POGGII FACETIAE
Ne Aemuli Carpant Facetiarum Opus, Propter Eloquentiae Tenuitatem.
Multos futuros esse arbitror qui has nostras confabulationes, tum ut res
leves et viro gravi indignas reprehendant, tum in eis ornatiorem dicendi
modum et majorem eloquentiam requirant. Quibus ego si respondeam, legisse
me nostros Majores, prudentissimos ac doctissimos viros, facetiis, jocis
et fabulis delectatos, non reprehensionem, sed laudem meruisse, satis mihi
factum ad illorum existimationem putabo. Nam quid mihi turpe esse putem hac in
re, quandoquidem in caeteris nequeo, illorum imitationem sequi, et hoc idem
tempus quod reliqui in circulis et coetu hominum confabulando conterunt, in
scribendi cura consumere, praesertim cum neque labor inhonestus sit, et
legentes aliqua jucunditate possit afficere? Honestum est enim ac ferme
necessarium, certe quod sapientes laudarunt, mentem nostram variis
cogitationibus ac molestiis oppressam, recreari quandoque a continuis curis,
et eam aliquo jocandi genere ad hilaritatem remissionemque converti.
Eloquentiam vero in rebus infimis, vel in his in quibus ad verbum vel
facetiae exprimendae sunt, vel aliorum dicta referenda, quaerere, hominis
nimium curiosi esse videtur. Sunt enim quaedam quae ornatius nequeant
describi, cum ita recensenda sint, quemadmodum protulerunt ea hi qui in
confabulationibus conjiciuntur.
Existimabunt aliqui forsan hanc meam excusationem ab ingenii culpa esse
profectam, quibus ego quoque assentior. Modo ipsi eadem ornatius politiusque
describant, quod ut faciant exhortor, quo lingua Latina etiam levioribus
in rebus hac nostra aetate fiat opulentior. Proderit enim ad eloquentiae
doctrinam ea scribendi exercitatio. Ego quidem experiri volui, an multa
quae Latine dici difficulter existimantur, non absurde scribi posse
viderentur, in quibus cum nullus ornatus, nulla amplitudo sermonis adhiberi
queat, satis erit ingenio nostro, si non inconcinne omnino videbuntur
a me referri.
Verum facessant ab istarum Confabulationum lectione (sic enim eas appellari
volo) qui nimis rigidi censores, aut acres existimatores rerum existunt.
A facetis enim et humanis (sicut Lucilius a Consentinis et Tarentinis) legi
cupio. Quod si rusticiores erunt, non recuso quin sentiant quod volunt, modo
scriptorem ne culpent, qui ad levationem animi haec et ad ingenii exercitium
scripsit.
1
Fabula Prima Cujusdam Cajetani Pauperis Naucleri
Cajetani, qui plebei sunt, ut plurimum navigio victum quaerunt. Nauclerus
ex eis admodum pauper, cum ad varia loca lucri causa, relicta domi uxore
juvencula, et tenui supellectile, navigasset, post quintum ferme annum
rediit. E navi e vestigio ad visendam uxorem (quae interim viri reditum
desperans cum alio convenerat), domum proficiscitur. Ingressus, cum eam
majori ex parte instauratam in meliusque auctam vidisset, admiratus, uxorem
quaesivit quo modo domuncula, antea informis, esset perpolita. Respondit
statim mulier, sibi in ea re ejus, qui omnibus fert opem, Dei gratiam
affuisse: -- 'Benedicatur,' inquit vir, 'Deus, pro tanto hoc beneficio
erga nos suo!' Videns insuper cubile, lectumque ornatiorem, reliquamque
supellectilem mundam ultra quam ferret uxoris condicio, cum percontatus
esset, unde illa quoque provenissent, et Dei indulgentiam illa sibi
subministrasse asseveravit: gratias iterum vir Deo egit, qui tam liberalis
in se fuisset. Eodem modo, et aliis quibusdam, quae nova domi et insueta
videbantur, conspectis, cum largioris Dei munificentiam affuisse diceret,
virque ipse tam profusam erga se Dei gratiam admiraretur, supervenit
scitulus puer triennio major, blandiens (ut mos est puerorum) matri.
Conspicanti hunc marito sciscitantique quisnam puer esset, suum etiam
uxor respondit. Stupenti, quaerentique viro, unde se absente puer
provenisset, Dei quoque in eo acquirendo sibi astitisse gratiam mulier
affirmavit. Tunc vir indignatus divinam gratiam etiam in procreandis filiis
sibi adeo exuberasse: 'Multas jam,' inquit, 'gratias Deo habeo agoque,
qui tot cogitationes suscepit de rebus meis.' Visum est homini, Deum nimium
curiosum fuisse, qui etiam de comparandis, se absente, liberis cogitarit.
2
De Medico Qui Dementes Et Insanos Curabat
Plures colloquebantur de supervacua cura, ne dicam stultitia, eorum qui
canes aut accipitres ad aucupium alunt. Tum Paulus Florentinus: "Recte
hos," inquit, "risit stultus Mediolanensis." Cum narrari fabulam
posceremus: "Fuit," inquit, "olim civis Mediolani dementium et
insanorum Medicus, qui ad se delatos intra certum tempus sanandos
suscipiebat. Erat autem curatio hujusmodi: habebat domi aream, et in ea
lacunam aquae foetidae atque obscenae, in quam nudos ad palum ligabat
eos qui insani adducebantur: aliquos usque ad genua, quosdam inguine tenus,
nonnullos profundius pro insaniae modo, ac eos tamdiu aqua atque inedia
macerabat, quoad viderentur sani. Allatus est inter caeteros quidam, quem
usque ad femur in aquam posuit, qui post quindecim dies coepit resipiscere,
ac curatorem rogare ut ex aqua reduceretur. Ille hominem exemit a cruciatu,
ea tamen condicione, ne aream egrederetur. Cui cum diebus aliquot paruisset,
ut universam domum perambularet, item ut exteriorem januam non egrederetur
permisit; reliquis sociis, qui plures erant, in aqua relictis. Paruit
diligenter Medici mandatis.
"Stans vero aliquando super ostium, neque enim egredi audebat timore
lacunae, advenientem Equestrem juvenem cum accipitre et duobus canibus, ex
his qui sagaces dicuntur, ad se vocavit, rei motus novitate, neque enim,
quae ante in insania viderat, tenebat memoria. Cum accessisset juvenis:
'Heus tu,' inquit ille, 'ausculta, oro, me paucis, ac, si libet,
responde: hoc quo veheris, quid est, et quamobrem illud tenes?' -- 'Equus est,'
inquit, 'et aucupii gratia.' Tum deinceps: 'Vero hoc quod manu gestas, quid
vocatur et in qua re illo uteris?' -- 'Accipiter,' respondit, 'et aucupio aptus
querquedularum et perdicum.' Tum alter: 'Hi qui te comitantur, qui sunt, age,
et quid prosunt tibi?' -- 'Canes,' ait, 'et aucupio accommodati ad investigandas
aves.' -- 'Hae autem aves, quarum capiendarum causa tot res paras, cujus pretii
sunt, si in unum conferas totius anni capturam?' Parum quid nescio cum
respondisset, et quod sex aureos non excederet, subdit homo: 'Quaenam est
equi, canumque et accipitris impensa?' -- 'Quinquaginta aureorum,' affirmavit.
Tum admiratus stultitiam Equestris juvenis: 'Ho ho,' inquit, 'abi hinc ocius,
oro, atque adeo avola, antequam Medicus domum redeat. Nam si hic te
compererit, veluti insanissimum omnium qui vivant, in lacunam suam conjiciet
curandum cum caeteris mente captis, atque ultra omnes usque ad mentum in aquam
summam collocabit.' Ostendit aucupii porro studium summam esse amentiam, nisi
aliquando et ab opulentis, et exercitii gratia fiat."
3
Bonacii Guasci Qui Tam Tarde E Lecto Surgebat
Bonacius, adolescens facetus ex familia Guascorum, dum essemus Constantiae,
admodum tarde surgebat e lecto. Cum socii eam tarditatem culparent, quidne
tamdiu in lecto ageret, percunctarentur, subridens respondit: 'Litigantes
disceptantesque ausculto. Adsunt enim mane mihi e vestigio cum expergiscor
duae habitu muliebri, Sollicitudo videlicet et Pigritia; quarum altera
surgere hortatur et aliquod operis agere, neque diem in lecto terere; altera
priorem increpans, quiescendum asserit, et propter frigoris vim in calore
lecti permanendum, indulgendumque corporis quieti, neque semper laboribus
vacandum. Prior insuper rationes suas tuetur. Ita ut, cum diutius disputent
atque altercentur, ego, tanquam aequus judex, nullam in partem declinans,
audio disputantes, exspectans quoad sint sententia concordes. Hoc fit ut
surgam tardius, exspectans litis finem.'
4
De Judaeo Nonnullorum Suasu Christiano Facto
Judaeum cum multi hortarentur ad Christi fidem, aegre ille bona sua
dimittebat. Suadebant complures, ut ea daret pauperibus, quoniam, secundum
Evangelicam sententiam, quae esset verissima, centuplum esset accepturus.
Persuasus tandem ad fidem conversus est, distributis inter pauperes, egenos
et mendicos bonis. Inde per mensem fere hospitio exceptus est honorifice
a diversis Christianis; cum ei omnes blandirentur, et laudarent factum. Ille
tamen, qui precario viveret, exspectabat in dies centupli promissionem: et cum
multos satietas cibandi hominis cepisset, jamque rarus invitator reperiretur,
coepit homo admodum egere, ita ut ei necesse esset divertere ad hospitale
quoddam, in quo morbo correptus ad extremum vitae devenit, cum sanguis
per posteriora efflueret. Desperans itaque salutem, et simul pollicitationis
diffisus centupli, ex anxietate quadam aerem quaerens, egressus est lectum
ad secessum ventris in pratulum propinquum: ubi cum constitisset, quaesitis
post egestionem ad tergendum anum herbis, invenit involutum linteum refertum
pretiosis lapidibus. Quare ditior factus, adhibitis Medicis convaluit, atque
domo empta et possessionibus, vixit postmodum in summa rerum opulentia. Cum
ergo diceretur ab omnibus, 'Ecce, nonne verum praediximus, tibi Deum
centuplum redditurum?' -- 'Reddidit,' inquit ille, 'sed tamen prius ut usque
ad interitum cacarem sanguinem permisit.' Dictum contra eos qui tardi in
beneficio dando et reddendo existunt.
5
De Homine Insulso Qui Existimavit Duos Cunnos In Uxore
Homo e nostris rusticanus, et haud multum prudens, certe in coitu mulierum
rudis, sumpta uxore, cum illa aliquando in lecto renes versus virum volvens,
nates in ejus gremio posuisset, erecto telo uxorem casu cognovit. Admiratusque
postmodum et rogans mulierem, an duos cunnos haberet, cum illa annuisset: 'Ho,
ho,' inquit, 'mihi unus satis est, alter vero superfluus.' Tum callida uxor,
quae a Sacerdote parochiano diligebatur: 'Possumus,' inquit, 'ex hoc
eleemosynam facere; demus eum Ecclesiae et Sacerdoti nostro, cui haec res
erit gratissima, et tibi nihil oberit, cum unus sufficiat tibi.' Assentit
vir uxori, et in gratiam sacerdotis, et ut se onere superfluo levaret.
Igitur, eo vocato ad coenam, causaque exposita, cum sumpto cibo lectum unum
tres ingrederentur, ita ut mulier media esset, vir anteriori parte,
posteriori alter ex dono uteretur, Sacerdos famelicus concupitique cibi
avidus, prior aggreditur aciem sibi commissam: qua in re uxor quoque
submurmurans strepitum quemdam edebat. Tunc vir timens ne partes suas
aggrederetur: 'Serva,' inquit, 'amice, inter nos conventa, et tua portione
utere, meam intactam relinquens.' Huic Sacerdos: 'Det mihi gratiam Deus,'
inquit, 'nam tua parvi facio, ut bonis tantum Ecclesiae uti possim.' His
verbis acquiescens stultus ille, quod Ecclesiae concesserat, libere uti
iussit.
6
De Vidua Accensa Libidine Cum Paupere
Hypocritarum genus pessimum est omnium qui vivant. Cum de his semel in coetu
me praesente sermo exortus esset, dicereturque omnia hypocritis abundare,
qui cum dignitatum atque bonorum ambitione ardeant, tamen simulando ac
dissimulando agunt, ut non sponte, sed inviti ac superiorum praecepto
honores assequi videantur: tum quidam ex astantibus dixit eos similes Paulo
cuidam Beato qui habitabat Pisis, unus ex eis qui vulgo Apostoli vocantur,
quorum est consuetudo sedere ad ostium nihil petentes. Cum ut nobis
exponeret quis is fuisset rogaremus: "Paulus," inquit, "qui, propter vitae
sanctimoniam, Beatus vulgo cognominabatur, sedit aliquando cujusdam viduae
ad ostium, quae sibi cibum praebebat in eleemosynam. Illa, conspicata
saepius virum (erat enim formosus) exarsit in Paulum, ciboque dato rogavit,
ut postridie rediret, se curaturam ut bene pranderet. Cum frequens domum
mulieris accessisset, illa tandem rogavit hominem ut intus accederet ad
sumendum cibum; annuit hic, et cum opipare ventrem cibo potuque farsisset,
mulier, libidinis impatiens, virum amplectitur, osculaturque, asserens non
inde abiturum, priusquam se cognoscat. Ille reluctanti similis, ac detestans
mulieris ferventem cupiditatem, cum illa obscenius instaret, tandem cedens
viduae importunitati: 'Posteaquam,' inquit, 'tantum malum patrare cupis,
testor Deum, opus tuum erit: ego procul absum a culpa. Tu ipsa,' inquit,
'cape hanc maledictam carnem' (iam enim virga erecta erat), 'et ipsamet
utere, ut lubet: ego enim eam minime tangam.' Ita invitus mulierem subegit,
licet propter abstinentiam non tangeret carnem suam, totum peccatum tribuens
mulieri."
7
De Equestri Palliato
Ibam semel ad Pontificis Palatium. Transibat quidam e nostris palliatus
equester, et forsan implicitus curis. Hunc quispiam cum detecto capite
revereretur, non animadvertit Episcopus. At ille superbia aut arrogantia
factum existimans: 'Hic,' inquit, 'asini sui medietatem nequaquam reliquit
domi, sed totum secum defert.' Significans eum asinum, qui se reverentibus
non responderet.
8
Dictum Zuchari
Perambulantes aliquam urbem vir facetissimus omnium qui viverent Zucharus
egoque, pervenimus ad locum ubi celebrabantur nuptiae. Postridie quam sponsa
domum venerat, stetimus paululum animi relaxandi gratia, respicientes una
psallentes viros ac mulieres. Tum subridens Zucharus: 'Isti,' inquit,
'matrimonium consummarunt, ego jam patrimonium consumpsi.' Facete in se ipsum
dixit, qui, venditis paternis bonis, patrimonium omne comedendo ludendoque
consumpserat.
9
De Praetore
Quidam iturus Florentiam Praetor, qua die urbem introivit, habuit de more
in majori templo coram prioribus civitatis sermonem longum sane et molestum;
nam ordiri in suam commendationem coepit se fuisse Romae senatorem, ubi
quicquid ab se, itemque a reliquis in suam laudem honoremque dictum factumve
exstiterat, prolixo sermone explicavit. Exitum deinceps ex Urbe comitatumque
recensuit: primo die Sutrium contulisse se dixit, et quae ibi a se acta erant
singulatim. Tum dietim quo in loco hospitiove fuisset, ac quicquid ab eo
gestum, quaque de re esset narravit. Plures horae jam hac in narratione
transierant, et nondum pervenerat Senas. Cum omnibus sermonis odiosi
longitudo infensa esset, neque finis fieret dicendi, videbatur autem ille
universum diem in his fabulis consumpturus, et cum nox jam appropinquaret,
tunc unus ex astantibus jocabundus ad aurem Praetoris accedens: 'Domine,'
inquit, 'hora jam tarda est, festinetis iter oportet. Nam nisi hodie
Florentiam intraveritis, cum hodiernus dies sit vobis constitutus ad
veniendum, officium hoc amittetis.' Hoc intellecto, stultus homo ac loquax
tandem retulit se Florentiam venisse.
10
De Muliere Quae Virum Defraudavit
Petrus contribulis meus olim mihi narravit fabulam ridiculosam et versutia
dignam muliebri. Is rem habebat cum foemina nupta agricolae haud multum
prudenti, et is foris in agro saepius ob pecuniam debitam pernoctabat. Cum
aliquando amicus intrasset ad mulierem, vir insperatus rediit in crepusculo:
tum illa, subito collocato subtus lectum adultero, in maritum versa, graviter
illum increpavit, quod redisset, asserens velle eum degere in carceribus:
'Modo,' inquit, 'Praetoris satellites ad te capiendum universam domum
perscrutati sunt, ut te abriperent ad carcerem: cum dicerem te foris dormire
solitum, abierunt, comminantes se paulo post reversuros.' Quaerebat homo
perterritus abeundi modum: sed jam portae oppidi clausae erant. Tum mulier:
'Quid agis, infelix? Si caperis, actum est.' Cum ille uxoris consilium
tremens quaereret, illa ad dolum prompta: 'Ascende,' inquit, 'ad hoc
columbarium: eris ibi hac nocte, ego ostium extra occludam, et removebo
scalas, ne quis te ibi esse suspicari queat.' Ille uxoris paruit consilio.
Ea, obserato ostio, ut viro facultas egrediendi non esset, amotis scalis,
hominem ex ergastulo eduxit, qui simulans lictores Praetoris iterum
advenisse, magna excitata turba, muliere quoque pro viro loquente, ingentem
latenti timorem incussit. Sedato tandem tumultu, ambo in lectum profecti
ea nocte Veneri operam dederunt; vir delituit inter stercora et columbos.
11
De Sacerdote Qui Ignorabat Solemnitatem Palmarum
Aellum oppidum est in nostris Apennini montibus admodum rusticanum. In
eo habitabat Sacerdos rudior atque indoctior incolis. Huic cum ignota essent
tempora, annique varietates, nequaquam indixit Quadragesimam populo. Venit
hic ad Terram Novam, ad mercatum sabbato ante solemnitatem Palmarum.
Conspectis sacerdotibus olivarum ramos ac palmulas in diem sequentem
parantibus, admiratus quidnam id sibi vellet, cognovit tunc erratum suum, et
Quadragesimam nulla observatione suorum transisse. Reversus in oppidum et
ipse ramos palmasque in posterum diem paravit, qui, advocata plebecula:
'Hodie,' inquit, 'est dies, quo rami olivarum palmarumque dari ex consuetudine
debent: octava die Pascha erit; hac tantum hebdomada agenda est poenitentia,
neque longius habemus hoc anno jejunium, cujus rei causam hanc cognoscite:
Carnisprivium hoc anno fuit lentum ac tardum, quod propter frigora et
difficultatem itinerum hos montes nequivit superare; ideoque Quadragesima
adeo tardo ac fesso gradu accessit, ut jam nil amplius quam hebdomadam unam
secum ferat, reliquis in via relictis. Hoc ergo modico tempore, quo vobiscum
mansura est, confitemini, et poenitentiam agite omnes.'
12
De Rusticis Nuntiis Interrogatis An Vellent Crucifixum Vivum An Mortuum
Ab Opifice Emere
Ex hoc quidem oppido missi sunt quidam Aretium ad emendum ligneum
Crucifixum, qui in ecclesia eorum poneretur. Deducti ad hujusmodi opificem
quemdam, cum rudes et veluti stipites essent, opifex risus materiam auditis
hominibus quaerens, vivumne an mortuum Crucifixum vellent, postulavit. Illi,
sumpto paulo temporis ad consultandum, secreto collocuti, demum responderunt,
se vivum malle: nam si eo modo suo populo non placeret, se illum e vestigio
occisuros.
13
Dictum Coci Illustrissimo Duci Mediolanensi Habitum
Dux Mediolani senior, Princeps in omnibus rebus elegantiae singularis,
habebat cocum egregium quem usque ad Gallos ad perdiscenda obsonia miserat.
Bello, quod ingens cum Florentinis Dux habuit, cum ei aliquando non satis
prosper nuntius advenisset, admodum turbavit Ducis mentem. Oblatis postmodum
ad mensam epulis, sapores nescio quos cum Dux improbasset, epulas insuper,
ut non rite conditas, esset aspernatus, accitum cocum veluti ignarum artis
aspere increpavit. Tum ille, ut erat liberior in eloquendo: 'Si Florentini,'
inquit, 'tibi gustum atque appetitum auferunt, quae mea est culpa? Cibi
enim mei sapidi sunt, et summa arte compositi: sed te nimium concalefaciunt,
et appetitum auferunt Florentini.' Risit ille, ut erat humanissimus, coci
facetam in respondendo libertatem.
14
Ejusdem Coci Dictum Ad Praedictum Illustrem Principem
Idem cocus, bello insuper vigente, jocatus ad mensam Ducis, cum videret eum
anxium atque afflictum curis: 'Non mirum esse,' inquit, 'illum torqueri: nam
duo impossibilia Dux conatur: unum, ne habeat confinia: alterum, ut pinguem
reddat Franciscum Barbavaram, hominem opulentum, summaque cupiditate
flagrantem.' Hoc dicto perstringens et dominandi appetitum Ducis immoderatum,
et Francisci immensam opum atque ambitionis cupiditatem.
15
Petitio Ejusdem Coci Ad Praelibatum Principem
Is ipse cum multi peterent varia beneficii loco, summopere in coena Ducem
rogavit, ut se asinum faceret. Miratus Dux quid sibi ea postulatio vellet,
cur se asinum quam hominem mallet: 'Atqui omnes video,' inquit ille, 'quos
in sublime extulisti, quibus honores et magistratus dedisti, superbia et
fastu elatos atque insolentes evasisse asinos. Itaque ego quoque asinus a te
fieri cupio.'
16
De Jannoto Vicecomite
Antonius Luscus, vir facetissimus ac doctissimus, cum ei notus quidam
litteras apud Pontificem expediendas obtulisset, atque ipse in certo loco
corrigere atque emendare jussisset; ille autem postridie litteras easdem
retulisset, veluti emendatas, inspectis litteris: "Tu me," inquit, "Jannotum
Vicecomitem forsitan putasti." Cum quaereremus quidnam hoc dictum sibi vellet:
"Jannotus," ait, "olim Praetor fuit noster Vincentinus, homo bonus, sed
corpore et ingenio crasso. Is saepius advocato secretario mandavit scribi
epistolam ad Ducem Mediolani seniorem, cujus particulam quamdam ipse
dictitabat, quae spectabat ad caerimonias verborum; reliqua committebat
secretario, qui afferebat epistolam postmodum scriptam. Eam Jannotus
legendam sumens, statimque epistolam veluti inconditam atque ineptam
increpans: 'Non bene est,' aiebat; 'perge atque emenda.' Secretarius, qui
patroni sui stultitiam novit et mores, paulo post revertens, et eamdem
epistolam nihilo immutatam ferens, et correxisse se et rescripsisse dicebat.
Quam cum ille tanquam lecturus in manus sumeret, inspecta paululum epistola:
'Nunc bene se habet,' inquit, 'vade et obsigna, atque ad Ducem destina.' Hoc
in omnibus suis facere consuevit."
17
De Sutore Quodam Vicecomitis Per Viam Comparationis
Commiserat olim Martinus Pontifex Antonio Lusco litteras quasdam
conficiendas, quas cum postmodum legisset, jussit Pontifex illas legendas
quoque deferri ad quemdam amicum nostrum, in quo plurimum confidebat. Ille
autem cum paulo esset in coena concalefactus a vino, litteras penitus
improbavit, et alium in modum componi jussit. Tunc Antonius Bartholomeo de
Bardis, qui aderat: 'Faciam,' inquit, 'in litteris meis, quod olim sutor in
farsitio, quod appellant, Joannis Galeatii Vicecomitis egit: cras antequam
edat, vel bibat, redibo, et litterae bene erunt.' Deinde percontanti quidnam
hoc esset Bartholomeo: 'Joannes Galeatius Vicecomes,' inquit Antonius, 'pater
senioris Ducis Mediolani, erat vir magnus, pinguis et corpulentus. Is cum
saepius multo cibo et potu ventrem farsisset, post coenam cum iret cubitum,
vocari ad se sutorem suum jubebat, quem acriter redarguens aiebat fecisse
illum sibi farsitium nimis arctum, mandabatque ampliari, ne sibi esset
molestum: 'Factum erit,' aiebat sutor, 'ut jubes: cras optime erit.' Deinde
acceptam vestem projiciebat ad perticam, nihil immutans. Cum dicerent caeteri:
'Cur non amplias vestem hanc quae nimium ventrem Domini urget?' hic: 'Cras,'
inquit, 'cum Dominus post digestionem surrexerit, ac ierit cacatum, vestis
erit amplissima.' Mane portabat farsitium, quo ille induto: 'Nunc bene est,'
dicebat, 'nullo in loco me offendit.' Eodem modo Antonius epistolam suam
digesto vino placituram dixit.
18
Querimonia Spolii Causa Ad Facinum Canem Facta
Apud Facinum Canem, qui fuit vir crudelis, ac dux praecipuus in hac nostri
temporis militia, querebatur quidam se spoliatum chlamyde in via a quodam
suo milite. Hunc intuens Facinus vestitum tunica bona, quaesivit an illam,
cum spoliaretur, gestasset. Cum ille annueret: 'Abi,' inquit; 'hic quem dicis
te spoliasse nequaquam est ex meis militibus. Nam nullus meus unquam tibi tam
bonam tunicam reliquisset.'
19
Exhortatio Cardinalis Ad Armigeros Pontificis
Cardinalis Hispaniensis, bello, quod eo auctore gestum est in Piceno
adversus Pontificis hostes, cum aliquando ad aciem ventum esset, in qua
vincere vel vinci eos qui Pontificem sequebantur necesse erat, hortabatur
milites ad pugnam pluribus verbis, asserens qui in illo praelio cecidissent,
cum Deo et Angelis pransuros; peccatorum enim omnium veniam propositam
occumbentibus affirmabat, quo morti se alacrius offerrent. His exhortationibus
usus, excedebat pugna. Tum unus ex astantibus militibus: 'Cur tu,' inquit,
'non et ad hoc prandium una nobiscum accedis?' At ille: 'Tempus prandii
nondum est mihi, quoniam nondum esurio.'
20
Patriarchae Responsio
Patriarcha Hierosolymitanus, qui totam Cancellariam Apostolicam regebat,
convocatis aliquando certam ob causam discutiendam advocatis, nonnullos
nescio quidem verbis acriter castigavit. Huic cum unus prae caeteris Thomas
Biracus liberius respondisset, versus in eum Patriarcha inquit: 'Malum caput
habes.' At ille, ut erat homo promptus ad lacessendum ac perfacetus: 'Recte,'
inquit, 'ac vere loqueris: nihil enim verius potest dici. Nam, si bonum caput
haberem, satis meliori loco res nostrae essent, neque hac opus esset
controversia.' -- 'Te igitur culpas?' ait Patriarcha. Tum ille: 'Non me,' inquit,
'sed caput reprehendo.' Facete in ipsum, qui advocatis omnibus praeerat,
Patriarcham lusit, qui duro paulum capite existimabatur.
21
De Urbano Pontifice Sexto
Alter Urbanum, olim summum Pontificem Sextum, leviter perstrinxit. Nam cum
ille nescio quid acrius a Pontifice contenderet: 'Malo capite es,' inquit
Urbanus. Tum ille: 'Hoc idem,' inquit, 'et de te vulgi dicunt homines, Pater
Sancte.'
22
De Sacerdote Qui, Loco Ornatus, Capones Episcopo Portat
Episcopus Aretinus, Angelus nomine, quem novimus, aliquando convocavit ad
Synodum sacerdotes suos, praecipiens, ut qui aliqua in dignitate essent, cum
cappis et cottis (sunt enim hae vestes sacerdotales) ad Synodum
proficiscerentur. Quidam Presbyter, cui haec vestimenta deerant, moestus domi
erat, ignorans undenam ea sibi pararet. Hunc cogitabundum vultu demisso
conspicata ancilla, quam domi nutriebat, cum quaesisset moeroris causam,
dixit sibi cum cappis et cottis, secundum Episcopi edictum, eundum ad Synodum
esse: 'Atqui,' inquit, 'o bone vir, non recte vim mandati hujus cognovisti:
non enim cappas et cottas, sed capones coctos Episcopus postulat, qui tibi
sunt deferendi.' Apprehendit Sacerdos muliebre consilium, et secum capones
coctos deferens, optime ab Episcopo fuit susceptus, qui per risum retulit,
hunc sacerdotem solum rectius quam caeteros edicti sententiam cognovisse.
23
De Amico Qui Aegre Ferebat Multos Sibi Praeferri Doctrina Et Probitate
Inferiores
In Curia Romana ut plurimum Fortuna dominatur, cum perraro locus sit vel
ingenio, vel virtuti; sed ambitione et opportunitate parantur omnia, ut de
nummis sileam, qui ubique terrarum imperare videntur. Amicus quidam, qui
aegre ferebat praeferri sibi multos doctrina et probitate inferiores,
querebatur apud Angelotum Cardinalem Sancti Marci, nullam haberi suae
virtutis rationem, seque postponi his, qui nulla in re sibi pares essent.
Sua insuper studia commemoravit, et in discendo labores. Tum promptus ad
lacessendum Curiae vitia Cardinalis: 'Hic scientia et doctrina,' inquit,
'nihil prosunt. Sed perge et aliquod tempus ad dediscendum et addiscendum
vitia vaca, si vis Pontifici acceptus esse.'
24
De Muliere Phrenetica
Mulier ex meo municipio, cum videretur phrenetica, ducebatur a viro et
genere proximis ad foeminam fatidicam quamdam, cujus ope vel opere curaretur.
Cum per Arnum fluvium transituri mulierem supra dorsum hominis validioris
imposuissent, coepit illa e vestigio nates movere, similis coeunti, ac magna
voce clamitans: 'Ego,' inquit, saepius verba iterans, 'vellem futui!' quibus
vocibus causam expressit morbi. Qui ferebat foeminam, adeo est in risum
effusus, ut una cum ea in aquam caderet. Tum ridentes omnes, cum insaniae
medelam cognovissent, non esse opus incantationibus asserunt, sed coitu, ad
sanitatem restituendam. Et in virum versi: 'Tu,' inquiunt, 'optimus uxoris
curator eris.' Redeuntibus igitur illis, cum vir uxorem cognovisset, mens
pristina rediit. Haec optima ad mulierum insaniam est medela.
25
De Muliere Supra Padum Astante
Ferebantur navicula Ferrariam, una cum certis curialibus, duae mulieres,
ex his quae serviunt indigentibus. Tum mulier quaedam supra Padum astans,
foeminas conspicata: 'O stulti,' inquit, 'an putabatis meretrices vobis
Ferrariae defuturas, cum certe plures inveniuntur hic quam Venetiis probae
mulieres?'
26
De Abbate Septimi
Abbas Septimi, homo corpulentus et pinguis, vesperi Florentiam proficiscens,
interrogavit rusticum obvium, an portam se ingredi existimaret. Intellexit
Abbas an putaret se perventurum in urbem, antequam clauderentur portae. Ille
vero in pinguedinem jocatus: 'Atqui,' inquit, 'currus faeni, nedum tu, portam
introiret.'
