PERSONAE
DINIARCHVS ADVLESCENS
ASTAPHIVM ANCILLA
TRVCVLENTVS SERVVS
PHRONESIVM MERETRIX
STRATOPHANES MILES
CYAMVS SERVVS
STRABAX ADVLESCENS
CALLICLES SENEX
ANCILLAE
ARGVMENTVM
Tres unam pereunt adulescentes mulierem.
Rure unus, alter urbe, peregre tertius;
Vtque ista ingenti militem tangat bolo,
Clam sibi supposuit clandestino editum.
Vi magna servos est ac trucibus moribus,
Lupae ni rapiant domini parsimoniam;
Et is tamen molliter. miles advenit
Natique causa dat propensa munera.
Tandem compressae pater cognoscit omnia,
Vtque illam ducat qui vitiarat convenit,
Suomque is repetit a meretrice subditum.
PROLOGVS
Perparvam partem postulat Plautus loci
de vestris magnis atque amoenis moenibus,
Athenas quo sine architectis conferat.
quid nunc? daturin estis an non? adnuont.
scio rem quidem urbis me ablaturum sine mora; 5
quid si de vostro quippiam orem? abnuont.
eu hercle in vobis resident mores pristini,
ad denegandum ut celeri lingua utamini.
sed hoc agamus qua huc ventumst gratia.
Athenis mutabo ita ut hoc est proscaenium 10
tantisper dum transigimus hanc comoediam.
hic habitat mulier, nomen cui est Phronesium;
haec huius saecli mores in se possidet:
numquam ab amatore [suo] postulat id quod datumst,
sed relicuom dat operam ne sit relicuom,
15
poscendo atque auferendo, ut mos est mulierum;
nam omnes id faciunt, cum se amari intellegunt.
* * * 17a
ea se peperisse puerum simulat militi,
quo citius rem ab eo averrat cum pulvisculo.
quid multa? ~stuic superet muliere
20
~hiscum anima ad eum habenti erce teritur.
* * * 21a
ACTVS I
I.i
DINIARCHVS Non omnis aetas ad perdiscendum sat est
amanti, dum id perdiscat, quot pereat modis;
neque eam rationem eapse umquam educet Venus,
quam penes amantum summa summarum redit, 25
quot amans exemplis ludificetur, quot modis
pereat quotque exoretur exorabulis:
quot illic blanditiae, quot illic iracundiae
sunt, quot supplicia danda, di vostram fidem, hui,
quid perierandum est etiam, praeter munera:
30
primumdum merces annua, is primus bolust,
ob eam tres noctes dantur; interea loci
~aut ara aut vinum aut oleum aut triticum,
temptat benignusne an bonae frugi sies:
quasi in piscinam rete qui iaculum parat, 35
quando abiit rete pessum, adducit lineam;
si inierit rete piscis, ne effugiat cavet:
dum huc dum illuc rete <circumv>or<tit>, impedit
piscis usque adeo donicum eduxit foras.
itidem si amator id quod oratur dedit
40
atque est benignus potius quam frugi bonae
[adduntur noctes, interim ille hamum vorat],
si semel amoris poculum accepit meri
eaque intra pectus se penetravit potio,
extemplo et ipsus periit et res et fides. 45
si iratum scortumst forte amatori suo,
bis perit amator, ab re atque <ab> animo simul;
sin alter altri propitiust, idem perit:
si raras noctes ducit, ab animo perit;
sin crebras ducit, ipsus gaudet, res perit. 50
~iteca in aedibus lenosis~
50a
prius quam unum dederis, centum quae poscat parat:
aut periit aurum aut conscissa pallula <est>
aut empta ancilla aut aliquod vasum argenteum
aut vasum ahenum antiquom aut lectus ~laptiles
aut armariola Graeca, aut aliquid semper est
55
quod ~ petra debeatque amans scorto suo.
atque haec celamus nos clam magna industria,
quom rem fidemque nosque nosmet perdimus,
ne qui parentes neu cognati sentiant;
quos cum celamus si faximus conscios, 60
qui nostrae aetati tempestivo temperent,
unde anteparta demus postpartoribus,
faxim lenonum et scortorum ~ plus est
62a
et minus damnosorum hominum quam nunc sunt siet.
nam nunc lenonum et scortorum plus est fere,
quam olim muscarum est cum caletur maxime. 65
nam nusquam alibi si sunt, circum argentarias
scorta <et> lenones qui sedent cottidie,
ea nimia est ratio; quippe qui certo scio,
ibi plus scortorum esse iam quam ponderum.
quos quidem quam ad rem dicam in argentariis 70
referre habere, nisi pro tabulis, nescio,
ubi aera perscribantur usuraria:
accepta dico, expensa ne qui censeat.
postremo id magno in populo ~ mulier hominibus,
re placida atque otiosa, victis hostibus:
75
amare oportet omnes qui quod dent habent.
nam mihi haec meretrix quae hic habet, Phronesium,
suom nomen omne ex pectore exmovit meo,
phronesim, nam phronesis est sapientia.
78a
nam me fuisse huic fateor summum atque intumum,
quod amantis multo pessimum est pecuniae;
eadem postquam alium repperit qui plus daret,
damnosiorem, ~ mihi exinde immovit loco,
quem antehac odiosum sibi esse memorabat mala,
Babyloniensem militem. is nunc dicitur
venturus peregre; eo nunc commenta est dolum: 85
peperisse simulat sese, ut me extrudat foras
atque ut cum solo pergraecetur milite;
eum esse simulat militem puero patrem.
eum isti suppositum puerum opinor pessumae. 88a
mihi verba retur dare se? an me censuit
celare se potesse, gravida si foret?
nam ego Lemno advenio Athenas nudius tertius,
legatus hinc quo cum publico imperio fui.
sed haec quidem eius Astaphium est ancillula;
cum ea quoque etiam mihi fuit commercium.
I.ii
ASTAPHIVM Ad fores auscultate atque adservate aedis,
95
ne quis adventor gravior abaetat quam adveniat,
neu, qui manus attulerit steriles intro ad nos,
gravidas foras exportet. novi ego hominum mores;
ita nunc adulescentes morati sunt: quini
aut seni adveniunt ad scorta congerrones; 100
consulta sunt consilia: quando intro advenerunt,
oenus eorum aliqui osculum amicae usque oggerit, dum illi agant ceteri
cleptae;
sin vident quempiam se adservare, obludiant qui custodem oblectent
per ioculum et ludum; de nostro saepe edunt: quod fartores, faciunt.
fit pol hoc, et pars spectatorum scitis pol haec vos me haud mentiri,
105
~ibi sibus pugnae et virtuti de praedonibus praedam capere.
at ecastor nos rursum lepide referimus gratiam furibus nostris:
107-110
nam ipsi vident cum eorum aggerimus bona atque etiam ultro ipsi aggerunt
111
ad nos.
DIN. Me illis quidem haec verberat verbis,
nam ego huc bona mea degessi.
AST. Commemini, iam pol ego eumpse ad nos, si domi erit, mecum
adducam.
DIN. Heus, mane dum, Astaphium, prius quam abis.
115
AST. Qui revocat? DIN. Scies: respice huc. AST.
Quis est?
DIN. Vobis qui multa bona esse volt. AST. Dato, si esse
vis.
DIN. Faxo erunt. respice huc modo. AST. Oh,
enicas me miseram, quisquis es.
DIN. Pessuma, mane.
120
AST. Optume, odio es.
Diniarchusne illic est? atque is est.
DIN. Salva sis. AST. Et tu.
DIN. Fer contra manum et pariter gradere.
AST. Tuis servio atque audiens sum imperiis.
125
DIN. Quid agis? AST. Valeo et validum teneo.
peregre quoniam advenis, cena detur.
DIN. Bene dicis benigneque vocas, Astaphium. AST. Amabo,
sine me ire, era quo iussit. DIN. Eas. sed quid ais? AST.
Quid vis?
DIN. Dic quo iter inceptas; quis est quem arcessis? AST.
Archilinem 130
~obstetricem. DIN. Mala tu femina es, oles unde es disciplinam.
manifesto mendaci, mala, teneo te. AST. Quid iam, amabo?
