T. MACCI PLAVTI CVRCVLIO



Palinvrvs Quo ted hoc noctis dicam proficisci foras
Cum istoc ornatu cumque hac pompa, Phaedrome?
Phaedromvs Quo Venus Cupidoque imperat, suadet Amor:
si media nox est sive est prima vespera,
5
si status condictus cum hoste intercedit dies,
tamen est eundum quo imperant ingratiis.
Pal. At tandem, tandem-- Phaed. Tandem es odiosus mihi.
Pal. Istuc quidem nec bellum est nec memorabile:
tute tibi puer es, lautus luces cereum.
10
Phaed. Egon apicularum congestum opera non feram,
ex dulci oriundum melculo dulci meo?
Pal. Nam quo te dicam ego ire? Phaed. Si tu me roges,
dicam ut scias. Pal. Si rogitem, quid respondeas?
Phaed. Hoc Aesculapi fanum est. Pal. Plus iam anno scio.
15
Phaed. Huic proxumum illud ostiumst oculissimum.
salve, valuistin? Pal. Ostium occlusissimum,
caruitne febris te heri vel nudiustertius
et heri cenavistine? Phaed. Deridesne me?
Pal. Quid tu ergo, insane, rogitas valeatne ostium?
20
Phaed. Bellissimum hercle vidi et taciturnissimum,
numquam ullum verbum muttit: cum aperitur tacet,
cum illa noctu clanculum ad me exit, tacet.
Pal. Numquid tu quod te aut genere indignum sit tuo
facis aut inceptas facinus facere, Phaedrome?
25
num tu pudicae cuipiam insidias locas
aut quam pudicam esse oportet? Phaed. Nemini,
nec me ille sirit Iuppiter. Pal. Ego item volo.
ita tuom conferto amare semper, si sapis,
ne id quod ames populus si sciat, tibi sit probro.
30
semper curato ne sis intestabilis.
32
Phaed. Quid istuc est verbi? Pal. Caute ut incedas via:
31
quod amas amato testibus praesentibus.
33
Phaed. Quin leno hic habitat. Pal. Nemo hinc prohibet nec vetat,
quin quod palam est venale, si argentum est, emas.
nemo ire quemquam publica prohibet via;
dum ne per fundum saeptum facias semitam,
dum ted abstineas nupta, vidua, virgine,
iuventute et pueris liberis, ama quid lubet.
Phaed. Lenonis hae sunt aedes. Pal. Male istis evenat.
40
Phaed. Qui? Pal. Quia scelestam servitutem serviunt.
Phaed. Obloquere. Pal. Fiat maxume. Phaed. Etiam taces?
Pal. Nempe obloqui me iusseras. Phaed. At nunc veto.
sed ita uti occepi dicere: ei ancillula est.
Pal. Nempe huic lenoni qui hic habitat? Phaed. Recte tenes.
45
Pal. Minus formidabo, ne excidat. Phaed. Odiosus es.
eam volt meretricem facere. ea me deperit,
ego autem cum illa facere nolo mutuom.
Pal. Quid ita? Phaed. Quia proprium facio: amo pariter simul.
Pal. Malus clandestinus est amor, damnumst merum.
50
Phaed. Est hercle ita ut tu dicis. Pal. Iamne ea fert iugum?
Phaed. Tam a me pudica est quasi soror mea sit, nisi
si est osculando quippiam impudicior.
Pal. Semper tu scito, flamma fumo est proxima;
fumo comburi nil potest, flamma potest.
55
qui e nuce nuculeum esse volt, frangit nucem:
qui volt cubare, pandit saltum saviis.
Phaed. At illa est pudica neque dum cubitat cum viris.
Pal. Credam, pudor si cuiquam lenoni siet.
Phaed. Immo ut illam censes? ut quaeque illi occasiost,
60
subripere se ad me; ubi savium oppegit, fugit.
id eo fit, quia hic leno, <hic qui> aegrotus incubat
in Aesculapi fano, is me excruciat. Pal. Quid est?
Phaed. Alias me poscit pro illa triginta minas,
alias talentum magnum; neque quicquam queo
65
aequi bonique ab eo impetrare. Pal. Iniuriu's,
qui quod lenoni nulli est id ab eo petas.
Phaed. Nunc hinc parasitum in Cariam misi meum
petitum argentum a meo sodali mutuom.
quod si non affert, quo me vortam nescio.
70
Pal. Si deos salutas, dextrovorsum censeo.
Phaed. Nunc ara Veneris haec est ante horunc fores;
me inferre Veneri vovi ieientaculum.
Pal. Quid? tu te pones Veneri ieientaculo?
Phaed. Me, te atque hosce omnis. Pal. Tum tu Venerem vomere vis.
75
Phaed. Cedo, puere, sinum. Pal. Quid facturu's? Phaed. Iam scies.
anus hic solet cubitare custos ianitrix,
nomen Leaenae est, multibiba atque merobiba.
Pal. Quasi tu lagoenam dicas, ubi vinum Chium
solet esse. Phaed. Quid opust verbis? vinosissima est;
80
eaque extemplo ubi <ego> vino has conspersi fores,
de odore adesse me scit, aperit ilico.
Pal. Eine hic cum vino sinus fertur? Phaed. Nisi nevis.
Pal. Nolo hercle, nam istunc qui fert afflictum velim;
ego nobis afferri censui. Phaed. Quin tu taces?
85
si quid super illi fuerit, id nobis sat est.
Pal. Quisnam istic fluviust, quem non recipiat mare?
Phaed. Sequere hac, Palinure, me ad fores, fi mi obsequens.
Pal. Ita faciam. Phaed. Agite bibite, festivae fores;
potate, fite mihi volentes propitiae.
90
Pal. Voltisne olivas [aut] pulpamentum [aut] capparim?
Phaed. Exsuscitate vostram huc custodem mihi.
Pal. Profundis vinum: quae te res agitant? Phaed. Sine.
viden ut aperiuntur aedes festivissumae?
num muttit cardo? est lepidus. Pal. Quin das savium?
95
Phaed. Tace, occultemus lumen et vocem. Pal. Licet.

