1Carminis incompti lusus lecture procaces,
Conveniens Latio pone supercilium.
Non soror hoc habitat Phoebi, non Vesta sacello,
Nec quae de patrio vertice nata dea est.
Sed ruber hortorum custos, membrosior aequo,
Qui tectum nullis vestibus inguen habet.
Aut igitur tunicam parti praetende tegendae,
Aut quibus hanc oculis aspicis, ista lege.
2
Ludens haec ego, teste te, Priape,
Horto carmina digna, non libello,
Scripsi non nimium laboriose.
Nec Musas tamen, ut solent poetae,
Ad non virgineum locum vocavi.
Nam sensus mihi corque defuisset,
Castas, Pierium chorum, sorores
Auso ducere mentulam ad Priapi.
Ergo quidquid id est, quod otiosus
Templi parietibus tuis notavi,
in partem accipias bonam, rogamus.
3
Obscure poteram tibi dicere: 'da mihi quod tu
Des licet assidue, nil tamem inde perit.
Da mihi, quod cupies frustra dare forsitan olim,
Cum tenet obsessas invida barba genas,
Quodque Iovi dederat, qui raptus ab alite sacra
Miscet amatori pocula grata suo,
Quod virgo prima cupido dat nocte marito,
Dum timet alterius vulnus inepta loci.'
Simplicius multo est 'da pedicare' Latine
Dicere: quid faciam? crassa Minerva mea est.
4
Obscenas rigido deo tabellas
Ducens ex Elephantidos libellis
Dat donum Lalage rogatque temptes
Si pictas opus edat ad figuras.
5
Quam puero fertur legem dixisse Priapus,
Versibus haec infra scripta duobus erit:
Quod meus hortus habet, sumas impune licebit,
Si dederis nobis quod tuus hortus habet
6
Qui sum ligneus, ut vides, Priapus
et falx lignea, ligneusque penis,
Prendam te tamen et tenebo prensum
Totamque hanc sine fraude, quantacumque est,
Tormento citharaque tensiorem
Ad costam tibi septimam recondam.
7
Cum loquor una mihi peccatur littera; nam T
P dico semper blaesaque lingua mea est
8
Matronae procul hinc abite castae:
Turpe est vos legere impudica verba.
Non assis faciunt euntque recta:
Nimirum sapiunt videntque magnam
Matronae quoque mentulam libenter.
9
Cur obscena mihi pars sit sine veste, requiris:
Quaere, tegat nullus cur sua tela deus.
Fulmen habet mundi dominus, tenet illud aperte;
Nec datur aequoreo fuscina tecta deo.
Nec Mavors illum, per quem valet, occulit ensem;
Nec latet in tepido Palladis hasta sinu.
Num pudet auratas Phoebum portare sagittas?
Clamne solet pharetram ferre Diana suam?
Num tegit Alcides nodosae robora clavae?
Sub tunica virgam num deus ales habet?
Quis Bacchum gracili vestem praetendere thyrso,
Quis te celata cum face vidit, Amor?
Nec mihi sit crimen quod mentula semper aperta est:
Hoc mihi si telum desit, inermis ero.
10
Insulsissima quid puella rides?
Non me Praxiteles Scopasve fecit,
Non sum Phidiaca manu politus;
Sed lignum rude villicus dolavit,
Et dixit mihi 'tu Priapus esto'.
Spectas me tamen et subinde rides:
Nimirum tibi salsa res videtur
Adstans inguinibus columna nostris.
11
Ne prendare, cave. Prenso nec fuste nocebo,
Saeva nec incurva vulnera falce dabo:
Traiectus conto sic extendere pedali,
Ut culum rugam non habuisse putes.
12
Quaedam senior Hectoris parente,
Cumaeae soror, ut puto, Sibyllae,
Aequalis tibi, quam domum revertens
Theseus repperit in rogo iacentem,
Infirmo solet huc gradu venire
Rugosasque manus ad astra tollens,
Ne desit sibi mentula rogare.
Hesterna quoque luce dum precatur,
Dentem de tribus excreavit unum.
'Tolle' inquam 'procul ac iube latere
Scissa sub tunica stolaque russa,
Ut semper solet, et timere lucem,
Qui tanto patet indecens hiatu,
Barbato macer eminente naso,
Ut credas Epicuron oscitari.
13
Percidere puer, moneo, futuere puella;
Barbatum furem tertia poena manet.