DIN. Quia te adducturam huc dixeras eumpse, non eampse;
nunc mulier facta est iam ex viro: mala es praestrigiatrix.
sed tandem eloquere, quis is homost, Astaphium? novos amator?
135
AST. Nimis otiosum te arbitror hominem esse. DIN. Qui
arbitrare?
AST. Quia tuo vestimento et cibo alienis rebus curas.
DIN. Vos mihi dedistis otium. AST. Qui, amabo? DIN.
Ego expedibo.
rem perdidi apud vos, vos meum negotium abstulistis.
si rem servassem, fuit ubi negotiosus essem.
140
AST. An tu te Veneris publicum aut Amoris alia lege
habere posse postulas, quin otiosus fias?
DIN. Illa, haud ego, habuit publicum: pervorse interpretaris;
nam advorsum legem meam ob meam scripturam pecudem cepit.
AST. Plerique idem quod tu facis faciunt rei male gerentes:
145
ubi non est, scripturam unde dent, incusant publicanos.
DIN. Male vertit res pecuaria mihi apud vos: nunc vicissim
volo habere aratiunculam pro copia hic apud vos.
AST. Non arvos hic, sed pascuost ager: si arationes
habituru's, qui arari solent, ad pueros ire meliust.
150
hunc nos habemus publicum, illi alii sunt publicani.
DIN. Vtrosque pergnovi probe. AST. Em istoc pol tu otiosu's,
cum et illic et hic pervorsus es. sed utriscum rem esse mavis?
DIN. Procaciores estis vos, sed illi periuriores;
illis perit quidquid datur, neque ipsis apparet quicquam: 155
vos saltem si quid quaeritis, ecbibitis et comestis.
postremo illi sunt improbi, vos nequam et gloriosae.
AST. Male quae in nos vis, ea omnia tibi dicis, Diniarche,
et nostram et illorum vicem. DIN. Qui istuc? AST. Rationem
dicam:
quia qui alterum incusat probri, sumpse enitere oportet.
160
tu a nobis sapiens nihil habes, nos nequam abs ted habemus.
DIN. O Astaphium, haud istoc modo solita es me ante appellare,
sed blande, cum illuc, quod apud vos nunc est, apud me habebam.
AST. Dum vivit, hominem noveris: ubi mortuost, quiescat.
te dum vivebas noveram. DIN. An me mortuom arbitrare?
165
AST. Qui potis [est], amabo, planius? qui antehac amator summus
habitu's, nunc ad amicam venis querimoniam deferre.
DIN. Vestra hercle factum iniuria, quae properavistis olim:
rapere otiose oportuit, diu ut essem incolumis vobis.
AST. Amator similest oppidi hostilis. DIN. Quo argumento
[est]? 170
AST. Quam primum expugnari potis [est], tam id optimum est amicae.
DIN. Ego fateor, sed longe aliter est amicus atque amator:
certe hercle quam veterrimus, tam homini optimust amicus.
<AST. Si vivit. DIN.> Non hercle occidi, sunt mi etiam
fundi et aedis.
AST. Cur, obsecro, ergo ante ostium pro ignoto alienoque astas?
175
<i> intro, haud alienus tu quidem es; nam ecastor neminem hodie
mage amat corde atque animo suo, si quidem habes fundum atque aedis.
DIN. In melle sunt linguae sitae vostrae atque orationes,
facta atque corda in felle sunt sita atque acerbo aceto:
eo dicta lingua dulcia datis, corde amara facitis.
180
AST. [Amantes si qui non danunt, ~ non didici fabulari.]
non istaec, mea benignitas, decuit te fabulari,
sed istos qui cum geniis suis belligerant parcipromi.
DIN. Mala es atque eadem quae soles inlecebra. AST. Vt
exspectatus
peregre advenisti, quam, obsecro, cupiebat te era videre.
185
D. Quid tandem? A. Te unum ex omnibus amat. D.
Euge, fundi et aedis,
per tempus subvenistis. sed quid ais, Astaphium? AST. Quid vis?
DIN. Estne intus nunc Phronesium? AST. Vtut aliis, tibi
quidem intus.
DIN. Valetne? AST. Immo edepol melius iam fore spero,
te ubi videbit.
DIN. Hoc nobis vitium maxumumst, cum amamus tum <hoc> perimus:
190
si illud quod volumus dicitur, palam cum mentiuntur,
verum esse insciti credimus, ne ut iusta utamur ira.
A. Heia, haud itast res. D. Ain tu eam me amare? A.
Immo unice unum.
D. Peperisse audivi. A. Ah obsecro, tace, Diniarche.
D.
Quid iam?
AST. Horresco misera, mentio quotiens fit partionis,
195
ita paene nulla tibi fuit Phronesium. i intro, amabo,
vise illam. atque opperimino: iam exibit; nam lavabat.
DIN. Quid ais tu? quae numquam fuit praegnas, qui parere potuit?
nam equidem illi uterum, quod sciam, numquam extumere sensi.
AST. Celabat metuebatque te, ne tu sibi persuaderes,
200
ut abortioni operam daret puerumque ut enicaret.
DIN. Tum pol isti est puero pater Babyloniensis miles,
quoius nunc ista adventum expetit. AST. Immo ab eo ut nuntiatumst,
iam hic adfuturum aiunt eum. nondum advenisse miror.
DIN. Ibo igitur intro? AST. Quippini? tam audacter quam
domum ad te; 205
nam tu quidem edepol noster es etiam nunc, Diniarche.
DIN. Quam mox te huc recipis? AST. Iam hic ero: propest,
profecta quo sum.
DIN. Redi vero actutum. ego interim hic apud vos opperibor.--
ACTVS II
II.i
AST. Hahahae, requievi,
quia intro abiit odium meum. 210
tandem sola sum. nunc quidem meo arbitratu
loquar libere quae volam et quae lubebit.
huic homini amanti mea era apud nos naeniam dixit domi,
nam fundi et aedis obligatae sunt ob Amoris praedium.
verum apud hunc mea era sua consilia summa eloquitur libere,
215
magisque adeo ei consiliarius hic amicust quam auxiliarius.
dum fuit, dedit; nunc nihil habet: quod habebat nos habemus,
iste id habet quod nos habuimus. humanum facinus factumst.
actutum fortunae solent mutari, varia vitast:
nos divitem istum meminimus atque iste pauperes nos: 220
verterunt sese memoriae; stultus sit qui id miretur.
si eget, necessest nos pati: amavit, aequom ei factum est.
piaculumst miserere nos hominum rei male gerentum.
[bonis esse oportet dentibus lenam probam,
adripere ut quisquis veniat blandeque adloqui,
225
male corde consultare, bene lingua loqui.]
meretricem sentis similem esse condecet,
quemquem hominem attigerit, profecto ei aut malum aut damnum dare.
numquam amatoris meretricem oportet causam noscere,
quin, ubi nil det, pro infrequente eum mittat militia domum.
230
nec umquam erit probus quisquam amator nisi qui rei inimicust suae.
nugae sunt nisi, modo quom dederit, dare iam lubeat denuo;
is amatur hic apud nos, qui quod dedit id oblitust datum.
dum habeat, dum amet; ubi nil habeat, alium quaestum coepiat.
aequo animo, ipse si nihil habeat, aliis qui habent, det locum.
235
[probust amator, qui relictis rebus rem perdit suam.]
at nos male agere praedicant viri solere secum,
nosque esse avaras. qui sumus? quid male nos agimus tandem?
nam ecastor numquam satis dedit suae quisquam amicae amator,
neque pol nos satis accepimus neque umquam ulla satis poposcit.
240
nam quando sterilis est amator ab datis,
si negat se habere quod det, soli credimus,
nec satis accipimus, satis cum quod det non habet:
semper datores novos oportet quaerere,
qui de thensauris integris demus danunt. 245
velut hic agrestis est adulescens, qui hic habet,
nimis pol mortalis lepidus nimisque probus dator.
[sed is clam patrem etiam hac nocte illac
per hortum transiluit ad nos. eum volo convenire.]
sed est huic unus servos violentissimus,
250
qui ubi quamque nostrarum videt prope hasce aedis adgrediri,
item ut de frumento anseres, clamore absterret abigit;
ita est agrestis. sed fores, quidquid est futurum, feriam.
ecquis huic tutelam ianuae gerit? ecquis intus exit?