27
Civis Constantiae Soror Gravida Facta
Nobilis Episcopus ex Britanniis, ad ostendendam quam tunc multi requirebant
Concilii Constantiensis libertatem, in magno Praelatorum conventu hoc attulit
testimonium. Fuisse ait Constantiae civem, cujus soror innupta gravida facta
erat. Cum fratri tumor ventris innotuisset, accepto gladio, quid id esset,
aut unde id prodisset, quaesivit, percussori similis. Tum juvenis exterrita,
id esse Concilii opus, seque ex Concilio praegnantem. Hoc intellecto frater,
Concilii metu ac reverentia, sororem impunitam reliquit. Cum caeteri aliarum
rerum libertatem quaererent, ille praetulit licentiam futuendi.
28
Sigismundi Imperatoris Dictum
Sigismundus quoque Imperator cuidam coram eo querenti Constantiae
libertatem non esse: 'Atqui,' inquit, 'nisi hic summa esset libertas, tu tam
libere minime loquereris.' Libere enim loqui magnae libertatis est signum.
29
Dictum Sacerdotis Laurentii Romani
Qua die Angelotus Romanus factus est a Pontifice Eugenio Cardinalis, quidam
Laurentius sacerdos urbanus domum rediit, hilaris, applaudens, totusque in
risum ac laetitiam effusus. Cum rogarent vicini, quidnam sibi obtigisset novi,
quod tam laetus et alacris esset: 'Bene,' inquit, 'est; magna in spe sum,
posteaquam dementes et insani Cardinales fieri coeperunt, prope diem cum
Angelotus amentior me sit, Cardinalem me quoque esse futurum.'
30
Confabulatio Nicolai Anagnini
In hanc ferme sententiam Nicolaus Anagninus jocatus est in Pontificem
Eugenium, quem dicebat plurimum stultis et insipientibus favere. Nam cum
essemus complures, variis de rebus, ut fit, in palatio confabulantes, quidam
iniquitatem Fortunae maxime accusabant, querebanturque eam rebus suis admodum
adversam. Tum Nicolaus, vir doctissimus, sed ingenio inconstanti et procaci
lingua: 'Nullus est omnium qui vivant,' inquit, 'cui magis quam mihi Fortuna
fuerit inimica. Nam cum hoc tempore sit Stultitiae regnum, in diem omnes fere
amentes atque insanos, tum Angelotum quoque novimus inter eos ad amplas
dignitates atque officia extolli. Ego solus relictus sum ex omnium dementium
numero, cui nihil conceditur: hoc mihi solius accidit malignitate Fortunae.'
31
De Prodigio
Monstra hoc anno plura diversis in locis natura edidit. In agro
Senagaliensi, in Piceno, bos quemdam serpentem peperit mirae magnitudinis.
Capite erat grossiori quam sit vituli, collo longo ad mensuram ulnae, corpore
cani similis terete et longiore. Hunc editum cum bos conversa respexisset,
magnoque mugitu edito exterrita aufugere vellet, erectus serpens subito
posterioribus cruribus cauda circumdatis ad ubera os admovit, tamdiu sugens
quoad lac inerat uberibus: deinde bove relicta ad sylvas vicinas aufugit.
Ubera postmodum et ea crurium pars quam serpens cauda tetigerat, velut adusta
nigraque diutius permanserunt. Hoc pastores (nam in armento bos erat), se
vidisse affirmarunt, bovem quoque vitulum postea peperisse; idque ex litteris
Ferrariam nuntiatum.
32
Dictum Magistri Hugonis Senensis
Vir insignis Hugo Senensis, Medicorum nostri temporis princeps, mihi quoque
retulit, natum Ferrariae cattum bicipitem, seque id conspexisse.
33
Aliud De Monstro
In agro quoque Paduano, mense Junii, constat natum esse vitulum duobus
capitibus, unico corpore, posterioribus anterioribusque cruribus duplicatis,
ita tamen ut essent conjuncta. Hoc monstrum quidam ad quaestum circumferebant,
multique id vidisse affirmabant.
34
Aliud De Monstro
Aliud insuper constat, allatam esse Ferrariam imaginem marini monstri nuper
in littore Dalmatico inventi. Corpore erat humano umbilico tenus, deinceps
piscis, ita ut inferior pars quae in piscem desinebat, esset bifurcata. Barba
erat profusa, duobus tanquam cornibus super auriculas eminentibus,
grossioribus mammis, ore lato, manibus quattuor tantum digitos habentibus,
a manibus usque ad ascellam atque ad imum ventrem alae piscium protendebantur,
quibus natabat. Captum hoc pacto ferebant. Erant complures foeminae juxta littus
lavantes lineos pannos. Ad unam earum accedens piscis, ut aiunt, cibi causa,
mulierem manibus apprehendens ad se trahere conatus est: illa reluctans
(erat enim aqua modica), magno clamore auxilium caeterarum imploravit.
Accurrentibus quinque numero, monstrum (neque enim in aquam regredi poterat)
fustibus ac lapidibus perimunt: quod in littus abstractum, haud parvum
terrorem aspicientibus praebuit. Erat corporis magnitudo paulo longior
ampliorque forma hominis. Hanc ligneam ad nos Ferrariam usque delatam
conspexi. Cibi gratia mulierem comprehensam argumento fuere pueri nonnulli,
qui cum diversis temporibus ad littus lavandi causa accessissent, nusquam
postea comperti sunt, quos postmodum ab eo monstro necatos captosque
crediderunt.
35
Pulchra Facetia Histrionis Ad Bonifacium Papam
Bonifacius, Pontifex Nonus, natione fuit Neapolitanus ex familia
Tomacellorum. Appellantur autem vulgari sermone tomacelli cibus factus ex
jecore suillo admodum contrito, atque in modum pili involuto interiore
pinguedine porci. Contulit Bonifacius se Perusium secundo sui Pontificatus
anno. Aderant autem secum fratres et affines ex ea domo permulti, qui ad eum,
ut fit, confluxerant bonorum ac lucri cupiditate. Ingresso Bonifacio urbem
sequebatur turba primorum, inter quos fratres erant, et caeteri ex ea familia.
Quidam cupidiores noscendorum hominum, quaerebant, quinam essent qui
sequerentur. Dicebat unus, item alter: 'Hic est Andreas Tomacellus';
deinde: 'Hic Joannes Tomacellus', tum plures deinde Tomacellos nominatim
recensendo. Tum quidam facetus: 'Hohe! permagnum nempe fuit jecur istud,'
inquit, 'ex quo tot Tomacelli prodierunt et tam ingentes.'
36
De Sacerdote Qui Caniculum Sepelivit
Erat sacerdos rusticanus in Tuscia admodum opulentus. Hic caniculum sibi
carum, cum mortuus esset, sepelivit in coemeterio. Sensit hoc Episcopus, et,
in ejus pecuniam animum intendens, sacerdotem veluti maximi criminis reum
ad se puniendum vocat. Sacerdos, qui animum Episcopi satis noverat,
quinquaginta aureos secum deferens, ad Episcopum devenit. Qui sepulturam
canis graviter accusans, jussit ad carceres sacerdotem duci. Hic vir sagax:
'O Pater,' inquit, 'si nosceres qua prudentia caniculus fuit, non mirareris
si sepulturam inter homines meruit; fuit enim plus quam ingenio humano, tum
in vita, tum praecipue in morte. 'Quidnam hoc est?' ait Episcopus.
'Testamentum,' inquit sacerdos, 'in fine vitae condens, sciensque egestatem
tuam, tibi quinquaginta aureos ex testamento reliquit, quos mecum tuli.'
Tum Episcopus et testamentum et sepulturam comprobans, accepta pecunia,
sacerdotem absolvit.
37
De Tyranno Qui Homini Pecunioso Causas Injustas Injecit
Homo admodum pecuniosus erat in Piceno in oppido Cingulo. Audivit hoc
Tyrannus loci, atque ad eripiendos nummos animum adjiciens, quaesivit
occasionem criminis, qua illi pecunias auferret; vocato ad se viro, dixit
illum crimine laesae majestatis reum teneri. Cum nihil contra ejus statum
aut dignitatem a se factum contenderet, perstabat Tyrannus, asserens illum
capite esse mulctandum. Homo inscius, quidnam tandem egisset, cum postularet:
'Hostes,' inquit, 'meos ac rebelles, qui contra me conspirarunt, domi
absconditos tenuisti.' Sensit tandem ille nummis insidias parari. Malens
igitur vitae quam pecuniis parcere: 'Verum est,' inquit, 'quod ais, mi
Domine; sed destina mecum satellites tuos: ego hostes illos ac rebelles tibi
statim comprehensos dabo.' Missos itaque lictores domum ad arculam in qua
pecunia erat secum duxit, eaque aperta: 'Capite hos,' inquit, 'e vestigio. Hi
sunt enim non solum Domini, sed mei quoque hostes acerrimi ac rebelles.'
Quibus relatis ad Tyrannum, homo poenam omnem evasit.
38
De Religioso Qui Sermonem Succinctissimum Habuit
Oppidum est in montibus nostris, in quo multi ex variis locis ad diem
festum convenerant. Erat enim celebritas S. Stephani. Religiosus quidam
habiturus erat de more sermonem ad populum. Cum hora esset diei tarda,
sacerdotes autem esurirent, vererenturque longitudinem sermonis, ascendenti
suggestum Religioso unus et item alter, ut paucis loqueretur, in aurem
hortati sunt. Ille se exorari facile passus, ac praelocutus quaedam prout
consueverat: 'Fratres mei,' inquit, 'anno praeterito, cum hoc in loco,
vobis astantibus, verba facerem de sanctitate vitae et miraculis hujus Sancti
nostri, nihil praetermisi eorum quae de illo vel audivi, vel in Sacris Libris
scripta reperiuntur, quae omnia vos credo memoria tenere. Postmodum vero eum
nihil novi fecisse intellexi, signo ergo crucis facto, dicite Confiteor
et reliqua quae sequuntur.' Et ita abiit.
39
Facetissimum Consilium Minacii Ad Rusticum
Rusticus cum castaneam arborem ad excutiendos fructus ascendisset, decidens
ex ea costam effregit pectoris. Hunc ad consolandum accessit Minacius
quidam, homo perfacetus, qui inter loquendum daturum se illi normam dixit,
qua servata, nunquam ex arbore caderet: 'Vellem hoc antea,' inquit aeger,
'consuluisses, attamen in futurum poterit prodesse.' Tum Minacius: 'Fac
semper, ne sis celerior in descensu quam in ascensu: sed ea, qua ascendis,
tarditate descendas. Hoc pacto nunquam praecipitem te ages.'
40
Ejusdem Minacii Lusoris Responsio
Idem Minacius, cum aliquando nummulos et vestes insuper ad taxillos
lusisset (egenus enim erat), flens ad ostium tabernae cujuspiam sedebat.
Videns moerentem flentemque amicus: 'Quidnam est tibi?' inquit. 'Nihil,'
Minacius ait. 'Curnam ergo, si nihil habes, ploras?' -- 'Hoc solum quod
nihil habeo,' inquit. Admiratus ille: 'Quare ergo si nihil habes, ploras?'
ait. 'Ob hanc ipsam causam,' respondit, 'quoniam nihil est mihi.' Alter
nihil causae esse cur ploraret intelligebat; alter nihil sibi reliquum
superesse a ludo plorabat.
41
De Paupere Monoculo Qui Frumentum Empturus Erat
Tempore quo Florentiae summa aliquando erat annonae caritas, accessit
pauper luscus ad forum, quaedam sextaria frumenti, ut dicebat, empturus.
Rogavit hunc in foro percontantem pretium quidam alter superveniens, quanti
sextarium frumenti venderetur: 'Hominis oculo,' inquit, 'constat,' designans
his verbis annonae caritatem. Hoc audiens scitulus qui aderat puer: 'Cur
tu ergo,' ait, 'tam grandem sacculum portasti, cum non amplius quam unum
sextarium possis emere?'
42
Vir Qui Mulieri Dum Aegrota Esset Veniam Postulavit
Consolabatur uxorem vir, quae adversa valetudine diem suum obibat, memorans
omnia bona mariti officia sibi in vita praestitisse, veniam postulans, si quid
unquam adversus eam inique egisset; neque, inter caetera, se ait omisisse
unquam, quin debitum thoro praeberet, eo excepto tempore, quo illa non recte
valeret, ne coitu fatigaretur. Tum mulier, licet morbo gravis: 'Hoc,' inquit,
'per fidem nunquam parcam neque remittam tibi: nullo enim tempore adeo
invalida atque infirma exstiti, quin commode possem resupina jacere.' Danda
est igitur viris opera, ne hoc veniae genus ab uxoribus implorent, cum rite
negari possit.
43
De Adolescentula Quae Virum De Parvo Priapo Accusavit
Adolescens nobilis et forma insignis duxit uxorem filiam Nerii de Paciis,
Equitis Florentini, inter caeteros suae aetatis egregii ac praestantis viri.
Post aliquot dies, ut moris est, adolescentula ad patrem revertitur, non
alacris, aut jocunda, ut caeterae assolent, sed moesta, ac vultu languido,
intuens terram. Advocatam in cubiculo clanculum rogat mater: 'Nunquid res
sint satis salvae?' -- 'Ut vultis,' flens juvencula respondit. 'Non enim me
viro desponsastis,' ait, 'sed ei cui virilia desunt: nihil enim aut parum
habet ejus partis, propter quam fiunt matrimonia.' Dolens admodum fortunam
filiae, mater rem cum viro communicat. Deinde re, ut fit, inter consanguineos
mulieresque quae ad convivium aderant vulgata, moestitia doloreque omnis
impletur domus, cum non nuptam, sed suffocatam adolescentulam egregiam forma
dicerent. Supervenit postmodum vir, cujus gratia convivium parabatur, et cum
omnes vultu moerenti atque afflicto conspiceret, miratus rei novitatem,
quidnam novi accidisset rogabat. Nullus erat qui causam doloris auderet
fateri: unus tandem liberior ait dixisse puellam, mancum esse illum in virili
sexu. Tum juvenis alacer: 'Nequaquam,' inquit, 'erit haec causa quae aut vos
conturbet, aut convivium disperdat. Cito hoc purgabitur crimen.' Cum in mensa
omnes sederent viri pariter ac mulieres, sumptis jam fere cibis, surgens
adolescens: 'Patres,' inquit, 'sentio me culpari in ea re, cujus vos testes
esse an vera sit volo.' Deinde educto formae egregiae Priapo (vestibus enim
curtis tunc utebatur), ac supra mensam posito, omnes ad rei novitatem
magnitudinemque convertit, et, an culpandus aut rejiciendus esset, quaesivit.
Major mulierum pars, ut viris suis talis copia inesset, optabant. Viri
permulti se ab illo tali supellectili superari sentiebant, qui omnes in
adolescentulam conversi, graviter illius stultitiam increpabant. Tum illa:
'Quid objurgatis? aut quid me reprehenditis?' inquit. 'Asellus noster, quem
ruri nuper conspexi, bestia est, et adeo' (extenso brachio) 'oblongum
membrum habet: hic vir meus, qui homo est, non habet ejus medietatem.'
Credidit simplex puella, hominibus longius quam bestiis ejusmodi membrum
inesse debere.
44
De Praedicatore Qui Potius Decem Virgines Quam Nuptam Unam Eligebat
Praedicabat Tibure Frater parum consideratus ad populum, aggravans multis
verbis ac detestans adulterium, dixitque inter caetera, adeo esse grave
peccatum, ut mallet decem virgines cognoscere quam unicam mulierem nuptam. Hoc
et multi, qui aderant, elegissent.
45
De Paulo Qui Ignorantibus Nonnullis Luxuriam Commovit
Alter, Paulus nomine (quem ipse novi), cum Seciae urbe Campaniae in quadam
concione luxuriam detestaretur, nonnullos adeo lascivos atque intemperantes
dicebat, ut ad eliciendam majorem ex coitu voluptatem, natibus uxoris pulvinum
subjicerent. Hoc dicto adeo nonnullos (qui id ignorabant) commovit, ut paulo
post id verum esse experirentur.
46
De Confessore
Mulier adolescens, quae id mihi postmodum retulit, profecta est aliquando
ad confitendum peccata sua, prout fit tempore Quadragesimae. Cum inter
loquendum se viro non servasse fidem diceret, statim Confessor, qui frater
erat, libidine incensus, protento pallio, Priapum erectum in manu
adolescentulae posuit, suadens ut sui misereretur. Illa rubore perfusa abiens,
matri, quae haud procul erat, roganti, quidnam sibi tantus rubor sibi vellet,
narravit Confessoris suasionem.
47
Responsio Mulieris Faceta
Interrogata semel a viro mulier, quaenam causa esset, cur, cum in coitu
voluptatis ita particeps esset foemina sicut et vir, tamen homines citius
peterent sequerenturque mulieres quam illae viros? Tum illa: 'Summa cum
ratione hoc institutum est,' inquit, 'ut potius nos requiramur a viris.
Constat enim paratas ac promptas nos ad concubitum semper esse, vos autem
non: frustra igitur viri peterentur a nobis, cum essent imparati.' Scita
facetaque responsio.
48
De Mendico Fratre, Qui Tempore Belli Bernardo Pacem Nominavit
Bello, quod primum Florentini cum Duce Mediolani posteriore habuerunt,
sancitum est, capitale esse, si quis de agenda pace verba fecisset. Bernardus
Manecti, civis facetissimus, erat in foro veteri, nescio quid empturus.
Accessit ad eum frater quidam ex his mendicis circumforaneis, qui in triviis
astantes aliquid sibi a transeuntibus dari in necessarios usus petunt, ac
quippiam petiturus primis verbis: 'Pax tibi,' inquit. Tum Bernardus: 'Quid
tu pacem nominasti? An nescis capitale esse, si quis de pace loquatur? Abeo,'
inquit, 'ne quis me culpae affinem putet.' Hoc dicto recedens, a nebulonis
illius molestia se exemit.
49
Fabula Francisci Philelphi
Erat sermo inter socios, quae poena esset statuenda in uxores impudicas.
Bonifacius Salutatus eam, qua Bononiensis amicus suus minatus est se uxorem
suam affecturum, existimabat. Sciscitantibus nobis poenam: 'Bononiensis,'
inquit, 'vir haud magno existimandus, habuit uxorem satis liberalem, et mihi
quandoque obsequentem. Cum accessissem domum aliquando noctu, foris stans,
audivi eos acriter collitigantes: increpabat enim vir uxorem, accusans
impudicitiam ejus. Illa, ut moris est talium, negando se tuebatur. Tum vir
inter clamandum: 'Joanna, Joanna,' ait, 'ego te neque verberabo, neque
percutiam, sed in tantum refutuam, quoad plenam domum filiis reddam, atque
ita solam te cum natis relinquam postmodum, et abibo.' Risimus omnes genus
supplicii adeo exquisitum, quo stultus ille ulturum se uxoris flagitia
putavit.
50
Cardinalis Burdigalensis De Histrione
Gregorius XII, antequam Pontifex crearetur, in Conclavi, et postea quoque,
plurima se facturum pollicitus est pro schismate, quod tunc in Ecclesia
vigebat, atque adeo aliquibus diebus in eo quod promiserat permansit, ut
etiam Pontificatui se cessurum, si opus esset, sponderet. Postmodum vero
dulcedine ductus dignitatis, juramenta et promissiones omnes irritas fecit,
nihil servans eorum quae antea pollicebatur. Hoc aegre ferens Cardinalis
Burdigalensis, vir gravis et consilii singularis, mecum de hisce rebus
aliquando loquens: 'Hic,' inquit, 'nobis effecit, quod histrio quidam
Bononiensibus se asserens volaturum.' Cum reserari mihi fabulam rogarem:
'Histrio fuit nuper Bononiae,' ait, 'qui, proposito palam edicto se volaturum
ex turri quadam, quae est versus pontem S. Raphaelis, milliari amplius extra
urbem, praedixit. Congregato ad diem constitutum omni ferme Bononiensi
populo, sole et fame, usque ad occasum solis, homines ludendo maceravit.
Pendebant omnes animi suspensi ad aspectum turris, volatum hominis
exspectantes. Cum ille interim in turris cacumine ostenderetur, alasque
quateret volaturo similis, seque deorsum projecturum fingeret, erat magna
ad haec signa populi acclamatio, patulo ore turrim aspicientis. Tum histrio,
post solis tandem occasum, ne nihil actum videretur, versis ad eos renibus,
culum populo ostentavit. Ita illusi omnes, inedia, et taedio confecti, in
urbem noctu redierunt. Eodem modo Noster,' inquit, 'qui post tot
ostentationes, tandem nobis posteriora ostendendo satisfecit.'
51
Responsio Redolphi Ad Bernabovem
Redolphi Camerinensis dictum prudens refertur. Obsidebatur civitas
Bononiensis a Bernabove, ex familia Vicecomitum Domini Mediolani. Erat
autem ad custodiam civitatis dux positus a Pontifice Redolphus, vir bello
et pace egregius, qui se intra moenia continebat ob civitatis tutelam. Levi
semel per excursores commisso praelio a quo Redolphus aberat, captus eques
ad Bernabovem ductus est. Interrogabat ille inter caetera, cur non egrederetur
ad bellum Redolphus? Eques, cum unam ac alteram causam attulisset, tandem
dimissus rediit in civitatem. Tum Redolphus sciscitans quid in castris
hostium ageretur, et quae verba Bernabovis ad eum fuissent, cum intellexisset
responsionem equitis, egressum suum varie excusantem: 'Non bene,' inquit,
'neque prudenter respondisti. Vade, dic Bernabovi: Redolphus ait se ideo
urbem non egredi, ne tu ingredi queas.'
52
Alia Responsio Faceta Redolphi
Idem bello, quod Florentini cum Gregorio decimo Pontifice gesserunt,
diversas partes secutus, nunc uni, nunc alteri haerebat. Interrogatus a
quodam cur adeo nutans ita saepe se commutaret: 'Quoniam,' inquit, 'in eodem
latere diutius jacere non possum.'
53
De Eodem Quomodo A Florentinis Pro Proditore Depictus Est
Florentinis postmodum proditionis habitus reus, publicis in locis urbis,
ut proditor, depictus fuit. Cum vero haud multo post sentiret mitti Oratores
ad se Florentinos de pace acturos, qua die ad se venturi erant, thalamum
ingressus, clausis fenestris, igne accenso (erat autem mensis Augusti), sese
pelliceis vestibus cooperiri in lecto jussit. Vocatis deinde Oratoribus,
quaerentibus quonam morbo laboraret: Frigore, respondit, quod tamdiu
in eorum muris etiam nocte ad aerem discoopertus stetisset. Hoc dicto
illorum lusit picturam, quae postea ex pacto deleta est.
54
De Quodam Qui Redolphum Sagittando Vulneravit
Viri nonnulli Camerinenses extra urbem exercitii causa sagittando tempus
terebant. Cum quispiam sagittam incautius emisisset, astantem procul
Redolphum leviter vulneravit. Capto illo, cum variae de poena inferenda
sententiae dicerentur, et, ut quisque acerrime sentiret, ita se maxime
Principi gratificaturum putaret, unus censuit manum illi esse amputandum,
ne amplius arcu uteretur. Redolphus liberum hominem dimitti jussit, dicens,
illam futuram fuisse utilem sententiam, si id ante acceptum vulnus consilium
dedisset. Plena prudentiae et humanitatis responsio.
55
Fabula Mancini
Mancinus, vir rusticus, oppidanus meus, frumento ad Figignum Castrum asellis
vehendo exercebatur, quos ille compluries ad vecturam sumebat. Cum ille
semel a mercato rediens, fessus e via ascendisset asinum quemdam
praestantiorem, computatis in via asinis qui praeibant, domo appropinquans,
eoque quo vehebatur minime annumerato, visum est ei unum deesse. Turbatus
igitur ac reliquis asinis uxori quos restitueret commendatis, confestim
eodem asino quo ferebatur ad mercatum septem millibus passuum
retrocedit, quaerensque a singulis obviis an asinum quempiam amissum
reperissent. Cum omnes negarent, domum noctu moerens et dolens jacturam
asini rediit. Tandem etiam ab uxore admonitus cum descendisset, illum, quem
tanto studio et dolore asinum quaesierat, esse cognovit.
56
De Illo Qui Aratrum Super Humerum Portavit
Alter, Pierus nomine, admodum incultus, cum usque ad meridiem arasset,
fessis bobus, et ipse labore fatigatus, rediturus in oppidum, aratrum super
asellum alligat, deinde asellum, praemissis bobus, ascendit. Qui cum nimio
onere gravatus sub pondere deficeret, sentit tandem Pierus asellum ire non
posse. Tum descendens atque aratrum super humerum ponens, rursus asellum
ascendit, inquiens: 'Nunc recte ambulare potes, non enim tu, sed ego aratrum
fero.'
57
Responsio Elegans Dantis, Poetae Florentini
Dantes Alligerius, poeta noster Florentinus, aliquamdiu sustentatus est
Veronae opibus Canis veteris Principis de la Scala, admodum liberalis. Erat
autem et alter penes Canem Florentinus, ignobilis, indoctus, imprudens, nulli
rei praeterquam ad jocum risumque aptus, cujus ineptiae, ne dicam facetiae,
Canem perpulerant ad se ditandum. Cum illum veluti belluam insulsam, Dantes,
vir doctissimus, sapiens ac modestus, ut aequum erat, contemneret: 'Quid
est' inquit ille, 'quod tu, cum habearis sapiens ac doctissimus, tamen pauper
es et egenus, ego autem stultus et ignarus divitiis praesto?' Tum Dantes:
'Quando ego reperiam dominum,' inquit, 'mei similem et meis moribus
conformem, sicuti tu tuis, et ipse similiter me ditabat.' Gravis sapiensque
responsio! Semper enim domini eorum consuetudine qui sibi sunt similes
delectantur.
58
Ejusdem Poetae Faceta Responsio
Huic ipsi inter seniorem aliquando junioremque Canes prandenti, cum ministri
utriusque, dedita opera, ante pedes Dantis, ad eum lacessendum, ossa occulte
subjecissent, remota mensa, versi omnes in solum Dantem, mirabantur, cur ante
ipsum solummodo ossa conspicerentur. Tum ille, ut erat ad respondendum
promptus: 'Minime,' inquit, 'mirum, si Canes ossa sua comederunt: ego autem
non sum Canis.'
59
De Muliere Obstinata Quae Virum Pediculosum Vocavit
Colloquebantur aliquando de pertinacia mulierum, quae ita quandoque
perstant animo indurato, ut se mori malint quam cedere ex sententia. Tum
unus: 'Mulier quaedam e nostris,' inquit, 'admodum viro contraria, semper
verbis ejus objurgando refragabatur, perstans in eo quod coeperat, ita ut
superior esse vellet. Habita semel cum viro gravi altercatione, maritum
pediculosum vocavit. Ille, ut verbum id retractaret, uxorem verberibus
contendebat, pugnis caedens ac calcibus. Quo magis caedebatur, eo plus
illa pediculosum appellabat. Vir tandem verberando lassus, ut uxoris
pertinaciam superaret, per funem in aquae puteum demisit, suffocaturum se
dicens, nisi verbis ejusmodi abstineret. Instantius perseverabat, etiam in
aqua mentum usque constituta, verbum illud continuans. Tum vir, ne amplius
loqui posset, in puteum demersit, tentans si eam mortis periculo a verborum
pertinacia posset avertere. At illa, loquendi facultate adempta, etiam dum
suffocaretur, quod loqui nequibat, digitis exprimebat; nam manibus super
caput erectis, atque ungulis utriusque pollicis conjunctis, saltem quod
potuit gestu, viro pediculos objiciebat. Unguibus enim eorum digitorum
pediculi a foeminis occidi consueverunt.'
60
De Eo Qui Uxorem In Flumine Peremptam Quaerebat
Alter, uxorem quae in flumine perierat quaerens, adversus aquam
proficiscebatur. Tum quidam admiratus, cum deorsum secundum aquae cursum
illam quaeri admoneret: 'Nequaquam hoc modo reperietur,' inquit. 'Ita
enim, dum vixit, difficilis ac morosa fuit, reliquorumque moribus contraria,
ut nunquam nisi contrario et adverso flumine etiam post mortem ambulasset.'
61
De Rustico Qui Nobilem Se Fieri Quaerebat
Petebat a Duce Aurelianensi subrusticus moribus et vita incultus quidam,
qui ei serviebat, ut se nobilem faceret. Id fit apud Gallos emptis
possessionibus, ex quibus solis ruri vitam nobiles ducant. Tum Dux, qui
naturam hominis callebat: 'Divitem,' inquit, 'te facillime possem facere;
nobilem nunquam possem.'
62
De Guilhelmo Qui Habebat Priapeam Supellectilem Formosam
Erat in oppido nostro Terrae Novae vir nomine Guilhelmus, faber lignarius,
Priapea supellectile satis copiosus. Divulgaverat hoc uxor inter vicinas.
Ea mortua, duxit aliam uxorem juvenculam simplicem, Antoniam nomine, quae
desponsata praesenserat ex vicinis ingens viri telum. Qua ergo nocte primo
cum viro concubuit, tremebunda nolebat haerere viro, neque coitum pati.
Sensit vir tandem quid timeret adolescentula, consolatusque illam, verum
esse quod audierat, ait, sed duas se mentulas habere, parvam ac majorem
quamdam. 'Ne te ergo offendam,' ait, 'utar hac nocte parva, quae tibi minime
nocebit; postea majori, si tibi videbitur.' Consentiens puella obsecuta
est viro, absque clamore aut nocumento aliquo. Post mensem vero facta liberior
atque audentior, cum noctu viro suo blandiretur: 'Mi vir,' inquit, 'si libet,
majore jam illo socio utaris.' Risit vir, cum semiasellus in ea re videretur,
bonum uxoris appetitum: hoc postea narrantem audivi in aliorum coetu.
63
Responsio Unius Mulieris Pisanae
Sambacharia mulier Pisana fuit, prompta ad respondendum. Accedens histrio
quidam ad illudendum ei: 'Praeputium,' inquit, 'asini vos salutat.' Tum illa
e vestigio: 'Ohe!' inquit, 'sane unus ex suis nuntiis videris.' Quo facete
dicto abiit.
64
Dictum Matronae Quae Vestes Adulterae Ad Fenestras Conspexit
Mulier adultera expanderat mane ad fenestras varii generis vestimenta ab
adultero data. Matrona ante domum transiens, conspectis tot vestibus: 'Sicut
aranea telas, ita haec,' inquit, 'vestes suas culo effecit, pudendorum
artificium omnibus ostentans.'
65
Monitio Cujusdam
Rogabat quidam contribulem meum virum facetum tempore vindemiae, ut sibi
vasa quaedam vinaria mutuo concederet. Tum ille inquit: 'Do uxori expensas
per universum annum, ut ea in Carnisprivio uti possim.' Monuit hoc dicto
non esse postulandas ab aliis eas res, quarum usus esset eis necessarius.
66
Dictum Perusini Ad Uxorem
Perusini habentur viri faceti ac perurbani. Rogavit maritum uxor, Petrucia
nomine, ad diem festum postridie profectura, ut sibi calceos novos emeret.
