Ad cenam me, Stella, vocas et gaudia lecti:
Praedico, tege candidas papillas
Hendecasyllabi 1.20 Loquitur puella fuscula
Quod sim fuscula, quod nigella, et ipsae
Quae ramo geminae sedetis una
Dum furtim mihi das negasque ocellos
Hendecasyllabi 2.12 Ad Focillam
Ni reddis mihi vitreos ocellos,
Hendecasyllabi 2.36 `Ad Terinnam
Tecum, si liceat, velim, Terinna,
Eridanus 1.9
mensa mihi posita est compositusque torus,
ipsa ministrabis simul et simul ipsa recumbes
et dabis in medio basia multa mero,
Cena placet. Venio. Ponam sed foedera lecti:
me tua cena iuvat, tu mea pacta proba.
Prima cuba, nec nuda tamen: tenuissima sed te
tela tegat, Cyprio tela liquore madens.
Ipse sequar. Tu me amplexu placidissima blando
excipe et in tepido (qua potes) abde sinu;
oscula mox iunges cupidas imitata columbas,
oscula non uno continuata modo.
Muta venus mihi nulla placet: suspiria misce
aptaque lascivis garrula verba iocis;
nec manus officio desit, manus aemula linguae est:
haec tactu venerem suscitat, illa sono.
Gaudia Amor probat haec; verum, si rixa sequatur,
quam dens, quamve aliquid moverit ausa manus,
auctor ero rixae. Tu mox offensa quereris,
unguibus et scindes pectora nostra tuis;
scindam ego tunc tunicam, subducta et veste papillas
nuda eris et nullo tegmine bella geres.
Ipsa manum collo inicies, super ipsa recumbes,
verbera et ipsa dabis, verbera et ipsa feres;
Dente petes, ego dente petam; demorsa dolebis,
ipse querar, lacrimae prona per ora cadent.
Tum supplex veniam grata cum pace rogabo;
ipsa dabis, simul et basia multa dabis;
basia multa dabo, iungam quoque munera pacis,
munera complexo ter repetita sinu.
Hoc est pacis opus, sunt haec sua foedera lecti:
subscribas; per me nulla futura mora est.
Hendecasyllabi seu Baiae 1.4 Ad Hermionen ut papillas contegat
nec quaeras rabiem ciere amantum.
Me, quem frigida congelat senecta,
irritas male calfacisque: quare,
praedico, tege candidas papillas
et pectus strophio tegente vela.
Nam quid lacteolos sinus et ipsas
prae te fers sine linteo papillas?
An vis dicere: `Basia papillas
et pectus nitidum suaviare?
Vis num dicere: `Tange, tange, tracta?
Tene incedere nudulis papillis?
Nudo pectore tene deambulare?
Hoc est dicere: `Posce, posce, trado,
hoc est ad venerem vocare amantes.
Quare, aut contege candidas papillas
et pectus strophio decente vesti,
aut, senex licet, involabo in illas,
ut possim iuvenis tibi videri.
Tithonum, Hermione, tuae papillae
possunt ad iuvenis vocare munus.
fusco in pectore nigricent papillae,
quid tum? Nox nigra, fusculae tenebrae,
nocturnis colitur Venus tenebris,
optat nox Venerem, Venus tenebras,
et noctes Venerem tenebricosae
delectant, pueri in sinu locata
lusus dum facit improbasque rixas.
Ergo his in tenebris latebricosis,
his nos in latebris tenebricosis,
lecto compositi, quiete in una
ductemus Venerem, toroque vincti
condamus tenebras, sopore ab ipso
dum solis Venus excitet sub ortum.
Hendecasyllabi 1.22 Turtures alloquitur sciscitans eas de amoris natura
atque una canitis, vagae volucres,
una et gutture luditis canoro,
cum vobis amor unus, una cura,
unum sit studium et fidele amoris
(nostri nam variant subinde amores),
vos, blandae volucres, amoris instar,
exemplum fidei iugalis unum,
quae vis, obsecro, dicite, est amoris
tam constans male dissidensque secum?
Nam, si pascitur e calore et igni,
cur, o cur miseri subinde amantes
frigescunt simul et tremunt geluque
toto pectore sanguis obrigescit?
Sin est frigida vis geluque ab ipso
horrescit simul omnibus medullis,
cur, o cur miseri subinde amantes
uruntur tacito calore et igni,
toto et pectore sanguis ustilatur?
Quaen haec tam varians subinde vis, ut
alternis calor imperet geluque?
Vos o dicite, blandulae volucres,
exemplum fidei atque amoris unum.
Hendecasyllabi 1.28 Ad Stellam puellam
opponisque manum simulque rides,
post hinc et variat color per ora
et suspiria lassa sentiuntur,
stillatim mihi corda deliquescunt,
sudor tempora frigidus pererrat
et passim tremor ossibus vagatur,
ut sensus animum repente linquant,
ut fiam miser et beatus una.
Sed iam plus solito nitescit aër,
iam lux candidior diem serenat:
cur ah, cur tenebrae repente nobis,
cur nox exoritur, nigrescit aura?
An sentis, miser, an miselle, sentis?
Stella est ad speculam, refulsit in te:
solem lumina victa pertimescunt.
O claras medio die tenebras,
o lucem sine nube nigricantem!
caecae praesidium meae senectae,
an est, cur ego non tuis papillis
manus iniciam trahamque prensas
usque ad basiolum, supina quod des,
quod des ipsa supina, quod supina
cervice excipias, quod ore hiulco,
quodque ipse eripiam tibi supinus?
Atque illud moneo, supina vites,
ne lapsis pedibus ruas repente
aut in scriniolo renisa restes.
Nam nec sat fuerit vocare matrem,
furtum aut reddere supplicemve flere;
sed nudo (mihi crede) crure, coxa,
nudo pectine et usque ad umbilicum
senem perpetiere verpulentum;
et clames volo: `Reddo, reddo, reddo;
pro quo sic ego: `Subdo, subdo, subdo.
(me tussis licet et premat gravedo)
tecum has frigidulas fovere noctes.
O noctes mihi ter quater beatas,
o somnos sine fine prurientes,
me cum sub tepido, Terinna, lecto,
me cum sub teneris fovebis ulnis,
me cum roscidulis procax labellis
et suges simul osculaberisque.
O noctes mihi ter quater beatas.
Ne tu, ne digitis, Terinna, saevi,
ne saevi aridulo, Terinna, dente.
Ah quid pallia lectulo excidere?
Ah quid lectulus ipse subtremescit?
Ne saevi, rogo, ne, Terinna, saevi.
Sic, sic, o mea, saevias licebit,
hac mecum ratione litigato:
nunc vinci patiare, nunc repugna,
et nunc oscula porge, nunc negato.
Nunc risum lacrimis iocisque fletum
misce et dulcia verba tinge amaris.
Haec cum feceris, o Terinna, mox te
ad lusus placidos resolve mecum,
complexa et teneris senem lacertis
ludas delicias venustiores,
dicas blanditias procaciores,
fingas nequitiam proterviorem,
et ludos, age, fac licentiores
et noctem quoque duc amantiorem,
dum lassis sopor instet ex ocellis.
Neo-Latin
The Latin Library
The Classics Homepage