I. ii

Leaena Flos veteris vini meis naribus obiectust,
eius amor cupidam me huc prolicit per tenebras.
ubi ubi est, prope me est. euax, habeo.
salve, anime mi, Liberi lepos.
100
ut veteris vetus tui cupida sum.
nam omnium unguentum odor prae tuo nautea est,
tu mihi stacta, tu cinnamum, tu rosa,
tu crocinum et casia es, tu telinum,
nam ubi tu profusu's, ibi ego me pervelim sepultam.
105
sed quom adhuc naso odos obsecutust meo,
da vicissim meo gutturi gaudium.
nil ago tecum: ubi est ipsus? ipsum expeto
tangere, invergere in me liquores tuos,
sine, ductim. sed hac abiit, hac persequar.
110
Phaed. Sitit haec anus. Pal. Quantillum sitit? Phaed. Modica est, capit quadrantal.
Pal. Pol ut praedicas, vindemia [haec] huic anui non sat est soli.
canem esse hanc quidem magis par fuit: sagax nasum habet. Leaena Amabo,
112a
cuia vox sonat procul?
Phaed. Censeo hanc appellandam anum.
adibo. redi et respice ad me, Leaena.
115
Leaena Imperator quis est?
Phaed. Vinipollens lepidus Liber,
tibi qui screanti, siccae, semisomnae
adfert potionem et sitim <iam> sedatum it.
Leaena Quam longe a me abest? Phaed. Lumen hoc vide.
120
Leaena Grandiorem gradum ergo fac ad me, obsecro.
Ph. Salve. Le. Egon salva sim, quae siti sicca sum? Ph. At iam bibes. Leaena Diu fit.
Phaed. Em tibi anus lepida. Leaena Salve, oculissime homo.
Pal. Age, effunde hoc cito in barathrum, propere
prolue cloacam. Phaed. Tace. Nolo huic male dici. Pal. Faciam igitur male potius.
125
Le. Venus, de paulo paululum hoc tibi dabo haud lubenter.
nam tibi amantes propitiantes vinum potantes danunt
omnes, mihi haud saepe evenunt tales hereditates.
Pal. Hoc vide ut ingurgitat impura in se merum avariter, faucibus plenis.
Phaed. Perii hercle, huic quid primum dicam nescio. Pal. Em istuc, quod mihi dixti.
130
Phaed. Quid id est? Pal. Periisse ut te dicas. Phaed. Male tibi di
faciant. Pal. Dic isti.
Le. Ah. Pal. Quid est? ecquid lubet? Le. Lubet. Pal. Etiam mihi
quoque stimulo fodere lubet te.
Phaed. Tace, <ne>-- Pal. Noli, taceo. ecce autem bibit arcus, pluet credo hercle hodie.
Phaed. Iamne ego huic dico? Pal. Quid dices? Phaed. Me periisse. Pal.
Age dice. Phaed. Anus, audi.
hoc volo scire te: perditus sum miser.
135
Leaena At pol ego oppido servata.
sed quid est? quid lubet perditum dicere
te esse? Phaed. Quia id quod amo careo.
Leaena Phaedrome mi, ne plora amabo.
tu me curato ne sitiam, ego tibi quod amas iam huc adducam. --
140
Phaed. Tibine ego, si fidem servas mecum, vineam pro aurea statua statuam,
140a
quae tuo gutturi sit monumentum.
qui me in terra aeque fortunatus erit, si illa ad me bitet,
Palinure? Pal. Edepol qui amat, si eget, misera adficitur, <ere>, aerumna.
Phaed. Non ita res est, nam confido parasitum hodie adventurum
cum argento ad me. Pal. Magnum inceptas, si id expectas quod nusquamst.
145
Phaed. Quid si adeam ad fores atque occentem? Pal. Si lubet, neque veto neque iubeo,
quando ego te video immutatis moribus esse, ere, atque ingenio.
Phaed. Pessuli, heus pessuli, vos saluto lubens,
vos amo, vos volo, vos peto atque obsecro,
gerite amanti mihi morem, amoenissumi,
150
fite causa mea ludii barbari,
sussilite, obsecro, et mittite istanc foras,
quae mihi misero amanti ebibit sanguinem.
hoc vide ut dormiunt pessuli pessumi
nec mea gratia commovent se ocius.
155
re spicio, nihili meam vos gratiam facere.
st tace, tace. Pal. Taceo hercle equidem. Phaed. Sentio sonitum.
tandem edepol mihi morigeri pessuli fiunt.