254-255
II.ii
TRVCVLENTVS Quis illic est qui tam proterve nostras aedis arietat?
256
AST. Ego sum, respice ad me. TRVC. Quid ego? nonne ego
videor tibi?
quid tibi ad hasce accessio aedis est prope aut pultatio?
AST. Salve. TRVC. Sat mihi est tuae salutis. nil moror.
non salveo?
aegrotare malim quam esse tua salute sanior.
260
sed volo scire, quid debetur hic tibi nostrae domi?
AST. Comprime sis eiram. TRVC. Eam quidem hercle tu,
quae solita es, comprime,
impudens, quae per ridiculum rustico suades stuprum.
AST. Eiram dixi: ut decepisti! dempsisti unam litteram.
nimis quidem hic truculentust. TRVC. Pergin male loqui, mulier,
mihi? 265
AST. Quid tibi ego male dico? TRVC. Quia enim me truncum
lentum nominas.
nunc adeo, nisi abis actutum aut dicis quid quaeras cito,
iam hercle ego hic te, mulier, quasi sus catulos pedibus proteram.
AST. Rus merum hoc quidemst. TRVC. Pudendumst vero clurinum
pecus.
advenisti huc te ostentatum, cum exornatis ossibus,
270
quia tibi suaso infecisti propudiosa pallulam?
[an eo bella es, quia accepisti armillas aeneas?]
A. Nunc places, cum mi inclementer dicis. T. Quid hoc
quod te rogo?
mancupion qui accipias, gestas tecum ahenos anulos?
pignus da ni ligneae haec sunt quas habes Victorias.
275
AST. Ne attigas me. TRVC. Egon te tangam? ita me amabit
sarculum,
ut ego me ruri amplexari mavelim patulam bovem
cumque ea noctem in stramentis pernoctare perpetem,
quam tuas centum cenatas noctes mihi dono dari.
rus tu mi opprobras? ut nancta es hominem quem pudeat probri!
280
sed quid apud nostras negoti, mulier, est aedis tibi?
quid tu huc occursas, in urbem quotienscumque advenimus?
AST. Mulieres volo convenire vostras. TRVC. Quas tu mulieres
mihi narras, ubi musca nulla feminast in aedibus?
AST. Nullan istic mulier habitat? TRVC. Rus, inquam,
abierunt. abi. 285
AST. Quid clamas, insane? TRVC. Abire hinc ni properas
grandi gradu,
iam hercle ego istos fictos compositos crispos cincinnos tuos
unguentatos usque ex cerebro exvellam. AST. Quanam gratia?
TRVC. Quia ad foris nostras unguentis uncta es ausa accedere
quiaque istas buccas tam belle purpurissatas habes.
290
AST. Erubui mecastor misera propter clamorem tuom.
TRVC. Itane? erubuisti? quasi vero corpori reliqueris
tuo potestatem coloris ulli capiendi, mala.
buccas rubrica, creta omne corpus intinxti tibi.
pessumae estis. AST. Quid est quod vobis pessumae haec male
fecerint? 295
T. Scio ego plus quam tu arbitrare scire me. A. Quid
id obsecrost
quod scias? TRVC. Erilis noster filius apud vos Strabax
ut pereat, ut eum inliciatis in malam fraudem et probrum.
AST. Sanus si videare, dicam: dicis contumeliam.
nemo homo hic solet perire apud nos: res perdunt suas;
300
ubi res perdidere, abire hinc, si volunt, salvis licet.
ego istunc non novi adulescentem vostrum. TRVC. Veron serio?
quid maceria illa ait, in horto quae est, quae in noctes singulas
latere fit minor, qua istoc ad vos damni permensust viam?
AST. Nil mirum (vetus est maceria) lateres si veteres ruont.
305
TRVC. Ain tu vero veteres lateres ruere? numquam edepol mihi
quisquam homo mortalis posthac duarum rerum creduit,
ni ego vostra ero maiori facta denarravero.
AST. Estne item violentus ut tu? TRVC. Non enim ille
meretriculis
munerandis rem coegit, verum parsimonia
310
duritiaque: quae nunc ad vos clam exportantur, pessumae;
ea vos estis exunguimini ebibitis. egone haec mussitem?
iam quidem hercle ibo ad forum atque haec facta narrabo seni,
neque istuc insegesti tergo coget examen mali.--
AST. Si ecastor hic homo sinapi victitet, non censeam
315
tam esse tristem posse. at pol ero benevolens visust suo.
verum ego illum, quamquam violentust, spero inmutari pote
blandimentis, oramentis, ceteris meretriciis;
vidi equom ex indomito domitum fieri atque alias beluas.
nunc ad eram revidebo. <sed> eccum odium progreditur meum. 320
tristis exit. haud convenit etiam hic dum Phronesium.
II.iii
DINIARCHVS Piscis ego credo, qui usque dum vivont lavant,
minus diu lavare quam haec lavat Phronesium.
si proinde amentur, mulieres diu quam lavant,
omnes amantes balneatores sient.
325
AST. Non quis parumper durare opperirier?
DIN. Quin hercle lassus iam sum durando miser:
mihi quoque prae lassitudine opus est <ut> lavem.
sed obsecro hercle, Astaphium, <i> intro ac nuntia
me adesse, ut properet suade, iam ut satis laverit.
330
A. Licet. D. Audin etiam? A. Quid vis? D.
Di me perduint,
qui te revocavi. non tibi dicebam 'i' modo?
AST. Quidnam revocabas? improbu's nihilique homo:
tute tibi mille passum peperisti moram.--
DIN. Sed quid haec hic autem tam diu ante aedis stetit?
335
nescio quem praestolata est; credo, militem.
illum student iam; quasi volturii triduo
prius praedivinant, quo die esuri sient:
illum inhiant omnes, illi est animus omnibus;
me nemo magis respiciet, ubi is [est] huc venerit,
340
quasi abhinc ducentos annos fuerim mortuos.
ut rem servare suave est! vae misero mihi,
post factum flector, qui antepartum perdidi.
verum nunc si qua mi obtigerit hereditas
magna atque luculenta, nunc postquam scio 345
dulce atque amarum quid sit ex pecunia,
ita ego illam edepol servem itaque parce victitem,
ut -- nulla faxim cis dies paucos siet;
ego istos, qui nunc me culpant, confutaverim.
sed aestuosas sentio aperiri fores,
350
quae obsorbent quidquid venit intra pessulos.
II.iv
PRHONESIVM Num tibi nam, amabo, ianua est mordax mea,
quo intro ire metuas, mea voluptas? DIN. Ver vide,
ut tota floret, ut olet, ut nitide nitet.
PRHON. Quid tam inficetu's, Lemno adveniens qui tuae
355
non des amicae, Diniarche, savium?
DIN. Vah, vapulo hercle ego nunc, atque adeo male.
PRHON. Quo te avortisti? DIN. Salva sis, Phronesium.
PRHON. Salve. hicine hodie cenas, salvos cum advenis?
DIN. Promisi. PRHON. Vbi cenabis? DIN. Vbi tu
iusseris. 360
PRHON. Hic me lubente facies. DIN. Edepol me magis.
nempe tu eris hodie mecum, mea Phronesium?
PRHON. Velim, si fieri possit. DIN. Cedo soleas mihi,
properate, auferte mensam. PRHON. Amabo, sanun es?
DIN. Non edepol bibere possum iam, ita animo malest.
365
PRHON. Mane, aliquid fiet, ne abi. DIN. Ah, aspersisti
aquam.
iam rediit animus. deme soleas, cedo bibam.
PRHON. Idem es mecastor qui soles. sed dic mihi,
benene ambulatumst? DIN. Huc quidem hercle ad te bene,
quia tui videndi copia est. PRHON. Complectere.
370
DIN. Lubens. heia, hoc est melle dulci dulcius.
hoc tuis fortunis, Iuppiter, praestant meae.
PRHON. Dan savium? DIN. Immo vel decem. PRHON.
Em istoc pauper es:
<semper> plus pollicere quam ego abs te postulo.
DIN. Vtinam a principio rei item parsisses meae
375
ut nunc reparcis saviis. PRHON. Si quid tibi
compendi facere possim, factum edepol velim.