Annuit vir ejus, et simul jussit, antequam domo abiret, mane gallinam in
prandium coqui. Uxor, cum cibum parasset, ostium egressa, conspectoque
simul quem summe adamabat juvene, domum regreditur, dato signo, ut se intus,
cum vir abesset sequeretur; et, ne longior mora esset, ascensis scalis se
ad terram prostravit, ita ut ex ostio posset conspici. Superimposito autem
juvene, clunes ejus cruribus ac pedibus amplexa, concupito operi intendebat.
Vir interim existimans uxorem ad festivitatem jam profectam, et simul tardius
redituram, socium rogavit ad prandium, dicens uxorem prandio esse fallendam.
Cum domum pergerent, vir prius ingreditur, visaque apud scalas uxore supra
juvenem pedes commovente: 'Ohe! Petrucia,' inquit, 'per culum asini!'
(ut mos est illis jurandi) 'si hoc modo ambulaveris, nunquam istos calceos
consumes.'
67
Perfacetum Dictum Cujusdam Adolescentis
Querebatur rusticana mulier anserulos suos non se bene habere, fascinatos
verbis cujusdam vicinae, quae, cum illos collaudasset, nequaquam postea
addidisset: Deus eos benedicat, prout vulgo dici solet. Haec cum adolescens
audisset: 'Nunc causam video,' inquit, 'cur mihi mentula aegrius se habuit
his diebus admodum debilitata. Nam cum eam quispiam laudasset, nequaquam
addidit ejusmodi benedictionem, quo factum est, ut fascinatam putem, cum
postmodum nunquam erexit caput. Benedic ergo eam, te rogo,' ait, 'quo priores
recuperet vires.'
68
De Viro Stolido Qui Simulantem Vocem Credidit Se Ipsum Esse
Pater cujusdam amici nostri cognoscebat mulierem viro insulso ac
balbutienti nuptam. Semel cum noctu ad eam accederet, credens virum abesse,
ostium palam pulsavit, simulans viri vocem, ac sibi aperiri ostium petiit.
Vir autem stolidus, domi existens, audita illius voce: 'Joanna, aperi,
Joanna, introduc illum,' inquit: 'nam videtur idem, qui ego, esse.'
69
De Rustico Qui Anserem Venalem Deferebat
Rusticum adolescentem, qui Florentiae anserem deferebat venalem, conspicata
mulier, quae sibi faceta videbatur, ridendi hominis gratia rogavit, quanti
anserem faceret. At ille: 'Quod facillime,' inquit, 'persolvas.' -- 'Quid est?'
inquit mulier. 'Unico,' ait ille, 'coitu.' -- 'Jocaris,' respondit mulier, 'sed
domum ingredere, et de pretio conveniemus.' Ingressus domum, cum perstaret
in sententia, mulier pretio annuit. Verum cum superiores partes egisset,
petito ansere, rusticus se negat daturum; non enim se mulierem subagitasse,
sed se ab ea compressum dixit. Igitur, redintegrata pugna, munere sessoris
fungitur adolescens. Iterum ex conventu mulier cum anserem postulasset,
renuit adolescens, pari ratione se cum illa esse asserens; non enim se pretium
accepisse, sed repulisse injuriam illatam; nam se prius a muliere subactum.
Cum longior progrederetur contentio, superveniens vir sciscitatur, quaenam
haec sit controversia: 'Cupiebam,' inquit uxor, 'tibi coenam opiparam parare,
nisi hic maledictus impediret: convenerat enim mecum in viginti solidis;
nunc, postquam introiit domum, mutata est sententia, duos amplius requirit.'
-- 'Eia,' inquit vir, 'tam parva res impedit coenam nostram! Accipe,' inquit,
'quodlibet.' Ita rusticus pretium abstulit et concubitum uxoris.
70
De Avaro Qui Urinam Degustavit
Curialis unus e nostris notae avaritiae saepe mensam familiae accedebat,
dum comederet, degustans vinum, an satis aquatum esset: simulabat autem se
id agere, ut bono vino uterentur. Hoc cum animadvertissent nonnulli, tandem
communicato consilio recentem quandoque urinam pro vino in mensa supposuere,
qua hora venturum hominem suspicabantur. Accessit ille more suo, et cum
urinam bibisset, nauseans ac semieructans, magno clamore abscessit, minatus
multa illis qui haec conati essent. Illi vero risu coenam finierunt. Hoc ejus
rei machinator mihi postmodum retulit multo cum risu.
71
De Quodam Pastore Simulatim Confitente
Pastor ovium, ex ea Regni Neapolitani ora quae olim latrociniis operam
dabat, semel Confessorem adiit, sua peccata dicturus. Cum ad sacerdotis
genua procubuisset: 'Parce mihi,' inquit ille lacrimans, 'Pater mi, quoniam
graviter deliqui.' Cum juberet dicere quid esset, atque ille saepius id
verbum iterasset, tanquam qui nefarium admisisset scelus, tandem hortatu
sacerdotis ait, se cum caseum faceret jejunii tempore, ex pressura lactis
guttas quasdam quas non spuisset in os desiliisse. Tum sacerdos, qui mores
illius patriae nostrae, subridens, cum dixisset graviter illum deliquisse,
qui Quadragesimam non servasset, quaesivit numquid aliis obnoxius esset
peccatis. Abnuente pastore, rogavit, num cum aliis pastoribus quemquam
peregrinum, ut mos est illius regionis, transeuntem spoliasset aut peremisset:
'Saepius,' inquit, 'utraque in re cum reliquis sum versatus; sed istud,'
ait, 'apud nos est ita consuetum, ut nulla conscientia fiat.' Cum utrumque
grave facinus Confessor asseveraret, ille ut rem levem latrocinia et
hominum caedem, quae apud eos usu probarentur, existimans, solius lactis
veniam petebat. Res pessima consuetudo peccandi, quae etiam illa errata
levia reddit, quae sunt gravissima.
72
De Lusore Propter Lusum In Carcerem Truso
Est in oppido Terrae Novae certa constituta poena his qui luserunt ad
talos. Quidam notus meus, in ludo deprehensus, contracta poena, in carcerem
trusus fuit. Cum peteretur ab eo, cur ibi reclusus esset: 'Hic noster
Praetor,' inquit, 'quia quod meum erat lusi, me in carcerem posuit. Quidnam
hic ageret, si lusissem suum?'
73
De Patre Filium Ebrium Redarguente
Pater, cum filii ebrietatem saepius nequicquam redarguisset, conspecto
semel in via ebrio, erectis verendis, turpiter jacente, pueris quoque
permultis qui circumstabant ridentibus atque illudentibus, filium ad tam
verecundum spectaculum vocavit, existimans hoc exemplo ab ebrietate deterreri
eum posse. Ille autem, viso ebrio: 'Rogo, pater,' inquit, 'ubi est id vinum,
quo iste ebrius factus est, ut ego etiam ejus vini dulcedinem degustem?'
non ebrii turpitudine absterritus, sed vini cupiditate commotus.
74
De Adolescente Perusino
Hispinam quoque Perusinum, adolescentem nobilem atque admodum dissolutum,
cum opprobrio caeteris ex ea familia esset, ad se vocavit semel Simon Caeculus,
cognatus ejus, senex magnae auctoritatis atque admodum prudens: et cum
rationibus multis adolescentem ad meliorem vitam hortatus esset, detestans
vitia, virtutes vero collaudans, postquam tandem peroravit: 'Simon,' inquit
ille, 'composite atque ornate admodum, sicuti virum eloquentem decet, fecisti
verba: verum centies jam pulchriores orationes in hanc sententiam audivi, et
tamen nihil eorum quae dicebantur unquam facere volui.' Nihil amplius
superior exemplo quam hic verbis profuit.
75
De Duce Andegavensi Qui Pretiosam Supellectilem Redolpho Ostendit
Erat sermo aliquando in coetu doctorum virorum reprehendentium inanem eorum
curam, qui multum studii operaeque in quaerendis emendisque pretiosis
lapidibus ponunt. Hic quidam: 'Recte,' inquit, 'Redolphus ex Camerino Ducis
Andegavensis, cum ad Regnum Neapolitanum proficisceretur, stultitiam
monstravit. Cum enim Redolphus ad eum visendum in castra venisset, ostendit
ei Dux pretiosam admodum supellectilem, interque caetera margaritas, saphiros,
carbunculos, et caeteros lapides, magno qui in pretio habentur. His conspectis,
quaesivit Redolphus quanto lapides illi existimarentur et quid utilitatis
afferrent. Magnum quid aestimari Dux respondit, sed nihil afferre lucri.
Tum Redolphus 'Ostendam tibi,' inquit, 'duos lapides decem florenorum, qui
mihi annuatim ducentos reddunt,' ac deinde cum Ducem haec admirantem ad
molendinum quod ipse construi fecerat, duxisset, duos molares lapides ei
ostendit, dicens illos esse, qui suorum pretiosorum utilitatem virtutemque
superarent.
76
De Eodem Redolpho
Hic ipse cuidam Camerinensi, qui visendi causa orbem peragrare cupiebat,
jussit usque Maceratam oppidum proficisci. Quod ille cum effecisset: 'Orbem,'
inquit, 'terrarum universum conspexisti,' nihil esse aliud asserens mundum
hunc quam colles, convalles, montes, planitiem, culta atque inculta loca,
nemora et sylvas, quae omnia eo loci spatio continentur.
77
Facetissimum Dictum Cujusdam Perusini
Erat Perusino cuidam dolium vini sapidi et boni admodum parvum. Ad eum
pro vino cum quidam puerum cum vase majusculo destinasset, sumpto in manibus
vase, atque ad nares admoto: 'Ohe!' inquit, 'vas istud admodum foetet.
Nunquam in hoc vinum meum infundam: vade atque ad eum qui te misit istud
reporta.'
78
Contentio Duarum Meretricum De Tela Linea
Duae Romanae mulieres, quas novi, diversa aetate et forma, iverunt domum
Curialis cujusdam e nostris, voluptatis ac praemii causa. Is cum pulchriorem
bis cognovisset, alteram semel tamen attigit; tum, ne se spretam putaret, tum
ut iterum rediret cum socia. Abeuntibus telam lineam dono dedit, non
discernens quanta esset futura cuique portio. In divisione, clancula contentio
orta est inter foeminas, altera duas partes, secundum opus exactum, altera
medietatem secundum personas postulante. Diversae utrinque variaeque rationes
afferebantur, cum una majorem se laborem perpessam esse, reliqua parem fuisse
contenderet. Ex verbis ad verbera devenerunt, ac unguium capillorumque
certamen. Primo vicini, inde etiam mariti concurrunt, dissidii causam
ignorantes, utraque sibi verborum contumeliam illatam asserente. Viris suae
cujusque uxoris causam tuentibus, mulierum pugna ad viros descendit: vectibus
ac lapidibus acta res est, donec concurrentium interventus praelium diremit.
Viri, dissensionis causam ignorantes, inimicitiam servant reclusi in caveis,
more Romano. Pannus est apud quemdam ob rem indiscussam nondum divisus, sed
occulte a mulieribus de dividendo agitur. Quaeritur a doctoribus quid sit
juris?
79
De Gallo Et Vulpe
Esuriens quondam Vulpes, ad decipiendas gallinas, quae, Gallo duce, arborem
excelsiorem quo sibi aditus non erat, ascenderant, ad Gallum blande accessit,
quem comiter quum salutasset: 'Quid in excelso agis?' inquit. 'Numquid non
audisti nova haec recentia tam salutaria nobis?' -- 'Nequaquam,' Gallus cum
respondisset, 'atque praenuntia.' -- 'Huc accessi,' ait, 'ad communicandum
tecum alacritatem. Animalium omnium concilium celebratum est, in quo pacem
perpetuam omnium animantium inter se firmarunt, ita ut, omni sublato timore,
nulli ab altero insidiae aut injuriae fieri amplius queant, sed pace et
concordia omnes fruantur. Licet abire unicuique, vel soli, quo velit, secure.
Descendite igitur, et hunc festum agamus diem.' Agnita Vulpis fallacia
Gallus: 'Bonum,' inquit, 'affers nuntium et mihi gratum,' et simul collum
altius protendens, prospecturoque longius et admiranti similis, in pedes se
erexit. 'Tu quidnam aspicis?' Vulpes cum dixisset, -- 'Duos,' inquit,
'magno cursu, ore patulo adventantes canes.' Tum tremebunda Vulpes: 'Valete,'
inquit, 'mihi fuga expedit, antequam illi adveniant,' et simul coepit abire.
Hic Gallus: 'Quonam fugis, aut quid times?' ait, 'siquidem pace constituta,
nihil est timendum.' -- 'Dubito,' inquit Vulpes, 'an canes isti audierunt
decretum pacis.' Hoc pacto, dolo illusus est dolus.
80
Facetum Dictum
Vir in dicendo liberior, cum quid audacius loquens in palatio Pontificis,
gestu jocoque dissolutiori uteretur: 'Quid ais?' inquit socius quidam,
'stultus quidem diceris.' Tum ille: 'Hoc,' inquit, 'permagni lucri loco
ponerem. Non enim alio pacto possum carus esse his qui nunc regnant, cum
stultorum hoc tempus existat, atque hi soli potiantur rerum.'
81
Disceptatio Inter Florentinum Et Venetum
Venetis foedus erat cum Duce Mediolani ad decennium. Interim primo inter
Florentinos Ducemque orto bello, cum Florentinorum res deteriori loco
viderentur, Veneti Ducem haud quicquam hostile timentem adorti, rupto foedere,
Brixiam occuparunt: veriti ne, si Dux superior esset, omnis belli moles in se
verteretur. Florentino Venetoque postmodum de hac re disceptantibus, cum
Venetus diceret: 'Nobis libertatem debetis: nam nostra opera liberi estis.'
-- 'Hoc nequaquam verum est,' inquit ad retundendam illius petulantiam
Florentinus: 'non enim nos liberos esse fecistis, sed nos vos reddidimus
proditores.'
82
Comparatio Antonii Lusci
Ciriacus Anconitanus, homo verbosus et nimium loquax, deplorabat aliquando,
astantibus nobis, casum atque eversionem Imperii Romani, inque ea re
vehementius angi videbatur. Tum Antonius Luscus, vir doctissimus, qui in
coetu aderat, ridens hominis stultam curam: 'Hic persimilis est,' inquit,
'viro Mediolanensi, qui, die festo, cum audisset unum e grege cantorum
(qui gesta heroum ad plebem decantant) recitantem mortem Rolandi, qui
septingentis jam ferme annis in praelio occubuit, coepit acriter flere,
atque inde, cum uxor domum reversum moestum ac gementem vidisset, rogassetque
quidnam accidisset novi: 'Heu! mea uxor,' inquit, 'defunctus sum!' -- 'Mi vir,'
uxor ait, 'quid tibi adversi evenit? Solare, atque ad coenam veni.' At ille
cum in gemitu perseveraret, neque cibum vellet sumere, tandem instantius
maeroris causam percontanti mulieri: 'An nescis,' respondit, 'quae nova
hodie audivi?' -- 'Quaenam, vir?' uxor inquit. -- 'Mortuus est Rolandus, qui solus
tuebatur Christianos!' Solata est mulier insulsam moestitiam viri, et vix
tandem ad coenam potuit illum perducere.'
83
De Cantore Qui Praedixit Se 'Mortem Hectoris' Recitaturum
Subjunxit alter similis fabellam stultitiae: 'Quidam,' inquit, 'vicinus
meus, homo simplex, audiebat quempiam ex ejusmodi cantoribus, qui in fine
sermonis ad illiciendam audientium plebem, praedixit se postridie Mortem
Hectoris recitaturum. Hic noster, antequam cantor abiret, pretio redemit,
ne tam cito Hectorem virum bello utilem interficeret. Ille Mortem postero
die distulit. Alter vero saepius pretium dedit sequentibus diebus pro vitae
dilatione. Et cum pecuniae defuissent, tandem mortem ejus multo fletu ac
dolore narrari audivit.'
84
De Muliere Quae Se Viro Semimortuam Ostendit
Sarda oppidum est in montibus nostris situm. In eo cum vir simplex uxorem
cum altero coeuntem deprehendisset, illa statim se semimortuam simulavit,
prosternens se ad terram, similis defunctae. Accedens vir propius, ac mortuam
credens, coepit illacrymans brachia uxoris fricare. Tum illa, subapertis
oculis, tanquam ad se paululum reversa, cum petisset vir quidnam accidisset,
se nimio timore percussam dixit, et cum eam consolari stultus coepisset, ac
si quid vellet petere jussisset: 'Volo,' inquit illa, 'jures te nihil
vidisse.' Statim cum id jurasset, mulieri valetudo restituta est.
85
Faceta Jocatio Militis Florentini
Rossus de Riciis, Eques Florentinus, magni vir animi ac severus, uxorem
habuit Teldam nomine, vetulam et minime formosam. Hic coepit in ancillam,
quam domi habebat, oculos conjicere, et cum illam saepius molestasset, illa
ad patronam rem detulit. Suasit ut assentiretur, ac certo in loco subobscuro
horam Rosso assignaret, in quem pro ancilla se Telda clam contulit. Accedens
ad locum Rossus, ac mulierem pro ancilla diutius tractans, tandem, demissa
mentula, nihil agere potuit. Tum exclamans uxor: 'Eia,' inquit, 'Eques
merdose, si hic ancilla extitisset, recte cum ea rem habere potuisses.'
Tum Miles: 'Oh! Telda mi, per Deum!' inquit, 'hic meus socius prudentior
admodum est quam ego. Nam postquam te pro ancilla ignarus attigi, statim
ille malam carnem te esse cognovit, ac propterea retrocedens me restituit.'
86
De Milite Qui Uxorem Habebat Litigiosam
Habebat Florentinus Eques admodum nobilis uxorem litigiosam ac perversam,
quae quotidie ad Religiosum Confessorem, vel, ut aiunt, Devotum suum querelas
viri et vitia deferebat. Hic Equitem reprehendebat, objurgabatque. Aliquando
verbis admonitus uxoris et ut pacem inter eos poneret, rogavit virum ad
confessionem peccatorum. Qua facta non dubitabat conventuram inter eos
concordiam. Paruit Eques, et cum Religiosus eum sua peccata explicare
jussisset: 'Nequaquam est opus,' inquit, 'quicquid enim unquam commisi, et
multo plura etiam, ab uxore saepius tibi recitata extiterunt.'
87
De Temerario Qui Asinos Curabat
Fuit nuper Florentiae homo confidens ac temerarius, nulli arti deditus. Is
cum legisset apud Medicum quemdam nomen et virtutem certarum pillularum, quae
ad varios morbos conferre dicebantur, existimavit homo ridiculus se iis solis
pillulis de facili Medicum evasurum. Confecto earum magno numero, urbem
egressus coepit vagari per oppida et villas, Medicinae artem professus. Ad
omnem autem aegritudinem has pillulas accommodabat, earumque cura aliqui casu
valetudinem recuperarunt. Cum hujus fama percrevisset stulti apud stultos,
unus qui asinum suum amiserat, rogavit hominem, numquid remedium ad
recipiendum asinum haberet. Assensit ille, et ei sex pillulas deglutiendas
dedit. Quibus sumptis abiens, postero die cum asinum quaereret, ac cogentibus
pillulis de via discessisset, laxandi ventris gratia, in arundinetum forte
divertit; ibi reperto asino pascente, Medici scientiam et pillulas ad caelum
laudibus extulit. Ad hunc postmodum, veluti alterum Aesculapium, magnus fiebat
rusticorum concursus, qui audierant Medici medelas etiam ad recipiendos
asinos accommodatas.
88
Comparatio Petri De Eghis
In seditione quadam civitatis Florentiae qua cives pro statu rerum inter se
certabant, cum quidam alterius factionis ab adversariis magno tumultu
occideretur, unus ex his qui longe aberant, gladios exertos conspiciens,
atque homines concursantes, percontatus est a circumstantibus quidnam ibi
ageretur. Tum unus, nomine Petrus de Eghis: 'Illic,' inquit, 'magistratus
civitatis atque officia dividuntur.' -- 'Nolo,' inquit ille, 'res quae tam caro
constant,' atque e vestigio recessit.
89
De Medico
Quum coenarent mecum contribuli nonnulli, homines ad facetias prompti, multa
ridenda inter coenandum dicebantur, inter quae unus subridens: 'Cechinus,'
inquit, 'Medicus Aretinus, accersitus ad curandum quamdam formosam
adolescentulam, quae psallendo contorserat genu; in componendo cum et tibiam
foeminae et coxam peralbam ac mollem aliquandiu tractasset, erecta est mentula
majorem in modum, ita ut subligaculo contineri nequiret. Tum suspirans cum
assurrexisset, atque illa quid pro ea cura sibi dari vellet, quaesisset, nihil
sibi deberi respondit. Quaesita causa: 'Pares enim in opere,' inquit, 'sumus;
ego enim tibi membrum contortum direxi, tu item mihi aliud erexisti.'
90
Jocatio Cujusdam Veneti Qui Equum Suum Non Cognoverat
Loquentibus nonnullis doctis viris de insulsitate, stultitiaque multorum,
narravit Antonius Luscus, vir facetissimus, cum olim ab Roma Vincentiam
proficisceretur, addidisse se in suam societatem Venetum quemdam, qui perraro,
ut videbatur, equitasset. Qui cum Senis divertisset ad hospitium in quo et
alii permulti cum equis erant, maneque ad iter se quisque pararet, solus
Venetus sedebat ad fores otiosus, atque ocreatus. Admiratus Luscus hominis
neglegentiam ac tarditatem, qui, cum caeteri ferme in equis essent, ipse solus
quiesceret, admonuit, si secum proficisci vellet, equum ascenderet, causamque
morae percontabatur. Tum ille: 'Atqui,' inquit, 'tecum ire cupio: sed equum
meum minime inter alios recognosco. Igitur exspecto quoad reliqui equitarint,
ut qui equus solus in stabulo remanserit, sciam esse meum.' Cognito hominis
stupore, Antonius paulum commoratus est, quoad stultus ac stipes ille unicum
relictum equum caperet pro suo.
91
Dictum Caroli Bononiensis
Mos est loquendi, cum quempiam prae nobis contemnere volumus, ut dicamus:
Ego te centies in die oppigneratum relinquerem apud cauponulam tabernam.
Razello Bononiensi, viro prompto ad respondendum, quidam inter jurgandum hoc
idem in coetu hominum objecit, extollens prudentiam suam, Razellum vero
despiciens. Tum Razellus: 'Hoc tibi,' inquit, 'facillime concedo: cito enim
res magni pretii et bonae dare pignori possunt. At vero tu ita, nequam, vilis
et abjectae conditionis es, ut, si quis te per omnes fori tabernas et cauponas
circumferret, nemo te nec pro aereo quidem nummo vellet accipere.' Hoc dicto,
et circumstantibus risum movit, et dicacitatem hominis dicacitate compressit.
92
De Foeneratore Sene Relinquente Foenus Timore Perdendi Parta
Hortabatur foeneratorem jam senem amicus, ut desisteret a foenore, et animae
suae saluti consulens, et corporis quieti, pluribusque suadebat verbis ut se
ab ea molestia simul et infamia vitae vindicaret. Tum ille: 'Ut suades,'
inquit, 'hanc artem desinam. Nam nomina mea ita jam male respondent, ut
necesse sit vel invito hoc exercitium relinqui:' non conscientia peccati,
sed timore amittendi parta se foenus relicturum professus.
93
De Meretrice Sene Mendicante
Dum hoc in corona recitaretur, "Similis hic fuit," contribulis meus ait,
"pervetulae" (et nomen retulit) "meretrici quae, jam aetate confecta, stipem
in eleemosyna petens: 'Benefacite,' aiebat, 'ei quae peccatum reliquit, et
artem meretriciam.' Increpata ab homine noto, quod mendicaret: 'Quid vis
agam?' inquit, 'nemo me amplius requirit.' -- 'Necessitate ergo, non
voluntate,' ait ille, 'peccatum relinquis, cum peccandi nulla adsit
facultas.' "
94
De Doctore Et Imperito
Cum Secretarii essent aliquando cum Pontifice Martino, et sermo de facetiis
incidisset, retulit ille fuisse Doctorem Bononiensem, qui, cum a Legato quid
instantius peteret, fatuus ac demens appellatus est. Hoc audito: 'Quando,'
inquit, 'me dementem esse cognovisti?' Ad haec Legatus cum id temporis
dixisset: 'Non recte,' inquit alter, 'arbitraris: tunc enim fatuus fui, cum
te ignarum legum Doctorem juris civilis feci.' Erat enim Doctor Legatus, et
parum doctus: hoc dicto ignorantiam Legati ostendit.
95
Dictum Episcopi Electensis
Alter, Episcopus scilicet Electensis, Romani cujuspiam dictum retulit. Cum
Cardinali Neapolitano, homini stolido atque indocto, redeunti a Pontifice
Romanus civis obviasset, Cardinalis vero, quia mos suus erat, continuo
rideret, petivit a socio quamnam ob causam Cardinalem putaret ridere. Qui cum
id se nescire respondisset: 'Atqui,' inquit, 'stultitiam Pontificis ridet,
qui se adeo immerito Cardinalem fecit.'
96
Facetum Dictum Cujusdam Abbatis
Subdidit et alius duo facete ab Oratoribus (hi duo Abbates Ordinis S.
Benedicti erant) Concilii Constantiensis dicta. Qui cum ad Petrum de Luna,
antea apud Hispanos et Gallos Pontificem, nomine Concilii venissent, atque
is, illis conspectis, duos corvos se adire dixisset, minime mirum videri
debere alter respondit, si corvi ad ejectum cadaver accederent: exprobrans
ei quod a Concilio damnatus pro cadavere haberetur.
97
Dictum Facetum
Idem in altercatione, quam super jure Pontificatus cum ipso habebant, cum
Petrus dixisset: 'Hic est Arca Noe,' designans apud se jus esse Apostolicae
Sedis: 'In Arca Noe,' inquit, 'belluae fuerunt permultae.'
98
Mirabilia Per Librarium Dicta
Librarius meus, Joannes nomine, qui nuper ex ea regione quam vocant
Britanniam redierat, retulit mihi in coena ad octo Idus Octobris, penultimo
Martini anno, quaedam miracula, quae se vidisse asserebat homo doctus et
minime mendax. Primum est sanguinem inter Ligerim, Biturigas, et Pictones
pluisse, exque ea pluvia sanguine perfusos lapides videri. Hoc quoniam
accidisse saepius historiae prodiderunt, minus mirandum videtur. Quod
sequitur, nequaquam credidissem, nisi asseverantis jusjurandum accessisset.
In festo Petri et Pauli Apostolorum, quod est in mense Junii, ait quosdam
messores in patria sua, cum pridie nescio quid faeni in agro reliquissent,
contempto die, ne faenum amitteretur, rediisse ad metendum, quod unica hora
effici potuisset. Sed Dei judicio messores diutius vagatos esse per agrum
metentes, neque aliud quicquam die noctuque agentes, absque cibo et somno;
neque vero pluribus diebus aut illos agrum exire, aut alios ad illos ut
sciscitarentur quidnam id sibi vellet, accedere potuisse, cum multi
circumstarent, fatuos illos existimantes. Vidisse se illos metentes
librarius asseruit; quid vero illis postea acciderit, nescire se dixit.
99
Mirabile Judicium Ex Contemptu Sanctorum
Sic alter ex Senatoribus meis, Rolletus nomine, patria Rothomagensis, se
haud dissimile miraculum vidisse ex contemptu Sanctorum Dei affirmavit. Esse
ait juxta castellum civitatis parochiam quamdam dicatam Beato Gothardo; cujus
solemnis cum adesset dies, parochiani omnes ingens de more festum cum
processione et pompa agebant. Adolescentula vero alterius parochiae, cum
illos derideret, nomenque Sancti sperneret et eorum caerimonias, se in ejus
contemptum filaturum dixit, ac deinceps colum sumpsit et fusum. Haec autem
subito cum manibus et digitis magno cum dolore haesissent, ita ut avelli
nequirent, adolescentula vero muta esse facta, nutu (nam voce non poterat)
dolorem et causam significabat, et tandem accurrente hominum multitudine
ductam ad altare Sancti quem contempserat, atque ibi voto suscepto et
restitutam vocem, et colum fusumque e manibus cecidisse. Haec in sua parochia
accidisse dixit, ita indubie ut mihi incredulo aliquam fidem facere videretur.
100
Facetissimum De Sene Quodam Qui Portavit Asinum Super Se
Dicebatur inter Secretarios Pontificis, eos, qui ad vulgi opinionem
viverent, miserrima premi servitute, cum nequaquam possibile esset, cum
diversa sentirent, placere omnibus, diversis diversa probantibus. Tum quidam
ad eam sententiam fabulam retulit, quam nuper in Alemannia scriptam pictamque
vidisset.
Senem ait fuisse, qui cum adolescentulo filio, praecedente absque onere
asello quem venditurus erat, ad mercatum proficiscebatur. Praetereuntibus
viam quidam in agris operas facientes senem culparunt, quod asellum nihil
ferentem neque pater, neque filius ascendisset, sed vacuum onere sineret,
cum alter senectute, alter aetate tenera vehiculo egeret. Tum senex
adolescentem asino imposuit, ipse pedibus iter faciens. Hoc alii conspicientes
increparunt stultitiam senis quod, adolescente qui validior esset super
asinum posito, ipse aetate confectus pedes asellum sequeretur. Immutato
consilio atque adolescente deposito, ipse asinum ascendit. Paulum vero
progressus, audivit alios se culpantes, quod parvulum filium, nulla ratione
aetatis habita, tanquam servum post se traheret, ipse asello, qui pater erat,
insidens. His verbis permotus, filium asello secum superimposuit. Hoc pacto
iter sequens, interrogatus inde ab aliis, an suus esset asellus, cum
annuisset, castigatus est verbis, quod ejus tanquam alieni nullam curam
haberet, minime apti ad tantum onus, cum satis unus ad ferendum esse
debuisset. Hic homo perturbatus tot variis sententiis, cum neque vacuo asello,
neque ambobus, neque altero superimpositis absque calumnia progredi posset,
tandem asellum pedibus junctis ligavit, atque baculo suspensum, suo filiique
collo superpositum, ad mercatum deferre coepit. Omnibus propter novitatem
spectaculi ad risum effusis, ac stultitiam amborum, maxime vero patris,
increpantibus, indignatus ille, supra ripam fluminis consistens, ligatum
asinum in flumen dejecit, atque ita amisso asino domum rediit. Ita bonus vir,
dum omnibus parere cupit, nemini satisfaciens, asellum perdidit.
101
Hominis Maxima Imperitia
Recitabantur aliquando litterae coram prioribus Florentinis, narrantes
quaedam de homine non satis Reipublicae accepto. Cum vero nomen illius
saepius referri in litteris necesse fuisset, accidit ut nomini illi adderetur
praefatum, ut dicam Paulum. Tum unus ex astantibus, litterarum rudis,
existimans verbum illud honorificum esse, et magnam aliquam laudem in
praefati nomine contineri, ac si sapientissimum aut prudentissimum
scripsisset, statim vociferari coepit, rem indignam esse, ut homo improbus,
hostis patriae, praefatus appellaretur.