I. iii

Leaena Placide egredere et sonitum prohibe forium et crepitum cardinum,
ne quod hic agimus erus percipiat fieri, mea Planesium.
160
mane, suffundam aquolam. Pal. Viden ut anus tremula medicinam facit?
eapse merum condidicit bibere, foribus dat aquam quam bibant.
Planesivm Vbi tu es, qui me convadatu's Veneriis vadimoniis?
sisto ego tibi me et mihi contra itidem <tu te> ut sistas suadeo.
Phaed. Assum; nam si absim, haud recusem quin mihi male sit, mel meum.
165
Plan. Anime mi, <me> procul amantem abesse haud consentaneumst.
Phaed. Palinure, Palinure. Pal. Eloquere, quid est quod Palinurum voces?
Phaed. Est lepida. Pal. Nimis lepida. Phaed. Sum deus. Pal. Immo homo haud magni preti.
Phaed. Quid vidisti aut quid videbis magis dis aequiparabile?
Pal. Male valere te, quod mi aegrest. Phaed. Male mi morigeru's, tace.
170
Pal. Ipsus se excruciat qui homo quod amat videt nec potitur dum licet.
Phaed. Recte obiurgat. sane haud quicquamst, magis quod cupiam iam diu.
Plan. Tene me, amplectere ergo. Phaed. Hoc etiam est quam ob rem cupiam vivere.
quia te prohibet erus, clam [ero] potior. Pl. Prohibet? nec prohibere quit,
nec prohibebit nisi mors meum animum aps te abalienaverit.
175
Pal. Enim vero nequeo durare quin ego erum accusem meum:
nam bonum est pauxillum amare sane, insane non bonum est;
verum totum insanum amare, hoc est quod meus erus facit.
Phaed. Sibi sua habeant regna reges, sibi divitias divites,
sibi honores, sibi virtutes, sibi pugnas, sibi proelia:
180
dum mi abstineant invidere, sibi quisque habeant quod suom est.
Pal. Quid tu? Venerin pervigilare te vovisti, Phaedrome?
nam hoc quidem edepol haud multo post luce lucebit. Phaed. Tace.
Pal. Quid, taceam? quin tu is dormitum? Phaed. Dormio, ne occlamites.
Pal. Tu quidem vigilas. Phaed. At meo more dormio: hic somnust mihi.
185
Pal. Heus tu, mulier, male mereri de inmerente inscitia est.
Plan. Irascere, si te edentem hic a cibo abigat. Pal. Ilicet,
pariter hos perire amando video, uterque insaniunt.
viden ut misere moliuntur? nequeunt complecti satis.
etiam dispertimini? Plan. Nullum homini est perpetuom bonum:
190
iam huic voluptati hoc adiunctum est odium. Pal. Quid ais, propudium?
tun etiam cum noctuinis oculis odium me vocas?
ebriola, persollae nugae. Phaed. Tun meam Venerem vituperas?
quod quidem mihi polluctus virgis servos sermonem serat?
at ne tu hercle cum cruciatu magno dixisti id tuo.
195
em tibi male dictis pro istis, dictis moderari ut queas.
Pal. Tuam fidem, Venus noctuvigila. Phaed. Pergin etiam, verbero?
Plan. Noli, amabo, verberare lapidem, ne perdas manum.
Pal. Flagitium probrumque magnum, Phaedrome, expergefacis:
bene monstrantem pugnis caedis, hanc amas, nugas meras.
200
hocine fieri, ut inmodestis hic te moderes moribus?
Phaed. Auro contra cedo modestum amatorem: a me aurum accipe.
Pal. Cedo mihi contra aurichalco cui ego sano serviam.
Plan. Bene vale, ocule mi, nam sonitum et crepitum claustrorum audio,
aeditumum aperire fanum * quo usque, quaeso, ad hunc modum
205
inter nos amore utemur semper surrepticio?
Phaed. Minime, nam parasitum misi nudiusquartus Cariam
petere argentum, is hodie hic aderit. Plan. Nimium consultas diu.
Phaed. Ita me Venus amet, ut ego te hoc triduom numquam sinam
in domo esse istac, quin ego te liberalem liberem.
210
Plan. Facito ut memineris. tene etiam, prius quam hinc abeo, savium.
Phaed. Siquidem hercle mihi regnum detur, numquam id potius persequar.
quando ego te videbo? Plan. Em istoc verbo vindictam para:
si amas, eme, ne rogites, facito ut pretio pervincas tuo.
bene vale. Phaed. Iamne ego relinquor? pulcre, Palinure, occidi.
215
Pal. Ego quidem, qui et vapulando et somno pereo. Phaed. Sequere me. --