DIN. Iam lauta es? PRHON. Iam pol mihi quidem atque oculis
meis.
num tibi sordere videor? DIN. Non pol mihi quidem;
verum tempestas, memini, quondam <etiam> fuit,
380
cum inter nos sordebamus alter de altero.
sed quid ego facinus audivi adveniens tuom,
quod tu hic me absente novi negoti gesseris?
PRHON. Quid id est? DIN. Primumdum, cum tu es aucta liberis
cumque bene provenisti salva, gaudeo.
385
PRHON. Concedite hinc vos intro atque operite ostium.
tu nunc superstes solus sermoni meo es.
tibi mea consilia summa semper credidi.
equidem neque peperi puerum neque praegnas fui;
verum adsimulavi me esse praegnatem: haud nego. 390
DIN. Quem propter, o mea vita? PRHON. Propter militem
Babyloniensem, qui quasi uxorem sibi
me habebat anno, dum hic fuit. DIN. Ego senseram.
sed quid istuc? cui rei te adsimulare retulit?
PRHON. Vt esset aliquis laqueus et redimiculum,
395
reversionem ut ad me faceret denuo.
nunc huc remisit nuper ad me epistulam,
sese experturum quanti sese penderem:
si quod peperissem id <non> necarem ac tollerem,
bona sua med habiturum omnia [esse]. DIN. Ausculto lubens. 400
quid denique agitis? PRHON. Mater ancillas iubet,
quoniam iam decimus mensis adventat prope,
aliam aliorsum ire, praemandare et quaerere
puerum aut puellam, qui supponatur mihi.
quid multa verba faciam? tonstricem Suram
405
novisti nostram, quae mercedem sese habet?~
DIN. Novi. PRHON. Haec ut opera circumit, per familias,
puerum vestigat; clanculum ad me detulit,
datum sibi esse dixit. DIN. O mercis malae.
eum nunc non illa peperit, quae peperit prior,
410
sed tu posterior. PRHON. Ordine omnem rem tenes.
nunc ut praemisit nuntium miles mihi,
non multo post hic aderit. DIN. Nunc tu te interim
quasi pro puerpera hic procuras? PRHON. Quippini,
ubi sine labore res geri pulcre potest?
415
ad suom quemque aequom est quaestum esse callidum.
DIN. Quid me futurum est, quando miles venerit?
relictusne abs te vivam? PRHON. Vbi illud quod volo
habebo ab illo, facile inveniam quo modo
divortium et discordiam inter nos parem:
420
post id ego [totum] tecum, mea voluptas, usque ero
assiduo. DIN. Immo hercle vero accubuo mavelim.
PRHON. [quin] Dis hodie sacruficare pro puero volo,
quinto die quod fieri oportet. DIN. Censeo.
PRHON. Non audes aliquid mihi dare munusculum? 425
DIN. Lucrum hercle videor facere mi, voluptas mea,
ubi quippiam me poscis. PRHON. At ego, ubi abstuli.
DIN. Iam faxo hic aderit. servolum huc mittam meum.
PRHON. Sic facito. DIN. Quidquid attulerit, boni consulas.
PRHON. Ecastor munus te curaturum scio,
430
ut cuius me non paeniteat mittatur mihi.
DIN. Num quippiam aliud me vis? PRHON. Vt quando otium
tibi sit ad me revisas, <et> valeas -- DIN. Vale.
pro di immortales, non amantis mulieris,
sed sociae unanimantis, fidentis fuit
435
officium facere quod modo haec fecit mihi,
suppositionem pueri quae mihi credidit,
germanae quod sorori non credit soror.
ostendit sese iam mihi medullitus:
scio mi infidelem numquam, dum vivat, fore. 440
egone illam ut non amem? egone illi ut non bene velim?
me potius non amabo quam huic desit amor.
ego isti non munus mittam? iam ~ modo ex hoc loco
iubebo ad istam quinque deferri minas,
praeterea obsonari <una> dumtaxat mina.
445
multo illi potius bene erit quae bene volt mihi,
quam mihi, qui mihimet omnia facio mala.--
II.v
PRHONESIVM Puero isti date mammam. ut miserae
matres sollicitaeque ex animo sumus cruciamurque!
449-450
edepol commentum male, cumque eam rem in corde agito,
451
nimio -- minus perhibemur malae quam sumus ingenio.
ego prima de me, domo docta, dico.
quanta est cura in animo, quantum corde capio 454-455
dolorem -- dolus ne occidat morte pueri: 456
mater dicta quod sum, eo magis studeo vitae;
quae ausa hunc sum, tantundem dolum <nunc> adgrediar.
lucri causa avara probrum sum exsecuta,
alienos dolores mihi supposivi;
460
<sed> nullam rem oportet dolose adgrediri,
nisi astu totam accurateque exsequare.
vosmet iam videtis, ut ornata incedo:
puerperio ego nunc med esse aegram adsimulo.
male quod mulier facere incepit, nisi <id> efficere perpetrat,
465
id illi morbo, id illi seniost, ea illi miserae miseriast;
bene si facere incepit, eius rei nimis cito odium percipit.
nimis quam paucae sunt defessae, male quae facere occeperunt,
nimisque paucae efficiunt, si quid facere occeperunt bene:
mulieri nimio male facere levius onus est quam bene.
470
ego quod mala sum, matris opera mala sum et meapte malitia,
quae me gravidam esse adsimulavi militi Babylonio:
eam nunc malitiam accuratam miles inveniat volo.
is hic haud multo post, credo, aderit; nunc prius praecaveo sciens
sumque ornata ita ut aegra videar, quasi puerperio cubem.
475
date mi huc stactam atque ignem in aram, ut venerem Lucinam meam.
hic apponite atque abite ab oculis. eho, Pithecium,
face ut accumbam, accede, adiuta. em sic decet puerperam.
soleas mihi deduce, pallium inice in me huc, Archilis.
ubi es, Astaphium? fer huc verbenam mi intus et bellaria.
480
date aquam manibus. nunc ecastor adveniat miles velim.
II.vi
STRATOPHANES Ne expectetis, spectatores, meas pugnas dum praedicem:
manibus duella praedicare soleo, haud in sermonibus.
scio ego multos memoravisse milites mendacium:
et Homeronida et postilla mille memorari pote,
485
qui et convicti et condemnati falsis de pugnis sient.
non laudandust cui plus credit qui audit quam <ille> qui videt:
[non placet quem illi plus laudant qui audiunt, quam qui vident.]
pluris est oculatus testis unus quam auriti decem;
qui audiunt audita dicunt, qui vident plane sciunt.
490
non placet quem scurrae laudant, manipularis mussitant,
neque illi quorum lingua gladiorum aciem praestringit domi.
strenui nimio plus prosunt populo quam arguti et cati:
facile sibi facunditatem virtus argutam invenit,
sine virtute argutum civem mihi habeam pro praefica, 495
quae alios conlaudat, eapse sese vero non potest.
nunc ad amicam decimo mense post Athenas Atticas
viso, quam gravidam hic reliqui meo compressu, quid ea agat.
PRHON. Vide quis loquitur tam propinque. ASTAPHIVM Miles,
mea Phronesium,
tibi adest Stratophanes. nunc tibi opust, aegram ut te adsimules. PH.
Tace. 500
cui adhuc ego tam mala eram monetrix, me maleficio vinceres?
ST. Peperit mulier, ut ego opinor. A. Vin adeam ad hominem?
PH.
Volo.
S. Euge, Astaphium eccam it mi advorsum. A. Salve ecastor,
Stratophanes.
[venire] salvom <te> -- STRAT. Scio. sed peperitne, opsecro,
Phronesium?
AST. Peperit puerum nimium lepidum. STRAT. Ehem, ecquid
mei similest? 505
AST. Rogas?
quin ubi natust machaeram et clupeum poscebat sibi?
STRAT. Meus est, scio iam de argumentis. AST. Nimium
tui similest. STRAT. Papae,
iam magnust? iamne iit ad legionem? ecquae spolia rettulit?
AST. Heia, nudius quintus natus ille quidem est. STRAT.
Quid postea?
inter tot dies quidem hercle iam aliquid actum oportuit.
510
quid illi ex utero exitiost prius quam poterat ire in proelium?
AST. Consequere atque illam saluta et gratulare illi. STRAT.
Sequor.