14
Huc huc, quisquis es, in dei salacis
Deverti grave ne puta sacellum.
Etsi nocte fuit puella tecum,
Hac re quod metuas adire, non est.
Istud caelitibus datur severis:
Nos vappae sumus et pusilla culti
Ruris numina, nos pudore pulso
Stamus sub Iove coleis apertis.
Ergo quilibet huc licebit intret
Nigri fornicis oblitus favilla.
15
Commisso mihi non satis modestas
Quicumque attulerit manus agello
Is me sentiet esse non spadonem.
Dicat forsitan haec sibi ipse: 'nemo
Hic inter frutices loco remoto
Percisum sciet esse me'; sed errat:
Magnis testibus ista res agetur.
16
Qualibus Hippomenes rapuit Schoeneida pomis,
Qualibus Hesperidum nobilis hortus erat,
Qualia credibile est spatiantem rure paterno
Nausicaam pleno saepe tulisse sinu,
Quale fuit malum, quod littera pinxit Aconti,
Qua lecta est cupido pacta puella viro:
Taliacumque pius dominus florentis agelli
Imposuit mensae, nude Priape, tuae.
17
Quid mecum tibi, circitor moleste?
Ad me quid prohibes venire furem?
Accedat, sine: laxior redibit.
18
Commoditas haec est in nostro maxima pene,
Laxa quod esse mihi femina nulla potest.
19
Hic quando Telethusa circulatrix,
Quae, clunem tunica tegente nulla,
Sexum latius altiusque motat,
Crisabit tibi fluctuante lumbo:
Haec sic non modo te, Priape, possit
Privignum quoque sed movere Phaedrae.
20
Fulmina sub Iove sunt; Neptuni fuscina telum;
Ense potens Mars est; hasta, Minerva, tua est;
Subtilibus Liber committit proelia thyrsis;
Fertur Apollinea missa sagitta manu;
Herculis armata est invicta dextera clava:
At me terribilem mentula tenta facit.
21
Copia me perdit: tu suffragare rogatus,
Indicio nec me prode, Priape, tuo,
Quaeque tibi posui tamquam vernacula poma,
De Sacra nulli dixeris esse Via.
22
Femina si furtum faciet mihi virve puerve,
Haec cunnum, caput hic praebeat, ille nates.
23
Quicumque hic violam rosamve carpet
Furtivumque olus aut inempta poma,
Defectus pueroque feminaque
Hac tentigine quem videtis in me
Rumpatur, precor, usque mentulaque
Nequiquam sibi pulset umbilicum
24
Hic me custodem fecundi villicus horti
Mandati curam iussit habere loci.
Fur habeas poenam, licet indignere, 'feram'que
'Propter olus' dicas 'hoc ego?' 'propter olus'.
25
Hoc sceptrum, quod, ubi arbore est recisum,
Nulla iam poterit virere fronde:
Sceptrum, quod pathicae petunt puellae,
Quod quidam cupiunt tenere reges,
Cui dant oscula nobiles cinaedi,
Intra viscera furis ibit usque
Ad pubem capulumque coleorum.
26
Porro -nam quis erit modus?- Quirites,
Aut praecidite seminale membrum,
Quod totis mihi noctibus fatigant
Vicinae sine fine prurientes
Vernis passeribus salaciores,
Aut rumpar, nec habebitis Priapum.
Ipsi cernitis, effututus ut sim
Confectusque macerque pallidusque,
Qui quondam ruber et valens solebam
Fures caedere quamlibet valentes.
Defecit latus et periculosam
Cum tussi miser exspuo salivam.
27
Deliciae populi, magno notissima circo
Quintia, vibratas docta movere nates,
Cymbala cum crotalis, pruriginis arma, Priapo
Ponit et adducta tympana pulsa manu:
Pro quibus, ut semper placeat spectantibus orat,
Tentaque ad exemplum sit sua turba dei
28
Tu, qui non bene cogitas et aegre
Carpendo tibi temperas ab horto,
Pedicabere fascino pedali.
Quod si tam gravis et molesta poena
Non profecerit, altiora tangam.
29
Obscenis peream, Priape, si non
Uti me pudet improbisque probris.
Sed cum tu posito deus pudore
Ostendas mihi coleos patentes,
Cum cunno mihi mentula est vocanda.
