STICHVS
GRAECA ADELPHOE MENANDRU
ACTA LUDIS PLEBEIS
CN. BAEBIO C. TERENTIO AED. PL.T. PUBLILIUS PELLIO
MARCIPOR OPPIITIBIIS SARRANIS TOTAM
C. SULPICIO C. AURELIO COS.
PERSONAE
PANEGYRIS VXOR EPIGNOMI
SOROR VXOR PAMPHILIPPI
ANTIPHO SENEX
GELASIMVS PARASITVS
CROCOTIVM ANCILLA
PINACIVM PVER
EPIGNOMVS
PAMPHILIPPVS
STICHVS SERVVS
SANGARINVS SERVVS
STEPHANIVM ANCILLA
ARGVMENTVM I
Duas sorores simul in matrimonium
duo fratres ducunt. post re confracta duo
rem quaerunt peregre, qui paupertatem levent.
ibi absunt peregrinantes per triennium.
sorores nolunt prodere absentes viros.
pater castigat propter eam rem filias;
sed ei persuadent, aliis ne se conlocet.
reveniunt opibus aucti ad uxores viri;
facete reduces ludunt. potant servuli.
ARGVMENTVM II
Senex castigat filias, quod eae viros
Tam perseverent peregrinantis pauperes
Ita sustinere fratres neque relinquere;
Contraque verbis delenitur commodis,
Habere ut sineret quos semel nactae forent.
Viri reveniunt opibus aucti trans mare;
Suam quisque retinet, ac Sticho ludus datur.
ACTVS I
I.i
PANEGYRIS Credo ego miseram
fuisse Penelopam, 1a
soror, suo ex animo,
quae tam diu vidua 2a
viro suo caruit;
nam nos eius animum 3a
de nostris factis noscimus, quarum viri hinc apsunt,
quorumque nos negotiis apsentum, ita ut aequom est,
sollicitae noctes et dies, soror, sumus semper.
SOROR Nostrum officium
nos facere aequomst,
7a
neque id magis facimus
quam nos monet pietas. 8a
sed hic, soror, asside dum: multa volo tecum
loqui de re viri. PAN. Salvene, amabo?
SOR. Spero quidem et volo; sed hoc, soror, crucior,
patrem tuom meumque adeo, unice qui unus ~
civibus ex omnibus probus perhibetur,
eum nunc improbi viri officio uti,
viris qui tantas apsentibus nostris 15
facit iniurias immerito
nosque ab eis abducere volt.
haec res vitae me, soror, saturant,
haec mihi dividiae et senio sunt.
PAN. Ne lacruma, soror, neu tuo id animo 20
fac quod tibi tuos pater facere minatur:
spes est eum melius facturum.
novi ego illum: ioculo istaec dicit,
neque ille sibi mereat Persarum
montis, qui esse aurei perhibentur, 25
ut istuc faciat quod tu metuis.
tamen si faciat, minime irasci
decet, neque id immerito eveniet.
nam viri nostri domo ut abierunt,
hic tertius annus. SOR. Ita ut memoras. 30
PAN. Quom ipsi interea vivant, valeant,
ubi sint, quid agant, ecquid agant,
neque participant nos, neque redeunt.
SOR. An id doles, soror, quia illi suom officium
34-35
non colunt, quom tu tuom facis? PAN. Ita pol.
36
SOR. Tace sis, cave sis audiam ego istuc
posthac ex te. PAN. Nam quid iam?
SOR. Quia pol meo animo omnis sapientis
suom officium aequom est colere et facere.
40
quam ob rem ego te hoc, soror, tametsi es maior,
moneo, ut tuom memineris officium:
etsi illi improbi sint atque aliter
nobis faciant quam aequomst, tam pol
ne quid magis simus *** omnibus obnixe opibus 45
nostrum officium meminisse decet.
PAN. Placet; taceo. SOR. At memineris facito.
[PAN. Nolo ego, soror, me credi esse immemorem viri,
neque ille eos honores, mihi quos habuit, perdidit;
nam pol mihi grata acceptaque eiust benignitas.
50
et me quidem haec condicio nunc non paenitet,
neque est cur [non] studeam has nuptias mutarier;
verum postremo in patris potestate est situm:
faciendum id nobis quod parentes imperant.
SOR. Scio, atque in cogitando maerore augeor,
55
nam propemodum iam ostendit suam sententiam.
PAN. Igitur quaeramus, nobis quid facto usus sit.]
I.ii
ANTIPHO Qui manet ut moneatur semper servos homo officium suom
nec voluntate id facere meminit, servos is habitu hau probust.
vos meministis quot kalendis petere demensum cibum:
60
qui minus meministis quod opus sit facto facere in aedibus?
iam quidem in suo quicque loco nisi erit mihi situm supellectilis,
quom ego revortar, vos monimentis commonefaciam bubulis.
non homines habitare mecum mi hic videntur, sed sues.
facite sultis, nitidae ut aedes meae sint, quom redeam domum.
65
iam ego domi adero: ad meam maiorem filiam inviso modo;
siquis me quaeret, inde vocatote aliqui; aut iam egomet hic ero.
SOR. Quid agimus, soror, si offirmabit pater adversum nos? PAN.
Pati
nos oportet quod ille faciat, cuius potestas plus potest.
exorando, haud adversando sumendam operam censeo:
70
gratiam per si petimus, spero ab eo impetrassere;
adversari sine dedecore et scelere summo haud possumus,
neque equidem id factura neque tu ut facias consilium dabo,
verum ut exoremus. novi ego nostros: exorabilest.
ANT. Principium ego quo pacto cum illis occipiam, id ratiocinor:
75
utrum ego perplexim lacessam oratione ad hunc modum,
quasi numquam quicquam in eas simulem, quasi nil indaudiverim
eas in se meruisse culpam, an potius temptem saeviter,
[an minaciter. scio litis fore, ego meas novi optume.]
si manere hic sese malint potius quam alio nubere.
80
non faciam. quid mi opust decurso aetatis spatio cum meis
gerere bellum, quom nil, quam ob rem id faciam, meruisse arbitror?
minime, nolo turbas, sed hoc mihi optumum factu arbitror:
[sic faciam: adsimulabo quasi quam culpam in sese admiserint.]
perplexabiliter earum hodie perpavefaciam pectora;
85
post id [agam] igitur deinde, ut animus meus erit, faciam palam.
multa scio faciunda verba. ibo intro. sed apertast foris.
SOR. Certo enim mihi paternae vocis sonitus auris accidit.
PAN. Is est ecastor. ferre advorsum homini occupemus osculum.