PRHON. Vbi illa, obsecro, est quae me hic reliquit, eapse abiit?
ubist?
A. Adsum, adduco tibi exoptatum Stratophanem. PH. Vbi
is est, obsecro?
STRAT. Mars peregre adveniens salutat Nerienem uxorem suam.
515
quom tu recte provenisti quomque es aucta liberis,
gratulor, quom mihi tibique magnum peperisti decus.
PRHON. Salve, qui me interfecisti paene vita et lumine
quique mihi magni doloris per voluptatem tuam
condidisti in corpus, quo nunc etiam morbo misera sum.
520
STRAT. Heia, haud ab re, mea voluptas, tibi istic obvenit labos:
filium peperisti, qui aedis spoliis opplebit tuas.
PRHON. Multo ecastor magis oppletis tritici opust granariis,
ne, ille prius quam spolia capiat, hic nos extinxit fames.
STRAT. Habe bonum animum. PRHON. Savium pete hinc sis.
ah, nequeo caput 525
tollere, ita dolet itaque ego ~ medulo, neque etiam queo
pedibus mea sponte ambulare. STRAT. Si hercle me ex medio mari
savium petere tuom iubeas, petere hau pigeat [me], mel meum.
id ita esse experta es: nunc experiere, mea Phronesium,
me te amare. adduxi ancillas tibi eccas ex Suria duas,
530
is te dono. adduce hoc tu istas. sed istae reginae domi
suae fuerunt ambae, earum patriam ego excidi manu.
his te dono. PRHON. Paenitetne te quot ancillas alam,
quin examen super adducas, quae mihi comedint cibum?
ST. Hoc quidem herclest ingratum donum. cedo tu mi istam purpuram.
535
mea voluptas, attuli eccam pallulam ex Phrygia tibi.
tene tibi. PRHON. Hocine mi ob labores tantos tantillum dari?
STRAT. Perii hercle <ego> miser. iam <mi> auro contra
constat filius:
~etiam num mali pendit addit purpuram. ex Arabia tibi
attuli tus, Ponto amomum. tene tibi, voluptas mea.
540
PRHON. Accipe hoc, <Astaphium,> abduce hasce hinc e conspectu
Suras.
S. Ecquid amas me? PH. Nihil ecastor, neque meres. S.
Nilne huic sat est?
ne bonum verbum quidem unum dixit. viginti minis
venire illaec posse credo dona quae ei dono dedi.
vehementer nunc mi est irata, sentio atque intellego;
545
verum abibo. quid ais? nunc tu num nevis me, voluptas mea,
quo vocatus sum ire ad cenam? mox huc cubitum venero.
quid taces? planissume edepol perii. sed quid illuc novi est?
quis <hic> homost, qui ducit pompam tantam? certumst quo ferant
observare. huic credo fertur. verum iam scibo magis.
550
II.vii
CYAMVS Ite ite hac simul, mulieri damnigeruli,
foras egerones, bonorum exagogae.
satin, si quis amat, nequit quin nihili sit atque improbis se artibus
expoliat?
nam hoc qui sciam, ne quis id quaerat ex me,
domist qui facit improba facta amator,
555
qui bona sua pro stercore habet, foras iubet ferri, metuit
<ne> apud nos <non> mundissimum sit;
puras sibi esse volt aedis: domi quidquid habet, eicitur exo.
quandoquidem ipsus perditum se it, secreto hercle equidem eum adiutabo,
neque mea quidem opera umquam hilo minus propere quam pote peribit.
560
nam iam de hoc obsonio de mina deminui una modo
quinque nummos: mihi detraxi partem Herculaneam.
nam hoc adsimile est quasi de fluvio qui aquam derivat sibi:
nisi derivetur, tamen omnis ea aqua abeat in mare;
nam hoc in mare abit misereque perit sine bona omni gratia.
565
haec cum video fieri, suffuror suppilo,
de praeda praedam capio.
meretricem ego item esse reor, mare ut est:
quod des devorat <nec dat>is umquam abundat.
hoc saltem: <rem> servat nec ulli ubi sit apparet:
570
des quantumvis, nusquam apparet, neque datori neque acceptrici.
velut haec meretrix meum erum miserum sua blanditia
<paene> intulit in pauperiem:
privabit bonis, luce, honore atque amicis.
attat, eccam adest propinque. credo audisse haec me loqui. 575
pallida est, ut peperit puerum. adloquar quasi nesciam.
iubeo vos salvere. PRHON. Noster Cyame, quid agis? ut vales?
CYAM. Valeo, et venio ad minus valentem, et melius qui valeat
fero.
erus meus, ocellus tuos, ad te ferre me haec iussit tibi
dona quae vides illos ferre, et has quinque argenti minas. 580
PRHON. Pol haud perit quod illum tantum amo.
CYAM. Iussit orare, ut haec grata haberes tibi.
PH. Grata acceptaque ecastor habeo. iube <vasa> auferri intro,
i Cyame.
AST. Ecquid auditis, haec quae iam <Cyamo> imperat?
CYAM. Vasa nolo auferant: desiccari iube.
585
A. Impudens mecastor, Cyame, es. C. Egone? A.
Tu. C. Bona fide?
tune ais me impudentem esse, ipsa quae sis stabulum flagiti?
PRHON. Dic, amabo te, ubi est Diniarchus? CYAM. Domi.
PRHON. Dic ob haec dona, quae ad me <hodie> miserit,
me illum amare plurimum omnium hominum merito,
590
meque honorem illi habere omnium maxumum,
atque ut huc veniat <ad me> obsecrare. CYAM. Ilicet.
sed quisnam illic homost, qui ipsus se comest, tristis, oculis malis?
animo hercle homost suo miser,
quisquis est. PRHON. Dignust mecastor. nequam est. non nosti,
obsecro, 595
militem, hic apud me <qui> erat? huius pater pueri illic est.
usque abegi, aspuli, iussi abi<ret; tamen>
mansit: auscultat, observat quam rem agam. C. Novi hominem nihili.
illicinest? PRHON. Illic est. CYAM. Me intuetur gemens;
traxit ex intimo ventre suspiritum. 600
hoc vide, dentibus frendit, icit femur;
num obsecro nam hariolust, qui ipsus se verberat?
S. Nunc ego meos animos violentos meamque iram ex pectore iam
promam.
loquere: unde es? cuius es? cur ausu's mi inclementer dicere? C.
Lubitumst. 604-605
STRAT. Istucine mihi respondes? CYAM. Hoc. non ego te
flocci facio. 606
S. Quid tu? cur ausa es alium te dicere amare hominem? PH.
Lubitumst.
STRAT. Ain tandem? istuc primum experiar. tun tantilli doni
causa,
holerum atque escarum et poscarum, moechum malacum, cincinnatum,
609-610
umbraticulum, tympanotribam amas, hominem non nauci? C. Quae
haec res? 611
meone [ero tu], improbe tu, male dicere <ero> audes, fons viti et
peiuri?
S. Verbum unum adde istoc: iam hercle ego te hic hac offatim
conficiam.
C. Tange modo, iam ego <te> hic agnum faciam et medium distruncabo.
si tu in legione bellator clues, at ego in culina clueo.
615
PH. Si aequom facias, adventores meos <non> incuses, quorum
mihi dona accepta et grata habeo, tuaque ingrata, quae abs te accepi.
S. Tum pol ego et donis privatus sum et perii. PH. Plane
istuc est.
CYAM. Quid nunc ergo hic odiosu's, confessus omnino reus?
S. Perii hercle hodie, nisi hunc a te abigo. C. Accede
huc modo, adi huc modo. 620
S. Etiam, scelus viri, minitare? quem ego [offatim iam] iam
iam concipilabo.
quid tibi huc ventio est? quid tibi hanc aditio est?
quid tibi hanc notio est, inquam, amicam meam?
emoriere ocius, ni manu viceris.
CYAM. Quid, manu vicerim? STRAT. Fac quod iussi, mane.
625
iam ego te hic offatim conficiam, <sic> occidi te optumum est.
CYAM. Captiost: istam machaeram longiorem habes quam haec est.
sed verum <me> sine dum petere: siquidem belligerandum est tecum,
adero, dum ego tecum, bellator, arbitrum aequom ceperim.
sed ego cesso hinc me amoliri, ventre dum salvo licet? --
630
II.viii
PRHON. Datin soleas? atque me intro actutum ducite,
nam mihi de vento miserae condoluit caput.