102
Alia Hominis Imperitia
Similis huic contribulis meus Mattheozius nomine, homo rusticus, risum
multis commovit. Nam die festo, in convivio sacerdotum, cui praeparando ipse
nonnullique alii praefuerant, cum post cibum gratiae sacerdotibus (plures enim
ex longinquo convenerant) agendae essent, hic cui negotium demandatum erat,
admodum senex, verba faciens: 'Patres mei, si quid defuit vobis,' inquit,
'ignoscite; non fecimus quod debuimus, sed pro modo facultatis nostrae
tractavimus vos secundum Vestram Ignorantiam.' Putavit homo rudis, qui aliquod
verbum resonans quaerebat, se id pro summa laude dixisse, ac si Prudentiam
aut Sapientiam dixisset.
103
De Quodam Sene Barbato
Vir doctissimus atque humanissimus omnium Antonius Luscus, retulit nobis
inter loquendum, post convivium, rem ridendam. Est communis loquendi modus,
cum quis ventris crepitum edidit, ut circumstantes: Ad barbam ejus, qui nihil
cuiquam debet, dicant. Senex quidam Vincentiae, barba admodum prolixa,
vocatus a creditore in judicium coram Praeside civitatis (is Ugulottus
Biancardus fuit, vir doctus atque severus), cum multis verbis jactabundus
clamitaret, se nullius ulla in re debitorem esse, repetens saepius nihil
cuiquam se debere: 'Facesse hinc ocius,' Ugulottus ait, 'atque hanc tuam
foetidam barbam, quae nos malo odore conturbat, amove.' Cum ille stupidus,
quamobrem foeteret adeo graviter, postulasset: 'Referta est,' inquit
Ugulottus, 'omnibus bombis, quae unquam ab hominibus editae sunt, cum ad
barbam ejus, qui nullum habet debitum, rejiciantur.' Hoc dicto perfacete
elusit hominis jactantiam, ridentibus qui aderant omnibus.
104
Comparatio Quaedam Caroli Bononiensis De Quodam Notario
Cum coenaremus in palatio Pontificis, nonnulli inter quos et Secretarii
erant, orto sermone de eorum ignorantia quorum doctrina omnis ac scientia
pendet ex scriptis formulis, neque earum causas afferunt, sed tantum dicunt
sic scriptum superiores stylo reliquisse; Carolus Bononiensis, vir admodum
festivus, 'Hi simillimi sunt,' inquit, 'Notarii cujusdam' (et nomen retulit)
'concivis mei; ad quem cum duo accessissent contractus venditionis inter eos
conficiendi gratia, atque ille, sumpto calamo, scribere incipiens quaesisset
eorum nomina, et alter Joannes, Philippus alter sibi nomen esse dixissent,
respondit e vestigio Notarius, id instrumentum (ita enim appellatur) confici
inter se non posse. Quaerentibus illis causam: 'Nisi,' inquit, 'venditor
Conradus, emptor vero Titius vocetur' (haec enim sola nomina in formulis suis
didicerat), 'rogari aut jure consistere hic contractus nequit.' Cum vero se
nomina mutare non posse dicerent, ille in sententia perstaret, quoniam ita
formulae suae continerent, homines missos fecit, cum non auderent nomina
immutare. Abierunt illi ad alium relicto homine insulso, qui se crimen falsi
subire existimavit, si scripta in formulis suis nomina commutasset.'
105
De Doctore Florentino Ad Reginam Destinato Qui Concubitum Postulavit
Incidit etiam sermo inter jocandum de stultitia nonnullorum, qui Oratores
mittuntur ad Principes. Cumque aliqui nominati essent, ridens Antonius Luscus:
"Numquidnam," ait, "audistis temeritatem Florentini" (me intuens) "quem
Populus Florentinus ad Joannam Reginam quondam Neapolitanam destinavit?
Franciscus is nomine fuit, Doctor legum, licet admodum indoctus. Qui cum
Reginae mandata quaedam exposuisset, postridieque ad eam reverti jussus,
audisset interim Reginam haud aspernari viros, praesertim forma conspicuos,
ad Reginam rediit, multisque ultro citroque dictis, tandem se cum ea
secretiora quaedam loqui velle dixit. Tum Regina cum hominem in remotius
conclave advocasset, existimans aliquid esse occultius quod communicandum cum
pluribus non esset, stultus ille, qui sibi de propria forma plurimum
persuaserat, Reginam concubitus postulavit. Tum illa, nihilo immutata, vultum
hominis inspiciens: 'Numquid,' ait, 'hoc tibi Florentini in mandatis quoque
dedere?' Tacentem atque erubescentem Oratorem, ut hujus rei mandatum afferret
dicens, abire ab se absque indignatione jussit."
106
De Homine Qui Diabolum In Imagine Mulieris Cognovit
Vir doctissimus Cincius Romanus mihi saepius retulit rem haud contemnendam,
quam vicinus suus, minime insulsus homo, sibi accidisse narrabat. Ea est
hujus modi. Surrexerat is aliquando ad lunae splendorem, existimans circa
diluculum esse, cum nox esset intempesta, ut proficisceretur ad vineam suam,
prout est mos Romanis vineas diligenter colere. Egressus porta Ostiensi
(exitum enim a custodibus, ut ea aperiretur rogarat), mulierem conspexit se
praecedentem. Existimans vero aliquam esse quae devotionis gratia S. Paulum
visitaret, cum exarsisset in libidine, gradum properavit, ut eam
consequeretur, et, quoniam sola esset, id facilius se assequi putabat. Cum ad
eam appropinquasset, ad semitam e recta via divertit. Hic homo celerius
ambulavit, veritus ne mulieris occasionem oblatam amitteret. Progressus
paululum in diverticulum mulierem comprehendit tacentem, ad terram stravit,
cognovitque. Quo facto, illa subito evanuit, relicto foetore sulphureo. Homo
in terra herbida se esse sentiens, paulum absterritus surrexit, domumque
rediit. Daemonis eam illusionem fuisse omnes arbitrabantur.
107
Alia Fabula Per Angelottum Dicta
Aderat Angelottus, Episcopus Anagninus, cum haec Cincius recitasset, et
alteram huic similem fabellam dixit: 'Affinis,' inquit, 'meus' (nomine eum
appellans), 'cum noctu urbe deserta perambularet, obviam mulierem, quam
existimabat, et quidem speciosam forma, ut videbatur, cognovit. Tum illa, ad
eum terrendum, in hominis turpissimi formam versa: 'Et quid egisti?' inquit,
'equidem te, insulse, decepi.' Tum ille: 'Ut lubet,' intrepidus inquit, 'et
ego tibi culum maculavi.'
108
De Advocato Qui Ficus Et Persica Ab Uno Litigante Acceperat
Humanissimus ac facetissimus vir Antonius Luscus, culpantibus nobis
ingratitudinem eorum, qui ad fatigandos homines sunt prompti, ad
promerendum remissi: 'Vincentius,' inquit, 'meus, qui Advocatus erat homini
praediviti, sed avaro, cum multoties illi in causis affuisset, neque quicquam
tulisset praemii, tandem difficiliori in causa qua sibi adesse ad eum
defendendum rogarat, die ad tuendam causam praescripto (eo autem die cliens
ficus et persica Advocato miserat) ad Tribunal accessit. Adversariis multa
contra illum dicentibus, semper clauso ore tacuit, neque verbum ullum,
quamvis lacessentibus illis, unquam protulit. Admirantibus singulis, cum
cliens quidnam illud silentium sibi vellet percontaretur: 'Persica,' inquit,
'et ficus quas misisti ita os meum congelarunt, ut nequeam verbum proferre.'
109
De Medico In Visitatione Infirmorum Versuto
Medicus indoctus, sed versutus, cum infirmos, adhibito discipulo, visitaret,
tangens (ut moris est) pulsum, si quem graviorem solito sensisset, culpam in
aegrotum conferebat, asserens eum ficus, aut pomum, aut quid aliud a se
prohibitum comedisse. Quod cum saepissime faterentur aegri, vir divinus
videbatur, qui ita errores morbo laborantium animadverteret. Hoc admiratus
persaepe discipulus rogavit Medicum, quonam modo, pulsu vel tactu, an alia
quadam altiori disciplina perciperet? Tum ille pro ejus in se observantia
hoc arcanum reseraturum pollicitus: 'Cum pervenio in cubiculum aegroti,'
ait, 'circumspicio in primis diligenter, si quid reliquiarum aut fructus
cujuspiam, aut alterius rei in pavimento supersit; veluti si castaneae, aut
ficus corticem, vel nucis testam, aut pomorum frusta, aut aliud quippiam
viderim, conjector infirmum tale quid ex his comedisse, et sic aegrotum
incontinentia in morbis gravioribus incuso, ut videar procul a culpa, si res
deterius se habuerint.'
Haud multo post, discipulus, et ipse quoque, cura medendi suscepta, saepius
eodem malo aegros culpabat, asserens edendi formulam ab se datam excessisse,
et aliquid edisse, prout ex reliquiis conjectura assequi poterat. Semel ad
rusticanum inopem hominem accessit, cui cum valetudinem pristinam se e vestigio
restituturum promisisset, si normam suam servaret, data nescio qua portione,
abscessit, postridie reversurus. Cum rediisset, graviori morbo aeger
afflictabatur. Hic homo stultus ac rudis causam nesciens, cum huc atque illuc
deflexisset oculos, nullasque ejusmodi reliquias vidisset, aestuans animo,
tandem sub lectulo aselli clitellam conspexit. Tum clamare coepit e vestigio,
tandem se percipere cur deterius se haberet aeger; magnum excessum esse ab eo
factum, quo mirabatur illum minime mortuum esse; asinum quippe aegrum
comedisse asserebat, existimans sellam decocti asini, velut os carnis
reliquias videri. In stultitia sua deprehensus homo ridiculus multos ad risum
excitavit.
110
De Duobus In Re Pecuniaria Litigantibus
Oppidum est Bononiensium nomine Medicina. Eo missus est Potestas (ut
aiunt), homo rudis atque imprudens; ad quem cum duo litigantes de re
pecuniaria accessissent, ac prior qui creditorem se dicebat sibi pecuniam
certis ex causis deberi dixisset, versus in debitorem Potestas; 'Male habes,'
ait, 'cum non huic debitum reddis.' Cum negaret alter quicquam debere, cum jam
illi satisfactum esset, creditorem statim increpavit, qui peteret quod non
deberetur. Illo rursus causam suam tuente, ac debiti rationem afferente,
debitorem acrius iterum increpavit qui rem tam manifestam negaret. At is,
aliis rationibus in medium deductis, cum solutus esset debito, Potestas
quoque creditorem objurgavit, qui peteret rem solutam. Ita, cum saepius se
ad utriusque verba vertisset vir ridiculus: 'Utraque pars,' inquit, 'est
victrix, et victa; quo licet abeatis.' Ita conventum re indiscussa permisit.
Hoc recitatum est inter socios, cum quidam nobis notus saepius in eadem re
sententiam mutaret.
111
De Medico Indocto Qui Urinae Gratia Indicavit Mulierem Coitu Indigere
Aegrotabat apud nos mulier, quam novi, Joanna nomine. Accedens scitulus et
indoctus Medicus, ut morbum curaret, urinam (cujus servandae cura adolescenti
filiae innuptae demandata erat, ut moris est), postulavit. Haec autem oblita
suam pro aegrae urina Medico ostendit. Statim mulierem indigere coitu Medicus
affirmavit. Cum id viro nuntiatum extitisset, curato in coena opipara stomacho,
cum uxore concubuit. Illa, cum hoc sibi ex debilitate molestissimum esset
(ignara enim Medici consilii erat), clamaretque saepius ob rei novitatem,
'Quid agis, mi vir? Me quidem occidis,' -- 'Tace,' vir inquit, 'haec optima
est, ex Medici sententia, ad te curandam medela; nam isto quidam pacto
liberaberis, et restituetur valetudo.' Neque eum fefellit opinio. Nam cum
quater eam subagitasset, postero die omnis febris abscessit. Ita Medici
deceptio causam praebuit sanitatis.
112
De Viro Qui Uxorem Aegrotam Cognovit, Et Postea Convaluit
Rem similem in oppido Valentiae quidam accidisse contribuli suo inter
jocandum recitavit. Ait adolescentulam nuptam Notario admodum juveni, quae
non multo postquam ad virum ierat, gravi morbo aegrotare coepit, adeo ut
omnes morituram existimarent: nam et Medici sanitatem desperaverant, et mulier
adolescentula amissa loquela, clausis oculis, intercluso spiritu, mortua
videbatur. Dolebat vir tam cito eripi uxorem sibi, quam raro cognoverat, et
eam, ut aequum erat, summe amabat. Decrevit ergo cum uxore, antequam ea
expiraret, coire. Semotis omnibus (cum nescio quid se acturum secreto
dixisset), uxorem cognovit. Illa e vestigio, tanquam vir novam vitam in
corpus ejus indidisset, coepit spiritum ducere, atque oculis subapertis,
post paululum loqui, et submissa voce virum appellare. Qui cum laetus
rogasset, numquid vellet, potum petivit, quo, atque deinceps cibo dato
convaluit. Cujus causam praestiterat matrimonii usus. Exemplo igitur arguitur
morbis mulierum eam rem plurimum conferre.
113
De Homine Non Litterato Qui Dignitatem Quamdam Archipresbyteratus Ab
Archiepiscopo Mediolanensi Postulavit
Querebamur aliquando de condicione temporum, ne dicam hominum, qui in
Ecclesia Principatum tenent; nam, posthabitis doctis ac prudentibus viris,
indocti et nullius pretii homines extolluntur. Tum Antonius Luscus: 'Non
est,' inquit, 'magis Pontificum quam caeterorum Principum culpa, apud quos
fatuos, et ridiculos homines in deliciis haberi, doctrina vero excellentes
rejici videmus. Erat olim,' ait, 'apud priscum illum Canem Principem
Veronensem perjucundus homo, nomine Nobilis, rudis atque indoctus, sed
facetiarum gratia acceptissimus Cani, et ob eam rem ab eo (erat enim
clericus), pluribus ecclesiis donatus. Hic, cum Oratores, viri excellentes,
ad Archiepiscopum Mediolanensem antiquiorem illum qui civitati imperabat a
Principe mitterentur, se in eorum societatem contulit. Expositis mandatis,
Oratores cum reverti vellent, Nobilisque, ut erat homo confabulator, risum
Archiepiscopo movisset, potestatem fecit, si quid ab se vellet petere.
Archipresbyteratum quemdam magnae dignitatis sibi dari Nobilis postulavit.
Tum ridens Archiepiscopus hominis stultitiam: 'Vide quid petis,' inquit.
'Major est haec res quam vires tuae ferre possint: homo enim es inscius
litterarum, et apprime indoctus.' Atqui, statim et confidenter respondit
Nobilis: 'More quidem patrio id facio. Nam Veronae nulla litteratis viris,
sed indoctis et insciis beneficia conferunt.' Risimus facete hominis dictum,
qui, quod Veronae stulte fiebat, et alibi fieri debere arbitrabatur.
114
De Meretrice Conquerente De Tonsoris Maleficio
Magistratus est Florentiae, quem Officiales honestatis vocant: horum
praecipua cura est in jure meretricibus dicendo, curandoque ut in omni
civitate absque molestia esse possint. Accessit ad eos semel meretrix,
questa injuriam damnumque a tonsore illatum, qui in balneum accersitus
ab ea ut partes inferiores raderet, rasorio ita cunni partem incidit, ut
pluribus diebus homines admittere nequivisset, ex quo damni infecti illum
accusabat, amissi lucri restitutionem petens.
Quaeritur quae sit futura sententia?
115
De Religioso Cui Vidua Confitebatur
Audiebat Religiosus ex his qui vivere in Observantia dicuntur, viduam
formosam Florentiae peccata sua confitentem. Cum mulier inter loquendum
viro haereret, et faciem suam, ut secretius loqueretur, propius admoveret,
anhelitus autem juvenilis virum concalefecisset, coepit tandem qui jacebat
caput erigere, adeo ut paulo hominem torqueret. Cum ille molestia carnis
oscitans, et se contorquens, cuperet mulierem abire, illa vero sibi
poenitentiam injungi peteret: 'Poenitentiam,' inquit ille, 'indidisti tu
mihi.'
116
De Viro Qui Suae Uxori Mortuum Se Ostendit
In Montevarchio oppido nobis propinquo, hortulanus mihi notus cum semel,
uxore juvene, quae pannos lotum ierat, absente, ex horto domum revertisset,
cupiens quid mulier, se mortuo, dictura, et quemadmodum se habitura esset
audire, se in aula ad terram mortuo similis resupinus prostravit. Uxor, cum
domum onerata linteis venisset, invento mortuo, prout credebat, marito,
dubitans haerebat animo, statimne viri mortem lamentaretur, an prius (jejuna
enim meridiem usque permanserat) comederet. Fame urgente, cibum capere
decrevit, et frusto succidiae super prunas imposito perpropere comedit,
nihil prae festinatione potans. Cum sitiret nimium propter carnes salitas,
sumpto urceolo, scalas coepit descendere, ut vinum ex cellario hauriret.
Superveniente ex improviso vicina, ignis petendi gratia, cum subito scalas
ascendisset, statim mulier, abjecto urceolo, sitibunda, veluti tunc repente
vir exhalasset animam, exclamare coepit, et mortem ejus multis verbis
plangere. Supervenere ad ululatum ploratumque vicinia omnis, viri ac
mulieres, ob mortem tam repentinam. Jacebat enim vir, atque ita spiritum
continebat clausis oculis, ut omnino expirasse videretur. Tandem cum visum
ei esset satis ludorum dedisse, vociferante muliere, ac saepius dicente:
'Mi vir, quomodo nunc faciam?' Ille, apertis oculis: 'Male,' inquit, 'uxor
mea, nisi e vestigio potum vadas.' Ex lacrimis ad risum omnes conversi sunt,
audita praesertim fabula et causa sitis.
117
De Bononiensi Adolescentula Simplice
Adolescentula Bononiensis, noviter nupta, querebatur apud honestissimam
matronam mihi vicinam, se acriter nimium ac persaepe a viro vapulare.
Quaerente quamobrem matrona, respondit virum aegre ferre eam, dum matrimonio
uteretur, immobilem, in modum trunci, permanere. 'Cur non,' inquit illa,
'viro obsequeris in lecto, et voluntati pares?' Tum illa: 'Nescio, Domina,
quomodo id fiat,' ait. 'Nunquam enim aliquis me docuit, quomodo id agendum
esset: nam si id scirem, non paterer me verberibus a viro caedi.' Simplicitas
mira puellae, quae, etiam quae natura percipiuntur a foeminis, ignoraret. Hoc
uxori postea per jocum recitavi.
118
Responsio Confessoris Ad Bernabovem Principem De Muliere Facta
Bernabos, Princeps Mediolani, fuit admodum mulierosus. Is cum aliquando
solus in horto, semotis arbitris, cum muliere quam amabat lascivus jocaretur,
supervenit de improviso Religiosus quidam, Confessor ejus, cui propter
sapientiam et auctoritatem semper ad Principem patebant fores. Erubuit simul
et indignatus est Princeps de insperato Confessoris adventu, pauloque
commotior, ut eum in responso caperet: 'Quid,' inquit, 'ageres, si tu quoque
cum ejusmodi muliere in lecto esses?' At ille: 'Quid me deceret,' ait, 'scio,
quid vero facturus essem, nescio.' Hoc responso iram Principis flexit, cum se
quoque hominem esse et labi posse fateretur.
119
De Servo Oblivioso Ex Pondere Defatigato
Robertus ex Albiciorum familia, vir doctus et perhumanus, habebat famulum
quemdam insulsum, obliviosum, et ingenio tardo, quem ille magis humanitatis
quam utilitatis causa domi nutriebat. Hunc aliquando cum certis mandatis
misit ad amicum suum, Degum nomine, qui habitabat prope Trinitatis pontem;
ad quem cum accessisset, rogatus, quidnam a patrono afferret novi, ille
oblitus patroni verborum, veluti stupidus ac cogitabundus, quid diceret
haesitabat. Conspecta hominis, quem probe noverat, taciturnitate, statim:
'Scio,' inquit, 'quid velis,' et ostenso pergrandi lapideo mortario: 'Cape
hoc,' ait, 'et ad patronum tuum, nam id postulat, quamprimum feras.' Hunc
Robertus mortarium humeris ferentem a longe cum aspexisset, cogitans, quod
erat id ad puniendam famuli oblivionem factum, cum appropinquasset:
'Malum tibi, insulse,' ait, 'qui non recte verba mea percepisti. Redi e
vestigio, nam tam grande nolo, et minusculum porta.' Ille sudans ac pondere
fessus, cum se errasse fateretur, ad amicum reversus, aliud quoddam tertio
reportavit. Hoc pacto insulsitas hominis est mulctata.
120
De Homine Qui Mille Florenos Vult Expendere Ut Cognoscatur, Et Responsio
In Eum Facta
Quidam e nostris Florentinis adolescens, haud magni consilii, amico narravit
peragrandi orbis cupiditate se mille florenos velle expendere, ut quanti
esset nosceretur. Tum alter, cui probe notus erat: 'Satius est,' inquit,
'duo millia expendas, ut des operam ne cognoscaris.'
121
Jocatio Dantis Clarissimi
Dantes, Poeta noster, cum exul Senis esset, et aliquando in ecclesia Minorum,
cubito super altare posito, cogitabundus aliquid secretius scrutaretur animo,
accessit ad eum quidam, nescio quid molestius petens. Tum Dantes: 'Dic mihi,'
inquit, 'quae est maxima omnium belluarum?' At ille: -- 'Elephas,' respondit.
Cui Dantes: -- 'O elephas! sine me,' inquit, 'majora verbis tuis cogitantem,
noli esse molestus.'
122
Jucunda Responsio Unius Mulieris, Facta Ad Quemdam Quaerentem An Uxor Sua
Per XII Menses Posset Parere
Florentinus civis, peregre profectus, cum post annum, qua die domum rediit,
uxorem parturientem deprehendisset, aegre hoc ferebat, suspicans uxoris
peccatum. Consilii tamen causa, cum penderet animo, quaesivit a vicina
Matrona nobili et peracuta, an filius sibi duodecim mensium nasci posset.
At illa, stultitia hominis conspecta, virum consolata: -- 'Certe,' inquit;
'nam, si tua uxor, qua die concepit, asinum forte vidisset, more asinae annum
integrum partum gestabit.' Acquiescens vir Matronae verbis, et Deo gratias
agens, quod se suspicione haud parva, uxorem magno scandalo liberasset, natum
puerum suum dixit.
123
Interrogatio Obscena Cujusdam Sacerdotis
Extra portam Perusinam est ecclesia Sancti Marci. In ea Cicero Sacerdos, die
solemni in quo plebs omnis convenerat, cum sermonem de more haberet, postremo
inter caetera: 'Fratres,' inquit, 'magno quidem errore liberari a vobis cupio.
Hac Quadregesima, cum audirem confessiones uxorum vestrarum, nullam reperi quae
non profiteretur se fidem viro inviolatam servasse: vos autem ferme omnes fassi
estis aliorum uxores cognovisse. Ne ergo hac in dubitatione diutius verser,
scire a vobis cupio, quae aut ubinam sint istae mulieres fututae.'
124
Ridenda Cujusdam Hominis Adversus Oratores Perusinorum
Quo tempore Florentini cum Pontifice Gregorio bellum gerebant, Oratores
Perusinorum, qui a Pontifice desciverant, Florentiam pro subsidio venerunt.
Horum unus Doctor, cum longam orationem exorsus, primis verbis, tanquam
prooemii loco: 'Date nobis de oleo vestro,' dixisset, alter, festivus
homo, cui ambages verborum odio erant: -- 'Quid hoc est oleum?' inquit. 'Oleum
tu postulas, cum milite egeamus? An oblitus es nos arma, non oleum postulaturos
venisse?' Cum ille verba haec Sacrae Scripturae esse responderet: -- 'Bella res
est,' inquit alter; 'nos quidem hostes sumus Ecclesiae, et tu Sacram Scripturam
in nostrum auxilium profers?' Riserunt omnes hominis festivitatem, qui
Doctoris superfluam verborum superstitionem, cum ad calcem veniendum esset,
ejusmodi dictis lusit.
125
De Oratoribus Perusinis Ad Pontificem Urbanum
Ad Urbanum quoque quintum Pontificem Avinionem Perusini Oratores numero tres
cum accessissent, Pontifex autem gravi morbo teneretur: tamen homines ne
diutius suspensos teneret, ad se vocari jussit, admonitos antea, ut paucis
loquerentur. Unus Doctor, qui orationem longam in via, quam habiturus esset
ad Pontificem, menti commendarat, nulla ratione habita morbi, aut quod in
lecto jaceret, multis verbis usus est, ita ut Pontifex saepe molestiam
audiendi prae se ferret. Cum tandem indoctus ille perorasset, quaesivit pro
sua humanitate Pontifex, numquid aliud vellent. Tum alter ex Oratoribus,
qui et dicentis stultitiam et Pontificis molestiam percepisset: -- 'Pater,'
inquit, 'Sanctissime, habemus hoc in mandatis nostris, ut nisi nobis e
vestigio, pro his quae petimus, feceritis satis, socius hic meus, antequam
hinc recedamus, Vobis iterum referat sermonem suum.' Quo facete dicto cum
arrisisset Pontifex, Oratores e vestigio expediri jussit.
126
Insulsum Dictum Oratorum Florentinorum
Nostri Florentini Oratores in Galliam missi, cum Mediolanum pervenissent,
Bernabovem Principem honoris gratia visitarunt. Rogati ab eo primo congressu,
quinam essent: -- 'Florentinorum et cives et Legati, si vobis placet,' qui mos
est loquendi, responderunt. Comiter ab eo accepti dimissique, cum jam Vercellas
devenissent, recensentes quae hactenus egissent, venit in mentem verborum,
quibus ad Bernabovem usi erant: et cum unus male ab eis dictum diceret,
si vobis placet, nam etiamsi displiceret, tamen Florentini, et cives,
et Oratores essent, omnes sententiam ejus approbarunt, id perperam prolatum,
neque ex sua dignitate asseverantes. Communi igitur consilio ad retractanda
ea verba Mediolanum reversi, Principem adierunt. Tum senior qui et doctior
videbatur: 'Princeps,' inquit, 'cum Vercellis essemus, venit in mentem dixisse
nos tibi, nos Florentinos Oratores et cives esse, si tibi placeret: insulse
ac inscite dictum. Nam, placeat, an displiceat, sumus Florentini, et cives,
et Oratores.' Risit Princeps, ad caetera severus, hominum stultam curam,
sibi placere asserens, quod hi essent quos credebat.
127
Facete Dictum Cujusdam Joannis Petri Senensis
Joannes Petrus, civis Senensis, ad facetias et jocos promptus, semel Romae
invitatus ad potum (mane enim et aestas erat) a Bartholomaeo de Bardis; cum
plures una convenissemus, tum potandi, tum vexandi hominis causa, atque esset
unicuique, ut moris est, ante potum particula panis oblata, sumptum panem cum
alii comederent, solus partem suam servabat in manu. Rogatus cur et ipse non
ederet, ridens: -- 'Bartholomaee,' inquit, 'hic tuus panis, ultra omnes quos
viderim, reverens est ac modestus: nam, cum saepius hunc ad os admoverim, nullo
tamen pacto potis sum ut velit vinum praeire.' Risimus omnes facete dictum
ejus, qui existimabat cibum non semper in magna praesertim siti praeire
oportere.
128
De Viro Qui Uxori Vestem Magni Pretii Fecerat
Querebatur vir quidam, cum uxori vestem magni pretii fecisset, nunquam se
matrimonio usum, quin amplius aureo nummo computari posset. Cui uxor: -- 'Hoc
quidem,' inquit, 'tua accidit culpa; cur enim non toties concubitu uteris,
ut nummulo aereo constet?'
129
Recitatio Jocosa De Medico
Retulit mihi Cardinalis Burdegalensis quemdam contribulem suum, cum sero domum
redisset, clamare coepisse se crus vehementer dolere. Uxor, cum oleo rosaceo
crus perunxisset, stuppa et lana additis, fascia insuper linea circumvolvit.
Homo cum dolore premi se diceret, ac gemens Medicum postularet, advenit ille,
et paulatim leniterque (magnum enim dolorem prae se ferebat) detecto crure,
cum palpitans nihil in illo morbi esse diceret, tum rusticus: -- 'Ergo hoc'
(aliud crus porrigens) 'quod doleo est,' inquit. Stultitia hominis perjocunda,
qui, quod doleret, a Medico admoneri voluit!
130
De Homine Qui In Somnis Aurum Reperiebat
Amicus quidam noster aurum a se repertum noctu per somnium referebat in coetu.
Tum quidam: "Vide ne tibi accidat," ait, "quod meo vicino, cui aurum in stercus
cecidit." Cum somnium narrari posceremus: "Vicinus," inquit, "noster somniavit,
ductum se a Daemone in agrum ad aurum effodiendum, et cum multum reperisset:
'Non licet,' inquit Daemon, 'nunc auferre, sed signa locum, ut cognosci a te
solo queat.' Cum alter, quo signaculo uteretur, peteret: -- 'Caca hic,' Daemon
inquit, 'nam hoc maximo modo nullus hic esse aurum suspicabitur, et tibi soli
res nota erit.' Annuit vir; et statim expergefactus, sensit se in lecto
ventrem admodum laxasse. Inter foetorem et stercus cum surrexisset, domum
exiturus, capiti caputium ultimo imposuit, in quo cattus ea nocte stercus
fecerat. Iniquo foetore permotus, inquinatum caput et caesariem lavit. Ita
aureum somnium in merdam rediit."
131
De Quodam Secretario Friderici Imperatoris
Petrus de Vineis, vir doctus et prudens, Friderici Imperatoris Secretarius
fuit, qui, cum esset hostis Alexandri tertii Pontificis, ac bellum terris
Ecclesiae inferret, Petrum (is Italicus erat), ex invidia adversus eum
a Barbaris orta, lumine privavit. Deinde poenitentia ductus (inique enim
egerat), adscivit eum in secretius consilium suum. Cum Imperator angustia
rei pecuniariae premeretur, consuluit Petrus vires Ecclesiae suismet opibus
conterendas, capienda et conflanda esse ad usum belli (is tum Pisis erat)
ecclesiarum omnia ornamenta, aurea atque argentea, inter quae zona illa quae
cingebat templum memorabilis erat. Placuit consilium Friderico, et spoliis
ecclesiarum exercitum paravit. Tum Petrus: 'Imperator,' inquit, 'injuriam
abs te injuste mihi illatam ultus sum. Tu tibi hominum odia comparasti: ego
tibi Deum ex sacrilegio reddidi inimicum. Omnia tibi deinceps in deterius
cadent.' Ita postea fuit victor. Tandem Alexander superbiam fregit
Imperatoris. Hoc dicto monuit res sacras ad profanum usum transferri non
oportere; qui secus facerent, a Deo puniri.