SOR. Salve, mi pater. ANT. Et vos ambae. ilico agite
assidite. 90
SOR. Osculum -- ANT. Sat est osculi mihi vostri. PAN.
Qui, amabo, pater?
ANT. Quia ita meae animae salsura evenit. SOR. Asside
hic, pater.
ANT. Non sedeo istic, vos sedete; ego sedero in subsellio.
PAN. Mane pulvinum. ANT. Bene procuras. mihi satis sic
fultumst. sede.
SOR. Sine, pater. ANT. Quid opust? PAN. Opust.
ANT.
Morem tibi 95
geram. atque hoc est satis.
SOR. Numquam enim nimis curare possunt suom parentem filiae.
quem aequiust nos potiorem habere quam te? postidea, pater,
viros nostros, quibus tu voluisti esse nos matres familias.
ANT. Bonas ut aequomst facere facitis, quom tamen apsentis viros
proinde habetis quasi praesentes sint. SOR. Pudicitiast, pater,
100
eos nos magnificare, qui nos socias sumpserunt sibi.
ANT. Num quis hic est alienus nostris dictis auceps auribus?
PAN. Nullus praeter nosque teque. ANT. Vostrum animum
adhiberi volo;
nam ego ad vos nunc imperitus rerum et morum mulierum,
discipulus venio ad magistras: quibus matronas moribus,
105
quae optumae sunt, esse oportet? sed utraque ut dicat mihi.
SOR. Quid istuc est quod huc exquaesitum mulierum mores venis?
ANT. Pol ego uxorem quaero, postquam vostra mater mortuast.
SOR. Facile invenies et peiorem et peius moratam, pater,
quam illa fuit: meliorem neque tu reperies neque sol videt.
110
ANT. At ego ex te exquaero atque ex istac tua sorore. SOR.
Edepol pater,
scio ut oportet esse: si sint -- ita ut ego aequom censeo.
A. Volo scire ergo, ut aequom censes. S. Vt, per urbem
quom ambulent,
omnibus os opturent, ne quis merito male dicat sibi.
ANT. Dic vicissim nunciam tu. PAN. Quid vis tibi dicam,
pater? 115
ANT. Vbi facillime spectatur mulier, quae ingenio est bono?
PAN. Quoi male faciundi est potestas, quae ne id faciat temperat.
[ANT. Hau male istuc. age tu altera, utra sit condicio pensior,
virginemne an viduam habere? SOR. Quanta mea sapientiast,
ex malis multis malum quod minimumst, id minimest malum.]
120
ANT. Qui potest mulier vitare vitiis? SOR. Vt cottidie
pridie caveat ne faciat quod pigeat postridie.
ANT. Quae tibi mulier videtur multo sapientissuma?
PAN. Quae tamen, cum res secundae sunt, se poterit noscere,
et illa quae aequo animo patietur sibi esse peius quam fuit.
125
ANT. Edepol vos lepide temptavi vostrumque ingenium ingeni.
sed hoc est quod ad vos venio quodque esse ambas conventas volo:
mi auctores ita sunt amici, ut vos hinc abducam domum.
SOR. At enim nos, quarum res agitur, aliter auctores sumus.
nam aut olim, nisi tibi placebant, non datas oportuit,
130
aut nunc non aequomst abduci, pater, illisce apsentibus.
ANT. Vosne ego patiar cum mendicis nuptas me vivo viris?
SOR. Placet ille meus mihi mendicus: suos rex reginae placet.
idem animust in paupertate qui olim in divitiis fuit:
[ANT. Vosne latrones et mendicos homines magni penditis?
135
SOR.] non tu me argento dedisti, opinor, nuptum, sed viro.
ANT. Quid illos exspectatis, qui abhinc iam abierunt triennium?
quin vos capitis condicionem ex pessuma primariam?
PAN. Stultitiast, pater, venatum ducere invitas canes.
hostis est uxor, invita quae viro nuptum datur.
140
ANT. Certumne est neutram vostrarum persequi imperium patris?
PAN. Persequimur, nam quo dedisti nuptum, abire nolumus.
ANT. Bene valete. ibo atque amicis vostra consilia eloquar.
PAN. Probiores credo arbitrabunt, si probis narraveris.
ANT. Curate igitur familiarem rem ut potestis. PAN. Optume,
145
nunc places, quom recte monstras; nunc tibi auscultabimus.
nunc, soror, abeamus intro. SOR. Immo intervisam domum.
si a viro tibi forte veniet nuntius, facito ut sciam. --
PAN. Neque ego te celabo, neque tu me celassis quod scias.
eho, Crocotium, i, parasitum Gelasimum huc arcessito,
150
tecum adduce; nam illum ecastor mittere ad portum volo,
si quae forte ex Asia navis heri aut hodie venerit.
nam dies totos apud portum servos unus assidet;
sed tamen volo intervisi. propera atque actutum redi. --
I.iii
GELASIMVS Famem ego fuisse suspicor matrem mihi, 155
nam postquam natus sum, satur numquam fui.
neque quisquam melius referet matri gratiam
[quam ego meae matri refero invitissimus.]
157a
neque rettulit, quam ego refero meae matri Fami.
nam illa me in alvo menses gestavit decem,
at ego illam in alvo gesto plus annos decem. 160
atque illa puerum me gestavit parvolum,
quo minus laboris cepisse illam existumo:
ego non pauxillulam in utero gesto famem,
verum hercle multo maximam et gravissimam;
uteri dolores mihi oboriuntur cotidie, ~
165
sed matrem parere nequeo, nec quid agam scio.
atque auditavi saepe hoc volgo dicier,
solere elephantum gravidam perpetuos decem
esse annos; eius ex semine haec certost fames,
nam iam complures annos utero haeret meo. 170
nunc si ridiculum hominem quaerat quispiam,
venalis ego sum cum ornamentis omnibus;
inanimentis explementum quaerito.
Gelasimo nomen mi indidit parvo pater,
quia inde iam a pausillo puero ridiculus fui. ~ 175
propter pauperiem hoc adeo nomen repperi,
eo quia paupertas fecit ridiculus forem;
nam illa artis omnis perdocet, ubi quem attigit.
per annonam caram dixit me natum pater:
propterea, credo, nunc essurio acrius.
180
sed generi nostro haec redditast benignitas:
nulli negare soleo, siquis me essum vocat.
oratio una interiit hominum pessume,
atque optuma hercle meo animo et scitissuma,
qua ante utebantur: 'veni illo ad cenam, sic face, 185
promitte vero, ne gravare. est commodum?
volo inquam fieri, non amittam quin eas.'
nunc reppererunt iam ei verbo vicarium
(nihili quidem hercle verbumst ac vilissimum):
'vocem te ad cenam, nisi egomet cenem foris.' 190
ei hercle ego verbo lumbos diffractos velim,
ni vere perierit, si cenassit domi.
haec verba subigunt me uti mores barbaros
discam atque ut faciam praeconis compendium
itaque auctionem praedicem, ipse ut venditem. 195
CROCOTIVM Hic illest parasitus, quem arcessitum missa sum.
quae loquitur auscultabo prius quam conloquar.