II. i

Cappadox Migrare certumst iam nunc e fano foras,
quando Aesculapi ita sentio sententiam,
ut qui me nihili faciat nec salvom velit.
valetudo decrescit, adcrescit labor;
220
nam iam quasi zona liene cinctus ambulo,
geminos in ventre habere videor filios.
nil metuo nisi ne medius disrumpar miser.
Palinvrvs Si recte facias, Phaedrome, auscultes mihi
atque istam exturbes ex animo aegritudinem.
225
paves, parasitus quia non rediit Caria:
adferre argentum credo; nam si non ferat,
tormento non retineri potuit ferreo,
quin reciperet se huc esum ad praesepem suam.
Ca. Quis hic est qui loquitur? Pa. Quoiam vocem ego audio?
230
Capp. Estne hic Palinurus Phaedromi? Pal. Quis hic est homo
cum collativo ventre atque oculis herbeis?
de forma novi, de colore non queo
novisse. iam iam novi: leno est Cappadox.
congrediar. Capp. Salve, Palinure. Pal. O scelerum caput,
235
salveto. quid agis? Capp. Vivo. Pal. Nempe ut dignus es.
sed quid tibi est? Capp. Lien enecat, renes dolent,
pulmones distrahuntur, cruciatur iecur,
radices cordis pereunt, hirae omnes dolent.
Pal. Tum te igitur morbus agitat hepatiarius.
240
Capp. Facile est miserum inridere. Pal. Quin tu aliquot dies
perdura, dum intestina exputescunt tibi,
nunc dum salsura sat bonast: si id feceris,
venire poteris intestinis vilius.
Capp. Lien dierectust. Pal. Ambula, id lieni optumumst.
245
Capp. Aufer istaec, quaeso, atque hoc responde quod rogo.
potin coniecturam facere, si narrem tibi
hac nocte quod ego somniavi dormiens?
Pal. Vah, solus hic homost qui sciat divinitus.
quin coniectores a me consilium petunt:
250
quod eis respondi, ea omnes stant sententia.

II. ii

Cocvs Palinure, quid stas? quin depromuntur mihi
quae opus sunt, parasito ut sit paratum prandium,
quom veniat? Pal. Mane sis, dum huic conicio somnium.
Coc. Tute ipse, si quid somniasti, ad me refers.
255
Pal. Fateor. Coc. Abi, deprome. Pal. Age tu interea huic somnium
narra, meliorem quam ego sum suppono tibi.
nam quod scio omne ex hoc scio. Cap. Operam ut det. Pal. Dabit. --
Capp. Facit hic quod pauci, ut sit magistro obsequens.
da mi igitur operam. Coc. Tam etsi non novi, dabo.
260
Capp. Hac nocte in somnis visus sum viderier
procul sedere longe a me Aesculapium,
neque eum ad me adire neque me magni pendere
visumst. Coc. Item alios deos facturos scilicet:
sane illi inter se congruont concorditer.
265
nihil est mirandum, melius si nil fit tibi,
namque incubare satius te fuerat Iovi,
qui tibi auxilio in iure iurando fuit.
Capp. Siquidem incubare velint qui periuraverint,
locus non praeberi potis est in Capitolio.
270
Coc. Hoc animum advorte: pacem ab Aesculapio
petas, ne forte tibi evenat magnum malum,
quod in quiete tibi portentumst. Capp. Bene facis.
ibo atque orabo. -- Coc. Quae res male vortat tibi. --
Palinvrvs Pro di immortales, quem conspicio? quis illic est?
275
estne hic parasitus qui missust in Cariam?
heus Phaedrome, exi, exi, exi, inquam, ocius.
Phaedromvs Quid istic clamorem tollis? Pal. Parasitum tuom
video currentem ellum usque in platea ultima.
hinc auscultemus quid agat. Phaed. Sane censeo.