132
De Judaeo Mortuo Assumpto Ignoranter in Cibum Per Florentinum
Cum duo Judaei ex Venetiis, ubi habitabant, se Bononiam contulissent, accidit
ut alter morbo correptus interiret. Cupiens superstes defuncti cadaver Venetias
deferri, cum palam id fieri prohibitum esset, minutatim concisum in parvo dolio
posuit, admixtis diversis aromatibus et melle, ita ut mirum in modum suavis ex
dolio prodiret odor. Hoc Venetias ituro Judaeo alteri commendavit. Qui, cum
navicula secum per canale Ferrariam dolium deferret, accidit (plures enim
unam naviculam conscenderant) ut Florentinus quidam prope dolium consideret,
et cum nox supervenisset, motus odore dolii, ac suspicatus aliquid ad usum
edendi reconditum esse, clanculum ore dolii retecto, coepit quod intus erat
degustare. Et, cum sibi cibus sapidissimus videretur, totum fere dolium edendo
ea nocte paulatim consumpsit, existimans rem optimam comedisse. Egressurus
Ferrariae navem Judaeus, cum dolium auferret, sensit ex ejus levitate vacuum
esse. Tum Judaei cadavere cum se fraudatum vociferaretur, tandem cognovit
Florentinus se Judaei sepulchrum esse.
133
Visio Francisci Philelphi
Franciscus Philelphus, zelotypus uxoris, summa cura torquebatur, ne cum altero
rem haberet, semper dies ac noctes ad ejus custodiam intentus. Huic dormienti,
per somnium (fit enim, ut quae vigilantes versamus animo, in somniis saepius
occurrant), visus est Daemon quidam uxoris securitatem polliceri, si, quae
admoneret, vellet facere. Et cum per somnium annuisset, idque sibi pergratum
fore diceret, simul praemium pollicitus: -- 'Cape hunc,' ille inquit, 'annulum
et diligenter in digito serva. Nam dum in eo gestaveris hunc, nunquam uxor,
te inscio, cum alio concumbet.' Prae gaudio excitatus a somno, sensit se
digitum habere in uxoris cunno. Optimum quidem ejus annuli zelotypis remedium,
ne uxores, ignorantibus viris, possint esse incontinentes.
134
De Potatore
Quidam vini potator egregius incidit in febrem, ex qua multo majorem solito
sitim contraxit. Accersiti Medici cum de removenda febri et siti quoque
majuscula agitarent: -- 'Febris tantum,' inquit aegrotus, 'removendae officium
et onus sumatis volo, sitim autem mihi curandam relinquite.'
135
Facetum Eberhardi, Scriptoris Apostolici, Qui Ad Cardinalis Conspectum
Ventris Crepitum Dedit
Cardinalis de Comitibus, vir crassus et corpulentus, cum aliquando venatum
isset, esuriens circa meridiem ad prandium descendit; sudans ad mensam (aestas
enim erat) ac poscens ut ventus flabello sibi fieret, cum ministri abessent
diversis rebus occupati, jussit quemdam Eberhardum Lupi, Scriptorem
Apostolicum, sibi ventum facere. At ille, 'Nescio id vestro more,' cum
respondisset, -- 'Ut scis,' ait Cardinalis, 'et tuo modo facito.' Tum ille,
-- 'Libens me Hercule!' et, suspenso dextro crure, pergrandem ventris crepitum
edidit, eo pacto se ventulum facere solitum dicens. Quo excitati omnes
(multi enim jam aderant) ad risum sunt maximum compulsi.
136
Facetia Alterius Cardinalis Jucundissima
Eodem instrumento Cardinalis Tricaricensis, Alto de Comitibus se monenti
respondit. Nam cum Cardinalis esset vitae dissolutioris, Altus vero illum
in venatione admoneret multis verbis ad melioris vitae mores, auditis Alti
verbis, in eum paululum respexit; et e vestigio se in equi caput reflectens,
ventris crepitum edidit ingentem, inquiens: 'Ad barbam tuam!' Quo solo
responso abiit, ostendens quanti faceret suas monitiones.
137
De Muliere Quae, Cum Caput Cooperire Vellet, Culum Detexit
Mulier, capite ob defectum cutis abraso, evocata foras a vicina ob rem
necessariam, immemor prae festinatione caput tegere, domo egressa est.
Eam conspicata altera foemina increpat, quod nudo capite atque invenusto
in publicum prodisset. Tum illa, ut caput tegeret, veste retrorsus a natibus
sublata, cum caput cooperire vellet, culum detexit. Ridere qui aderant
coepere mulieris factum, quae, ut levis pudoris culpam vitaret, majorem
contraxit. Hoc eos respicit qui parvum delictum graviori scelere occultare
quaerunt.
138
Facetissima Cujusdam Qui Litteras Uxori Mercatorique Miserat
Francisco de Ortano, Equiti Neapolitano, quem Ladislaus Rex praefecerat
civitati Perusinae, litterae et ab uxore, et ab Genuensi mercatore, cui
mutuo creditas pecunias debebat, simul redditae fuerunt. Alterae ab uxore
eum rogabant, ut domum rediret, conjugalis officii et fidei datae ac citi
reditus admonentes: alterae ut creditam redderet pecuniam poscebant. Mercatori,
ut aequum erat, se quam primum ei satis esse facturum respondit, parvulam
nescio quam dilationem petens: uxoris vero desiderium multis blanditiis et
pollicitationibus leniebat, se illuc e vestigio accessurum scribens, et omnia
facturum, per quae resarciret amissas conjugii voluptates, utens (prout ad
uxorem par erat) verbis paulo lascivioribus, in quibus et illud erat adjectum,
se eam multimode cogniturum, seu (ut verbis suis utar) fututurum. In
obsignandis epistolis, ad mercatorem uxoris, ad uxorem vero mercatoris litteras
inscripsit. Accepta uxor epistola, mirata est admodum nihil sibi responderi
ad ea quae scripserat. Genuensis vero, perlectis ad se litteris, cum res
jocosas atque uxorias continerent, in quibus illud erat praecipuum, se
reversurum, et cum ea saepius coiturum, atque alia paulo obscoeniora,
existimans se verbis deludi, ad Regem profectus est, ostentans litteras, ac
conquerens sibi pro nummis debitis coitum promitti, seseque satis fututum
fuisse eo die clamitans, quo illi pecunias credidisset. Omnibus ad risum
conversis, magis postmodum, epistolarum errore cognito, risere.
139
Fabula Dantis Qui Saepius Uxorem Increpabat
Contribulis meus, Dantes nomine, cujus uxor ferebatur parum pudica, cum
saepissime admonitus esset a sociis, ut prohiberet turpitudinem domus,
uxorem acrius increpabat. Illa multis lacrymis juramentisque honestatem
suam tuebatur, asserens ea a malevolis confingi, qui eorum quieti inviderent.
Persuasus vir hujusmodi verbis, cum adhuc amici in increpanda uxore
perstarent: 'Ohe! ne me his verbis obtundatis amplius. Dicite,' inquit, 'ne
illa an vos sua errata melius nostis?' Cum illi uxorem affirmarent: -- 'Illa
vos omnes mentiri affirmat, cui soli magis quam vobis omnibus praesto fidem.'
140
Testatio Cujusdam Senis Facta Uxori
Petrus Masini, civis noster, admodum mordax in loquendo fuit. Is cum senex
diem suum obiret, condito testamento, nihil, praeter dotem, reliquit uxori.
Hoc illa cum gravissime ferens apud virum se postpositam, neque sibi ab eo
quicquam relictum quereretur, contenderetque multis cum lacrymis ut aliquod
suae senectuti subsidium legaretur: 'Vocate Notarium ac testes,' vir moribundus
inquit, 'ut aliquid relinquatur uxori.' Quibus subito accersitis, adstante
uxore, ad testes conversus Petrus: 'Haec me obtundit,' ait, 'ut aliquid sibi
relinquam. Ei ergo ut morem geram, vos testes advoco qui adestis, me sibi
relinquere foetidiorem et ampliorem vulvam aliqua alia hujusce civitatis
muliere.' Hoc dicto, ridentes omnes abiere, elusa foemina ac moesta
responsione viri.
141
Narratio Quaedam Zuchari De Muliere Presbytero Medelam Quaerente
Zucharus, vir omnium urbanissimus, narrare solebat mulierem quamdam haud
spernendae formae, vicinam suam, quae sterilis erat, quaesivisse saepius
a Sacerdote Confessore suo, an sciret aliquam medelam ad liberos concipiendos.
Illum postremo annuisse, ac mandasse ut die Jovis ejusmodi rei apta ad se
veniret. Cum accessisset filiorum cupida mulier ad cameram Sacerdotis:
'Utar,' ille inquit, 'incantatione, quae inducit multas variasque illusiones,
ita ut quae non fiunt, fieri videantur. Itaque constantia et firmitate animi
opus est, ne res incassum evadat. Videbitur tibi ut te tangam, osculer,
amplexer, et secretiora etiam faciam quae vir tuus consuevit: attamen nihil
eorum erit; sed ita videbitur ex vi verborum quibus utendum est; quae adeo
est efficax, ut quae non sunt, esse videantur.' Consensit mulier, confidens
compatris verbis, et se has praestigias parvi facturam dixit. Sacerdos, multis
peractis signis, dictisque in aurem secretioribus verbis, coepit mulierem
osculari, et in lectum sternere. Cum illa tremebunda, quidnam compater ageret,
quereretur: -- 'Nonne praedixi antea,' inquit, 'quae nulla essent pro veris
visum iri?' Ita mulierem credulam bis cognovit, semper affirmans id nihil
esse. Hoc pacto mulier, se delusam falsa imagine existimans, rediit domum.
142
De Eremita Qui Multas Mulieres In Concubitu Habuit
Eremita quidam Paduae erat, Ansimirius nomine, tempore Francisci, Ducis
Patavini septimi. Hic, cum vir sanctus haberetur, multas mulieres etiam
nobiliores, per confessionis speciem, ad concubitum pellexit. Vulgata tandem
(neque enim diu hypocrisis celari potest) scelerum fama, captus a Praetore,
cum multa confessus esset, ad Franciscum deducitur. Is, accito Secretario
ex suis, quaedam joci causa sciscitabatur ab Eremita, et nomina mulierum
quas cognovisset. Quas cum multas, etiam ex domesticis familiaribus, uxores
protulisset, scribebat nomina Secretarius, ut exinde causam risus eliceret.
Cum tandem nominandis finem fecisse videretur, peteretque Dux an plures
superessent, ille vero constanter negaret, asperius hominem arguebat, et vim
minabatur Secretarius, nisi omnes retulisset. Tum ille suspirans: -- 'Scribas
et tuam quoque,' ait, 'atque eam addas numero aliarum.' Quo dicto, et calamus
prae dolore e manibus Secretarii excidit, et Dux in maximum risum est
conversus, recte factum esse dicens, ut, qui tanta voluptate reliquorum
maculas audiebat, et ipse in eorum coetum adduceretur.
143
De Florentino Quodam Juvene Qui Novercam Suam Subegit
Florentiae, juvenis quidam cum novercam subigeret, ac superveniens pater filium
in stupro uxoris deprehendisset, rei novitate indignitateque permotus,
clamando objurgare acriter filium coepit. Ille tergiversando peccatum excusabat.
Cum diutius elatioribus verbis ambo concertarent, clamore excitus supervenit
vicinus quidam, ad jurgia componenda, ignarus rei. Cum peteret contentionis
causam, illis ob domesticam turpitudinem silentibus, instabat vicinus
vehementius ut causam nosceret. Tandem, cum pater in filium causam rejiceret,
tum filius prior: 'Hic pater meus admodum indiscretus,' inquit, 'millies
matrem meam futuit, me etiam tacente: nunc quia semel uxorem suam cognovi,
ut rudis atque inconsultus, coelum clamoribus, veluti insanus, replet.' Risit
ille facetum filii responsum, et patrem, quoad potuit, solatus, discessit.
144
Disceptatio Fratrum Minorum Pro Imagine Sancti Francisci Fienda
Fratres quidam Ordinis Minorum decreverant, accersito pictore, ut imaginem
Beati Francisci pingeret; sed in forma picturae dissidebant, cum alter
stigmaticum, alter ad populum praedicantem, alius alio modo pingendum censeret.
In ea disceptatione cum universum diem consumpsissent, nulla certa sententia,
pictorem dubium quidnam ageret relinquentes, dormitum iere. Pictor, inspecta
Fratrum insulsitate, cum se delusum putaret, figuram eam pinxit fistula
sonantem, alii laqueo suspenso dicunt, statimque abiit. Figura inspecta,
Fratres, cum pictorem ut male mulctaretur quaesissent, ille vero pedibus
sibi consuluisset, existimantes summam Religioni contumeliam illatam, pictorem
ad poenam quaerebant.
145
De Sacerdote Florentino Qui Hungariam Iverat
Est in Regno Hungariae moris, ut post Missam celebratam, omnes qui adsunt
oculis lippientes, accedentes propius altare a Sacerdote aqua in calicem
effusa oculos conspergantur. Dicit autem interim Sacerdos verba quaedam
ex Sacris Litteris bonam valetudinem precantia. Accessit ad Hungariam olim
Sacerdos quidam Florentinus cum Philippo, qui Hispanus cognominabatur. Hic,
cum astante Sigismundo Rege Missam dixisset, accesserunt plures ad eum
lippientes, ut aqua de more oculos conspergerentur. At ille existimans id
nimio potu et crapula contigisse, assumpto calice (ita enim fieri viderat)
astantes respersit dicens lingua Itala: 'Andatamene, che siate morti
a ghiado,' id est, 'Moriamini gladio.' Quod intelligens Rex idemque
Imperator, risum continere non potuit. Postridie vero in convivio joci causa
verba Sacerdotis referens, lippientes ad iracundiam, caeteros omnes ad risum
commovit.
146
Responsio Rustici Ad Patronum Sui Fundi
Rusticus quidam e nostris roganti Patrono fundi, quo maxime tempore pluribus
laboribus implicarentur, -- 'Maio,' respondit. Sciscitanti causam, id enim mirum
videbatur, cum id temporis quaedam ab opere rustico vacatio esse videatur:
-- 'Quoniam,' inquit, 'et nostras, et vestras, nos uxores subigere oportet.'
147
Ridiculosi Hominis Dictum
Romanus quidam nobis notus ascendit semel maceriam in arundineto sitam, ac
similis ad populum concionanti, coepit ad arundines loqui, disserens multa
de Urbis statu. Inter dicendum, ex levi aura, arundinum capita coeperunt
flecti. Homo ridiculus, qui sibi arundines pro hominibus finxerat, tanquam
pro concione gratias agerent: 'Non tanta reverentia,' inquit, 'Domini
Romani; nam ego ex vobis minimus sum.' Hoc postea in proverbii locum venit.
148
Derisio Hominis Porcum Occidere Volentis
Mos erat in oppido quodam Piceni, ut qui hieme porcum occidisset, viciniam
ad coenam invitaret. Quidam quo pacto eam impensam vitaret, compatrem
consuluit: -- 'Dic,' inquit ille, 'cras, porcum tibi hac nocte furto ablatum.'
Et simul, nihil tale illo verente, clam porcum nocte subripuit. Mane
conspiciens sibi porcum ablatum, ad compatrem profectus, alta voce querebatur
porcum sibi furto subreptum. Tum alter: -- 'Recte, compater mi, sapis,' inquit,
'ita enim te docui locuturum.' Cum ille saepius et per Deos omnes juraret id
verum esse, -- 'Bene agis,' respondebat, 'et secundum consilium meum.' Cum ille
juramento iteraret, -- 'Hoc modo te loqui debere antea monui,' respondebat,
'et sanum consilium dedi tibi.' Tandem elusus abiit.
149
Dictum Facini Canis
Facinus Canis, Dux armorum, opera Ghibellinae factionis, Ticinum ingressus,
ex composito Guelforum tantum bona diripuit. His consumptis, coepit et
Ghibellinorum domus exinanire, tanquam Guelforum bonis refertas. Dum illi
apud Ducem quererentur, se, cum Ghibellini essent, indigne spoliari, tum
Facinus: -- 'Verum dicitis, filii mei, Ghibellini estis omnes, sed bona sunt
Guelfa.' Hoc pacto, nullo factionis discrimine, bona omnium direpta sunt.
150
De Adolescente Qui Ignarus Rerum Uxorem Prima Nocte Non Cognovit
Adolescens Bononiensis, stupidi ingenii et insulsi, uxorem duxit
adolescentulam forma egregiam. Prima nocte, ignarus rerum, ut qui nunquam
mulierem cognovisset, matrimonium non consummavit. Mane rogatus a socio,
quomodo res nocturnae processissent, suspirans, -- 'Male,' inquit; nam cum diu
quaesisset uxoris concubitum, tandem illam absque foramine consueto, ut
aiebant, ab se repertam. Cognita illius stultitia socius: -- 'Tace,' inquit,
'obsecro, neque verbum hiscas, cum res sit magni pudoris ac periculi, si palam
fiat.' Ille, cum auxilium et consilium simul petisset: -- 'Ego laborem pro te
subibo,' ait, 'hoc foramen faciendi, si mihi sumptuosam coenam velis praebere:
sed octo dierum spatium mihi opus est ad hanc rem, cum admodum sit difficilis,
perficiendam.' Annuit autem stultus, et secreto illum cum uxore noctu
collocavit, ipse in alio lecto recubans. Transacto spatio, cum via esset
admodum patens amici opera, ut sentes non essent timendi, accersito viro,
multum diuque se sudasse dixit in obsequium ejus, et tandem confectum foramen,
quod quaerebat. Docta adolescentula viro gratulata est, amici labores
commendans. Stultus cum uxorem perforatam invenisset, laetus, et socio gratias
egit, et coenam persolvit.
151
De Uxore Pastoris Quae De Sacerdote Filium Habuit
Pastoris cujusdam in Rivo frigido, oppidulo montano, uxor cum Sacerdote
consueverat coire, ex quo puerum concepit, educavitque in pastoris domo. Cum
puer esset septennis, Sacerdos benigne allocutus pastorem, ait tandem eum
puerum suum filium esse, rogavitque ut sua voluntate puer ad se migraret: --
'Minime hoc fiet,' pastor inquit; 'ego puerum pro me volo, qui sit domi natus.
Male enim ageretur mecum et cum patrono meo,' inquit, 'si omnes agnos qui ex
ovibus alieno ariete compressis oriuntur, traderem arietum patronis.'
152
De Rustico Qui Asinos Onustos Deduxit Frumento
In concilio Perusino, rusticus cum gratiam certam quaereret, tanquam inhonesta
postulanti civis unus contradixit. Postridie admonitus homo, tres asinos
frumento onustos domum ejus qui contradixerat deduxit: post quartum diem,
sententia mutata, multis verbis rustici causam egit. Tum vicinus ejus inter
loquendum ad socios inquit: 'Auditisne quemadmodum illi asini rugiunt?' in
frumentum susceptum jocatus.
153
Facetum Dictum Pauperis Ad Divitem Frigentem
Dives quidam suffultus vestibus hieme Bononiam proficiscens, reperto inter
montana rustico, qui unica tantum et ea contrita tunica indutus erat,
admiratus in tanta vi frigoris (nives enim et ventus erat) hominis patientiam,
rogavit, numquid non frigeret? -- 'Minime,' alter cum laeto respondisset vultu;
stupenti responsum dicentique -- 'Ego sub pellibus algeo; tu seminudus non sentis
frigus?' -- 'Si tu,' inquit ille, 'omnes tuas vestes ferres, sicuti ego meas,
tu quoque nequaquam frigeres.'
154
De Montano Qui Filiam Desponsare Volebat
Cupiebat ex oppido Pergula montanus desponsare uni ex vicinis juvenem filiam.
Quam ille conspicatus, cum ut nimium teneram et adolescentiorem respueret,
insulsus pater: -- 'Maturior est,' inquit, 'quam opineris; tres enim jam filios
peperit ex clerico Sacerdotis nostri.'
155
De Presbytero Qui Adolescentulae Decimas Dare Praecipit
Brugis, ea nobilis est in Occidente civitas, in qua adolescentula haud admodum
scita fatebatur Parochiano peccata sua. Ille, cum inter caetera quaesisset, an
debitas decimas traderet sacerdoti, persuasit etiam coitus decimam esse
reddendam, quam juvencula, ut se aere alieno liberaret, statim persolvit.
Domum tardius reversa, admiranti viro causam morae absque ullo timore dixit.
Vir rem dissimulans, post quatriduum Parochianum ad prandium vocavit, nonnullis
adhibitis, quo res fieret notior. Cum sederent in mensa, vir, narrata prius
fabula, ad Sacerdotem versus: 'Postquam,' inquit, 'tibi rerum omnium uxoris
meae debetur decima, et hanc quoque accipias.' Et simul vas stercore et urina
uxoris plenum ori Sacerdotis admotum, in mensa libare compulit.
156
De Medico Qui Uxorem Sutoris Infirmam Subegit
Sutor quispiam Florentiae ad uxorem non recte valentem Medicum sibi notum
rogavit ire. Ille, absente viro, domum profectus, uxorem ejus, licet
reluctantem, compressit in lectulo. Vir rediens, cum Medicum abeuntem, qui se
recte mulierem curasse dixit, offendisset, uxorem lacrymantem capite
dissoluto invenit. Medici perfidia cognita, rem dissimulavit, et post dies
octo, sumpto pretiosiori panno, ad uxorem Medici profectus, dixit se ab eo
missum, quo sibi interior tunica (ea cotta vocatur) fieret. Opus erat
ut mulier, quae forma erat egregia, majori ex parte nudaretur, quo rectius
corporis mensura capi posset, ad vestem recte perficiendam. Nudatam, remotis
arbitris, sutor comprimit, parem vicem Medico reddens: quod et postea objecit
ei.
157
De Florentino Qui Filiam Viduae Desponsaverat
Florentinus, qui sibi scitus videbatur, viduae filiam cum desponsasset,
uxoris domum, ut fit, saepius accedens, absente aliquando matre,
adolescentulam cognovit. Ex vultu filiae cognita re, mater jurgare acriter
illam coepit quae se domumque deshonestasset, demum testans matrimonium illud
minime ratum esse futurum, et se acturam enixe ut id solveretur. Rediens vir,
qui id observabat, absente socru, cum moestam juvenem deprehendisset, quaesita
causa, matris sententiam de distrahendo matrimonio intellexit: 'Quid tu?' ille.
-- 'Matri obsequi volo,' respondit. -- 'In tua est potestate,' inquit alter. Cum
illa modum quaereret: -- 'Antea,' ait, 'inferiores partes egisti; nunc superior
evadas oportet, ut per contrarium actum dissolutio matrimonii fiat.' Consensit
illa, et matrimonium dissolvit. Tandem illa virum, ille uxorem alteram duxit.
In ejus nuptiis prior sponsa affuit et cum ambo, praeteritorum memoria,
invicem subridere coepissent, videns haec nova uxor, et aliquid suspicans
mali, noctu rogavit virum, ecquid ille sibi voluisset risus? Tergiversantem
detundendo compulit, ut fabulam referret, et simul illius stultitiam accusaret.
Tum uxor: -- 'Contristetur,' inquit, 'illam Deus quae tam fuit amens, ut id notum
fecisset matri! Quid enim opus erat, ut matri vestrum concubitum referret
stulta? Me quidem noster famulus amplius centies cognovit, neque ullum unquam
verbum a me innotuit matri.' Tacuit vir, sentiens sibi debitam mercedem
impensam.
158
De Foeneratore Vicentino
Foenerator Vicentinus Religiosum, magnae auctoritatis virum, continuos
sermones de more ad populum habentem, hortabatur saepius ut acriter
inveheretur contra usurarios, detestareturque quam maxime vitium, quod
praecipue in ea urbe vigeret; adeoque instabat, ut quandoque esset molestus
Religioso. Admiratus unus tam continuo instantem pro ejus rei castigatione,
cujus quaestum ipse faceret, quaesivit quid sibi tam frequens sollicitudo
vellet. Tum ille: -- 'Ita multi sunt,' inquit, 'in hoc loco, qui artem
usurariam exercent, ut, cum pauci admodum ad me accedant, nihil faciam
lucri. Sed si caeteris foenus dissuasum erit, cessabunt ipsi, et pervenient
ad me omnium reliquorum emolumenta.' Hoc mihi postea Religiosus ridens
retulit.
159
Fabula Facetissima Jannini Coqui
Janninus cocus Baronti Pistoriensis, qui Venetiis coquinariam exercuerat,
in convivio Secretariorum retulit fabulam admodum jocosam. Venetus insulsus
fuit, qui per injuriam vapulavit. Cum filios habere cuperet, qui acceptam
injuriam ulciscerentur, uxor autem esset sterilis, rogavit amicum, qui
filiorum procreandorum se opificem optimum profitebatur, ut sibi hoc munus
impenderet procreandi. Ille operam studiumque pollicitus, mariti vice
fungebatur. Interim, cum semel, relicto ad serendum agrum viro, ne quid ei
operi impedimenti afferret, per urbem vagaretur, obvio ac majora minanti
inimico: -- 'Ho ho,' quassans caput, 'tace, stulte,' inquit. 'Nescis bene quid
te contra agatur domi. Si quidem id scires, nedum contineres minas sed timeres
tibi. Fit jam, mihi crede, fit qui faciet vindictam nostram!'
160
De Fatuo Veneto Qui Equitans Calcaria In Sinu Gestabat
Addidit et alterius Veneti haud imparem stultitiam, qui, cum equum
ascendisset, rus iturus, calcaria in sinu ferebat. Equus cum pigre tardeque
ambularet, ille calcaneis armos saepius percutiendo: 'Tu non moveris?' inquit;
'en, si scires quid in sinu habeam, mutares passum.'
161
De Veneto Insano Quem Pharmacopola Circumforaneus Derisit
Narravit quoque aliam fabulam, in qua plurimum risimus. Ait pharmacopolam
circumforaneum Venetias venisse, cujus in vexillo pictus erat Priapus pluribus
ligaturis distinctus. Accessit quidam Venetus, quid illa distinctio
significaret, quaerens. Ille per jocum ait, membrum suum illius esse naturae,
ut quum mulierem prima tantum parte cognosceret, mercatores faceret; secunda
milites; tertia Duces; quarta Pontifices: et pretium pro qualibet personarum
petebat. Id credens stultus, communicata re cum uxore, domum vocavit hominem,
facto pretio, ut sibi filium militem faceret. Cum ad coitum cum uxore ventum
esset, maritus simulans se abire, clanculum post lectum secessit. Et cum illi
gignendo militi intenti essent, prosiliit fatuus, et culum sessoris vehementer
premens, ut quartae quoque partis beneficio uteretur: 'Per Sancta Dei
Evangelia, hic erit Papa!' inquit, putans se socium defraudasse.
162
De Veneto Qui, Tervisium Proficiscens, A Servo In Renes Lapide Percussus
Est
Venetus, Tervisium profecturus, equo conducto vehebatur, servo pedibus iter
faciente. Inter eundem, cum equus servi crus calce percussisset, ille dolore
motus, abrepto saxo, equum ulcisci cupiens, casu in renes patroni projecit.
Credidit stultus equum id egisse; cum servus, qui tardius ex vulnere incedebat,
increparetur a Domino: -- 'Nequeo citius proficisci,' inquit, 'ex equi calce,
qua me afflixit.' Tum ille: -- 'Ne cures,' inquit, 'est video admodum
calcitrosus; nam et mihi quoque modo calcem magnam in renes dedit.'
163
De Vulpe A Rustico In Palea Abscondita Quae Fugabatur A Canibus
Vulpes olim fugiens in venatione canes, divertit ad Rusticum, qui in area
triticum terebat, rogans ut a canibus tueretur, et simul pollicita est
nunquam se ejus pullos gallinaceos laesuram. Annuit Rusticus conditioni, et
sumptis paleis furcula Vulpem texit. Advenit unus et item alter ex
venatoribus, Vulpem quaerens: rogitabant autem Rusticum, numquid Vulpem
fugientem vidisset et iter ejus. Ille verbis Vulpem per certam viam diffugisse,
nutu vero et oculis latere sub paleis innuebat. Illi, potius ad verba quam
nutum respicientes, abierunt. Tum Rusticus, detecta Vulpe: 'Serva,' inquit,
'modo promissa, nam meis verbis evasisti, cum dicerem te abiisse.' At illa,
quae sibi timens per rimam inter paleas Rusticum contemplabatur diligenter:
-- 'Verba tua,' inquit, 'bona fuerunt, sed actus satis mali.' Dictum in eos
qui unum verbis, aliud re agunt.
164
De Florentino Qui Equum Emerat
Notus mihi Florentinus Romae empturus necessario equum, pactus est cum
venditore, qui 25 aureos pretium carius equo postulabat, se 15 daturum in
praesentia, reliquorum vero se debitorem ejus esse velle. Annuit venditor.
Postridie cum residuum peteret, solutionem recusans: 'Serva conventa,' emptor
inquit. 'Pepigimus quidem ut debitor tuus sim futurus: si autem tibi
satisfecissem, non futurus essem amplius debitor.'
165
Facetissimum Histrionis Gonnellae
Gonnella, quondam histrio perfacetus, pollicitus est, ob pauculos nummos,
se quemdam Ferrariensem, qui id admodum cupiebat, Divinum esse facturum.
Accersito, ut una secum in lecto cubaret, homine, ventum tacitum ventris
in lecto emisit, deinde eum in interiorem lectum caput subducere jussit; quo
facto, cum ille foetore motus, caputque statim exserens, 'Crepitum ventris
edidisti, ut video,' dixisset, tum Gonnella: -- 'Solve nummos, nam recte
divinasti,' inquit.
166
Altera Facetia De Uno Qui Divinare Volebat
Alteri quoque, ut divinator fieret optanti: 'Unica,' inquit, 'pillula te
Divinum reddam.' Assentienti pillulam e stercore confectam in os praebuit.
Ille prae foetore vomitans: 'Stercus,' inquit, 'sapit, quod dedisti.' Tum
Gonnella verum illum divinasse affirmavit, et pretium divinationis poposcit.
167
De Prodigiis Nuntiatis Eugenio Papae
Hoc anno, mense Octobri, cum iterum Pontifex esset Florentiae, plurima
prodigia nuntiata sunt, et ita certis auctoribus, ut fidem abnuere imprudentis
videatur. A Como litterae allatae ab honestissimis viris asserentibus
ea ad se delata a plurimis, qui id conspexerant, testabantur, a certo loco,
qui ultra Comum est mill. passuum 5, vesperi 21. hora, visam esse ingentem
canum, qui rubeo colore videbantur, multitudinem ad quatuor millia, iter
Alemanniam versus facere. Hanc veluti primam aciem sequebatur boum pecudumque
ingens numerus: post hos equites peditesque in turmas cohortesque divisi,
scutati plures, adeo magna manu, ut exercitum repraesentarent, quorum partim
vix capita, partim sine capite conspiciebantur. Ultima acies erat hominis
permagni gigantis more equo altiori insidentis, et ipse magnam jumentorum
diversi generis copiam secum ducens. Tres ferme horas eorum transitus fuit
longissimo agmine, ut diversis in locis apparerent: cujus rei plures exstant
testes viri foeminaeque, qui etiam propius conspiciendi causa accesserunt.
Post solis occasum, veluti ad alia transissent, nequaquam conspecti sunt.