GEL. Sed curiosi sunt hic complures mali,
alienas res qui curant studio maximo,
quibus ipsis nullast res, quam procurent, sua:
200
ei quando quem auctionem facturum sciunt,
adeunt, perquirunt quid sit causae ilico:
alienum aes cogat an pararit praedium,
uxorin sit reddenda dos divortio.
eos omnis tametsi hercle haud indignos iudico 205
qui multum miseri sint, laborent, nil moror:
dicam auctionis causam, ut damno gaudeant;
nam curiosus nemo est quin sit malevolus.
[ipse egomet quam ob rem auctionem praedicem] 208a
damna evenerunt maxuma misero mihi,
ita me mancupia miserum adfecerunt male,
potationes plurumae demortuae,
quot adeo cenae, quas deflevi, mortuae,
quot potiones mulsi, quae autem prandia,
quae inter continuom perdidi triennium.
prae maerore adeo miser atque aegritudine 215
consenui; paene sum fame emortuos.
CROC. Ridiculus aeque nullus est quando esurit.
GEL. Nunc auctionem facere decretumst mihi:
foras necessumst quidquid habeo vendere.
adeste sultis, praeda erit praesentium.
220
logos ridiculos vendo. age licemini.
qui cena poscit? ecqui poscit prandio?
hercle aestumavi prandio, cena tibi.
ehem, adnuistin? nemo meliores dabit.
[nulli meliores esse parasito sinam.] 225
vel unctiones Graecas sudatorias
vendo vel alias malacas, crapularias;
cavillationes, adsentatiunculas
ac perieratiunculas parasiticas;
robiginosam strigilem, ampullam rubidam, 230
parasitum inanem quo recondas reliquias.
haec veniisse iam opus est quantum potest,
ut decumam partem Herculi polluceam.
CROC. Ecastor auctionem haud magni preti. 234-235
adhaesit homini ad infimum ventrem fames. 236
adibo ad hominem. GEL. Quis haec est quae advorsum it mihi?
Epignomi ancilla haec quidem est Crocotium.
CROC. Gelasime, salve. GEL. Non id est nomen mihi.
CROC. Certo mecastor id fuit nomen tibi. 240
GEL. Fuit disertim, verum id usu perdidi:
nunc Miccotrogus nomine e vero vocor.
C. ~ Eu ecastor, risi te hodie multum. G. Quando aut
quo in loco?
CROC. Hic quom auctionem praedicabas, GEL. Pessuma,
244-245
eho an audivisti? CROC. Te quidem dignissumam.
246
G. Quo nunc is? C. Ad te. G. Quid venis? C.
Panegyris
rogare iussit ted ut opere maximo,
mecum simitu ut ires ad sese domum.
GEL. Ego illo mehercle vero eo quantum potest. 250
iamne exta cocta sunt? quot agnis fecerat?
CROC. Illa quidem nullum sacrificavit. GEL. Quo modo?
quid igitur me volt? CROC. Tritici modios decem
rogare, opinor [te volt]. GEL. Mene, ut ab sese petam?
CROC. Immo ut a vobis mutuom nobis dares.
255
GEL. Nega esse quod dem nec mihi nec mutuom,
neque aliud quicquam nisi hoc quod habeo pallium;
linguam quoque etiam vendidi datariam. CROC. Au,
nullan tibi lingua est? GEL. Quae quidem dicat 'dabo';
259-260
ventri reliqui eccam aliam quae dicat 'cedo'. 261
CROC. Malum quidem si vis -- GEL. Haec eadem dicit tibi.
CROC. Quid nunc? ituru's an non? GEL. Abi sane domum,
iam illo venturum dicito. propera atque abi. -- 264-265
demiror quid illaec me ad se arcessi iusserit, 266
quae numquam iussit me ad se arcessi ante hunc diem,
postquam vir abiit eius. miror quid siet,
nisi ut periclum fiat: visam quid velit.
sed eccum Pinacium eius puerum. hoc vide,
270
satin ut facete, <aeque> atque ex pictura, astitit?
ne iste edepol vinum poculo pauxillulo
saepe exanclavit submerum scitissume.
ACTVS II
II.i
PINACIVM Mercurius, Iovis qui nuntius perhibetur, numquam aeque
patri
suo nuntium lepidum attulit quam ego nunc meae erae nuntiabo:
275
itaque onustum pectus porto laetitia lubentiaque
neque lubet nisi gloriose quicquam proloqui profecto.
amoenitates omnium venerum et venustatum adfero
ripisque superat mi atque abundat pectus laetitia meum.
propera, Pinacium, pedes hortare, honesta dicta factis
280
(nunc tibi potestas adipiscendist gloriam laudem decus)
eraeque egenti subveni, [benefacta maiorum tuom]
quae misera in exspectatione est Epignomi adventum viri.
proinde ut decet, amat virum suom, cupide expetit. nunc, Pinacium,
age ut placet, curre ut lubet, cave quemquam flocci feceris,
285
cubitis depulsa de via, tranquillam concinna viam;
si rex obstabit obviam, regem ipsum prius pervortito.
GEL. Quidnam dicam Pinacium
lascivibundum tam lubentem currere?
288a
harundinem fert sportulamque et hamulum piscarium.
PIN. Sed tandem, opinor, aequiust eram mihi esse supplicem
atque oratores mittere ad me donaque ex auro et quadrigas,
qui vehar, nam pedibus ire non queo. ergo iam revortar.
ad me adiri et supplicari egomet mi aequom censeo.
an vero nugas censeas, nihil esse quod ego nunc scio?
tantum a portu adporto bonum, tam gaudium grande adfero,
295
vix ipsa domina hoc, nisi sciat, exoptare ab deis audeat.
nunc ultro id deportem? hau placet, neque id viri officium arbitror.
sic hoc videtur mihi magis meo convenire huic nuntio:
adversum veniat, opsecret, se ut nuntio hoc impertiam;
secundas fortunas decent superbiae.