II. iii

280
Cvrcvlio Date viam mihi, noti [atque] ignoti, dum ego hic officium meum
facio: fugite omnes, abite et de via decedite,
ne quem in cursu capite aut cubito aut pectore offendam aut genu.
ita nunc subito, propere et celere obiectumst mihi negotium,
nec <homo> quisquamst tam opulentus, qui mi obsistat in via,
285
nec strategus nec tyrannus quisquam, nec agoranomus,
nec demarchus nec comarchus, nec cum tanta gloria,
quin cadat, quin capite sistat in via de semita.
tum isti Graeci palliati, capite operto qui ambulant,
qui incedunt suffarcinati cum libris, cum sportulis,
290
constant, conferunt sermones inter se<se> drapetae,
obstant, obsistunt, incedunt cum suis sententiis,
quos semper videas bibentes esse in thermipolio,
ubi quid subripuere: operto capitulo calidum bibunt,
tristes atque ebrioli incedunt: eos ego si offendero,
295
ex unoquoque eorum exciam crepitum polentarium.
tum isti qui ludunt datatim servi scurrarum in via,
et datores et factores omnis subdam sub solum.
proin se domi contineant * , vitent infortunio.
Phaed. Recte hic monstrat, si imperare possit. nam ita nunc mos viget,
300
ita nunc servitiumst: profecto modus haberi non potest.
Cvr. Ecquis est qui mihi commonstret Phaedromum genium meum?
ita res subita est, celeriter mihi [hoc] homine convento est opus.
Pal. Te ille quaerit. Phaed. Quid si adeamus? heus, Curculio, te volo.
Cvrc. Quis vocat? quis nominat me? Phaed. Qui te conventum cupit.
305
C. Haud magis <me> cupis quam ego te cupio. Ph. O mea opportunitas,
Curculio exoptate, salve. Cvrc. Salve. Phaed. Salvom gaudeo
te advenire. cedo tuam mi dexteram. ubi sunt spes meae?
eloquere, obsecro hercle. Cvrc. Eloquere, te obsecro, ubi sunt meae?
Phaed. Quid tibist? Cvrc. Tenebrae oboriuntur, genua inedia succidunt.
310
Phaed. Lassitudine hercle credo. Cvrc. Retine, retine me, obsecro.
Phaed. Viden ut expalluit? datin isti sellam, ubi assidat, cito
et aqualem cum aqua? properatin ocius? Cvrc. Animo male est.
Pal. Vin aquam? Cvrc. Si frustulenta est, da, obsecro hercle, obsorbeam.
Pal. Vae capiti tuo. Cvrc. Obsecro hercle, facite ventum ut gaudeam.
315
Pal. Maxume. Cvrc. Quid facitis, quaeso? Pal. Ventum. Cvrc. Nolo equidem mihi
fieri ventulum. Phaed. Quid igitur vis? Cvrc. Esse, ut ventum gaudeam.
Pal. Iuppiter te dique perdant. Cvrc. Perii, prospicio parum,
gramarum habeo dentes plenos, lippiunt fauces fame,
ita cibi vacivitate venio lassis lactibus.
320
Ph. Iam edes aliquid. Cv. Nolo hercle aliquid: certum quam aliquid mavolo.
Pal. Immo si scias, reliquiae quae sint. Cvrc. Scire nimis lubet
ubi sient, nam illis conventis sane opus est meis dentibus.
Ph. Pernam, abdomen, sumen sueris, glandium-- Cv. Ain tu omnia haec?