168
Mirandum Conspiciendum
Paucis post diebus, et ab urbe Roma allata sunt alia haud dubia fide, cum
manifesta exstent vestigia. Ventorum turbine coorto, die 20. Septembris, muri
castelli deserti, qui Borgetus appellatur, prope Urbem mill. passuum 6, et item
ecclesia quaedam pervetusta ei loco propinqua, solo tenus dejecta sunt, ita
contritis lapidibus, ut manibus hominum disturbata viderentur. Cauponulae quae
infra muros erat peregrinantium diversorium, cum in eam plures confugissent,
tectum omne sublatum, alioque haud longe in viam translatum est absque hominum
nocumento. Turris quoque ecclesiae S. Rufinae longe ab Urbe mill. passuum 10 in
ora Transtiberina, mare versus, Casale appellatum, a solo avulsa, prostrataque
est. Horum causam multis mirantibus sciscitantibusque, bubulci duo, qui eo
in Casali morabantur, agriculturae causa, ad Urbem ob rei novitatem
accedentes, retulerunt saepius a se visum in sylvis propinquis inambulantem
Cardinalem, qui in sepulchro Adriani ex vulnere nuper decessit, Patriarcham
cognominatum, veste desuper linea, ut moris est Cardinalium, et bireto
capite contecto, prout deferre consueverat, moestum, lamentantem ac
conquerentem. Eo vero tempore, quo ventorum turbo adeo repens fuit (interdiu
autem erat), conspectum ab sese in aere inter ventos amplexantem eam turrim,
et ab solo a se longius delatam ad terram prostrasse. Complures insuper
quercus atque ilices mirae grossitudinis ab radicibus avulsas, atque alio
esse delatas. Quibus rebus cum parum fides haberetur, multi cum accessissent,
id pro comperto retulerunt.
169
De Notario Florentino Falso
Notarius quidam Florentinus, qui parum quaestus arte sua faciebat, excogitata
aliquid lucrandi versutia, adolescentem quemdam adiit, petens, numquid ei
satisfactum esset de quingentis florenis, qui olim patri per quemdam jam
defunctum mutui causa debebantur? Inscius ille, negavit id debitum in nominibus
patris esse. Notarius id instrumento constare ab se facto asserens, juvenem
perpulit, ut nummis redempto instrumento apud Praetorem debitum peteret.
Citatus filius ejus, qui debitor dicebatur, negavit parentem unquam mutuo
quicquam ab alio sumpsisse, cum nihil de ea re (ut mos est mercatoribus) libris
suis constaret; statimque ad Notarium profectus, ut falsum hominem arguere
coepit, qui, quod nunquam esset actum, scripsisset. Tum Notarius: -- 'Nescis,
fili, temporis illius acta,' inquit, 'cum nondum natus esses. Pater quondam
tuus eam summam mutuo sumpsit, sed post paucos restituit menses. Ejus rei ego
contractum feci, quo liberatus est pater.' Ille, pecunia data, instrumentum
redemit, et ea molestia liberatus est. Ita ab utroque nummos bella fraude
contraxit.
170
De Monacho Qui Misit Per Foramen Tabulae Priapum
In Piceno est oppidum Esis nomine. In eo Monachus quidam, qui Lupus vocabatur,
amabat virginem adolescentiorem. Cui cum multis verbis coitum suasisset, cessit
illa tandem precibus; sed cum verita esset ne nimio dolore transfoderetur,
paululumque haesitaret, Monachus tabulam ligneam, per cujus foramen telum
mitteretur, intermediam se positurum dixit. Dehinc tabula abiegna, quae
pertenuis erat, quaesita ac paulum perforata, ad puellam clanculum adiit,
missoque per foramen Priapo, qui adhuc dormiebat, cum puellam deosculari
suaviter coepisset, sublatis vestibus cibum concupitum quaerebat. Virga vero,
suavitate oris et inferioris partis tactu expergefacta, coepit admodum et
praeter mensuram foraminis tumescere, adeo ut valde constricta teneretur.
Res ita in arcto erat, ut neque ingredi, neque egredi absque magno dolore
posset. Versa in dolorem voluptate, clamare et gemere Monachus coepit nimio
vexatus cruciatu. Exterrita puella, cum osculo solari hominem vellet, et rem
optatam perficere, in doloris levamen, tormentum augebat; nam cum ea ex re
virga tumentior fieret, eo arctius torquebatur. Cruciabatur miser, petens
aquam frigidam, qua abluto telo tumor ille resideret. Virgo, quae domesticos
timeret, aquam petere non audebat. Tandem hominis clamore doloreque percita,
aquam advexit. Ea perfuso inguine, et ea parte quae tabulae inserta erat,
paululum tumor abiit. Monachus, cum jam strepitum quemdam domi fieri
persentiret, abeundi cupidus, e tabula membrum deduxit, majori ex parte
decoriatum. Medicum cum morbo quaesisset, fabula palam facta est. Si caeteris
tanto sua vitia constarent, plures fierent continentiores.
171
Horribile De Puero Qui Infantulos Comedebat
Inseram his nostris confabulationibus rem nefandam horrendamque, nullis antea
saeculis auditam, quam ego quoque fabulosam existimabam, quoad litteris
cujusdam Regii Secretarii certior factus sum, verum esse quod fatebatur.
Sententia particulae litterarum his ferme verbis explicabatur: 'Rem monstro
similem accessisse prope Neapolim decem millibus passuum, in montibus Summae,
quod est castrum eo loci situm. Puer Lombardus tredecim annorum captus est,
et ad Praetorem perductus, qui jam duos infantulos trium annorum comederat.
Seducebat eos blanditiis in speluncam quamdam, atque ibi suspensos in frusta
partiebatur, partim crudas a recenti caede carnes edens, partim igni coctas.
Fassus est se plures alios comedisse, idque se agere, quoniam sapidiores
reliquis carnibus viderentur; seque denuo comesturum, si posset. Cum
dubitaretur insania ne hoc faceret, consulte ad caetera respondit, ut
feritate, non dementia factum constaret.'
172
De Equite Florentino Qui, Fingens Se Iturum Foras, Inscia Conjuge In
Cubiculo Latuit
Eques Florentinus podagrosus, cujus nomen honoris causa reticeo, habebat
uxorem, quae in dispensatorem domus oculos conjecerat. Id viro cum esset
perspectum, ac die festo simulasset se foras iturum, in cubiculo, inscia
uxore, latuit. Illa e vestigio virum abesse rata, dispensatore
clanculum accersito: 'Volo,' inquit, post aliqua primi congressus verba,
'ut ludum aliquem inter nos ineamus.' Cum ille annueret: 'Simulemus,' ait
mulier, 'bellum inter nos esse, et pacem postea faciemus.' Altero modum
quaerente: -- 'Luctemur paululum,' inquit, 'et cum me ad terram prostraveris,
telum inferas in meum vulnus, tuncque mutuis osculis pacem constituemus.'
Placuit illi, cum semper pacem audisset laudari ab omnibus, pax tam suavis
futura. Cum vero recumbentes ad pacem se pararent, tum vir e latebra
egrediens: 'Centum jam ego diebus meis,' inquit, 'paces perfeci. Hanc ego
unam tantum dirimam, praeter consuetudinem meam.' Ita pace infecta abierunt.
173
De Quodam Volente Se Videri Summae Castitatis, In Adulterio Comprehenso
Quidam civis noster, qui se castum summaeque religionis videri volebat,
semel deprehensus a socio in coitu inhonesto, acriter ab illo reprehensus
est, quod castitatem praedicans, in id facinus laberetur. Tum alter: -- 'Oh!
Oh!' inquit, 'non propter luxuriam, ut forsan putas, sed ad domandam
macerandamque hanc miseram carnem, et ad purgandos renes, hoc ago.' Ita
et isti pessimi hypocritae quibus omnia oppleta sunt faciunt, qui semper
eorum ambitionem et scelera sub aliquo honesti velamento contegi volunt.
174
Ad Idem
Eremita, qui Pisis morabatur, tempore Petri Gambacurtae, meretricem noctu in
suam cellulam deduxit, vigesiesque ea nocte mulierem cognovit, semper cum
moveret clunes, ut crimen fugeret luxuriae, vulgaribus verbis dicens: '
Domati, carne cativella,' hoc est: 'Doma te, miserrima caro.' Quod cum
retulisset meretrix, ille urbe pulsus est.
175
De Paupere Qui Navicula Victum Quaerebat
Pauperculus, qui navicula ad flumen transportandis hominibus victum quaerebat,
cum neminem una die transvexisset, seroque moestus domum rediret, apparuit
longe quidam clamitans, ut veheretur. Ille, lucellum sperans, cum redisset,
laetus hominem traduxit. Cum pecuniam peteret, ille enixe jurans nullos sibi
nummos adesse, se sapientiam illi pro nummis daturum pollicetur: -- 'Quid?'
nauta inquit, 'num familia mea esuriens sapientia pro cibo pasci potest?'
-- 'Hoc solo,' alter ait, 'tibi satis possum facere.' Ille subiratus, petens
quaenam haec esset sapientia: -- 'Ut nunquam,' ait, 'quempiam transportes de
caetero, nisi prius pecunia recepta; tum ut nunquam dicas uxori cuiquam
majus genitale membrum quam tibi esse.' His auditis, moestus domum rediit.
Uxor quid quaestus fecisset ad emendum panem cum percontaretur, vir pro lucro
sapientiam se reportasse affirmat, remque narrans ordine, traditam sapientiam
refert. Mulier, cum ad genitale aurem erexisset: 'Numquid, mi vir,' inquit,
'non omnes aequa mensura estis?' -- 'Vah!' respondit, 'magna est inter nos
differentia. Nam Sacerdos noster dimidio ferme nos omnes excedit,' et brachium
extendens mensuram descripsit. Illa statim in Sacerdotem accensa, nunquam
destitit quoad, vir an vere dixisset, quam primum experiretur. Ita, sapientia
in stultitiam versa, docuit reticenda nobis esse quae sunt nocitura.
176
De Quodam Insulso Mediolanensi Qui In Scriptis Porrexit Peccata Sua
Sacerdoti
Mediolanensis quidam, sive stultus, sive hypocrita, sive obliviosus, cum
libellum quemdam pergrandem suorum erratorum scripsisset, profectus est
semel ad virum doctissimum inque ea re admodum peritum, Antonium Raudenensem
Mediolanensem, ex Ordine Minorum, ut ei peccata sua confiteretur, libelloque
porrecto, rogavit ut eum legeret, qui contineret confessionem suam. Vir scitus
et prudens, qui eam lectionem plurimi temporis esse videret, stultitia hominis
cognita, paucis illum verbosum interrogans: 'Ab omnibus te,' inquit, 'quae in
hoc codice continentur, absolvo.' Cum alter, quam sibi poenitentiam
injungeret, rogaret: -- 'Ut per mensem hunc,' inquit, 'tuum libellum septies
in die legas.' Cum id a se fieri posse negaret, perstitit Confessor in
sententia. Ita fatui verbositas responso superata est.
177
De Quodam Qui Visitando Affines Uxoris Volebat A Socio Commendari
Desponsaverat uxorem quidam haud satis firma valetudine, et minime opulentus.
Accersitus aestate ad coenam ab uxoris parentibus, duxit secum amicum quemdam,
rogans, ut semper verbis augeret ea quae ab se dicerentur. Laudante socru
tunicam qua vestitus erat, se aliam multo pulchriorem gener habere dixit.
Tum socius praeter eam alteram etiam duplo pretiosiorem illi esse asseveravit.
Rogante socero ecquas possessiones haberet, se praedium extra oppidum possidere
ait, quod victum suppeditaret: -- 'Non meministi,' inquit socius, 'et alterius
praedii, quod illo multo est elegantius, ex quo plurimos nummos contrahis?'
Deinde ad singula quae ab illo jactabantur, socius duplum conferebat. Cum vero
parum quid ederet, socerque hortaretur ad cibum: -- 'Non bene me,' inquit,
'aestate habeo.' Hic socius, ut solitam jactantiam servaret: -- 'Plus multo
quam dicat est,' inquit; 'nam aestate male se habet, et multo pejus hieme.'
His verbis cum risissent omnes levissimi hominis jactantiam ad falsam laudem
quaesitam, stultitiae praemium tulit.
178
De Pasquino Quodam Senensi Qui Imposuit Cuidam Ex Statu Ut Creparet
Pasquinus Senensis, vir dicax ac jocosus, mutato statu civitatis, cum exul
a patria Ferrariam se contulisset, accessit ad eum visendi gratia civis
quidam Senensis, haud magni vir pretii, qui ex Venetiis Senas redibat. Comiter
a Pasquino susceptus, cum inter loquendum suam ille operam, si quid in ejus
gratiam agere posset, Senis polliceretur, et aliquid se posse ad jactantiam
ostendens, subderet: 'Ego sum de corpore praesentis Status,' tum
Pasquinus: -- 'Utinam cito crepet id corpus,' inquit, 'ut tu tuique similes ex
eo quam primum egrediantur!' Facete jactantiam hominis castigavit.
179
De Doctore Qui Litterali Sermone Loquebatur In Avibus Capiendis Et
Indoctus Erat
Doctor Mediolanensis, indoctus, atque insulsus, hominem qui ad capiendas
aves cum noctua proficiscebatur, rogavit, ut se, qui id videre cupiebat, ad
capturam avium secum duceret. Annuit auceps, et hominem frondibus contectum
juxta noctuam statuit, ea conditione ne verbum faceret, ne aves terrerentur.
Cum aviculae plures convenissent, stultus ille e vestigio clamavit aviculas
multas adesse, ut rete contraheret. Illae audita voce diffugerunt.
Increpatus acriter ab aucupe, silentium est pollicitus; aves cum iterum
convenissent, e vestigio stultus verbis Latinis, 'Aves permultae sunt!'
inquit, existimans quae ab eo Latine dicebantur, aves minime intellecturas.
Rursus fugientibus avibus, cum auceps captura frustraretur, hominem
acerrime, quod locutus esset, objurgavit. Tum alter: -- 'Numquid Latine
sciunt,' inquit, 'aves?' Existimavit Doctor ille, non ad sonum, sed ad
sensum verborum, tanquam ab se intellectam vocem, aves diffugisse.
180
De Muliere Se Credente Ad Laudem Trahi, Confitendo Latiorem Vulvam Habere
Subigebatur ab adultero mulier Senensis. Hic cum post coitum in ejus
contumeliam dixisset, se nunquam in alia latiorem vulvam reperisse, illa
existimans id sibi laudi esse: -- 'Ex gratia tua hoc,' inquit, 'dicis, non
meo merito: utinam mihi ea, quam profers, adesset copia! nam multo propterea
me nobiliorem, et majori existimandam reputarem.'
181
De Adolescentula Laborante Ex Partu Facetum
Adolescentula paulo simplicior, Florentiae, laborabat ex partu, magno
dolore constituta. Cum diutius summo cruciatu distraheretur, et aliquando
obstetrix, sumpto lumine, secretiora illius inspiceret, an nondum infans
egrederetur, posticum etiam, an ea prodiret infans, inspicere jussit, nam et
secum ea quoque parte quandoque virum coisse ait.
182
De Quodam Qui Romanum Adolescentulum Admodum Laudavit
Romanum adolescentulum admodum formosum, sed honestate praeditum, certe
deditum studiis litterarum, laudabat summopere quidam e nostris, formam
moresque ejus multis verbis extollens. Et cum plures in eum laudes
congessisset, tandem: 'Existimo,' inquit, 'Jesum Christum nostrum, cum id
esset aetatis, nequaquam alia atque ista forma fuisse.' Ingens laus formae,
ut qua nullam exquisitiorem neque Demosthenes, neque Cicero adinvenisset!
183
De Pluribus Qui Diversa Bona Sibi Optabant
Erant complures Florentiae colloquentes, et sibi diversa bona optantes, ut
fit. Cum alter se Pontificem Maximum, alter Regem, alter quippiam aliud
se velle esse asseveraret, tum puer loquaculus, qui aderat: 'Ego,' inquit,
'pepo esse vellem.' Rogatus quam ob causam: -- 'Quoniam omnes mihi culum
olfacerent,' respondit. Est enim mos frequens, ut melones empturi posteriorem
olfaciant partem.
184
De Mercatore Qui, Laudando Uxorem Suam, Asserebat Eam Nunquam Crepitum
Edidisse
Mercator quidam, coram Domino, cui subditus erat, uxorem inter caetera
commendans, cum dixisset illam nunquam ventris crepitum edidisse, admiratur
Dominus, idque negans fieri potuisse, posito inter eos opiparae coenae
pignore, quod, antequam tres exissent menses, aliquos crepitus ederet
uxor, mercatorem postridie rogavit, ut quingentos sibi aureos infra
octo dies reddendos mutuo concederet. Gravabatur ille tantam summam ab eo
mutuo concedendam. Assensit aegre tamen et pecuniam concessit. Cum sollicitus
diem conventum exspectasset, accessit ad Dominum, creditam pecuniam poscens.
Alter, tanquam re graviori pressus, rogavit mercatorem, velut in arcto
constitutus, ut pro re admodum gravi alios quingentos mutuaret, et se omnes
infra mensem pollicetur restituturum. Cum bonus vir, diutius inopiam
praeferens, denegasset, tamen, ne et reliquorum solutio deficeret, multis
suspiriis et alios quingentos attulit. Domum reversus, moestus atque animo
aeger, multa cogitans, plurima dubitans, agebat noctes insomnes. Vigilans
saepius, audivit uxorem dormientem edere ventris crepitus. Post mensem,
Dominus mercatorem ad se vocavit, sciscitans an unquam postea uxorem
crepitantem audisset. Tum ille, errorem suum confessus: -- 'Toties,' inquit,
'ut nedum coena, sed patrimonium consumendum fuisset.' Hoc dicto, pecuniae
redditae, et coena soluta. Multa itaque subterfugiunt dormientes.
185
Sapientissima Responsio Contra Detractorem
Loisius Marsilius, ex Ordine Augustinensium, fuit nuper Florentiae, vir
excellenti ingenio et doctrina. Hic senex educaverat institueratque in studiis
humanitatis pauperem adolescentem nomine Joannem (quem novimus) contribulem
nostrum, adeo ut postea vir doctissimus evaderet. Florentinus quidam
condiscipulus (plures enim discendi gratia ad senem confluebant) invidia
motus, coepit occulte detrahere apud Magistrum adolescenti, asserens
eum veluti ingratum male de eo et sentire et loqui. Id cum saepius egisset,
tunc senex, qui erat prudentissimus: 'Quanto,' inquit, 'tempore Joannem
nosti?' Cum detractor haud amplius annum respondisset: -- 'Miror,' ait, 'adeo
sapientem te existimari et me stultum velle, ut putes melius anno quam me
decennio, quo mecum vixit, naturam et mores Joannis nosse.' Sapientissima
responsio, et detractantem nequitiae coarguens, et adolescentis fidem
commendans. Hac si plures uterentur, minor esset invidiae et detractioni
locus.
186
Faceta Cujusdam Responsio Multis Episcopis Accommodata
Idem rogatus ab amico, quidnam sibi vellent duo veluti apices in Episcoporum
mitris constituti, respondit significari anteriori Novum, posteriori Vetus
Testamentum, quae ipsi tenere memoria deberent. Procedens ulterius
percontator, cum quaesisset quid etiam significarent duae veluti corrigiae,
quae a mitra post renes pendent: -- 'Neutrum illorum,' inquit, 'Episcopos
scire.' Faceta responsio et multis Episcopis accommodata.
187
Facetum Dictum Cujusdam In Franciscum Philephum
Cum in palatio Apostolico, in coetu Secretariorum, cui et multi viri
doctissimi (ut solet) aderant, sermo de impura inquinataque vita
scelestissimi hominis, Francisci Philelphi, ortus esset, multique multa
in eum scelera conjecissent, quaesivit quispiam, an Philelphus genere
nobilis esset. Tum unus contribulis ejus, optimus vir et admodum facetus,
vultu ad gravitatem composito: 'Apprime,' inquit, 'maxima is fulget
nobilitate, nam pater ejus semper mane vestes sericas induebat,' denotans
eum sacerdotis filium. Vestimenta enim, quibus presbyteri in sacris
utuntur, ut plurimum serica existunt.
188
Contra Eumdem Facetia
Tum alter non injucundus vir: 'Non mirum est,' inquit, 'si, nepos Jovis,
gesta parentum imitatus, et alteram Europam rapuit, et alterum Ganymedem,'
denotans eum et virginem Graecam, Joannis Chrysolorae filiam, ab eo
stupratam in Italiam advexisse, et quemdam adolescentem Patavinum ab eo
propter formam in Graeciam advectum.
189
De Lenone Facto Ex Notario
Erat Notarius Gallicus Avinione, in Romana Curia admodum scitus, qui,
cum publici scorti amore captus artem Notarii descisset, quaestu meretricio
vitam agebat. Is, cum Calendis Januarii, quod est anni principium, novam
vestem induisset, in manica litteris argenteis adscripsit verbis Gallicis:
De bene in melius. Visum est sibi lenonis exercitium priori esse honore
praeferendum.
190
Facetum Cujusdam Petrilli Ut Liberaret Hospitale A Sordidis
Cardinalis Barensis, Neapolitanus genere, tenebat hospitale Vercellis in
Gallia Citeriori, ex quo parum percipiebat emolumenti, propter impensas
quae in pauperes ibi fiebant. Misit ergo de suis quemdam, Petrillum nomine,
ad colligendum pecunias. At ille, cum hospitale refertum variis languidis
ac morbosis, qui bona illius loci absumebant, conspexissent, vestimentis
Medici indutus, hospitale ingressus est, visisque diversi generis ulceribus,
cum omnes convocasset: 'Nulla,' inquit, 'medela utilis ad sanandum ulcera
vestra adhiberi potest, nisi ex pinguedine hominis unguentum fiat. Itaque
inter vos hodie sortem jaciam, quis pro salute caeterorum vivus in aqua poni
ac coqui debeat.' Singuli his verbis territi aufugerunt, ne mortis sors in eum
caderet: eo modo hospitale impensa sordidorum hominum liberavit.
191
Facetia Cujusdam Qui Subagitabat Omnes De Domo
Florentinus quidam habebat domi juvenem, qui filios litteras doceret. Is
diutina consuetudine, primo ancillam, tum nutricem, deinde patronam,
postremo etiam discipulos cognovit. Hoc cum rescisset pater, erat enim homo
perfacetus, vocato in secretius cubiculum juvene: 'Postquam,' inquit,
'omnes meos subegisti (quod tibi vertat bene), ne quis excipiatur hac sorte,
et me quoque subagites, volo.'
192
De Sono
Erat olim tempore Bonifacii Noni sermo inter quosdam, quis ex omnibus
jucundior ac suavior esset sonus. Aliis aliud praeferentibus, Litus Imolensis,
Secretarius Cardinalis Florentini, ejus qui vere Cardinalis fuit, campanulam
caeteris sonis jucundiorem esurienti videri dixit. Mos est enim Cardinalibus
ut familiam ad prandium atque coenam sono campanulae vocent, qui cum
tardiusculus fit quandoque quam ferat multorum appetitus, auditus fert summam
esurienti voluptatem. Itaque omnes illum recte sensisse judicarunt, et hi
praesertim qui id saepius fuerant experti.
193
De Filio Principis Muto, Jussu Patris, Propter Linguam Maledicam
Principi olim Hispano erat filius adultus linguae maledicae ac contumeliosae,
qua ex re multorum odia contraxerat: ob eam causam pater filio, ut perpetuo
sileret, cum indixisset, paruit ille. Accidit interea ut solemni convivio
Regis, praesente Regina, ambo interessent. Adolescens ad caetera industrius,
cum ministraret, ut mutus, patri, Regina (ea impudica erat), vere mutum
surdumque existimans, et sibi id conducere, rogavit patrem ut secum esse
filium pateretur. Id cum impetrasset, adhibuit eum secretioribus rebus,
ita ut impudicitiae saepe testis esset. Simili iterum convivio pater post
biennium adfuit. Rex interim viderat saepius adolescentem, quem omnes mutum
putabant. Hic cum Reginae ministraret, petiit patrem Rex, casune an natura
filius mutus evasisset: neutrum, ille respondit, sed jussu suo ob linguae
maledicentiam. Rogavit Rex ut licentiam permitteret loquendi. Cum diutius
pater restitisset, dicens aliquid scandali secuturum, tandem Regis praecepto
loqui filium, si vellet, jussit. Ille imprimis ad Regem conversus: 'Habes
uxorem,' inquit, 'eam, qua nunquam aliqua prostituta meretrix impudentior,
aut improbior fuit.' Confusus Rex prohibuit amplius loqui. Mos est quorumdam
ut, licet raro, tamen semper loquantur male.
194
Cujusdam Tutoris Factum
Dacconus de Ardingellis, civis Florentinus, relictus tutor cuidam pupillo, cum
bona illius diutius administrasset, omniaque gulae causa absumpsisset, tandem,
cum posceretur ratio gestorum, jussus a Magistratu producere Libros Introitus,
ut aiunt, et Exitus, os et nates ostendit: dicens nullos sibi, nisi illos,
alterum introitus, alterum exitus, libros esse.
195
De Fratre Qui Cognovit Commatrem Malitia Faceta
Frater quidam Mendicantium injecerat oculos in commatrem adolescentem pulchram,
maximeque torquebatur amore illius. Cum puderet aliquid inhonestum ab ea
petere, excogitavit versutia mulierem decipere. Pluribus diebus fasciatum
detulit indicem digitum, simulans se maximo dolore torqueri. Tandem diutius
conquerente illo, rogavit commater, num quae remedia expertus esset: Multa,
ille respondit, sed nihil profuisse; uno autem medicamento, quod quidam
Medicus suasisset, se uti non posse, et id tale esse, ut erubesceret proferre.
Hortante muliere, ne puderet loqui quae ad medelam tanti morbi spectarent,
ille, velut admodum timidus aut digitum abscindendum esse ait, aut in
natura mulieris esse aliquandiu tenendum, quoad ex calore ulcus maceraretur:
sed non audere se propter honestatem id ab aliqua petere. Commater, pietate
mota, suam operam pollicetur. Ille, ex verecundia, loco tenebroso opus
esse dixit: non enim se in luce ausurum tali obsequio uti. Consensit mulier,
nil mali verita. Ille, ut in obscurum ventum est, recumbente muliere, primo
digitum, deinde Priapum in vulva inseruit: quo facto, ulcus apertum esse
dixit, et saniem emisisse. Ita index liberatus est.
196
Facetissimum Angelotti Dictum De Cardinali Graeco Barbato
Angelottus Romanus Cardinalis, in multis perfacetus, cum Cardinalis Graecus
ad Curiam, prolixa de more barba, venisset, mirantibus aliquandiu multis
illum barbam non deponere praeter consuetudinem caeterorum: -- 'Bene se hoc
habet,' inquit, 'nam inter tot capras, percommode residet unus hircus.'
197
De Quodam Equestre Corpulento
Equestrem quemdam admodum corpulentum urbem Perusium ingressum, cum permulti
(natura enim ad facetiam sunt prompti) anteriori contra morem equi parte
jocando ferre mallam dicerent, ille faceto responso: -- 'Atqui ita est opus,'
inquit, 'in urbe furibus ac latronibus referta.'
198
Facetum Cujusdam Judicis In Advocatum Qui Allegavit 'Clementinam' Et
'Novellam'
Causa quaedam testamentaria tractabatur Venetiis apud Judices in certa Curia
saeculari. Aderant Advocati partium, quisque sui clientis jus defendens.
Alter et sacerdos, qui testem suae defensionis attulit Clementinam
et Novellam certam sententiam earum referens. Tum ex Judicibus
grandaevus quidam, cui ea nomina ignota erant, et qui parum cum Salomone
commercii contraxerat, truci vultu in Advocatum versus: 'Quid diabole, tu,'
inquit, 'non erubescis coram talibus viris foeminas impudicas et meretriculas
nominare, earum verba pro sententiis a nobis comprobari putans?' Existimavit
vir ille stolidus Clementinae et Novellae non Legum, sed
foeminarum nomina esse, quas ille pro concubinis haberet domi.
199
Remedium Ad Frigus Evitandum
Quaerenti aliquando mihi, quomodo nocte frigus in lecto vitaretur: -- 'Eo,'
quidam astans ait, 'quo socius meus, dum vacaret studiis, utebatur. Nam
cum semper solitus esset post coenam ventrem purgare, quandoque eo usu
abstinebat, asserens retentum stercus calefacere noctu corpus.' Remedium
frigoris desuetum.
200
De Praedicatore Quodam
Praedicator ad populum in festo Sancti Christophori multis verbis extollebat
Sanctum, quod Christum suis humeris portasset, saepius interrogans: 'Ecquis
tantam habuisset in terris praerogativam, ut Salvatorem ferret?' Et cum
molestius in hac interrogatione perseveraret: 'Quis, inquam, simili fuisset
gratia?' Ex astantibus facetus quidam frequenti interrogatione
pertaesus: 'Asinus,' inquit, 'qui et filium et matrem portavit.'
201
De Adolescentula Segregata A Viro
Adolescens quidam Veronensis praestanti forma adolescentulam uxorem duxit.
Is cum plus aequo indulgeret matrimonio, pallorem vultus macies ac debilitas
corporis secuta est. Mater filio sollicita, ac deteriorem morbum verita,
filium rus longe ab uxore ablegabat. Illa, viri moerens desiderio, coeuntes
passeres conspicata: 'Abite' inquit, 'ne si vos socrus conspiciat, et vos
alio in diversa distrahat loca.'
202
De Duorum Contentione Pro Eodem Insigni Armorum
Genuensis onerariae navis patronus, qui in Gallia conductus a Rege adversus
Anglicos navigavit, gestabat scutum in quo bovis caput depictum erat.
Conspicatus hunc Gallicus Nobilis, cum illud armorum insigne sibi vindicaret,
orta altercatione, Gallicus Genuensem ad certamen provocavit. Genuensis,
accepta provocatione, in campum ad certamen nullo apparatu descendit: alter
multis impensis ornatissimis in campum constitutum venit. Tum Genuensis:
'Quid est,' inquit, 'propter quod certaturi hodie invicem sumus?'
Ille: -- 'Assero,' inquit, 'tua insignia mea meorumque prius quam tuorum
fuisse.' Cum Genuensis quaenam sua esse diceret: -- 'Caput bovis,' ait. Hic
Genuensis: -- 'Non est opus certamine aliquo,' inquit; 'nam hoc, quod porto,
non bovis, sed vaccae est caput.' Faceto dicto inanis Gallici jactantia est
elusa.
203
Facetum Medici Qui Sorte Medelas Dabat
Mos est in urbe Roma, ut infirmi urina mittatur ad Medicum, cum uno aut
duobus argenteis nummis, ut consulat sanitati. Quidam Medicus, quem ipse
novi, varia nocte remedia morbis scribebat in cedulis (quas receptas
vocant). Eas omnes in sacculum ponebat. Mane cum urinae ad eum deferrentur,
postulato remedio, ille manum ponebat ad sacculum, casu quae in manum
incideret sumpturus, dicens, inter capiendum, petenti, vulgaribus verbis:
'Prega Dio te la mandi buona,' id est: 'Roga Deum ut sortiaris bonam.'
Misera eorum conditio, quibus non ratio sed fortuna opitulabatur.
204
Exploratio Ad Hominem Tristem Ob Pecuniam Debitam
Deambulabat Perusinus quidam per vicum cogitabundus ac moestus, quem cum
obvius interrogasset quid eum torqueret, atque ille respondisset se pecuniam
debere quam nequiret exsolvere: -- 'Vah,' inquit, 'stulte, relinque has
cogitationes creditori.'