300
sed tandem cum recogito, qui potuit scire haec scire me?
non enim possum quin revortar, quin loquar, quin edissertem
eramque ex maerore eximam, bene facta maiorum meum
exaugeam atque illam augeam insperato opportuno bono:
contundam facta Talthubi contemnamque omnis nuntios;
305
simulque [ad] cursuram meditabor [me] ad ludos Olympios.
sed spatium hoc occidit: brevest curriculo; quam me paenitet.
quid hoc? occlusam ianuam video. ibo et pultabo fores.
aperite atque adproperate, fores facite ut pateant, removete moram;
nimis haec res sine cura geritur. vide quam dudum hic asto et pulto.
310
somnone operam datis? experiar, fores an cubiti ac pedes plus valeant.
nimis vellem hae fores erum fugissent, ea causa ut haberent ma<lum
mag>num;
defessus sum pultando.
hoc postremumst. vae vobis.
GEL. Ibo atque hunc compellabo.
315
salvos sis. PIN. Et tu salve.
GEL. Iam tu piscator factu's?
PIN. Quam pridem non edisti?
G. Vnde is? quid fers? quid festinas? P. Tua quod nil
refert, ne cures. 319-320
G. Quid istic inest? P. Quas tu edes colubras. G.
Quid tam iracundu's? PIN. Si in te 321
pudor adsit, non me appelles.
GEL. Possum scire ex te verum?
PIN. Potes: hodie non cenabis. 324-325
II.ii
PANEGYRIS Quisnam, opsecro, has frangit fores? ubi est?
326
tun haec facis? tun mihi huc hostis venis?
326a
GEL. Salve, tuo arcessitu venio huc. PAN. Ean gratia
fores effringis?
GEL. Tuos inclama, tui delinquont: ego quid me velles visebam;
nam me quidem harum miserebat. PIN. Ergo auxilium propere latumst.
PA. Quisnam hic loquitur tam prope nos? PI. Pinacium.
PA.
Vbi is est? 330
PIN. Respice ad me et relinque egentem parasitum, Panegyris.
PAN. Pinacium. PIN. Istuc indiderunt nomen maiores mihi.
PAN. Quid agis? PIN. Quid agam rogitas? PAN. Quidni
rogitem? PIN.
Quid mecum est tibi?
PAN. Mein fastidis, propudiose? eloquere propere, Pinacium.
PI. Iube me omittere igitur hos, qui retinent. PA. Qui
retinent? PI. Rogas? 335
omnia membra lassitudo mihi tenet. PAN. Linguam quidem
sat scio tibi non tenere. PIN. Ita celeri curriculo fui
propere a portu, tui honoris causa. PAN. Ecquid adportas boni?
PIN. Nimio ~ inparti multo tanto plus quam speras. PAN.
Salva sum.
PIN. At ego perii, quoi medullam lassitudo perbibit.
340
GEL. Quid ego, quoi misero medullam ventris percepit fames.
PAN. Ecquem convenisti? PIN. Multos. PAN. At virum?
PIN.
Equidem plurimos:
verum ex multis nequiorem nullum quam hic est. GEL. Quo modo?
iam dudum ego istum patior dicere iniuste mihi.
praeterhac si me inritassis -- PIN. Edepol essuries male.
345
GEL. Animum inducam, ut istuc verum te elocutum esse arbitrer.
PIN. Munditias volo fieri. ecferte huc scopas simulque harundinem,
ut operam omnem araneorum perdam et texturam improbem
deiciamque eorum omnis telas. GEL. Miseri algebunt postea.
PIN. Quid? illos itidemne esse censes quasi te, cum veste unica?
350
cape illas scopas. GEL. Capiam. PIN. Hoc egomet, tu hoc
converre. GEL.
Ego fecero.
PIN. Ecquis huc effert nassiternam cum aqua? GEL. Sine
suffragio
populi tamen aedilitatem hic quidem gerit. PIN. Age tu ocius
~ pinge, humum consperge ante aedis. G. Faciam. P. Factum
oportuit.
ego hinc araneas de foribus deiciam et de pariete.
355
GEL. Edepol rem negotiosam. PAN. Quid sit, nil etiam
scio,
nisi forte hospites venturi sunt. PIN. <Vos> lectos sternite.
GEL. Principium placet de lectis. PIN. Alii ligna caedite,
alii piscis depurgate, quos piscatu rettuli,
pernam et glandium deicite. GEL. Hic hercle homo nimium sapit.
360
PAN. Non ecastor, ut ego opinor, satis erae morem geris.
PIN. Immo res omnis relictas habeo prae quod tu velis.
PAN. Tum tu igitur, qua causa missus es ad portum, id expedi.
PIN. Dicam. postquam me misisti ad portum, cum luci simul,
commodum radiosus sese sol superabat ex mari.
365
dum percontor portitores, ecquae navis venerit
ex Asia, negant venisse, conspicatus sum interim
cercurum, quo ego me maiorem non vidisse censeo.
in portum vento secundo, velo passo pervenit.
alius alium percontamur: quoiast navis? quid vehit?
370
interibi Epignomum conspicio tuom virum et servom Stichum.
PAN. Hem quid? Epignomum elocutu's? PIN. Tuom virum.
GEL.
Et vitam meam.
PIN. Venit inquam. PAN. Tutin ipsus ipsum vidisti? PIN.
Lubens.
argenti aurique advexit nimium. GEL. Nimis factum bene.
hercle vero capiam scopas atque hoc convorram lubens.
375
PIN. Lanam purpuramque multam. GEL. Em qui ventrem vestiam.
PIN. Lectos eburatos, auratos. GEL. Accubabo regie.
PIN. Tum Babylonica et peristroma tonsilia et tappetia
advexit, nimium bonae rei. GEL. Hercle rem gestam bene.
PIN. Poste, ut occepi narrare, fidicinas, tibicinas,
380
sambucas advexit secum forma eximia. GEL. Eugepae,
quando adbibero, adludiabo: tum sum ridiculissumus.
PIN. Poste unguenta multigenerum multa. GEL. Non vendo
logos.
iam non facio auctionem, mi optigit hereditas:
malivoli, perquisitores auctionum, perierint.
385
Hercules, decumam esse adauctam tibi quam vovi gratulor.
[spes est, tandem aliquando inportunam exigere ex utero famem.]
PIN. Poste autem advexit parasitos secum. GEL. Ei, perii
miser.
PIN. Ridiculissumos. GEL. Revorram hercle hoc quod converri
modo.
PAN. Vidistin virum sororis Pamphilum? PIN. Non. PAN.
Non adest? 390
PIN. Immo venisse eum simitu aiebat ille: ego huc citus
praecucurri, ut nuntiarem nuntium exoptabilem.
GEL. Venales logi sunt illi, quos negabam vendere.
ilicet, iam meo malost quod malevolentes gaudeant.
Hercules, qui deus sis, sane discessisti non bene.