30
'Falce minax et parte tui maiore, Priape,
ad fontem, quaeso, dic mihi qua sit iter'.
'Vade per has vites, quarum si carpseris uvam,
Cur aliter sumas, hospes, habebis aquam'.
31
Donec proterva nil mei manu carpes,
Licebit ipsa sis pudicior Vesta.
Sin, haec mei te ventris arma laxabunt,
Exire ut ipsa de tuo queas culo.
32
Uvis aridior puella passis,
Buxo pallidior novaque cera,
Collatas sibi quae suisque membris
Formicas facit altiles videri,
Cuius viscera non aperta Tuscus
Per pellem poterit videre aruspex,
Quae suco caret estque pura pumex
(Nemo viderit hanc ut expuentem,
Quam pro sanguine pulverem scobemque
In venis medici putant habere),
Ad me nocte solet venire et affert
Pallorem maciemque larualem.
Ductor ferreus insulariusque
Lanternae videor fricare cornu.
33
Naidas antiqui Dryadasque habuere Priapi,
Et quo tenta dei vena subiret, erat
Nunc adeo nihil est, adeo mea plena libido est,
Ut Nymphas omnis interiisse putem.
Turpe quidem factu, sed ne tentigine rumpar,
Falce mihi posita fiet amica manus.
34
Cum sacrum fieret deo salaci,
Conducta est pretio puella parvo,
Communis satis omnibus futura,
Quae quot nocte viros peregit una
Tot verpas tibi dedicat salignas.
35
Pedicabere, fur, semel; sed idem
Si praedatus eris bis, irrumabo;
Et si tertia furta molieris,
Ut poenam patiare et hanc et illam,
Pedicaberis irrumaberisque.
36
Notas habemus quisque corporis formas:
Phoebus comosus, Hercules lacertosus;
Trahit figuram virginis tener Bacchus
Minerva ravo lumine est, Venus paeto;
Frontem bicornes Arcadas vides Faunos;
Habet decentes nuntius deum plantas;
Tutela Lemni impares movet gressus;
Intonsa semper Aesculapio barba est;
Nemo est feroci pectorosior Marte:
Quod si quis inter hos locus mihi restat,
Deus Priapo mentulatior non est.
37
Cur pictum memori sit in tabella
Membrum quaeritis unde procreamur?
Cum penis mihi forte laesus esset
Chirurgique manum miser timerem,
Dis me legitimis nimisque magnis,
Ut Phoebo puta filioque Phoebi,
Curandam dare mentulam verebar,
Huic dixi: "fer opem, Priape, parti,
Cuius tu, pater, ipse pars videris.
Quae salva sine sectione facta,
Ponetur tibi picta quam levaris,
Compar consimilisque concolorque."
Promisit fore mentulamque movit
Pro nutu deus et rogata fecit.
38
Simpliciter tibi me, quodcumque est, dicere oportet,
Natura est quoniam semper aperta mihi:
Pedicare volo, tu vis decerpere poma;
Quod peto, si dederis, quod petis accipies.
39
Forma Mercurius potest placere,
Forma conspiciendus est Apollo,
Formosus quoque pingitur Lyaeus,
Formosissimus omnium est Cupido.
Me pulchra fateor carere forma,
Verum mentula luculenta nostra est:
Hanc mavult sibi quam deos priores,
Si qua est non fatui puella cunni.
40
Nota Suburanas inter Telethusa puellas,
Quae, puto de quaestu libera facta suo est,
Cingit inaurata penem tibi, sancte, corona:
Hunc pathicae summi numinis instar habent.
41
Quisquis venerit huc poeta fiat
Et versus mihi dedicat iocosos.
Qui non fecerit, inter eruditos
Ficosissimus ambulet poeta.
42
Laetus Aristagoras natis bene vilicus uvis
De cera facili dat tibi poma deus.
At tu sacrati contentus imagine pomi
Fac veros fructus ille, Priape. ferat
43
Velle quid hanc dicas, quamvis sim ligneus, hastam,
Oscula dat medio si qua puella mihi?
Augure non opus est: 'in me' (mihi credite) dicit,
Utetur veris viribus hasta rudis.
44
Nolite omnia quae loquor putare
Per lusum mihi per iocumque dici.
Deprensos ego ter quaterque fures
Omnes, non dubitetis, irrumabo.