205
De Poena Imposita Graecis Et Genuensibus Homicidis
Quidam Genuenses habitantes Perae (ea est Genuensium civitas prope
Constantinopolim) cum, negotiandi causa, Constantinopolim divertissent,
orta inter eos ac Graecos discordia, partim ex eis interfecti, partim
vulnerati sunt. Cum peteretur ab Imperatore justitiam de homicidis fieri,
ille prompte se id facturum pollicitus, barbam Graecis, in poenam sceleris,
radi jussit, quae mulcta apud eos ignominiosa habetur. Praetor Genuensium,
qui erat Perae, se delusum putans, consanguineis Genuensium promisit ut
ipsemet suas injurias ulcisceretur. Sumpto itaque tempore, Constantinopolim
ingressi nonnullos Graecos occiderunt ac vulneraverunt. Ingens querela
statim ad Praetorem Perae ab Imperatore defertur, poenam maleficii postulante.
Ille se puniturum maleficos libere asserens, die ad poenam praestituta, captos
homicidas reliquosque in publicum produci jussit, tanquam illos capite
mulctaturus. Convenerant ad famam rei tum Graeci permulti, tum populus
universus Perae, exspectantes poenam; sacerdotesque aderant parati cum
crucibus, veluti elaturi cadavera mortuorum. Tum Praetor, silentio per
praeconem facto, omnibus maleficii reis culum radi fecit, asserens
Genuenses barbam, non in facie, sed circa nates ferre. Ita rasura et
faciei et culi aequata maleficii poena est.
206
Facetum Contra Romanos Qui Edunt 'Virtutes'
Calendis Maii, Romani varia leguminum genera, quae virtutes appellant,
simul coquunt mane eduntque. Franciscus Lavegnis, Mediolanensis, per jocum,
cum is mos recitaretur inter socios: -- 'Nequaquam mirum est,' inquit, 'Romanos
a superioribus degenerasse, cum singulis annis eorum virtutes edendo
absumant.'
207
De Quodam Qui Vovit Candelam Virgini Mariae
Cum essem in Anglia, audivi facetum dictum cujusdam Magistri onerariae navis,
qui erat Hibernicus. Jactabatur magnis in mari fluctibus navis, et tempestate
quassabatur, adeo ut salutem omnes desperarent. Magister, si salva navis
evaderet tempestatem, cuidam ecclesiae Dei Genitricis Virginis Mariae, quae
ante ob similia miracula insignis erat, vovit candelam ceream, instar
mali navis. Tum socius cum votum culparet ut difficillimum factu, cum in tota
Anglia tantum cerae non esse affirmaret ut talis candela posset
confici: -- 'Oho! tace,' inquit Magister, 'et quantumlibet Matri Dei pollicear,
dummodo periculum evadamus, sine. Nam si salvabimur, candela parvi nummuli
contenta erit.'
208
Facetum Item De Alio Qui Fecit Votum Sancto Cyriaco
In eamdem sententiam Anconitanus quidam mercator in Sanctum Cyriacum (quem
civitas barba promissa depictum patronum colit), jocatus est. Jactata magnis
aliquando fluctibus navi, mortem veritus domum Cyriaco infra certum tempus
se daturum vovit. Eo elapso, id Antistiti ecclesiae per confessionem fassus
est. Sacerdos (utile enim id sibi futurum erat) ad exsolvendum votum
hortatur. Ille se tanto onere exsoluturum pollicitus, cum saepius, et non
absque reprehensione promissi nimium dilati, admoneretur, seu molestia
Sacerdotis tam frequenter monentis, seu impietate motus, semel
interpellatus: -- 'Ohe! ne me amplius hac de re obtundas,' ait, 'nam majorem,
quam qua Cyriacus est, jam barbam decepi.'
209
Mulier Vidua Quae Cupiebat Habere Virum Provecta Aetate
Mulier Vidua cum diceret vicinae, se, licet jam de vita hujus saeculi non
curaret, cupere tamen virum quietum provecta aetate, societatis potius et
communis vitae subsidii, quam alterius rei causa, cum potius de salute animae
quam corporis lascivia esset cogitandum: illa inventuram se ejusmodi virum
pollicita, postridie ad Viduam redit, et se comperisse virum testatur, in
quo omnes, quas cuperet, virtutes inessent, et illum imprimis, quod ipsa
optare videretur, mancum virilibus esse. Tum Vidua: -- 'Istum,' inquit, 'ego
virum nullo pacto volo. Nam si Pacialis' (ita enim hominum appellavit
Genitorem) 'desit, quis Mediator (pacifice enim cum viro vivendum est), si
quando, ut fit, altercatio gravior aut discordia invicem oriretur,
constitueret inter nos pacem?'
210
De Quodam Fratre Abbatissam Inpraegnante
Abbatissam certi monasterii de Urbe, quam novi, cum amaret Frater Ordinis
Minorum, petiit saepius concubitum ejus. Id deneganti mulieri, eo quod
vereretur ne conciperet, et exinde poenam metuenti, pollicitus est Frater
quoddam breve, ut appellant, se illi daturum, quod si ad collum filo
sericeo suspensum ferret, prohiberet prolem, ut eo modo secura coire cum
quocumque vellet posset. Credidit illa quod optabat: Frater mulierem saepius
compressit. Post tres menses, mulier gravida comperta est. Id resciscens
Frater aufugit. Abbatissa se delusam conspiciens, breve illud
dissolvit, aperuitque, ut videret quid intus esset scriptum. Verba haec erant
vulgaria: Asca imbarasca, non facias te supponi, et non implebis
tascam. Optima ad prohibendam fecunditatem incantatio.
211
Cujusdam Pueri Miranda Responsio In Angelottum Cardinalem
Angelotto, Cardinali Romano, homini mordaci et ad jurgandum prompto, verborum
satis, prudentiae parum erat. Ad eum, cum Pontifex Eugenius esset Florentiae,
accessit visitandi gratia puer decennis, admodum scitus, usus paucis
verbis, oratione satis luculenta. Admiratus Angelottus pueri gravitatem
suavitatemque dicendi, ac nonnulla percunctatus ad quae puer scite respondit,
versus ad astantes: 'Simili ingenio et ita docti a pueritia,' inquit,
'crescentibus annis decrescunt intellectu, et stultiores provecta aetate
evadunt.' Tum puer extemplo: -- 'Doctissimus ergo profecto sapientissimusque
prae caeteris vos in teneris annis esse debuistis.' Obstipuit subito
faceteque responso Cardinalis, stultitiae ab illo reprehensus, quem ferme
infantem viderat.
212
De Discipulo Cerdonis Qui Subagitabat Uxorem Magistri
Aretii discipulus cerdonis saepius domum redibat, simulans se ibi commodius
calceos suere. Orta ex frequenti recessu suspicione, cerdo domum cum
insperato redisset, discipulum subagitantem uxorem deprehendit, in quem
conversus cerdo: 'Pro istiusmodi sutura,' inquit, 'nedum pecunias dem tibi,
sed habeto gratias malas.'
213
Facetia Cujusdam Adolescentulae Quae Emittebat Petum
Nupta adolescentula ad parentes proficiscens, cum per sylvam iter cum viro
faceret, conspectis nonnullis ovibus quas arietes subigebant, quaesivit
cur potius cum illis quam cum aliis coirent. Vir, jocando: -- 'Quae crepitum
facit ovis,' inquit, 'statim comprimitur ab ariete.' Petiit illa numquid et
viris id moris esset. Cum vir annuisset, illa statim crepitum edidit; vir
joco suo deprehensus uxorem cognovit. Cum deinde paulum viae processissent,
iterum mulier pepedit. Vir denuo matrimonio usus est. Cum jam ad finem
nemoris pervenissent, foemina, tali ludo gaudens, tertio petum emisit.
Tunc vir, coeundo et ambulando fessus: 'Non si cor cacares,' ait, 'te
amplius subagitarem.'
214
Quid Sit Acceptius Deo, Dicere Aut Facere?
Facetus quidam notus meus petivit a Religioso, utrum esset Deo acceptius,
dicere aut facere? Ille facere cum dixisset: -- 'Ergo,' ait alter, 'plus
meretur qui facit Noster Pater, quam qui dicit.'
215
De Aegyptio Hortato Ad Fidem
Hortatus est Christianus quemdam infidelem Aegyptium, quocum sibi diutina
vitae consuetudo fuerat, cum is in Italiam venisset, ut semel interesset in
ecclesia, dum Missa solemnis celebraretur. Assentitur ille, et Missae
interfuit cum Christianis. Rogatus deinde in coetu, quid sibi de caerimoniis
et solemnitate Officii videretur, respondit omnia recte et ex ordine praeter
unum sibi videri facta; nullam enim caritatem in ea Missa esse servatam, cum
unus solus, reliquis esurientibus, comedisset ac bibisset, nulla portione
cibi ac potus reliquis impensa.
216
De Episcopo Hispano Qui Comedit Perdices Pro Piscibus
Episcopus Hispanus iter faciens die Veneris ad hospitium divertit, missoque
servo qui pisces emeret, hic non reperiri eos venales, sed duas perdices
patrono retulit. Ille eas emi et simul coqui, ac in mensam deferri jussit.
Admiratus servus, qui eas emptas pro die Dominico crederet, quaesivit ab
Episcopo, num eas esset esurus, cum tali die carnes essent prohibitae. Tum
Episcopus: 'Pro piscibus,' inquit, 'utar.' Multoque id magis admiranti
responsum: 'An nescis,' ait, 'me Sacerdotem esse? Quid est majus, ex pane
corpus Christi facere, an ex perdicibus pisces?' Factoque crucis signo,
cum eas in pisces verti imperasset, pro piscibus usus est.
217
De Fatuo Dormiente Cum Archiepiscopo Coloniensi, Qui Dixit Eum Quadrupedem
Archiepiscopus Coloniensis defunctus habebat in deliciis fatuum, qui secum in
lecto cubabat. Cum aliquando Monialis eodem in lecto jaceret, sensit fatuus,
qui in inferiori parte jacebat, plures solito esse in lecto pedes. Tacto uno
pede, quaesivit, cujusnam is pes esset. Suum esse respondit Archiepiscopus.
Cum alterum, deinde tertium, quartumque tetigisset, omnes Archiepiscopus
respondit suos esse. Tum ille festinus surgens ad fenestram prodiit, magna
voce exclamans: 'Accurrite omnes ad videndum novum et insuetum monstrum.
Noster enim Archiepiscopus quadrupes factus est!' Ita patroni turpitudinem
detexit. Insanior est certo fatuo, qui fatuis delectatur.
218
Facetum Martini Pontificis In Oratorem Molestum
Petebat a Pontifice Martino V. Orator Ducis Mediolani nescio quid instantius,
quod ille concedere nolebat. Cum Orator importunius instaret, sequebatur
petendo Pontificem usque ad cubiculi fores. Tum ille ut se ea molestia
eximeret, posita ad genas manu: 'Ho! dentes summe doleo,' inquit, relictoque
Oratore cubiculum ingressus est.
219
De Quodam Qui Damnabat Vitam Cardinalis Angelotti
Damnabat quidam multis verbis vitam et mores Angelotti Cardinalis defuncti.
Fuit enim rapax et violentus, ut cui nulla esset conscientia. Tum ex
adstantibus unus: 'Opinor,' inquit, 'Diabolum jam vorasse et cacasse eum
saepius ob scelera sua.' Alter, vir facetissimus: -- 'Adeo mala caro ejus fuit,'
inquit, 'ut nullus Daemon, quantumvis bono stomacho, illam prae nausea
comedere auderet.'
220
De Fatuo Qui Militem Florentinum Irridebat
Erat olim Florentiae Equestris ordinis vir nobis notus, statura admodum
parvus, et barba utebatur paulum prolixa. Quidam fatuus eum irridere coepit,
et in staturam ac barbam jocari, quoties in ipsum in via incidisset, adeo
importune, aliquando ut molestus esset. Hoc Equitis sentiens uxor, fatuum
ad se vocatum optimo cibo farsit, vestemque dedit, rogans ne amplius
illuderet viro. Promisit ille, et cum offenderet aliquando hominem, tacitus
praeteribat. Hoc admirati adstantes ad loquendum irritabant: simul quaerentes
cur nil, ut antea, loqueretur. Tum ille, digito ad os posito: -- 'Obturavit,'
inquit, 'os meum, ut amplius nequeam loqui.' Optimus ergo ad conciliandam
benevolentiam opifex est cibus.
221
Excusatio Sterilitatis Filiae Ad Patrem
Domini cujusdam uxor rejecta ac repudiata est a viro post annos aliquot
ob sterilitatem. Cum in domum paternam rediisset, objurgavit eam secreto
pater, quod non, et cum aliis, creandis liberis operam dedisset. Tum
illa: -- 'Mi pater,' inquit, 'nulla hujus rei residet in me culpa: omnes enim
famulos, etiam stabularios sum experta, an possem concipere, et nullius
usus profuit mihi.' Doluit filiae fortunam pater procul existentis a
sterilitatis culpa.
222
Johannis Andreae Adulterium Deprehenditur
Joannem Andream, Doctorem Bononiensem, cujus fama admodum vulgata est,
subagitantem ancillam domesticam uxor deprehendit. Re insueta stupefacta
mulier, in virum versa: 'Ubi nunc,' ait, 'Joannes, est sapientia vestra?'
Ille nil amplius locutus: -- 'In vulva istius,' respondit, 'loco admodum
sapientiae accommodato.'
223
De Fratre Minorum Qui Fecit Nasum Puero
Romanus vir facetissimus, in coetu mihi confabulanti, retulit historiam
risus plenam quae acciderat vicinae suae: "Frater," inquit, "Ordinis
Minorum, nomine Laurentius, oculos conjecerat in adolescentulam formosam
nuptam vicino" (et nomen retulit) "meo. Quaerens ulterius progredi, petivit
a viro, ut primae prolis compater esset. Praesentiens Frater, qui omnia
vestigia adolescentulae observabat, illam esse praegnantem, viro praesente,
accessit ad mulierem, et tanquam futurorum divinator, dixit et gravidam
illam esse, et parituram quod plurimum moestitiae afferret. Mulier de
foemina suspicans dictum: -- 'Etiam si foemella fuerit,' inquit, 'erit
gratissima.' Aliud quid gravius moesto vultu Frater asseverans, scrupulum,
quid esset, noscendi injecit mulieri; sed quo instantius futura rogabat,
ille constantius se dicturum negabat. Tandem sua mala noscendi cupida
mulier, clam viro, accersito Fratre, multis precibus impetravit, ut sibi,
quid id monstri esset, referret. Ille silentio opus esse dictitans, tandem
ait illam masculum parituram et absque naso, quae est turpissima omnium
in facie hominis nota. Exterrita adolescentula, et, numquid remedii adhiberi
posset, petente, annuit ille, sed certa die opus esse, ut cum ea concumberet,
et se suppleturum viri defectum, et puero additurum nasum. Quamvis durum
id foeminae videretur, tamen, ne infans informis nasceretur, praestituta
die, se subdidit Fratri. Et, cum ille nondum nasum perfectum esse diceret,
saepius cum muliere concubuit. Illa, prae verecundia, cum staret immobilis,
Frater moveri eam jubebat, ut ex confricatione magis nasus cohaereret. Tandem
casu masculus ortus est, et naso admodum protento. Id admirante muliere,
Frater nimiam naso perficiendo operam impensam dixit. Hoc ipsamet viro
retulit, existimans rem infandam, filium absque naso deformatum nasci; quod
et maritus laudavit, et operam compatris non est aspernatus."
224
De Mendacissimo Florentino
Erat Florentiae quidam adeo mendaciis assuetus, ut nunquam verum ex ore suo
prodiret. Unus quocum saepius consueverat, multisque fallaciis usus erat,
cum ei semel mendax obviam fieret, tamquam locuturus: 'Mentiris,' inquit
ille. -- 'Quomodo mentior,' ait, 'qui nihil dixi?' Tum alter: -- 'Ego, si
quid loqueris, aio.'
225
Zelotypus Quidam Se Castravit Ut Uxoris Probitatem Cognosceret
Quidam in civitate Eugubii admodum zelotypus, Joannes nomine, nesciebat quo
maxime modo animadverteret, si uxor cum altero aliquo consuevisset.
Excogitata calliditate zelotypis digna se ipsum castravit, eo consilio ut,
si uxor postmodum concepisset, in adulterio fuisse convinceretur.
226
Sacerdos Offerentibus Quid Dicens Audiverit
Cum quidam Sacerdos Castri Florentini, in Offertorio, quod die solemni ex
consuetudine recipiebat a populo, illud de more diceret offerentibus:
'Centum pro uno accipietis, et vitam aeternam possidebitis,' unus senex
Nobilis qui nummum dabat, auditis his verbis: 'Satis dicerem,' inquit,
'si tantum capitale (ut vulgo dicitur) redderetur mihi.'
227
Sacerdos Praedicavit Et In Numero Erravit, 'Centum' Pro 'Mille' Dicens
In eadem sententia Sacerdos quidam, cum exponeret populo suo Evangelium,
referens Salvatorem nostrum quinque panibus quinque millia hominum saturasse,
errore dixit pro quinque millibus quingentos. Tum clericus suus cum
submurmurans dixisset eum in numero errasse, cum quinque millia Evangelium
referret: -- 'Tace,' inquit, 'stulte, nam vix numerum, quem dixi, credent.'
228
Sapiens Dictum Cardinalis Avinionensis Ad Regem Franciae
Visum est mihi in has confabulationes nostras conferre salsum dictum
Cardinalis Avinionensis, viri prudentissimi, quem, cum Pontifices Avinione
morarentur, cum equi plures, strati phaleratique vacui sessoribus pro
magnificentia praeirent, rogavit eum Rex Franciae indignabundus, numquid
Apostoli ea pompa usi essent. Tum Cardinalis: -- 'Nequaquam,' respondit,
'sed Apostolos eo quoque fuisse tempore,' inquit, 'quo et Reges aliis moribus
viverent, cum pastores essent et armentorum custodes.'
229
Terribile Factum In Lateranensi Ecclesia
Non confabulandi, sed a sceleribus deterrendi gratia, res monstro similis
refertur. Quidam Religiosus, ex Ordine Augustinensium, Romanus, dum verba
haberet ad populum hac Quadregesima, me adstante, hortareturque ad
confessionem peccatorum, hoc miraculum sibi accidisse sex annis antea dixit.
Cum noctu in basilica Lateranensi cum aliis surrexisset post mediam noctem,
ad matutinas horas Deo canendas, ait vocem e sepulchro, quo antea 18 diebus
quidam Romanus civis conditus fuerat, prodisse, saepius compellantem ut ad
se adirent: illos ad primam vocem territos, tum paulum confirmato animo,
quo vox trahebat, accessisse, ac subinde mortuum dixisse ne timerent, sed
irent, calicemque afferrent et lapidem submoverent. Quo facto, surrexisse
mortuum ac hostiam sacratam, quam ante mortem sumpserat, in calicem spuisse:
tum dixisse se damnatum maximis cruciari poenis, eo quod matrem filiamque
cognoverat, quae scelera nunquam fuisset confessus: his dictis cadaver
recubuisse.
230
Praedicator Multum Clamans Quomodo Confundebatur
Quum Religiosus ad populum praedicans saepius, ut stultorum mos est, magna
voce clamitaret, quaedam ex astantibus foeminis ad exclamantis veluti rugitum
plorabat. Hac re saepius animadversa, Religiosus, existimans mulierem verbis
suis, ex zelo Dei et conscientia, motam flere, ad se vocatam rogavit quae
causa esset gemitus, et num verbis suis mentis spiritu agitata, lacrymas
illas pias, ut putabat, effunderet. Illa vero vocibus et clamoribus ejus
impulsam se acriter animo commoveri et dolere respondit: se enim viduam
esse cui olim asellus a marito esset relictus, ex quo partem sui victus
traheret; eum saepius, ut Religiosus ille consueverat, rugire die noctuque
solitum: hunc defunctum se miseram sine subsidio reliquisse. Itaque cum
praedicantem illum audiret magnis vocibus resonantem, similem illum voce
asino suo videri, cujus recordatione commota ad flendum, etiam invita,
impelleretur. Stultus ille, latrator potius quam praedicator, sua stultitia
confusus abiit.
231
De Adolescentula Per Senem Maritum Delusa
Florentinus, jam senex, uxorem duxit adolescentulam, quae a matronis edocta,
ut primo insultu noctis obsisteret viro, neque primo praelio arcem traderet,
renuit congressum. Vir, ad navigandum plenis ad id impensa opera velis paratus,
ubi illam renitentem cognovit, quaesivit cur sibi non obsequeretur. Cum virgo
dolorem capitis causata esset, vir, demissa virga, in aliud latus revolutus,
usque ad diluculum dormivit. Puella sentiens se non amplius peti, dolensque
consilium datum, et se postulanti non consensisse, excitato viro dixit, se non
amplius dolere caput. Tum ille: -- 'At ego nunc doleo caudam,' respondit,
uxore virgine, ut erat, relicta. Sanum igitur consilium est accipere rem
proficuam, cum datur.
232
De Reliquiis Bracarum Cujusdam Minoris
Res digna risu et ut confabulationibus inseratur nuper accidit Ameliae. Nupta
mulier et mota, ut existimo, bene agendi conscientia, confitebatur peccata
sua Religioso ex Ordine Minorum. Hic, inter loquendum, exarsit in
concupiscentiam carnis, et, tandem multis verbis muliere in voluntatem suam
traducta, quaerebatur facultas et locus rei conficiendae. Placuit ut mulier,
se aegram fingens, hunc Fratrem pro Confessore ad se vocaret: consuesse enim
solos ejusmodi homines relinqui, ut, remotis arbitris, quae ad animam spectant
libera sit loquendi facultas. Illa, ficta aegritudine corporis, lectum
ingreditur, dolorem pergrandem simulat, Confessorem accersit, qui, ut ad
eam venit, cum caeteri abissent, solus solam saepius cognovit. Cum diutius
morarentur, interventu aliorum, Frater, veluti nondum perfecta confessione,
abiit, postridie reversurus. Redit, mulieris supra lecticam bracis positis,
priorique modo peccata examinat. Vir nonnihil suspicans de tam longa
confessionis mora, cubiculum ingreditur. Ille, subito interventu perculsus,
bracas oblitus abiit. Maritus, bracis visis, exclamat adulterum, non Fratrem
esse, totaque domus ad bracarum aspectum facinus indignum conclamat. E
vestigio Primarium conventus Fratrum vir clamitans convenit, indignum factum
queritur, mortem malefico minatur. Alter, qui senex erat, iram comprimit,
asserens illum in propriae familiae suumque dedecus exclamare; taciturnitate
et reticentia esse opus, ut contegeretur crimen. Ille ita rem palam esse,
repertis bracis, ait, ut nequeat celari. Senex ad id remedium profitetur:
asserturum se enim illas S. Francisci bracas esse, quas Frater ad liberandam
mulierem portavit: accessurumque eo cum processione et pompa, bracasque
publice exinde reportaturum. Probato consilio, Primarius Fratres convocat,
ac cum cruce vestibusque sacris domum illius accedit; bracasque devote
capiens, et, tanquam reliquias religiosas, super peplum sericum suspensis
manibus ferens, tum viro, tum matri, tum reliquis obviis exosculandas
porrexit, et magna cum caerimonia et cantibus ad conventum deductas in
sacrario cum caeteris reliquiis locavit. Detecto postmodum dolo, oratores
ejus urbis questum eam injuriam venerunt.
233
De 'Brevi' Contra Pestem Ad Collum Suspendendo
Nuper, cum ivissem Tibur, cupidus videndi liberos, quos eo pestis causa ex
Urbe miseram, audivi rem dignam risu et confabulationibus nostris. Paucis
antea diebus, Frater quidam, ex his circulatoribus, in vicinis castellis
ad rusticos praedicans, pollicebatur (erat enim pestis suspicio) se daturum
eis certum, ut aiunt, breve, quod ad collum qui gestarent, nunquam
peste possent perire. Stulta plebecula, hac spe commota, pretio quo poterant
brevia redimentes, ad collum filo virgineo suspendebant. Edixerat autem
Frater, ne quis breve ante diem decimum quintum reseraret; id si fecissent,
virtutem amissurum. Multis contractis nummis, Frater recessit. Brevia postmodum
lecta sunt, ut est cupiditas hominum nova cognoscendi; in eis vulgaribus
verbis scriptum erat:
Donna, se fili, e cadeti lo fuso,
Quando te fletti, tien lo culo chiuso.
Haec sunt Latine:
Mulier, si filas, et cadit tibi fusus,
Quando te flectis, tene culum clausum.
Hoc omnium Medicorum praecepta exsuperat et medelas.
234
Angelotti Cardinalis Os Potius Claudendum Aperiebatur
Angelottus Romanus, admodum loquax et maledicus, nemini parcens erat. Cum
culpa temporis, ne dicam stultitia hominum, Cardinalis factus esset,
aliquandiu, ut moris est, in secreto consistorio Cardinalium tacuit: vulgo
enim clausum os tenere novos Cardinales aiunt, donec Pontificis permissu
loquantur. Cardinalis Sancti Marcelli certo die, cum ab eo quis petisset
quidnam in consistorio egissent: -- 'Os,' inquit, 'aperuimus Angelotto.' Tum
ego: -- 'Satius,' inquam, 'consultiusque fuisset illi os sera valida
occlusisse.'
235
Equum Exquisitum Praestavit Redolphus Se Petenti
Ab Redolpho Camerinensi, cujus supra meminimus, quidam Nobilis ex Piceno
dono petivit equum, cui tot conditiones ad pulchritudinem virtutemque
adjecit, ut nullo pacto talis equus inter sua armenta reperiri posset. Tum
Redolphus, quo illius voluntati satisfieret, equam et stallonem (ut vulgo
aiunt) ex suis elegit, atque ad illum destinavit: inquiens se ei instrumenta
mittere, quibus equum suopte modo conficeret, cum nullus ejusmodi prout
postulasset inter suos reperiretur. Haec verba monent, ne adeo exquisita
petamus, ut, aut difficilia sint, aut negentur honeste.
236
Contentio Mulierum Extorsit Dictum Risu Perdignum
Quaedam in Urbe (quam novimus) mulier corporis quaestu vitam ducens, habebat
filiam grandiorem natu, admodum pulchram, quam Veneri dedicaverat. Orta
inter ipsam aliquando et vicinam suam ejusdem professionis contentione, ad
jurgia et verborum contumelias pervenerunt. Cum vicina, quorumdam majorum
auxilio confisa, matri et filiae acriter minaretur, tunc illa, tacto filiae
desuper femore: 'Hoc mihi salvet et custodiat Deus,' inquit, 'quam tuta
omnia tua verba et minas contemno.' Optime quidem respondit; nam egregio
patrocinio, et quo multi delectabantur, fidebat.
237
Sacerdos Laicum Delusit Se Capere Volentem
Sacerdos quidam meridie cum uxore rustici jacebat in lecto, sub quo latebat
rusticus, ut Sacerdotem deprehenderet. Cum Sacerdos labore forsan nimio in
quamdam levem vertiginem incidisset, nescius virum sub lecto absconditum:
'Ho! totum orbem terrarum mihi videor conspicere,' inquit. Tum rusticus, qui
pridie asinum perdiderat, injuriarum oblitus: -- 'Ho! respice, quaeso,' ait,
'an sicubi asinum meum forsan videas.'
238
Fulloni In Anglia Accidit Res Miranda Cum Uxore
Cum essem in Anglia, fulloni res ridenda, et haud rejicienda a nostris
confabulationibus, contigit. Is cum uxorem haberet, multosque praeterea
in familia juvenes atque ancillas, injecit animum in unam earum, quae
pulchrior atque venustior videbatur. Cum eam super coitu requisivisset
saepius, illa rem detulit ad matronam. Ejus consilio assentitur patrono.
Praestituta die atque hora, in locum secretum ac subobscurum, matrona
latuit pro ancilla. Accessit vir, mulieremque cognovit, nesciens uxorem
esse. Peracto opere, exiens a conclavi, quid egisset narravit uni ex
junioribus, eumque hortatus est ut etiam ipse ancillam, prout credebat,
subagitaret. Accessit ille, quem mulier pro viro accepit, nihil locuta.
Cum post eum et item alter a viro missus esset, mulier existimans maritum
esse, tertium congressum passa est: et ipsa virum, et illi ancillam esse
opinati. Digressa occulte postmodum a loco mulier, noctu maritum redarguebat,
qui in se esset remissus, et in ancillam adeo libidinosus, ut una die ter se
pro ancilla cognovisset. Dissimulavit vir errorem suum, et uxoris, cujus
ipse causa fuisset, peccatum.
239
Confessio Tusca, Et Postea Brusca
Quidam, qui sororis pudicitiae non pepercerat, Romam accessit, criminis
confitendi causa, Confessorem quaerens, qui Tuscus esset. Ostenso homine,
accessit, primum petens an Tusce loqui nosset. Annuente illo, inter
caetera delicta dixit, se, cum esset in cubiculo solus cum sorore, tensa
balista sagittasse illam. Tum Confessor: 'O scelus!' inquit, 'numquid sororem
occidisti?' -- 'Minime,' respondit ille, 'sed tu non intelligis sermonem
Tuscum.' -- 'Novi satis,' alter ait, 'cum sim ibi genitus; nempe dixisti,
tensa te balista sagittasse sororem.' -- 'Non,' ait ille, 'ita intelligo,
sed dico me tetendisse balistam, et imposuisse sagittam, et in sororem
misisse.' -- 'Num tu vulnerasti eam,' inquit, 'aut faciem, vel aliquod
membrum laesisti?' -- 'Oh!' respondit ille, 'nescis sane loqui Tusce.' Atqui
alter: -- 'Verba quae dicis novi, sed cave ne tu loqui Tusce ignores.' -- 'Non
dico,' inquit, 'me sororem vulnerasse, sed sagittam tensa balista emisisse.'
Cum Confessor dissimularet se ignorare quae dicerentur, ille vero iteraret
Confessorem non intelligere Tuscam linguam, repetens balistae et sagittae
casum: -- 'Nisi aliis verbis utaris,' ait Sacerdos, 'quid sentias ignoro.'
Tum alter, cum diu pudore tergiversatus esset, tandem vulgaribus verbis
dixit aperte sororem suam se compressisse. Hic alter: -- 'Nunc tu loqueris
Tusce apud Tuscum,' inquit, 'te plane intelligo,' et imposita erroris
poenitentia recessit. Mali animi est pudorem verbis ostendere, cum opere
impudicus fueris ac scelestus.
240
De Praelio Picarum Et Gracularum
Hoc anno millesimo quadringentesimo quinquagesimo primo, mense Aprili, res
monstro similis accidit in confinibus Galliae, et ejus quae nunc dicitur
Britannia. Picae et graculae aves, aciebus instructis in aere, immenso
clangore, per universum diem acriter pugnarunt. Victoria penes graculas
stetit: ex eis ad duo, ex picis ad quatuor millia, in terra mortuae sunt
repertae. Quid id prodigium ferat tempus ostendet.
241
Facetum Dictum Francisci Genuensium Filiis
Franciscus Quartensis, mercator Florentinus, morabatur Genuae cum uxore
et familia. Filii sui macilenti erant et graciles corpore, Genuensium
autem filii habitiores sunt et robustiores. Petivit quidam ex eis ab
Francisco, cur filii ejus ita tenues essent, et natura imbecilles,
Genuensium vero non ita. Tum ille: -- 'Causa est,' inquit, 'in promptu. Ego
enim solus filios meos creo: vobis vero ad filios procreandos multorum
subsidia opitulantur.' Genuenses quippe, sumpta uxore, paulo post navigant,
uxores desolatas viris aliorum praesidio, ut aiunt, annis pluribus
relinquentes.