395
PAN. I intro, Pinacium, iube famulos rem divinam mi apparent.
bene vale. GEL. Vin administrem? PAN. Sat servorum habeo
domi. --
GEL. Enim vero, Gelasime, opinor provenisti futtile,
si neque ille adest neque hic, qui venit, quicquam subvenit.
ibo intro ad libros et discam de dictis melioribus;
400
nam ni illos homines expello, ego occidi planissume. --
ACTVS III
III.i
EPIGNOMVS Quom bene re gesta salvos convortor domum,
Neptuno grates habeo et Tempestatibus;
simul Mercurio, qui me in mercimoniis
iuvit lucrisque quadruplicavit rem meam. 405
olim quos abiens adfeci aegrimonia,
eos nunc laetantis faciam adventu meo.
nam iam Antiphonem conveni adfinem meum
cumque eo reveni ex inimicitia in gratiam.
videte, quaeso, quid potest pecunia:
410
quoniam bene gesta re rediisse me videt
magnasque adportavisse divitias domum,
sine advocatis ibidem in cercuro in stega
in amicitiam atque in gratiam convortimus.
et is hodie apud me cenat et frater meus; 415
nam heri ambo in uno portu fuimus, sed mea
hodie solutast navis aliquanto prius.
age abduce hasce intro, quas mecum adduxi, Stiche.
STICHVS Ere, si ego taceam seu loquar, scio scire te
quam multas tecum miserias mulcaverim.
420
nunc hunc diem unum ex illis multis miseriis
volo me eleutheria capere advenientem domum.
EPIG. Et ius et aequom postulas: sumas, Stiche.
in hunc diem te nil moror; abi quo lubet.
cadum tibi veteris vini propino. ST. Papae,
425
ducam hodie amicam. EPIG. Vel decem, dum de tuo.
S. Quid? hoc etiam unum? E. Quid id autem unumst? expedi.
STICH. Ad cenam ibone? EPIG. Si vocatu's, censeo.
STICH. Sic hoc placet; rogatu necne, nil moror.
EPIG. Vbi cenas hodie? STICH. Sic hanc rationem institi:
430
amicam ego habeo Stephanium hinc ex proxumo,
tui fratris ancillam: eo condixi in symbolam
ad cenam, ad eius conservom Sangarinum Syrum.
eademst amica ambobus, rivales sumus.
EPIG. Age abduce hasce intro. hunc tibi dedo diem. 435
STICH. Meam culpam habeto, nisi probe excruciavero.
iam hercle ego per hortum ad amicam transibo meam
mi hanc occupatum noctem; eadem symbolam
dabo et iubebo ad Sangarinum cenam coqui.
aut egomet ibo atque opsonabo opsonium. 440
Sangarinus scio iam hic aderit cum domino suo,
servos homo, qui nisi temperi ad cenam meat,
advorsitores pol cum verberibus decet
dari, uti eum verberabundi adducant domum.
parata res faciam ut sit. egomet me moror. 445
atque id ne vos miremini, hominis servolos
potare, amare atque ad cenam condicere:
licet haec Athenis nobis. sed quom cogito,
potius quam invidiam inveniam, est etiam hic ostium
aliud posticum nostrarum harunc aedium:
450
[posticam partem magis utuntur aedium] 450a
ea ibo opsonatum, eadem referam opsonium:
per hortum utroque commeatus continet.
ite hac secundum vos me. ego hunc lacero diem. --
III.ii
GELASIMVS Libros inspexi; tam confido quam potis,
me meum optenturum regem ridiculis meis. 455
nunc interviso, iamne a portu advenerit,
ut eum advenientem meis dictis deleniam.
EPIG. Hic quidem Gelasimus est parasitus, qui venit.
GEL. Auspicio hodie optumo exivi foras:
mustela murem abstulit praeter pedes; 460
cum strena obscaevavit; spectatum hoc mihist.
nam ut illa vitam repperit hodie sibi,
item me spero facturum: augurium hac facit.
Epignomus hic quidemst qui astat. ibo atque adloquar.
<o> Epignome, ut ego nunc te conspicio libens,
465
ut prae laetitia lacrimae prosiliunt mihi.
valuistin usque? EPIG. Sustentatumst sedulo.
GEL. Propino tibi salutem plenis faucibus.
EPIG. Bene atque amice dicis. di dent quae velis.
GEL. Cenem illi apud te, quoniam salvos advenis.
470-471
EPIG. Locatast opera nunc quidem; tam gratiast.
472
G. Promitte. E. Certumst. G. Sic face inquam.
E.
Certa res.
G. Lubente me hercle facies. E. Idem ego istuc scio.
quando usus veniet, fiet. GEL. Nunc ergo usus est.
475
EPIG. Non edepol possum. GEL. Quid gravare? censeas.
nescio quid vero habeo in mundo. EPIG. I modo,
alium convivam quaerito tibi in hunc diem.
GEL. Quin tu promittis? EPIG. Non graver, si possiem.
GEL. Vnum quidem hercle certo promitto tibi:
480
libens accipiam certo, si promiseris.
EP. Valeas. GEL. Certumnest? EP. Certum. cenabo
domi.
GEL. [Quando quidem tu ad me non vis promittere]
sed -- quoniam nil processit hac, ego ivero
apertiore magis via; ita plane loquar:
485
vin ad te ad cenam veniam? EPIG. Si possim, velim;
verum hic apud me cenant alieni novem.
GEL. Hau postulo equidem med in lecto accumbere:
scis tu me esse unisubselli virum.
EPIG. At ei oratores sunt popli, summi viri; 490
Ambracia veniunt huc legati publice.
GEL. Ergo oratores populi, summates viri,
summi accubent, ego infimatis infimus.
EPIG. Haud aequomst te inter oratores accipi.
GEL. Equidem hercle orator sum, sed procedit parum. 495
EPIG. Cras de reliquiis nos volo. multum vale. --
GEL. Perii hercle vero plane, nihil obnoxie.
uno Gelasimo minus est quam dudum fuit.
certumst mustelae posthac numquam credere,
nam incertiorem nullam novi bestiam;
500
quaen eapse deciens in die mutat locum,
ea ego auspicavi in re capitali mea?
certumst amicos convocare, ut consulam
qua lege nunc med essurire oporteat. --
ACTVS IV
IV.i
ANTIPHO Ita me di bene ament measque mihi [bene] servassint
filias, 505
ut mihi volup est, Pamphilippe, quia vos in patriam domum
rediisse video bene gesta re ambos, te et fratrem tuom.
PAMPHILIPPVS Satis abs te accipiam, nisi videam mihi te amicum
esse, Antipho;
nunc quia te amicum mihi experior esse, credetur tibi.