45
Cum quendam rigidus deus videret
Ferventi caput ustulare ferro,
Ut Maurae similis foret puellae,
'Heus', inquit, 'tibi dicimus, cinaede,
Uras te licet usque torqeasque
Non tandem prior es puella flexi
Quam sint mentula quos habet capilli.
46
O non candidior puella Mauro,
Sed morbosior omnibus cinaedis,
Pygmaeo brevior gruem timenti,
Ursis asperior pilosiorque,
Medis laxior Indicisque bracis:
Manes hinc, licet ut liberit, ires:
Nam quamvis videar satis paratus,
Erucarum opus est decem maniplis,
Fossas inguinis ut teram dolemque
Cunni vermiculos scaturrientes.
47
Quicumque vestrum, qui venitis ad cenam,
Libare nullos sustinet mihi versus,
Illius uxor aut amica rivalem
Lasciviendo languidum, precor, reddat,
Et ipse longa nocte dormiat solus
Libidinosis incitatus erucis.
48
Quod partem madidam mei videtis,
Per quam significor Priapus esse:
Non ros est, mihi crede, nec pruina,
Sed quod sponte mea solet remitti,
Cum mens est pathicae memor puellae.
49
Tu quicumque vides circa tectoria nostra
Non nimium casti carmina plena ioci,
Versibus obscenis offendi desine: non est
Mentula subducti nostra supercilii.
50
Quaedam, si placet hoc tibi, Priape,
Ficosissima me puella ludit
Et nec dat mihi nec negat daturam:
Causas invenit usque differendi.
Quae si contigerit fruenda nobis,
Totam cum paribus, Priape, nostrae
Cingemus tibi mentulam coronis.
51
Quid hoc negoti est quave suspicer causa
Venire in hortum plurimos meum fures,
Cum quisquis in nos incidit luat poenas
Et usque curvos excavetur ad lumbos?
Non ficus hic est praeferenda vicinae
Uvaeque quales flava legit Arete.
Non mala truncis adserenda Picenis
Pirumque tanto quod periculo captes,
Magisque cera luteum nova prunum
Sorbumve ventres lubricos moraturum.
Praesigne rami nec mei ferunt morum
Nucemve longam quam vocant Abellanam,
Amygdalumve flore purpurae fulgens.
Non brassicarum ferre glorior caules
Betasve quantas hortus educat nullus,
Crescensve semper in suum caput porrum.
Nec seminosas ad cucurbitas quemquam
Ad ocimumve cucumeresque humi fusos
Venire credo, sessilesque lactucas
Acresque cepas aliumque furatum,
Nec ut salaces nocte tollat erucas
Mentamque olentem cum salubribus rutis.
Quae cuncta quamvis nostro habemus in saepto,
Non pauciora proximi ferunt horti.
Quibus relictis in mihi laboratum
Locum venitis, improbissimi fures:
Nimirum apertam convolatis ad poenam,
Et vos ad ipsum quod minamur invitat.
52
Heus tu, non bene qui manum rapacem
Mandato mihi contines ab horto,
Iam primum stator hic libidinosus
Alternis et eundo et exeundo
Porta te faciet patentiorem.
Accedent duo, qui latus tuentur,
Pulchre pensilibus peculiati;
Qui cum te male foderint iacentem,
Ad pratum veniet salax asellus
Et nil deterius mutuniatus.
Quare, qui sapiet malum cavebit,
Cum tantum sciat esse mentularum.
53
Contentus modico Bacchus solet esse racemo,
Cum capiant alti vix cita musta lacus,
Magnaque fecundis cum messibus area desit,
In Cereris crines una corona datur.
Tu quoque, dive minor, maiorum exempla secutus,
Quamvis pauca damus, consule poma boni.
54
CD si scribas temonemque insuper addas,
Qui medium vult te scindere pictus erit.
55
Credere quis possit? Falcem quoque -turpe fateri-
De digitis fures subripuere meis.
Nec movet amissi tam me iactura pudorque,
Quam praebent iustos altera tela metus:
Quae si perdidero, patria mutabor, et olim
Ille tuus civis, Lampsace, Gallus ero.
56
Derides quoque, fur, et impudicum
Ostendis digitum mihi minanti?
Eheu me miserum, quod ista lignum est,
Quae me terribilem facit videri.
Mandabo domino tamen salaci,
Ut pro me velit irrumare fures.