in carnario fortasse dicis. Ph. Immo in lancibus,
325
quae tibi sunt parata, postquam scimus venturum. Cvrc. Vide
ne me ludas. Phaed. Ita me amabit quam ego amo, ut ego haud mentior.
sed quod te misi, nihilo sum certior. Cvrc. Nihil attuli.
Phaed. Perdidisti me. Cvrc. Invenire possum, si mi operam datis.
postquam tuo iussu profectus sum, perveni in Cariam,
330
video tuom sodalem, argenti rogo uti faciat copiam.
scires velle gratiam tuam, noluit frustrarier,
ut decet velle hominem amicum amico, atque opitularier:
respondit mihi paucis verbis, atque adeo fideliter,
quod tibi est item sibi esse, magnam argenti inopiam.
335
Phaed. Perdis me tuis dictis. Cvrc. Immo servo et servatum volo.
postquam mihi responsum est, abeo ab illo maestus ad forum
med illo frustra advenisse. forte aspicio militem.
aggredior hominem, saluto adveniens. 'salve' inquit mihi,
prendit dexteram, seducit, rogat quid veniam Cariam;
340
dico me illo advenisse animi causa. ibi me interrogat,
ecquem in Epidauro Lyconem tarpezitam noverim.
dico me novisse. 'quid? lenonem Cappadocem?' annuo
visitasse. 'sed quid eum vis?' 'quia de illo emi virginem
triginta minis, vestem, aurum; et pro is decem coaccedunt minae. '
345
'dedisti tu argentum?' inquam. 'immo apud trapezitam situm est
illum quem dixi Lyconem, atque ei mandavi, qui anulo
meo tabellas obsignatas attulisset, ut daret
operam, ut mulierem a lenone cum auro et veste abduceret. '
postquam hoc mihi narravit, abeo ab illo. revocat me ilico,
350
vocat me ad cenam; religio fuit, denegare nolui.
'quid si abeamus ac decumbamus?' inquit. consilium placet:
'neque diem decet morari, neque nocti nocerier. '
'omnis res paratast'. et nos, quibus paratum est, assumus.
postquam cenati atque appoti, talos poscit sibi in manum,
355
provocat me in aleam, ut ego ludam: pono pallium;
ille suom amiculum opposivit, invocat Planesium.
Phaed. Meosne amores? Cvrc. Tace parumper. iacit volturios quattuor.
talos arripio, invoco almam meam nutricem Herculem,
iacto basilicum; propino magnum poclum: ille ebibit,
360
caput deponit, condormiscit. ego ei subduco anulum,
deduco pedes de lecto clam, ne miles sentiat.
rogant me servi quo eam: dico me ire quo saturi solent.
ostium ubi conspexi, exinde me ilico protinam dedi.
364a
Phaed. Laudo. Cvrc. Laudato quando illud quod cupis effecero. * * *
eamus nunc intro, ut tabellas consignemus. Phaed. Num moror?
Cvrc. Atque aliquid prius obstrudamus, pernam, sumen, glandium,
haec sunt ventris stabilimenta, pane et assa bubula,
poculum grande, aula magna, ut satis consilia suppetant.
tu tabellas consignato, hic ministrabit, ego edam.
370
dicam quem ad modum conscribas. sequere me hac intro. Phaed. Sequor. --