242
De Facto Cujusdam Florentini Justo, Sed Bruto
Retulit in coetu hominum mihi familiaris, Florentinum quemdam, quem nosset,
uxorem formosam habuisse, quam multi proci sequerentur. Ex eis quidam
serenatas (ut aiunt) cum saepius noctu, accensis cereis, ut moris est,
in via prope domum facerent, vir admodum facetus, semel tubarum cantu
excitatus, cum surrexisset de lecto, ad fenestram cum uxore accessit,
conspectaque tumultuantium et lascivientium turba, magna voce astantes
rogavit, ut ad se paulum respicerent. Cum oculos omnes ad eam vocem
sustulissent, ille, exerto, et extra fenestram porrecto, cujus erat
copiosus, Priapo, inanem laborem et inutilem sumere illos ait, cum viderent
se habere unde, etiam uberius quam ipsi possent, uxori satisfaceret; itaque
consulere ut huic eorum molestiae parcerent non profuturae. Quo perfacete
dicto, ab superflua cura destiterunt.
243
Faceta Petitio Senis Laborem Copulae Non Potentis
Adjecit et alter similem fabellam Florentini quoque vicini sui, qui, cum
esset aetate matura, uxorem duxerat juvenem. Hanc amare coepit Ricardus
de Albertis, adolescens nobilis ac pulcher, qui similiter sono et cantu
perstrepentibus in via plurimis, noctu hominem a somno saepius excitabat.
At is demum ad Benedictum adolescentis patrem profectus, narrata priori
eorum consuetudine, et mutuis officiis, post longam querelam,
graviter questus est se nihil commeruisse, cur ejus filius se vellet
occidere. Ad haec pater stupens, idque aegro animo ferens, respondit se id
facinus prohibiturum, et simul rem sibi narrari postulat, quo filium
posset acrius compescere. Tum alter: -- 'Uxorem meam,' inquit, 'deperit
filius tuus, saepiusque suis tibiis et sonitu, me et uxorem noctu dormientes
suscitat, quo fit ut vigilans, ultra quam vires ferant, uxorem, ne alium
appetat, coner subagitare. Quod cum saepius accidat, jam deficiunt ad id opus
vires. Ita ni tuus filius ab incepto desistat, jamjam tali vigilia peream
necesse est.' Quo joci genere Ricardus, patris monitu, haud amplius illi
molestus fuit.
244
Facetum Dictum Meretricis Adjocans Venetis
Cum essem in balneis Petriolanis, audivi a quodam erudito viro dictum
meretricis facetum sane et haud indignum reliquarum confabulationum nostrarum
societate. Scortum erat, ait, Venetiis vulgare, ad quod cum diversarum
gentium viri accederent, quaesivit ab eo aliquando quispiam, quae sibi
hominum natio majori membro virili esse videretur. Mulier e vestigio
Venetos respondit. Cum causa postularetur: -- 'Quoniam,' inquit, 'tam longo
sunt Priapo, ut cum saepius in remotissimis et ultra mare sitis provinciis
versentur, tamen cum uxoribus coeant et procreent filios.' Jocata est in
illorum uxores, quas viri provecti peregre relinquunt aliorum curae.
245
Facetum Dictum Indocti Doctiores Confundens
Cum plures Religiosi de aetate et operibus Salvatoris Nostri, et quomodo
post trigesimum annum praedicare coepisset, colloquerentur, quidam rudis
litterarum astans, quaesivit ab eis, quid primum Jesus fecisset, postquam
trigesimum annum excessit. Cum alii haesitarent, alii varia
sentirent: -- 'Nescitis,' inquit ille, 'cum vestra doctrina, rem cognitu
facilem.' Petentibus illis quid primum egisset: -- 'Trigesimum primum
annum ingressus est,' ait. Omnes, oborto risu, facetum hominis dictum
commendarunt.
246
Salsum Hominis Dictum Contra Mercatorem Alios Accusantem
Carolus Gerii, mercator Florentinus, ex his mensariis qui Romanam Curiam
sequuntur, accessit Avinionem, prout moris est mercatorum, qui in
diversis provinciis negotiantur. Romam deinde reversus, in convivio
domesticorum, cum quaereretur ab eo inter loquendum de vita et moribus
Florentinorum qui Avinione commorabantur,
respondit, gaudere omnes et alacres esse. Nam quicumque ibi per annum
fuissent, dementes efficerentur. Tum Aldigherius quidam ex convivis,
homo perfacetus, rogat Carolum, quanto tempore ibidem commoratus esset.
Cum sex menses tantum Carolus respondisset, tum alter: -- 'Peroptimo,'
inquit, 'ingenio, Carole, extitisti, qui quod alii anno solent, tu sex
mensibus perfecisti.' Risimus omnes salsum hominis dictum.
247
Bellum Mulieris Responsum, Ad Juvenem Suo Amore Flagrantem
Juvenis quidam Florentiae amore calebat mulieris nobilis atque honestae,
quam ad templa et quocumque diverteret frequentius sequebatur. Hic cum
sociis tempus sibi et facultatem dari optabat, quo mulierem paucis verbis a
se ad id praemeditatis et compositis posset alloqui. Cum semel ad templum
Sanctae Luciae festo die mulier accessisset, tempus loquendi adesse ex sociis
unus ait, cum vidisset eam solam ad fontem adire aquae benedictae. Ille,
velut amisso spiritu stupidus, hortante atque impellente socio, prope
mulierem adiit; oblitusque eorum quae cogitaverat, cum neque auderet loqui,
socius autem instaret ut saltem verba funderet, tandem ille: 'Domina,'
inquit, 'ego sum vester servitialis.' Ad quae verba subridens
foemina: -- 'Satis superque satis famulorum habeo,' inquit, 'domi, qui et
eam verrant, et scutellas ac incisoria lavent, ut pluribus mihi
servitialibus non sit opus.' Riserunt socii et hominis stupiditatem, et
bellum mulieris responsum.
248
De Nobili Quodam Tempore Friderici Imperatoris In Armis Praesumenti,
Sed Nihil Facienti
Tempore quo Fridericus Imperator (qui in Bonconvento, oppido Senensium,
defunctus est) prope Florentiam ad secundum lapidem, ut hostis, castra
posuit, multi Nobiles ad tuendam patriam arma sumpserant, castris hostium
insultantes. Tum quidam ex nobili familia jactabundus, ascenso equo
armatus, extra portam extenso cursu ferebatur, increpans tarditatem
caeterorum, qui veluti timidi tardius incederent, seque, vel solum,
clamitans cum hostibus congressurum. Cum milliaris spatium currendo et vires
jactando transegisset, videns quosdam vulneribus confectos ab hostibus
reverti, coepit paulatim incedere tardius, lentoque passu proficisci.
Audito vero hostium cum civibus pugnantium clamore, conspectaque a longe
praeliantium pugna, gradum fixit immobilis. Cum quidam, qui ejus jactoris
verba audierant, cur non ulterius progrederetur ad pugnam, rogarent, tum
ille, cum aliquamdiu siluisset, tandem: -- 'Non sentio me ita fortem et
strenuum armis esse,' ait, 'ut persuaseram mihi.' Pensitandae sunt
animi et corporis vires, neque plus promittendum quam queas praestare.
249
De Homine Qui Per Biennium Cibum Non Sumpsit, Neque Potum
Vereor, ne id quod his nostris confabulationibus inseram, caeteris fabulosius
videatur, cum et natura repugnet, et praeter modum videatur mirandum: ita
tamen verum esse compertum est, ut impudens videatur id negare. Quidam,
Jacobus nomine, qui tempore Eugenii erat in Romana Curia, ex his qui
vocantur copistae, cum ad patriam Noviomum in Galliam redisset, incidit in
morbum gravem et diuturnum. Longior esset futura narratio, si omnia recensere
velim, quae sibi in morbo asserit contigisse. Tandem post annos multos,
anno sexto Nicolai Quinti Pontificis, reversus ad Curiam, ut iret ad
sepulcrum Salvatoris nostri, nudus et inops (nam in itinere inciderat in
latrones) divertit apud Curiales, vicinos meos, honestissimos viros, quibus
antea fuit notus. Is biennio jam post morbum dicit se neque comedisse,
neque potasse, cujus rei periculum factum est saepius. Homo macerrimus est,
sacerdos, et sanae mentis, ut qui Officium continue dicat, et Missam, me
vidente, audierit. Plures et Theologi et Physici cum eo serio locuti sunt;
rem contra naturam aiunt, sed ita certa est, ut pervicacis sit id non
credere. Concursus fit ad eum quotidie hominum percontantium. Multi varia
de hoc sentiunt. Sunt qui existiment corpus illud a Daemone habitari. Sed
nulla signa in eo apparent nisi prudentis viri, probi et religiosi, qui
hodie quoque scribendi exercitio vacat. Alii humorem melancholicum asserunt
praebere nutrimentum. Cum ipso egomet saepius sum collocutus, falsa
existimans quae dicebantur. Is quoque non minus quam reliquos se ex hoc
admirari dicit. Non tamen subito, sed paulatim in hanc consuetudinem
descendit. Ego rem hanc magis admirarer, nisi revolvens nuper quosdam
annales, quos in Gallia olim transcripsi, legissem idem tempore Lotharii
Imperatoris, et Paschalis Papae, anno Domini octingentesimo vicesimo secundo,
contigisse. Puellam scilicet duodecim annorum in territorio Tullensi, villa
Commertiaci, post assumptam in Paschale sacram communionem, primo per decem
menses pane, deinde triennio potu et cibo abstinuisse, postea redisse
ad priorem vitam. Quod et iste de se sperat futurum.
250
Facetum Hominis Dictum Asinum Erudire Promittentis
Tyrannus ad exhauriendum bona subditi, qui se multa facturum jactabat, sub
gravi poena praecepit ut asinum litteras doceret. Ille impossibile ait fore,
nisi multum temporis sibi in erudiendo asino concederetur; petere quantum
vellet jussus, decennium impetravit. Deridebatur ab omnibus, quoniam rem
impossibilem suscepisset. Ille amicos solatus: -- 'Nil timeo,' inquit; 'nam
interim, aut ego moriar, aut asinus, aut Dominus.' Quibus verbis ostendit
salutare esse rem difficilem in longum protrahi ac differri.
251
De Sacerdote Epiphania An Vir Esset Vel Foemina Ignorante
Socius quidam, in festo Epiphaniae, narravit mihi stultitiam ridiculam
Sacerdotis contribulis sui. "Sacerdos fuit," inquit, "qui populo nuntians
Epiphaniae celebritatem futuram: 'Cras,' ait, 'summa devotione veneremini
Epiphaniam; maximum est enim et praecipuum festum: nescio autem vir fuerit
an foemina, sed quisquis extiterit, a nobis est summo timore hic dies
custodiendus.' "
252
Foenerator Ficte Poenitens In Pejus Recidivat
Ad senem quemdam foeneratorem qui artem se desiisse simulabat, accessit homo
pecuniam sub foenore sumpturus, tulitque in pignus crucem argenteam, in qua
erat portiuncula ligni crucis Salvatoris Nostri. Cum peteretur a sene, ut
pecuniam mutuaret: -- 'Ego,' inquit, 'ab hoc foenerandi peccato jam destiti:
sed vade ad filium meum,' ait (et nomen dixit), 'qui animam profligavit
ac perdidit, ut mutuet tibi'; misitque domesticum cum illo domum filii
monstraturum. Cum jam abissent longius: -- 'Heus tu,' inquit domestico, 'dic
filio, ut meminerit deducere de pretio ligni pondus.' Noluit qui ad
conscientiam se redisse finxerat, ut filius lignum crucis aestimaret pro
argento, id vilius argento putans. Facillime res in suam naturam redit.
253
De Aviculis Fabulose Et False Loquentibus
Quidam aviculas capiens in cavea reclusas, stricto manibus capite,
interficiebat. Interim casu lacrymas coepit emittere. Tum una ex reclusis
ait reliquis: 'Bono sitis animo, nam, ut video lacrymantem, nostri
miseretur.' Hic senior ex eis: -- 'O fili,' inquit, 'non ad oculos respice,
sed ad manus'; non ad verba, sed opera, monstrans esse a nobis respiciendum.
254
Catenis Variis Collum Cingens Stultior Aestimatur
Ordinis Equestris quidam Mediolanensis miles gloriosus, qui Orator
Florentinam venerat, quotidie in ostentationem diversas varii generis
ad collum catenulas deferebat. Hujus inanem jactantiam videns Nicolaus
Nicolus, vir doctissimus et ad jocos promptus: 'Caeteri stulti,' inquit,
'unica catena se vinciri patiuntur; hujus autem insania tanta est, ut non
sit una catena contentus.'
255
Facetum Redolphi Domini Camerini In Oratorem Contra Omnes Dominos Invectum
Bello quod inter Pontificem Gregorium XI et Florentinos est gestum, Piceni,
et omnes ferme Ecclesiae Romanae provinciae a Pontifice desciverunt. Orator
Racanatensium, Florentiam missus, gratulatus est apud Priores ob restitutam
eis Florentinorum ope libertatem, multisque verbis in Pontificem suosque
ministros, et praecipue contra dominos omnes et tyrannos invectus est,
malum eorum regimen et facinora detestatus, nulloque adhibito respectu
Redolphi Domini Camerini, qui tum Dux Florentinorum aderat, cum ejusmodi
legati audirentur, diutius versatus est in eorum detractione. Tum Redolphus
petens ab Oratore illo, cujus facultatis aut artis esset, cum ille Doctorem
juris civilis se diceret, quaesivit quantum tempus legibus operam dedisset.
Cum ille amplius decennio respondisset: -- 'Quam vellem,' inquit, 'ut saltem
annum discretionis studio vacasses!' Stultum illum judicans qui tam multa,
se praesente, contra Dominos effudisset.
256
De Arbitro in Cujus Domo Porcus Oleum Effudit
Quidam arbiter inter duos litigantes datus accepit ab uno urceum olei, ea spe
et pollicitatione ut pro se judex sententiam ferret. Hoc sentiens alter porcum
pinguem misit judici, rogans ut sibi faveret. Tulit ille sententiam pro porco,
quod sentiens alter cum et fidem datam, et oleum missum apud judicem
quereretur: -- 'Porcus,' inquit, 'quidam domum venit, et invento oleo vas
effregit, atque oleum dissipavit, adeo ut tui fuerim oblitus.' Optima
venalis responsio.
257
Juvencularum A Calvo Quodam Faceta Delusio
Juvenculae duae cum essent ad fenestram domus supra hortum sitae, exibat
hortulanus senex et calvus ad sumendum cibum; quem cum illae vidissent
calvitie deformem, petiverunt, numquid cuperet scire quo pacto pili
nascerentur. Assentiente illo, joci causa dixerunt, ut caput aliquando
urina lavaret uxoris. Tum ille ad eas versus: -- 'Hanc vestram medelam,'
ridens inquit, 'nequaquam veram esse, uxoris meae factum comprobavit, quae,
licet hunc socium meum' (Priapum manu ostendens) 'jam triginta laverit annis,
tamen nulli in eo pili exorti sunt.'
258
De 'Messer Perde Il Piato'
Henricus de Monteleone causarum procurator erat in Romana Curia, senex
admodum, et parum in ea facultate scitus; unde Messer Perde il Piato
vulgari verbo appellabatur, id est, Dominus perdens lites. Cum
semel ab eo postularetur, cur in singulis semper causis
succumberet: -- 'Quoniam nullus,' inquit, 'nisi injustitiam petens,
litigaturus patrocinium meum petit, ut necesse sit me semper esse in causa
iniqua inferiorem.' Faceta ignorantis hominis responsio.
259
De Cantilena Tabernariis Placita
Viator quidam esuriens, cum divertisset ad cauponulam, ventrem cibo potuque
farcivit. Petente pecuniam caupone, ait nullos sibi esse nummos, sed
cantilenis se satis esse facturum. Tabernarius non cantu, sed pretio sibi
opus esse respondit. Tum alter: -- 'Si eam cantionem dicam, quae placeat tibi,
num ea pro pecunia contentus eris?' Annuente caupone, coepit viator canere;
et, an ea placeret, interrogavit. Cum abnuisset caupo, unam et deinde
alteram cecinit. Nullius cantu sibi satisfieri ille testatus est. Hic
viator: -- 'Dicam ergo nunc,' inquit, 'eam quae tibi sit placitura.' Et,
arrepto marsupio, dissolventi similis, coepit cantionem, qua viatores
uti consueverunt: Metti mano alla borsa e paga l'oste, hoc est:
Mitte manum ad bursam, et satisfac hospiti. Hac dicta, numquid
illa sibi placeret, rogat: -- 'Placet haec,' inquit hospes. Tum
viator: -- 'Satisfactum est tibi ex pacto,' ait, 'postquam haec cantio
placuit tibi.' Ita absque solutione discessit.
260
De Gracili Quodam Faceta Responsio
Civis noster, mihi amantissimus, est admodum gracili corpore ac macilentus.
Admirante quodam hujus rei causam, facetus quidam: -- 'Quid miraris,' inquit,
'quod est in promptu? Semihoram quippe hic in cibo capiendo sedet: in secessu
ad emittendum duas.' Mos enim illi est, ut plurimum temporis in purgando
ventrem impertiatur.
261
Faceta Responsio Mulieris Pugillare Vacuum Habentis
Matrona e nostris honestissima mulier, quaerenti tabellario numquid
litterarum ad maritum dare vellet, aberat enim longius Reipublicae
Legatus: -- 'Quomodo,' inquit, 'possum scribere, cum vir calamum detulerit
secum, pugillare vacuum reliquerit?' Faceta atque honesta responsio.
262
Ridenda De Paucitate Amicorum Dei Responsio
Ad aegrum quemdam civem nostrum perfacetum, qui gravi morbo diutius
torquebatur, accessit Religiosus, hortandi gratia. Cum vero, inter caetera
consolationis verba, dixisset solere Deum, quos diligeret, hoc pacto
castigare, et incommodis afficere: -- 'Non mirum est,' inquit aegrotus,
'si tam paucos amicos habet, habiturus, si ita tractaret eos, etiam
pauciores.'
263
De Sancti Antonii Fratre Et Laico Ac Lupo
Religiosus, ex his quaestuariis, qui pro Sancto Antonio eleemosynam petunt,
agricolae ad dandum sibi nescio quid frumenti persuasit, ea pollicitatione,
ut assereret res omnes suas, et oves praesertim, per eum annum salvas
atque incolumes fore. Hujusmodi rusticus promissis fidens, cum oves
licentius vagari permisisset, lupus plures ex eis comedit. Qua ex re
indignatus villicus, cum anno altero quaestuarius pro frumento rediret,
negavit se quicquam daturum, et simul questus est inanes suas fuisse
pollicitationes. Sciscitanti causam respondit ab lupo oves suas
raptas. -- 'Lupus?' inquit alter, 'ho! ho! mala ea bestia est, et absque
fide: cave tibi ab ea. Non enim Sanctum Antonium tantum, sed ipsum
Christum, si posset, falleret.' Stultum est in his fidere quorum exercitium
in fraudando consumitur.
264
De Mirabili Confitentis Et Confessoris Reciproca Pro Satisfactione
Recompensa
Quidam, seu serio, seu Sacerdotis eludendi causa, ad eum adiit, asserens
se peccata sua confiteri velle. Jussus dicere quae meminerit, ait nescio
quid se ab altero clam furatum, sed illum multo plus eripuisse sibi. Tum
Sacerdos: -- 'Alterum,' inquit, 'pro altero computetur, quoniam pares in
facto estis.' Addidit etiam se alium quempiam verberasse, et se quoque
ab eo vapulasse: eodem modo Sacerdos parem fuisse culpam et poenam dixit.
Plura simili modo cum retulisset, semper Sacerdos alterum pro altero
compensandum respondebat. Tum ille: -- 'Restat nunc peccatum,' inquit,
'ingens, quod dicere vereor atque erubesco, tibi praesertim ad quem maxime
spectat.' Cum hortaretur eum Sacerdos ad deponendam verecundiam et libere
profitendum crimen, et ille diutius recusasset, tandem motus exhortantis
Sacerdotis verbis: -- 'Ego,' inquit, 'sororem tuam cognovi.' Tum
Sacerdos: -- 'Et ego matrem tuam saepius futui, itaque ut de reliquis alterum
alterius culpam luat.' Ita paritas criminum peccatorem absolvit.
265
Duorum Florentinorum Adolescentum Dicta Sale Respersa
Adolescens quispiam Florentiae deferebat ad Arni fluvium retia quibus
lavantur lanae. Huic obvius dicax puer, ridendi illius gratia: 'Ad
quod cum isto rete pergis aucupium?' inquit. Tum ille: -- 'Ad exitum
Lupanaris vado, ut extenso ibi rete capiam matrem tuam.' E vestigio
alter: -- 'Heus tu,' inquit, 'pulsa locum diligentius; nam et ibi quoque
reperies tuam.' Duo eodem sale respersa dicta.
266
Adolescentis Confusio Super Mensam Mingentis In Convivio
Nobilis in Hungaria adolescens a quodam Nobiliore, quocum sibi affinitas
erat, ad prandium vocatus, accessit cum famulis, equester, cum abesset
longius. Cum ex equo descendisset, viri mulieresque obviam prodeunt,
adolescentemque e vestigio (nam hora erat tardiuscula) ad triclinium
convivio paratum deducunt. Lotis deinde manibus, in mensa inter duas
formosas adolescentulas, hospitis filias, adolescens collocatur. Qui,
mittendae urinae cupiditate, prae pudore tacita, neque ulla data divertendi
facultate, inter edendum, mingendi cruciatu ita vexabatur, ut ciborum
cogeretur oblivisci. Cum omnes suspensum animi remissioremque in sumendo
cibo viderent, ac hortarentur ad edendum, ille, dolore motus, dextra manu
subtus mensam posita, Priapum occulte exertum in alteram ocrearum, mingendi
gratia, demisit. Adolescentula dextrae proxima: 'Heus! ede alacriter,'
inquiens, brachiumque subito prehendens, manum extulit supra mensam
virilia tenentem mingentia, ex quo urina mensam respersit. Ad tam insolitum
spectaculum risere omnes, adolescente admodum verecundia perfuso.
267
Callida Consilia Florentinae Foeminae In Facinore Deprehensae
Mulier, prope Florentiam, publici hospitis uxor admodum liberalis, cum quodam
cujus usu tenebatur, cubabat in lecto. Accessit interim de improviso et alter,
idem quod prior facturus, quem praesentiens scalas ascendentem mulier, atque
obviam facta, acriter eum jurgare, et ulteriore aditu arcere coepit, asserens
non esse tempus quo ei satisfieri posset, rogansque ut e vestigio abiret.
Renitendo altercandoque cum aliquandiu tempus tereretur, superveniens vir quid
sibi ea vellet concertatio quaesivit. Foemina ad fallendum prompta: -- 'Hic,'
inquit, 'irato animo vult superius ingredi, ad vulnerandum quemdam qui in
domum confugit, quem adhuc continui, ne tantum facinus hic patraretur.'
Ille qui latebat, his auditis verbis, sumpto animo, coepit minari, se ulturum
injuriam dictitans. Alter interim priori vim et minas intentare se simulabat.
Vir stultus, quaesita causa dissentionis, onus rei componendae suscepit,
et cum ambobus una collocutus, pacem composuit, solvens etiam de suo vinum,
ut uxoris adulterio adderet jacturam potus. Callida profecto sunt foeminae
consilia in facinore deprehensae.
268
De Mortuo Vivo Ad Sepulchrum Deducto, Loquente Et Risum Movente
Erat Florentiae stultus, cognomine Nigniaca; haud nimium insaniens, et
satis jucundus. Juvenes quidam faceti, joci gratia, cum vellent ei
persuadere illum graviter aegrotare, re composita, exeunti mane domo
unus obviam fit, petens numquid ei mali, cum facie esset immutata et
pallida, contigisset: -- 'Nequaquam,' respondit stultus. Cum paulum
processisset longius, alius ex composito rogavit, an teneretur febri,
cum macra esset facie et aegritudinem ostentante. Coepit addubitare stultus,
verum quod dicebatur credens. Cum prodiret timidus lento passu, tertius,
ut constitutum erat, conspecto illo: 'Vultus,' ait, 'tuus indicat te febri
valida torqueri, et gravem morbum esse.' Timuit ille magis, et, represso
pede, cogitabundus animo pendebat, an febricitaret. Tum superveniens quartus
gravissime illum infirmari affirmavit, mirarique se dixit non illum in lecto
esse, suasitque ut domum e vestigio rediret, seque socium obtulit, ut
fratrem curaturum. Retrocessit stultus, tanquam magna gravatus infirmitate,
et lectulum ingressus, expiranti similis videbatur. Caeteri socii e vestigio
domum prodeunt, dicentes, recte illum, qui in lecto se collocasset, fecisse.
Paulo post supervenit quidam, qui se medicum profitebatur, et, tacto pulsu,
testatus est aegrum paulo post ex eo morbo periturum. Deinde circumstantes
lectum omnes dicebant alter alteri: -- 'Jam iste incipit mori, jam pedes
frigescunt, lingua balbutit, et caligant oculi,' statimque: 'Expiravit.
Claudamus igitur oculos, et componamus manus, et ad sepeliendum feramus,'
et: 'O quam magna jactura in istius obitu facta est! Bonus enim et amicus
noster.' Et se invicem consolabantur.
Stultus, ut defunctus, nihil locutus, persuaserat sibi ipsi mortuum se esse.
Posito in feretro, cum juvenes illi per urbem portarent, petentibus caeteris
quidnam rei esset, se Nigniacam mortuum ad sepulchrum ferre dicebant. Inter
petendum, multi ad ludum concurrebant, cum omnes Nigniacam mortuum ad
sepulturam deferre dicerent. Unus ex tabernariis: 'O quam mala bestia fuit,
et fur pessimus,' ait, 'dignus certe suspendi laqueo!' Tum stultus cum haec
audisset, erecto capite: -- 'Si vivus essem, sicut sum mortuus,' inquit,
'dicerem, furcifer, te per gulam mentiri.' Qui eum portabant, oborto risu
maximo, hominem in feretro reliquere.
269
De Dubio Sophismate
Disserebant ambulantes socii duo, utrum major esset, coitusne voluptas, anne
ventris secessus. Conspecta muliere, quae congressum hominum haud aspernata
fuerat: 'Percunctemur hanc,' alter ait, 'utramque rem expertam.' -- 'Minime,'
inquit alter, 'haec est idonea ad hanc rem judicandam: multo enim futuit
saepius quam cacavit.'
270
De Molendinario Ab Uxore Decepto Et Quinque Ovis Refecto
Allicietur superioribus confabulatio Mantuae inter omnes nota. Est juxta
urbis pontem mola, cujus magister Cornicula dicebatur. Is in ponte post
coenam, ut aestas erat, sedens, transeuntem puellam rusticanam aetate maturam,
veluti errabundam, conspicatus, hortatur, cum hora esset tarda, et sol in
occasum vergeret, ut apud uxorem diverteret. Cum annuisset illa, accito
famulo, duci eam ad uxorem jubet, darique coenam, et in certo cubiculo locari.
Remisso famulo, cum intelligeret uxor virum ad adolescentulam adjecisse
animum, ea in suo lecto collocata, ipsa in idem cubiculum dormitum
proficiscitur. Vir de industria ad multam noctem cum vigilasset, existimans
dormitare uxorem, clam domum reversus, cubiculum ingreditur, ignarusque
doli, uxorem tacitus tacitam subagitavit. Egressus, quod egerat famulo
dixit, ipsum ad idem certamen cohortatus: ipse patroni uxorem cognovit.
Cornicula, ad solitum cubiculum divertens, lectum silens intravit, ne uxor,
ut putabat, excitaretur. Mane quam primum surgens, tacitus abiit, existimans
se puellam cognovisse. Hora deinde prandii, cum redisset ad domum, uxor in
primis sibi quinque recentia ova ad sorbendum dedit. Admiratus vir rei
novitatem, cum quid id sibi vellet percontaretur, illa, vultu hilari, pro
numero milliarium, quae ea nocte confecerat, totidem ova sibi offerre inquit.
Sensit ille se suo laqueo captum, ac simulans ab se solo uxorem cognitam,
tamen ova sumpsit. Accidit plerumque ut suomet dolo castigentur improbi.
271
Pulchrum Dictum Pulchritudinem Mentiens
Ibant per viam Florentiae colloquentes socii duo, quorum unus erat oblongus
et corpulentus, ac facie subnigra. Is, conspecta adolescentula cum matre
ambulante: 'Haec,' inquit jocandi gratia, 'juvencula formosa est admodum
ac venusta.' Illa ad haec verba insolentior facta: -- 'Nequaquam hoc de
vobis dici posset,' respondit. -- 'Imo recte,' inquit alter, 'si quis,
prout ego feci, vellet mentiri.'
272
Facetum Mulieris Responsum, Sed Parum Honestum
Narravit mihi quidam familiaris Hispanus dictum mulieris salsum, quod
mihi visum est nostris confabulationibus adjiciendum. Duxerat viduam
in uxorem vir quidam aetate provectior, qui prima nocte, dum matrimonio
fungeretur, percipiens uxoris cellam uberiorem quam putarat: 'Mea uxor,'
inquit, 'haec tua curia amplior est numero gregis mei.' Tum
mulier: -- 'Hoc,' ait, 'tua culpa accidit. Nam vir meus qui obiit (misereatur
Deus animae suae!) ita hanc adimplebat curiam, ut haedi persaepe extra
tabulata pro loci angustia prosilire cogerentur.' Responsum salis et
venustatis plenum.
273
De Dentibus Casum Minantibus Similitudo Obscena
Episcopus mihi notus senior querebatur quosdam dentes sibi cecidisse,
quosdam ita labare, ut eorum casum timeret. Tum unus e familia: 'Ne timeatis,'
inquit, 'dentium casum.' Petenti causam Episcopo: -- 'Quia testiculi
mei,' respondit, 'jam quadraginta annis pependerunt, casuris similes,
et tamen nunquam ceciderunt.'
Visum est mihi eum quoque nostris confabulationibus locum adjicere, in quo
plures earum, tanquam in scena, recitatae sunt. Is est Bugiale nostrum,
hoc est, mendaciorum veluti officina quaedam, olim a Secretariis institutum,
jocandi gratia. Consuevimus enim, Martini Pontificis usque tempore, quemdam
eligere in secretiori aula locum, in quo et nova referebantur, et variis
de rebus, tum laxandi ut plurimum animi causa, tum serio quandoque,
colloquebamur. Ibi parcebatur nemini, in lacessendo ea quae non probabantur
a nobis, ab ipso persaepe Pontifice initio reprehensionis sumpto: quo fiebat
ut plures eo convenirent, veriti ne ab eis ordiremur. Erat in eo princeps
fabulator Razellus Bononiensis, cujus nonnulla in confabulationes conjecimus;
Antonius item Luscus, qui saepius inseritur, vir admodum facetus; Cinciusque
Romanus, et ipse jocis deditus. Nos quoque plura e nostris addidimus non
insulsa. Hodie, cum illi diem suum obierint, desiit Bugiale, tum
temporum, tum hominum culpa, omnisque jocandi confabulandique consuetudo
sublata.
Finis