ANT. Vocem ego te ad me ad cenam, frater tuos ni dixisset mihi,
510
te apud se cenaturum esse hodie, quom me ad se ad cenam vocat.
et magis par fuerat me vobis dare cenam advenientibus,
quam me ad illum promittere, nisi nollem ei advorsarier.
nunc me gratiam abs te inire verbis nil desidero:
cras apud me eritis et tu et ille cum vostris uxoribus.
515
PAMPH. At apud me perendie. nam ille heri me iam vocaverat
in hunc diem. sed satin ego tecum pacificatus sum, Antipho?
ANT. Quando ita rem gessistis ut vos velle amicosque addecet,
pax commersque est vobis mecum. nam hoc tu facito ut cogites:
ut cuique homini res paratast, perinde amicis utitur:
520
si res firma, <item> firmi amici sunt; sin res laxe labat,
itidem amici conlabascunt: res amicos invenit.
EPIGNOMVS Iam redeo. nimiast voluptas, ubi diu afueris domo,
domum ubi redieris, si tibi nullast aegritudo animo obviam.
nam ita me absente familiarem rem uxor curavit meam,
525
omnium me exilem atque inanem fecit aegritudinum.
sed eccum fratrem Pamphilippum, incedit cum socero suo.
P. Quid agitur, Epignome? E. Quid tu? quam dudum in portum
venis?
PAMPH. Hau longissume. EPIG. Postilla iam iste est tranquillus
tibi?
A. Magis quam mare quo ambo estis vecti. E. Facis ut
alias res soles. 530
hodiene exoneramus navem, frater? PAMPH. Clementer volo.
nos potius oneremus nosmet vicissatim voluptatibus.
quam mox coctast cena? inpransus ego sum. E. Abi intro ad me
et lava.
PAMPH. Deos salutatum atque uxorem modo intro devortor domum;
haec si ita ut volo conficio, continuo ad te transeo.
535
EPIG. Apud nos eccillam festinat cum sorore uxor tua.
PAMPH. Optumest, iam istoc morai minus erit. iam ego apud te
ero.
ANT. Prius quam abis, praesente ted huic apologum agere unum
volo.
PAMPH. Maxume. ANT. Fuit olim, quasi ego sum, senex;
ei filiae
duae erant, quasi nunc meae sunt; eae erant duobus nuptae fratribus,
540
quasi nunc meae sunt vobis. EPIG. Miror quo evasurust apologus.
ANT. Erant minori illi adulescenti fidicina et tibicina,
peregre advexerat, quasi nunc tu; sed ille erat caeleps senex,
quasi ego nunc sum. E. Perge porro. praesens hic quidem est
apologus.
ANT. Deinde senex ille illi dixit, cuius erat tibicina,
545
quasi ego nunc tibi dico: EPIG. Ausculto atque animum advorto
sedulo.
ANT. 'Ego tibi meam filiam, bene quicum cubitares, dedi:
nunc mihi reddi ego aequom esse abs te quicum cubitem censeo.'
EPIG. Quis istuc dicit? an ille quasi tu? ANT. Quasi
ego nunc dico tibi.
'Immo duas dabo,' inquit ille adulescens 'una si parumst;
550
et si duarum paenitebit,' inquit 'addentur duae.'
E. Quis istuc quaeso? an ille quasi ego? A. Is ipse quasi
tu. <tum> senex
ille quasi ego: 'si vis,' inquit 'quattuor sane dato,
dum equidem hercle quod edint addas, meum ne contruncent cibum.'
EPIG. Videlicet parcum illum fuisse senem, qui <illi istaec>
dixerit, 555
quom ille, illi qui pollicetur, eum cibum poposcerit.
ANT. Videlicet non fuisse illum aequom adulescentem, qui ilico
ubi ille poscit denegavit dare se granum tritici.
hercle qui aequom postulabat ille senex, quando quidem
filiae illae dederat dotem, accipere pro tibicina.
560
EPIG. Hercle ille quidem certo adulescens docte vorsutus fuit,
qui seni illi concubinam dare dotatam noluit.
ANT. Senex quidem voluit, si posset, indipisci de cibo;
quia nequit, qua lege licuit velle dixit fieri.
'fiat' ille inquit adulescens. 'facis benigne' inquit senex.
565
'habeon rem pactam?' inquit. 'faciam ita' inquit 'ut fieri voles.'
sed ego ibo intro et gratulabor vostrum adventum filiis.
poste ibo lautum in pyelum, ibi fovebo senectutem meam.
post ubi lavero, otiosus vos opperiar accubans. --
PAMPH. Graphicum mortalem Antiphonem, ut apologum fecit quam
fabre. 570
EPIG. Etiam nunc scelestus se esse ducit pro adulescentulo.
dabitur homini amica, noctu quae in lecto occentet senem;
namque edepol aliud quidem illi quid amica opus sit nescio.
PAMPH. Sed quid agit parasitus noster Gelasimus? etiam valet?
E. Vidi edepol hominem haud perdudum. P. Quid agit? E.
Quod famelicus. 575
P. Quin vocavisti hominem ad cenam? E. Ne quid adveniens
perderem.
atque eccum tibi lupum in sermone: praesens esuriens adest.
PAMPH. Ludificemur hominem. EPIG. Capti consili memorem
mones.
IV.ii
GELASIMVS Sed ita ut occepi narrare vobis: quom hic non adfui,
cum amicis deliberavi iam et cum cognatis meis.
580
ita mi auctores fuere, ut egomet me hodie iugularem fame.
sed videone ego Pamphilippum cum fratre Epignomo? atque is est.
adgrediar hominem. <o> sperate Pamphilippe, o spes mea,
o mea vita, o mea voluptas, salve. salvom gaudeo
peregre te in patriam rediisse. PAMPH. Salvo salve, Gelasime.
585
G. Valuistin bene? P. Sustentatumst sedulo. G.
Edepol gaudeo.
edepol ne ego nunc mihi medimnum mille esse argenti velim.
EPIG. Quid eo tibi opust? GEL. Hunc hercle ad cenam ut
vocem, te non vocem.
EPIG. Advorsum te fabulare. GEL. Illud quidem, ambos
ut vocem;
et equidem simitu hau maligne vos invitassem domum
590
ad me, sed mihi ipsi domi meae nihil est. atque hoc scitis vos.
EPIG. Edepol te vocem lubenter, si superfiat locus.
G. Quin tum stans obstrusero aliquid strenue. E. Immo
unum hoc potest.
G. Quid? E. Vbi convivae abierint, tum venias. G.
Vae aetati tuae.