STRAT. Quid mihi futurum est, cui duae ancillae dolent,
quibus te donavi? iamne abiisti? em sic datur.
quo pacto excludi, quaeso, potui planius,
635
quam exclusus nunc sum? pulcre ludificor. sine.
quantillo mi opere nunc persuaderi potest,
ut ego his suffringam talos totis aedibus.
num quippiam tam immutat mores mulierum?
postquam filiolum peperit, animos sustulit.
640
nunc quasi mi dicat: nec te iubeo neque voto
intro ire in aedis. at ego nolo, non eo.
ego faxo dicat me in diebus pauculis
crudum virum esse. sequere me hac. verbum sat est. --
ACTVS III
III.i
STRABAX Rus mane dudum hinc ire me iussit pater, 645
ut bubus glandem prandio depromerem.
post illoc quam veni, advenit, si dis placet,
ad villam argentum meo qui debebat patri,
qui ovis Tarentinas erat mercatus de patre.
quaerit patrem. dico esse in urbe. interrogo, 650
quid eum velit ***
homo cruminam sibi de collo detrahit,
minas viginti mihi dat. accipio libens,
condo in cruminam. ille abit. ego propere minas
ovis in crumina hac in urbem detuli. 655
fuit edepol Mars meo periratus patri,
nam oves illius hau longe absunt a lupis.
nunc ego istos mundulos urbanos amasios
hoc ictu exponam atque omnis eiciam foras.
eradicarest certum cumprimis patrem,
660
post id locorum matrem. nunc hoc deferam
argentum ad hanc, quam mage amo quam matrem meam.
tat, ecquis intust? ecquis hoc aperit ostium?
ASTAPHIVM Quid istuc? alienun es, amabo, mi Strabax, 664-665
qui non extemplo <intro> ieris? STRAB. Anne oportuit?
666
AST. Ita te quidem, qui es familiaris. STRAB. Ibitur,
ne me morari censeas. AST. Lepide facis. --
III.ii
TRVCVLENTVS Mirum videtur, rure erilem filium
Strabacem non rediisse; nisi si clanculum 670
conlapsus est hic in corruptelam suam.
AST. Iam pol illic inclamabit me si aspexerit.
TRVC. Nimio minus saevos iam sum, Astaphium, quam fui,
iam non <ego> sum truculentus, noli metuere.
AST. Quid vis? qui<d metuam>? tuam expecto truculentiam.
675
TRVC. Dic impera mihi quid libet quo vis modo.
novos omnis mores habeo, veteres perdidi.
vel amare possum vel iam scortum ducere.
AST. Lepide mecastor nuntias. sed dic mihi,
haben -- TRVC. Marsipum te fortasse dicere?
680
AST. Intellexisti lepide quid ego dicerem.
STRAT. Heus tu, iam postquam in urbem crebro commeo,
dicax sum factus. iam sum caullator probus.
AST. Quid id est, amabo? istaec ridicularia,
cavillationes, vis opinor dicere?
685
STRAT. Istud pauxillum differt a cavillibus.
AST. Sequere intro [me], amabo, mea voluptas. STRAT.
Tene hoc tibi:
rabonem habeto, ut mecum hanc noctem sies.
AST. Perii, rabonem? quam esse dicam hanc beluam?
quin tu arrabonem dicis? STRAT. 'A' facio lucri,
690
ut Praenestinis conia est ciconia.
AST. Sequere, obsecro. STRAT. Strabacem hic opperiar
modo,
si rure veniat. AST. Is quidem hic apud nos est Strabax,
modo rure venit. STRAT. Priusne quam ad matrem suam?
eu edepol hominem nihili. AST. Iamne autem ut soles?
695
STRAT. Iamne nihil dico? AST. I intro, amabo, cedo manum.
STRAT. Tene. in tabernam ducor devorsoriam,
ubi male accipiar mea mihi pecunia.--
ACTVS IV
IV.i
DINIARCHVS Neque gnatust neque progignetur neque potest reperirier
cui ego nunc <aut> dictum aut factum melius quam Veneri velim.
700
di magni, *** ut ego laetus sum et laetitia differor.
ita ad me magna nuntiavit Cyamus hodie gaudia:
mea dona deamata acceptaque habita esse apud Phronesium;
quom hoc iam volup est, tum illuc nimium magnae mellinae mihi,
militis odiosa ingrataque habita. totus gaudeo.
705
mea pila est: si repudiatur miles, mulier mecum erit.
salvos sum, quia pereo; si non peream, plane perierim.
nunc speculabor quid ibi agatur, quis eat intro, qui foras
veniat; procul hinc observabo, meis quid fortunis fuat.
quia nihil habeo unum animos movi mi hic omnia agam precario~
710
IV.ii
ASTAPHIVM Lepide efficiam meum ego officium: vide intus modo
ut tu tuom
item efficias.
ama, id quod decet, rem tuam: istum exinani.
nunc dum isti lubet, dum habet, tempus ei rei ~ secundas
prome venustatem amanti tuam, ut gaudeat cum perdis.
ego hic interim restitans praesidebo,
715
istic dum sic faciat domum ad te exagogam;
nec quemquam interim istoc ad vos, qui sit odio,
intro mittam: tu perge, ut lubet, ludo in istoc.
DIN. Quis istest, Astaphium, indica, qui perit? AST.
Amabo, hicin tu eras?
DIN. Molestusne sum? AST. Nunc magis quam fuisti,
720
nam si quid nobis usust nobis molestus~
sed obsecro, da mi operam, ut narrem quae volo.
DIN. Nam quid est? num mea refert? AST. Non mussito.
intus bolos quos dat! DIN. Quid? amator novos quispiam?
AST. Integrum et plenum adortast thensaurum. DIN. Quis
est? 725
AST. Eloquar, sed tu taceto. nostin tu hunc Strabacem? DIN.
Quidni?
AST. Solus summam <nunc> habet hic apud nos, nunc is est
fundus nobis.
animo bono male <rem> gerit. DIN. Perit hercle, ego idem
***
bona perdidi, mala repperi, factus sum extimus a vobis.
AST. Stultus es, qui facta infecta facere verbis postules.
730
Thetis quoque etiam lamentando pausam fecit filio.
DIN. Non ego nunc intro ad vos mittar? AST. Quidum quam
miles magis?
DIN. Quia enim plus dedi. AST. Plus enim es intro missus,
quom dabas:
sine vicissim qui dant [operam] ob illud quod dant operis utier.
litteras didicisti: quando scis, sine alios discere.
735
DIN. Discant, dum mihi commentari liceat, ni oblitus siem.
AST. Quid erit interea magistrae, dum tu commentabere?
volt [interim] illa itidem commentari. D. Quid? A. Rem
accipere identidem.
DIN. Dedi equidem hodie: <iussi> ei quinque argenti deferri
minas,
praeterea una mina obsonatum. AST. Idem istuc delatum scio.
740
de eo nunc bene sunt tua virtute. DIN. Ei, meane [ut] inimici
mei
bona istic caedent? mortuom hercle me quam ut id patiar mavelim.
AST. ~Stultus quid est aperire. DIN. Quid iam? AST.
Quia pol mavelim 746
mihi inimicos invidere, quam med inimicis meis;
743
nam invidere alii bene esse, tibi male esse, miseria est.
qui invident egent; illis quibus invidetur, i rem habent.
DIN. Non <mei> licet obsoni me participem fieri?
747
AST. Si volebas participari, auferres dimidium domum.
nam item ut Acherunti hic <apud nos> ratio accepti scribitur:
intro accipitur; quando acceptumst, non potest ferri foras.
750
bene vale. D. Resiste. A. Omitte. D. A, mitte
intro. A. Ad te quidem.
DIN. Immo istoc ad vos <volo> ire. AST. Non potest,
nimium petis.
DIN. Experiri [sine] -- AST. Immo opperire. vis est experirier.
DIN. Dic me adesse. AST. Abi, occupatast. res itast,
ne frustra sis.
D. Redin an non redis? A. Vocat me quae in me potest
plus quam potes. 755
D. Vno verbo -- A. Eloquere. D. Mittin me intro?
A.
