ij quidem credent, illi vero minime credibilia arbitrabuntur, et neutri errabunt? Absurdum esset et hoc inquit. Deinde, si eadem dicunt domestici, et quilibet, quo pacto, quae dicuntur, non sint credibilia similiter, vel incredibilia similiter? Necesse est, inquit. Dicentibus igitur eadem pariter credendum est, quum dicant eadem. Probabile est, inquit. Haec igitur illi dum dicerent, dubitabam ego, nec constituere poteram, quibus credere, et quibus non credere oporteret: atque utrum fide dignis, hisque, qui scirent ea, de quibus dicerent, an domesticis, et notis credendum esset. Tu vero de rebus quid censes?