EPIG. Vasa lautum, non ad cenam dico. GEL. Di te perduint.
595
quid ais, Pamphilippe? PAMPH. Ad cenam hercle alio promisi foras.
G. Quid, foras? P. Foras hercle vero. G. Qui malum
tibi lasso libet
foris cenare? PAMPH. Vtrum tu censes? GEL. Iuben domi
cenam coqui
atque ad illum renuntiari? PAMPH. Solus cenabo domi?
GEL. Non enim solus: me vocato. PAMPH. At ille ne suscenseat,
600
mea qui causa sumptum fecit. GEL. Facile excusari potest.
mihi modo ausculta, iube cenam domi coqui. EPIG. Non me quidem
faciet auctore, hodie ut illum decipiat. GEL. Non tu hinc abis?
nisi me non perspicere censes quid agas. cave sis tu tibi,
nam illic homo tuam hereditatem inhiat, quasi esuriens lupus.
605
non tu scis, quam efflictentur homines noctu hic in via?
PAMPH. Tanto pluris qui defendant ire advorsum iussero.
EPIG. Non it, non it, quia tanto opere suades ne ebitat. GEL.
Iube
domi mi tibique tuaeque uxori celeriter cenam coqui.
si hercle faxis, non opinor dices deceptum fore.
610
PAMPH. Per hanc tibi cenam incenato, Gelasime, esse hodie licet.
GEL. Ibisne ad cenam foras? PAMPH. Apud fratrem ceno
in proxumo.
G. Certumnest? P. Certum. G. Edepol te hodie lapide
percussum velim.
PAMPH. Non metuo: per hortum transibo, non prodibo in publicum.
EPIG. Quid ais, Gelasime? GEL. Oratores tu accipis, habeas
tibi. 615
EPIG. Tua pol refert. GEL. Enim, si quidem mea refert,
opera utere.
EPIG. Posse edepol tibi opinor etiam uni locum condi ***
ubi accubes. PAMPH. Sane faciundum censeo. GEL. O lux
oppidi.
EPIG. Si arte poteris accubare. GEL. Vel inter cuneos
ferreos;
tantillum loculi, ubi catellus cubet, id mi satis est loci.
620
E. Exorabo aliquo modo. veni. G. Hucine? E. Immo
in carcerem;
nam hic quidem genium meliorem tuom non facies. eamus, tu.
PAMPH. Deos salutabo modo, poste ad te continuo transeo. --
G. Quid igitur? E. Dixi equidem, in carcerem ires. G.
Quin si iusseris,
eo quoque ibo. E. Di immortales, hic quidem pol summam in crucem
625
cena aut prandio perduci potest. GEL. Ita ingenium meumst:
quicumvis depugno multo facilius quam cum fame.
EPIG. Dum parasitus mi atque fratri fuisti, rem confregimus.
GEL. Non nego ista apud te. EPIG. Satis spectatast mihi
iam tua felicitas;
nunc ego nolo ex Gelasimo mihi fieri te Catagelasimum. --
630
GEL. Iamne abiisti? Gelasime, vide quid es capturus consili.
egone? tune. mihine? tibine. viden ut annonast gravis?
viden, benignitates hominum ut periere et prothymiae?
viden ridiculos nihili fieri, atque ipsos parasitarier?
numquam edepol me vivom quisquam in crastinum inspiciet diem;
635
nam mihi iam intus potione iuncea onerabo gulam,
neque ego hoc committam, ut me esse homines mortuom dicant fame. --
637-640
ACTVS V
V.i
STICHVS More hoc fit, atque stulte mea sententia:
641
si quem hominem exspectant, eum solent provisere;
qui hercle illa causa ocius nihilo venit.
idem ego nunc facio, qui proviso Sagarinum,
qui nihilo citius veniet tamen hac gratia.
645
iam hercle ego decumbam solus, si ille huc non venit.
cadum modo hinc a me huc cum vino transferam,
postidea accumbam. quasi nix tabescit dies. --
V.ii
SANGARINVS Salvete, Athenae, quae nutrices Graeciae,
sperata erilis patria, te video libens.
650
sed amica mea et conserva quid agat Stephanium
curaest, ut valeat. nam Sticho mandaveram,
salutem ut nuntiaret atque ei ut diceret
me hodie venturum, ut cenam coqueret temperi.
sed Stichus est hic quidem. STICHVS Fecisti, ere, facetias,
655
quom hoc donavisti dono tuom servom Stichum.
pro di immortales, quot ego voluptates fero,
quot risiones, quot iocos, quot savia,
saltationes, blanditias, prothymias.
SANG. Stiche. STICH. Hem. SANG. Quid fit? STICH.
Euge, Sangarine 660
lepidissume.
fero convivam Dionysum mihique et tibi.
namque edepol cena cocta est, locus liber datust
mihi et tibi apud vos (nam apud nos est convivium,
ibi voster cenat cum uxore adeo et Antipho,
ibidem erus est noster), hoc mihi dono datumst.
665
SANG. Quis somniavit aurum? STICH. Quid id ad te attinet?
proin tu lavare propera. SANG. Lautus sum. STICH. Optime,
[sequere ergo hac me intro. SANG. Ego vero sequor.
STICH.] volo eluamus hodie, peregrina omnia
relinque, Athenas nunc colamus. sequere me. -- 670
SANG. Sequor, et domum redeunti principium placet.
bona scaeva strenaque obviam occessit mihi. --
V.iii
STEPHANIVM Mirum videri nemini vestrum volo, spectatores,
quid ego hinc, quae illic habito, exeam: faciam vos certiores.
674-675
domo dudum huc arcessita sum, <nam> quoniam nuntiatum est
676
istarum venturos viros, ibi festinamus omnes;
lectis sternendis studuimus munditiisque apparandis.
inter illud tamen negotium meis curavi amicis,
Sticho et conservo Sagarino meo, cena cocta ut esset.
680
Stichus obsonatust, ceterum ego operam do: is adlegavit.
nunc ibo hinc et amicos meos curabo hic advenientes. --
V.iv
SANGARINVS Agite ite foras: ferte pompam. cado te praeficio,
Stiche.
omnibus modis temptare certumst nostrum hodie convivium.
ita me di ament, lepide accipimur quom hoc recipimur in loco.
685
quisquis praetereat, comissatum volo vocari. STICHVS Convenit,
dum quidem hercle quisque veniat, <veniat> cum vino suo.
nam hinc quidem hodie polluctura praeter nos dabitur nemini. ~
nosmet inter nos ministremus monotropi. SANG. Hoc conviviumst
pro opibus nostris satis commodule nucibus, fabulis, ficulis,
690
oleae ~ interiplio, lupillo, comminuto crustulo.