57
Cornix et caries vetusque bustum,
Turba putida facta saeculorum,
Quae forsan potuisset esse nutrix
Tithoni Priamique Nestorisque,
Illis ni pueris anus fuisset,
Ne desim sibi, me rogat, fututor.
Quid si nunc roget ut puella fiat?
Si nummos tamen haec habet, puella est.
58
Quicumque nostram fur fefellerit curam,
Effeminato verminet procul culo;
Quaeque hic proterva carpserit manu poma
Puella, nullum reperiat fututorem.
59
Praedictum tibi ne negare possis:
Si fur veneris, impudicus exis.
60
Si quot habes versus, tot haberes poma, Priape,
Esses antiquo ditior Alcinoo.
61
Quid frustra quereris, colone, mecum,
Quod quondam bene fructuosa malus
Autumnis sterilis duobus adstem?
Non me praegravat, ut putas senectus,
Nec sum grandine verberata dura,
Nec gemmas modo germine exeuntes
Seri frigoris ustulavit aura,
Nec venti pluviaeve siccitasve,
Quod de se quererer, malum dederunt;
Non sturnus mihi graculusve raptor
Aut cornix anus aut aquosus anser
Aut corvus nocuit siticulosus:
Sed quod carmina pessimi poetae
Ramis sustineo laboriosis.
62
Securi dormite canes, custodiet hortum
Cum sibi dilecta Sirius Erigone.
63
Parum est quod, hic ut fiximus semel sedem,
Agente terra per caniculam rimas
Siticulosam sustinemus aestatem;
Parum quod imos perfluunt sinus imbres
Et in capillos grandines cadunt nostros
Rigetque dura barba vincta crystallo;
Parum quod acta sub laboribus luce
Parem diebus pervigil traho noctem.
Huc adde quod me fuste de rudi vilem
Manus sine arte rusticae dolaverunt
Interque cunctos ultimum deos numen
Cucurbitarum ligneus vocor custos.
Accedit istis impudentiae signum,
Libidinoso tenta pyramis nervo.
Ad hoc puella -paene nomen adieci-
Solet venire cum suo fututore,
Quae tot figuris, quot Philaenis enarrat,
Novisque fictis pruriosa discedit
64
Quidam mollior anseris medulla
Furatum venit huc amore poenae:
Furetur licet usque, non videbo.
65
Hic tibi qui rostro crescentia lilia mersit,
Caeditur e tepida victima porcus hara.
Ne tamen exanimum facias pecus omne, Priape,
Horti sit, facias, ianua clausa tui.
66
Tu quae ne videas notam virilem
Hinc averteris, ut decet pudicam:
Nimirum nisi quod times videre
Intra viscera habere concupiscis.
67
Penelopes primam Didonis prima sequatur
Et primam Cadmi syllaba prima Remi.
Quodque fit ex illis, tu mi deprensus in horto
fur dabis: hac poena culpa luenda tibi.
68
Rusticus indocte si quid dixisse videbor,
Da veniam: libros non lego, poma lego.
Sed rudis hic dominum totiens audire legentem
Cogor Homeriacas edidicique notas.
Hic vocat quod nos psolen psoloenta keraunon;
Et quod nos culum, coleon ille vocat.
Merdaleon certe si res non munda vocatur
Et pediconum mentula merdalea est.
Qui, nisi Taenario placuisset Troica cunno
Mentula quod caneret non habuisset opus.
Mentula Tantalidae bene si non mota fuisset,
Nil senior Chryses quod quereretur erat.
Haec eadem socium tenera spoliavit amica,
Quaeque erat Aeacidae maluit esse suam.
Ille Pelethroniam cecinit miserabile carmen
Ad citharam, cithara tensior ipse sua.
Nobilis hinc nata nempe incipit Ilias ira:
Principium sacri carminis illa fuit.
Altera materia est error fallentis Ulixei;
Si verum quaeras, hunc quoque movit amor.
Hic legitur radix, de qua flos aureus exit,
Quam cum molu vocat, mentula molu fuit.
Hic legimus Circen Atlantiademque Calypson
Grandia Dulichii vasa petisse viri.
Huius et Alcinoi mirata est filia membrum
Frondenti ramo vix potuisse tegi.
Ad vetulam tamen ille suam properabat, et omnis
Mens erat in cunno, Penelopea, tuo:
Quae sic casta manes, ut iam convivia visas
Utque fututorum sit tua plena domus.