Mendax es, abi.
unum aiebas, tria iam dixti verba, atque <ea> mendacia.--
DIN. Abiit intro, exclusit. egon ut haec mihi patiar fieri?
iam hercle ego tibi, inlecebra, ludos faciam clamore in via,
quae adversum legem accepisti a plurimis pecuniam;
760
iam hercle apud novos omnis magistratus faxo erit nomen tuom,
post id ego te manum iniciam quadrupuli, venefica,
suppostrix puerum. ego edepol iam tua probra aperibo omnia.
nihil me <prohibet,> perdidi omne quod fuit: fio impudens,
nec mi adeost tantillum pensi iam, quos capiam calceos.
765
sed quid ego hic clamo? quid si me iubeat intromittier?
conceptis me non facturum verbis iurem, si velit.
nugae sunt. si stimulos pugnis caedis, manibus plus dolet.
de nihilo nihil est irasci, quae te non flocci facit.
sed quid hoc est? pro di immortales, Calliclem video senem,
770
meus qui adfinis fuit, ancillas duas constrictas ducere,
alteram tonstricem huius, alteram ancillam suam.
pertimui: postquam una cura cor meum movit modo,
timeo ne male facta antiqua mea sint inventa omnia.
IV.iii
CALLICLES Egon tibi male dicam tibique aut male velim? ut animus
meust, 775
propemodum expertae estis, quam ego sim mitis tranquillusque homo.
rogitavi ego vos verberatas ambas pendentis simul;
commemini, quo quicque pacto sitis confessae scio;
hic nunc volo scire eodem pacton sine malo fateamini.
quamquam vos colubrino ingenio ambae estis, edico prius,
780
ne duplicis habeatis linguas, ne ego bilinguis vos necem,
nisi si ad tintinnaculos voltis vos educi viros.
ANCILLA Vis subigit verum fateri, ita lora laedunt bracchia.
CALL. At si verum mi eritis fassae, vinclis exsolvemini.
DIN. Etiamnum quid sit negoti, falsus incertusque sum,
785
nisi quia timeo tamen, egomet <quia> quod peccavi scio.
CALL. Omnium primum diversae state -- em sic, istuc volo;
neve inter vos significetis, ego ero paries. loquere tu.
ANC. Quid loquar? CALL. Quid puero factumst, mea quem
peperit filia,
meo nepote? capita rerum <ede> expedite. ANC. Istae dedi.
790
CALL. Iam tace. accepistin puerum tu ab hac? TONSTRIX
Accepi. CALL. Tace.
nil moror praeterea. satis es fassa. TON. Infitias non eo.
CALL. Iam livorem verbo scapulis istoc concinnas tuis.
conveniunt adhuc utriusque verba. DIN. Vae misero mihi,
mea nunc facinora aperiuntur, clam quae speravi fore.
795
C. Loquere tu. qui dare te huic puerum iussit? ANC. Era
maior mea.
[CALL. Quid tu, cur eum accepisti? TON. Era med oravit
minor,
puer ut <sibi> ferretur eaque ut celarentur omnia.]
C. Loquere tu. quid eo fecisti puero? T. Ad meam eram
detuli.
CALL. Quid eo puero tua era fecit? TON. Erae meae extemplo
dedit. 800
C. Quoi, malum, erae? A. Duae sunt istae. C. Cave
tu nisi quod te rogo.
ex te exquiro. TON. Mater, inquam, filiae dono dedit.
C. Plus quam dudum [inqua] loquere. T. Plus tu rogitas.
C.
Responde ocius:
quid illa cui donatus <puer> est? T. Supposivit. C.
Cui? T. Sibi.
CALL. Pro filiolon? T. Pro filiolo. C. Di, obsecro
vostram fidem, 805
ut facilius alia quam alia eundem puerum unum parit:
haec labore alieno puerum peperit sine doloribus.
puer quidem beatust: matres duas habet et avias duas:
iam metuo, patres quot fuerint. vide sis facinus muliebre.
ANC. Magis pol haec malitia pertinet ad viros quam ad mulieres:
810
vir illam, non mulier praegnatem fecit. CALL. Idem ego istuc
scio.
tu bona ei custos fuisti. ANC. Plus potest qui plus valet.
vir erat, plus valebat: vicit, quod petebat abstulit.
CALL. Et tibi quidem hercle idem attulit magnum malum.
ANC. Idem istuc ipsa, etsi tu taceas, reapse experta intellego.
815
CALL. Numquam te facere hodie quivi, ut is quis esset diceres.
ANC. Tacui adhuc: nunc <non> tacebo, quando adest nec se
indicat.
DIN. Lapideus sum, commovere me miser non audeo.
res palam omnis est, meo illic nunc sunt capiti comitia.
meum illuc facinus, mea stultitia est. timeo, quam mox nominer.
820
CALL. Loquere, filiam meam quis integram stupraverit.
ANC. Video ego te, propter male facta qui es patronus parieti.
DIN. Neque vivos neque mortuos sum, ne<que> quid nunc faciam
scio,
neque ut hinc abeam neque ut hunc adeam scio, timore torpeo.
CALL. Dicin an non? ANC. Diniarchus, quoi illam prius
desponderas. 825
C. Vbi is homost quem dicis? D. Adsum, Callicles. per
tua obsecro
genua te, ut istuc insipienter factum sapienter feras,
mihique ignoscas quod animi impos vini vitio fecerim.
CALL. Non placet <qui> in mutum culpam confert, <qui non>
quit loqui.
nam vinum si fabulari possit, se defenderet.
830
non vinum <viris> moderari, sed viri vino solent,
qui quidem probi sunt; verum qui improbust si quasi bibit
sive adeo caret temeto, tamen ab ingenio improbust.
DIN. Scio equidem quae nolo multa mi audienda ob noxiam.
ego tibi me obnoxium esse fateor culpae compotem.
835
ANC. Callicles, vide in quaestione ne facias iniuriam:
reus solutus causam dicit, testis vinctos attines.
CALL. Solvite istas. agite, abite tu domum et tu autem domum.
eloquere haec erae tu: puerum reddat, si quis eum petat.
eamus tu in ius. DIN. Quid vis in ius me ire? tu es praetor
mihi. 840
verum te obsecro, ut tuam gnatam des mi uxorem, Callicles.
CALL. Eundem pol te iudicasse qui admisti eam rem intellego.
nam haud mansisti, dum ego darem illam: tute sumpsisti tibi.
nunc habeas ut nactu's. verum hoc ego te multabo bolo:
sex talenta magna dotis demam pro ista inscitia.
845
DIN. Bene agis mecum. CALL. Filium istinc tuom te meliust
repetere.
ceterum uxorem quam primum potest abduce ex aedibus.
ego abeo. iam illi remittam nuntium adfini meo,
dicam ut aliam condicionem filio inveniat suo.--
DIN. At ego ab hac puerum reposcam, ne mox infitias eat;
850
nihil est, nam eapse ultro ut factumst fecit omnem rem palam.
sed nimium pol opportune eccam eapse egreditur foras.
ne ista stimulum longum habet, quae usque illinc cor pungit meum.
IV.iv
PRHONESIVM Blitea et luteast meretrix nisi quae sapit in vino
ad rem suam;
si alia membra vino madeant, cor sit saltem sobrium.
855
nam mihi dividiaest, [in] tonstricem meam sic convictam male.
ea dixit, eum Diniarchi puerum inventum filium.
ubi id audivi, quam <ego propere potui egressa huc sum foras.
DIN. Lubet adire> quam penes est mea omnis res et liberi.
858a
PRHON. Video eccum qui suis tutorem med optavit liberis.
DIN. Mulier, ad <te> sum profectus. PH. Quid agitur,
voluptas mea?
DIN. Non voluptas, aufer nugas, nil ego nunc de istac re ago.
PRHON. Scio mecastor quid velis et quid postules et quid petas:
me videre vis, [et me] te a me ire postulas, puerum petis.
DIN. Di immortales, ut planiloqua est, paucis ut rem ipsam attigit.
PRHON. Scio equidem sponsam tibi esse et filium ex sponsa tua
865
et tibi uxorem ducendam, [iam] esse alibi iam animum tuom
et <me> quasi pro derelicta: scio, abituru's. sed tamen
cogitato, mus pusillus quam sit sapiens bestia,
aetatem qui non cubili <uni> umquam committit suam,
quin, si unum obsideatur, aliud <iam> perfugium <ele>gerit.