STICH. Sat est: servo homini modeste melius facere sumptum quam
ampliter.
suom quemque decet: quibus divitiae domi sunt, scaphiis cantharis
batiocis bibunt, at nos nostro Samiolo poterio:
tamen bibimus nos, tamen efficimus pro opibus nostra moenia.
695
SANG. Age dice uter utrubi accumbamus. STICH. Abi tu
sane superior.
atque adeo, ut tu scire possis, pacto ego hoc tecum divido:
vide, utram tibi libet etiam nunc capere, cape provinciam.
SANG. Quid istuc est provinciai? STICH. Vtrum Fontine
an Libero
imperium te inhibere mavis? SANG. Nimio liquido Libero.
700
sed amica mea et tua dum cenat dumque se exornat, nos volo
tamen ludere inter nos. strategum te facio huic convivio.
STICH. Nimium lepide in mentem venit: potius quam in subsellio
cynice hic accipimur quam in lectis. SANG. Immo enim nimio hic
dulcius.
sed interim, stratege noster, cur hic cessat cantharus?
705
vide, quot cyathos bibimus. STICH. Tot quot digiti tibi sunt
in manu.
cantio Graecast: e pevt e tria pin e me tettara.
SANG. Tibi propino. decumam a fonte tibi tute inde, si sapis.
bene vos, bene nos, bene te, bene me, bene nostram etiam Stephanium.
[STICH. Bibe si bibis. SANG. Non mora erit apud me. STICH.
Edepol 710
convivi sat est,
modo nostra huc amica accedat: id abest, aliud nil abest.]
STICH. Lepide hoc actum est. tibi propino cantharum. vinum tu
habes.
SA. Nimis vellem aliquid pulpamenti. ST. Si horum, quae
adsunt, paenitet,
nihil est. tene aquam. SANG. Melius dicis; nil moror cuppedia.
bibe, tibicen. age si quid agis, bibendum hercle hoc est, ne nega.
715
quid hic fastidis quod faciundum vides esse tibi? quin bibis?
[age si quid agis] accipe inquam. non hoc <tuo fit sumptu>: inpendet
publicum.
haud tuom istuc est te vereri. eripe ex ore tibias.
STICH. Vbi illic biberit, vel servato meum modum vel tu dabo.
~
nolo ego nos ~ prosumo bibere. nulli rei erimus postea;
720
namque edepol quam vis desubito vel cadus verti potest.
SANG. Quid igitur? quamquam gravatus fuisti, non nocuit tamen.
age, tibicen, quando bibisti, refer ad labeas tibias,
suffla celeriter tibi buccas quasi proserpens bestia,
agedum. Stiche, uter demutassit, poculo multabitur.
725
STICH. Bonum ius dicis. impetrare oportet qui aequom postulat.
SANG. Age ergo observa. si pecassis, multam hic retinebo ilico.
ST. Optimum atque aequissimum oras. em tibi hoc primum omnium:
haec facetiast, amare inter se rivalis duos,
uno cantharo potare, unum scortum ducere.
730
hoc memorabilest: ego tu sum, tu es ego, unianimi sumus,
unam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen;
tecum ubi autem est, mecum ibi autemst: neuter neutri invidet.
SANG. Ohe, iam satis, nolo obtaedescat; alium ludum nunc volo.
STICH. Vin amicam huc evocemus? ea saltabit. SANG. Censeo.
735
STICH. Mea suavis, amabilis, amoena Stephanium, ad amores tuos
foras egredere, satis mihi pulchra es. SANG. At enim pulcherrima.
STICH. Fac nos hilaros hilariores opera atque adventu tuo.
SANG. Peregre advenientes te expetimus, Stephaniscidium, mel
meum, 739-740
si amabilitas tibi nostra placet, si tibi ambo accepti sumus.
741
V.v
STEPHANIVM Morem vobis geram, meae deliciae. nam ita me Venus
amoena amet,
ut ego huc iam dudum simitu exissem vobiscum foras,
nisi me vobis exornarem. nam ita est ingenium muliebre:
bene cum lauta est, tersa ornata ficta est, infecta est tamen;
745
nimioque sibi mulier meretrix repperit odium ocius
sua inmunditia, quam in perpetuom ut placeat munditia sua.
STICH. Nimium lepide fabulata est. SANG. Veneris mera
est oratio,
ST. Sangarine. SA. Quid est? ST. Totus doleo.
SA.
Totus? tanto miserior.
STEPH. Vtrubi accumbo? SANG. Vtrubi tu vis? STEPH.
Cum ambobus 750
volo, nam ambos amo.
STICH. Vapulat peculium, actum est. SANG. Fugit hoc libertas
caput.
STEPH. Date mihi locum, ubi accumbam, amabo, siquidem placeo.
STICH.
Tun mihi?
STEPH. Cupio cum utroque. STICH. Ei mihi, bene <ego>
dispereo. quid ais?
SANG. Quid est?
STICH. Ita me di ament, numquam enim fiet hodie, haec quin saltet
tamen.
age, mulsa mea suavitudo, salta: saltabo ego simul.
755
SANG. Numquam edepol med istoc vinces, quin ego ibidem pruriam.
STEPH. Siquidem mihi saltandum est, tum vos date bibat tibicini.
STICH. Et quidem nobis. SANG. Tene, tibicen, primum;
postidea loci
si hoc eduxeris, proinde ut consuetu's antehac, celeriter
lepidam et suavem cantionem aliquam occupito cinaedicam,
760
ubi perpruriscamus usque ex unguiculis. inde huc aquam.
V.vi
tene tu hoc, educe. dudum placuit potio:
nunc minus gravate iam accipit. tene tu. interim,
meus oculus, da mihi savium, dum illic bibit.
STICH. Prostibilest tandem? stantem stanti savium
765
dare amicum amicae? euge euge, sic furi datur.
SANG. Age, iam infla buccas, nunciam aliquid suaviter.
redde cantionem veteri pro vino novam.
V.vii
qui Ionicus aut cinaedicust, qui hoc tale facere possiet?
STICH. Si istoc me vorsu viceris, alio me provocato:
770
SA. Fac tu hoc modo. ST. At tu hoc modo. SA. Babae.
ST.
Tatae.
SANG. Papae. STICH. Pax.
SANG. Nunc pariter ambo. omnis voco cinaedos contra.
satis esse nobis non magis potis quam fungo imber.
STICH. Intro hinc abeamus nunciam: saltatum satis pro vinost.
vos, spectatores, plaudite atque ite ad vos comissatum.
Plautus | The Latin Library | The Classics Homepage |