E quibus ut scires quicumque valentior esset
Haec es ad arrectos verba locuta procos:
'Nemo meo melius nervum tendebat Ulixe,
Sive illi laterum, sive erat artis opus.
Qui quoniam periit, vos nunc intendite, quemquem
Esse virum sciero, vir sit ut ille meus'.
Hac ego, Penelope, potui tibi lege placere,
Illo sed nondum tempore natus eram.
69
Cum fici tibi suavitas subibit
Et iam porrigere huc manum libebit,
Ad me respice, fur, et aestimato
Quot pondo est tibi mentulam cacandum.
70
Illusit mihi pauper inquilinus,
Cum libum dederat molamque fusam;
Quorum partibus additis in ignem
Sacro protinus hinc abit peracto.
Vicini canis huc subinde venit
Nidorem, puto, persecuta fumi,
Quae libamine mentulae comeso
Tota nocte mihi litat rigenti.
At vos amplius hoc loco cavete
Quicquam ponere, ne famelicarum
Ad me turba velit canum venire,
Ne dum me colitis meumque numen,
Custodes habeatis irrumatos.
71
Si commissa meae carpes pomaria curae,
Dulcia qui doleam perdere doctus eris.
72
[Tutelam pomarii, diligens Priape, facito:
Rubricato furibus minare mutino.]
Quod movear non est, quia, si furaberis ipse
Grandia mala, tibi bracchia macra dabo.
73
Obliquis quid me, pathicae spectatis ocellis?
Non stat in inguinibus mentula tenta meis.
Quae tamen exanimis nunc est et inutile lignum,
Utilis haec aram si dederitis erit.
74
Per medios ibit pueros mediasque puellas
Mentula, barbatis non nisi summa petet.
75
Dodone tibi, Iuppiter sacrata est,
Iunoni Samos et Mycena ditis.
Undae Taenaros aequorumque regi;
Pallas Cecropias tuetur arces,
Delphos Pythius orbis umbilicum,
Creten Delia Cynthiosque colles,
Faunus Maenalon Arcadumque silvas;
Tutela Rhodos est beata Solis,
Gades Herculis umidumque Tibur;
Cyllene celeri deo nivosa,
tardo gratior aestuosa Lemnos;
Hennaeae Cererem nurus frequentant,
Raptam Cyzicos ostreosa divam,
Formosam Venerem Cnidos Paphosque
mortales tibi Lampsacum donarunt.
...................................................................
76
Quod sim iam senior meumque canis
Cum barba caput albicet capillis:
Deprensos ego perforare possum
Tithonum Priamumque Nestoremque.
77
Immensum stomachum mihi cietis,
Qui densam facitis subinde saepem
Et fures prohibetis huc adire.
Hoc est laedere dum iuvatis; hoc est
Non admittere ad aucupem volucres.
Obstructa est via, nec licet iacenti
Iactura natis expiare culpam.
Ergo qui prius usque et usque et usque
Fures scindere podices solebam
Per noctes aliquot diesque cesso.
Poenas do quoque, quot satis superque est,
In semenque abeo salaxque quondam
Nunc vitam perago -quis hoc putaret?-
Ut clusus citharoedus abstinentem.
At nos ne peream situ senili,
Quaeso, desinite esse diligentes
Neve imponite fibulam Priapo.
78
At di deaeque dentibus tuis escam
Negent, amicae cunnilinge vicinae,
Per quem puella fortis ante nec mendax
Et quae solebat impigro celer passu
Ad nos venire, nunc misella landicae
Vix posse iurat ambulare prae fossis
79
Priape, quod sis fascino gravis tento,
Quod exprobravit hoc tibi suo versu
Poeta noster, erubescere hoc noli:
Non es poeta fascinosior nostro.
80
At non longa bene est, at non bene mentula crassa
Et quam si tractes, crescere posse putes?
Me miserum, cupidas fallit mensura puellas:
Non habet haec aliud mentula maius eo.
Utilior Tydeus qui, si quid credis Homero,
Ingenio pugnax, corpore parvus erat.
Sed potuit damno nobis novitasque pudorque
Esse, repellendus saepius iste mihi.
Dum vivis sperare decet: tu, rustice custos,
Huc ades et nervis, tente Priape, fave.
The Miscellany | The Latin Library | The Classics Homepage |