870
DIN. Otium ubi erit, de istis rebus tum amplius tecum loquar.
nunc puerum redde. PRHON. Immo amabo ut hos dies aliquos sinas
eum esse apud me. DIN. Minime. PRHON. Amabo. DIN.
Quid opus <est>?
PRHON. In rem meam <est>.
triduom hoc saltem, dum aliquo miles circumducitur,
sine me habere: siquidem habebo, tibi quoque etiam proderit;
875
si auferes [puerum], a milite omnis [tum] mihi spes animam efflaverit.
DIN. Factum cupio, nam nefacere si velim, non est locus;
nunc puero utere et procura, quando quor cures habes.
PH. Multum amo te ob istam rem mecastor. ubi domi metues malum,
fugito huc ad me: saltem amicus mi esto ~ manubinarius.
880
D. Bene vale, Phronesium. PH. <An non et>iam tuom
oculum vocas?
DIN. Id quoque interim ~ futatim nomen commemorabitur.
numquid vis? PH. Fac valeas. D. Operae ubi mi erit, ad
te venero.--
PRHON. Ille quidem hinc abiit, abscessit. dicere hic quidvis
licet.
verum est verbum quod memoratur: ubi amici ibidem <sunt> opes.
885
propter hunc spes etiamst hodie ~ tantum iri militem;
quem ego ecastor mage amo quam me, dum id quod cupio inde aufero.
quae cum multum abstulimus, hau multum <eius> apparet quod datum
est:
ita sunt gloriae meretricum. ASTAPHIVM Aha tace. PRHON.
Quid est, obsecro?
A. <Pater> adest pueri. PH. Sine eumpse adire huc.
sine, si is est modo. 890
A. <Ipsus est>. PH. Sine eumpse adire, ut cupit, ad
me. A. Rectam tenet.
PRHON. Ne istum ecastor hodie aspiciam confectum fallaciis.
ACTVS V
V.i
STRATOPHANES Ego minam auri fero supplicium ~ damnis ad amicam
meam:
ut illud acceptum sit, prius quod perdidi, hoc addam insuper.
sed quid video? eram atque ancillam ante aedis. adeundae haec mihi.
895
quid hic vos agitis? PH. Ne me appella <quaeso>. S.
<Aha> nimium saeviter.
PH. Potine ut mihi molestus ne sis? ST. Ecquid, Astaphium,
litiumst?
A. Merito ecastor tibi succenset. PH. Egon, atque isti
etiam parum
male volo. STRAT. Ego, mea voluptas, si quid peccavi prius,
supplicium ad te hanc minam fero auri. si minus credis, respice.
900
PRHON. Manus vetat prius quam penes sese habeat quicquam credere.
puero opust cibo, opus est matri autem, <opus est> quae puerum lavit,
opus nutrici, lact ut habeat, veteris vini largiter
ut dies noctesque potet, opust ligno, opust carbonibus,
fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis,
905
oleo <opust>, opus est farina, porro opus est totum diem:
numquam hoc uno die efficiatur opus, quin opus semper siet;
non enim possunt militares pueri ~ etauio exducier.
STRAT. Respice ergo, accipe hoc, qui istuc efficias opus.
PRHON. Cedo, quamquam parum est. STRAT. Addam etiam unam
minam istuc 910
post. PRHON. Parumst
STRAT. Tuo arbitratu quod iubebis dabitur. da nunc savium.
PH. Mitte me, inquam, odiosu's. ST. Nil fit, non amor,
teritur dies.
plus decem pondo ~ moris pauxillisper perdidi.
PRHON. Accipe hoc atque auferto intro. STRABAX Vbi mea
amicast gentium?
neque ruri neque hic operis quicquam facio, corrumpor situ,
915
ita miser cubando in lecto hic expectando obdurui.
sed eccam video. heus amica, quid agis? [mille]. STRAT. Quis
illic <est> homo?
PRHON. Quem ego ecastor mage amo quam te. *** STRAT.
Quam me? quo modo?
PRHON. Hoc modo, ut molestus ne sis. STRAT. Iam<ne>
abis, postquam aurum habes?
PRHON. Condidi intro quod dedisti. STRAB. Ades, amica,
te adloquor. 920
PRHON. At ego ad te ibam, mea delicia. STRAB. Hercle
vero serio,
quamquam ego tibi videor stultus, gaudere aliqui me volo;
nam quamquam tu es bella, malo tuo, nisi ego aliqui gaudeo.
PH. Vin te amplectar, savium dem? STRAB. Quidvis face
<qui> gaudeam.
STRAT. Meosne ante oculos ego illam patiar alios amplexarier?
925
mortuom hercle me hodie satiust. apstine hoc, mulier, manum,
nisi si te mea manu ~ ui in machaera et hunc vis mori.
PRHON. Nil halapari satiust, miles, si te amari postulas;
auro, hau ferro deterrere potes, <hunc> ne amem, Stratophanes.
STRAT. Qui, malum, bella aut faceta es, quae ames hominem isti
modi? 930
PH. Venitne in mentem tibi quod verbum in cavea dixit histrio:
omnes homines ad suom quaestum callent et fastidiunt.
STRAT. Huncine hominem te amplexari tam horridum ac tam squalidum?
PH. Quamquam hic squalet, quam<quam> hic horret, scitus <et>
bellust mihi.
STRAT. Dedin ego aurum -- PRHON. Mihi? dedisti filio
cibaria. 935
nunc, si hanc tecum esse speras, alia opust auri mina.
STRAB. Malam rem is et magnam magno opere, serva tibi viaticum.
STRAT. Quid isti debes? PRHON. Tria. STRAT. Quae
tria nam? PRHON.
Vnguenta, noctem, savium.
STRAT. Par pari respondet. verum nunc saltem, <et>si <istunc>
amas,
dan tu mihi de tuis deliciis ~ sum quicquid pauxillulum?
940
PRHON. Quid id, amabo, est quod dem? dic tum super feri~
~capas dicit auaui consultam istuc mihi homo~
cave faxis volnus tibi iam cui sunt dentes ferrei.
STRAB. Volgo ad se omnis intromittit. STRAT. Abstine
istac tu manum.
STRAB. Iam hercle cum magno <malo> tu vapula vir strenuos.
945
STRAT. Dedi ego huic aurum. STRAB. At ego argentum. STRAT.
~eat apale puram.
STRAB. At ego oves et lanam, et alia multa quae poscet dabo.
meliust te minis certare mecum quam minaciis.
PRHON. Lepidu's ecastor mortalis, mi Strabax, perge obsecro.
AST. Stultus atque insanus damnis certant: nos salvae sumus.
950
STRAT. Age prior prompta aliquid. STRAB. Immo tu prior
perde et peri.
STRAT. Em tibi talentum argenti. ~Philippices est, tene tibi.
PRHON. Tanto melior, noster esto -- sed de vostro vivito.
STRAT. Vbi est quod tu das? solve zonam, provocator. quid times?
STRAB. Tu peregrinu's, hic <ego> habito: non cum zona ego
ambulo: 955
pecua ad hanc collo in crumina ego obligata defero.
quid dedi! ut discinxi hominem. STRAB. Immo ego vero, qui dedi.
PRHON. I intro, amabo, i, tu eris mecum; <tum> tu eris mecum
quidem.
STRAT. Quid tu? quid ais? cum hocin <eris>? ego <ero>
posterior, qui dedi?
PRHON. Tu dedisti iam, <hic> daturust: ictuc habeo, hoc expeto.
960
verum utrique mos geratur amborum ex sententia.
STRAT. Fiat. ut rem gnatam video, hoc accipiundumst quod datur.
STRAB. Meum quidem te lectum certe occupare non sinam.
PRHON. Lepide ecastor aucupavi atque ex mea sententia,
meamque ut rem video bene gestam, vostram rursum bene geram:
965
~romabo si quis animatust facere, faciat ut sciam.
Veneris causa adplaudite: eius haec in tutelast fabula.
spectatores, bene valete, plaudite atque exurgite.
Plautus | The Latin Library | The Classics Homepage |