III. i

Lyco Beatus videor: subduxi ratiunculam,
quantum aeris mihi sit quantumque alieni siet:
dives sum, si non reddo eis quibus debeo.
[si reddo illis quibus debeo, plus alieni est. ]
375
verum hercle vero cum belle recogito,
si magis me instabunt, ad praetorem sufferam.
[habent hunc morem plerique argentarii,
ut alius alium poscant, reddant nemini,
pugnis rem solvant, si quis poscat clarius.]
380
qui homo mature quaesivit pecuniam,
nisi eam mature parsit, mature esurit.
cupio aliquem emere puerum, qui usurarius
nunc mihi quaeratur. usus est pecunia.
Cvrcvlio Nil tu me saturum monueris. memini et scio.
385
ego hoc effectum lepide tibi tradam. tace.
edepol ne ego hic med intus explevi probe,
et quidem reliqui in ventre cellae uni locum,
ubi reliquiarum reliquias reconderem.
quis hic est qui operto capite Aesculapium
390
salutat? attat, quem quaerebam. sequere me.
simulabo quasi non noverim. heus tu, te volo.
Lyc. Vnocule, salve. Cvrc. Quaeso, deridesne me?
Lyc. De Coclitum prosapia te esse arbitror,
nam ei sunt unoculi. Cvrc. Catapulta hoc ictum est mihi
395
apud Sicyonem. Lyc. Nam quid id refert mea,
an aula quassa cum cinere effossus siet?
Cvrc. Superstitiosus hic quidem est, vera praedicat;
nam illaec catapultae ad me crebro commeant.
adulescens, ob rem publicam hoc intus mihi
400
quod insigne habeo, quaeso ne me incomities.
Lyc. Licetne inforare, si incomitiare non licet?
Cvrc. Non inforabis me quidem, nec mihi placet
tuom profecto nec forum nec comitium.
sed hunc, quem quaero, commonstrare si potes,
405
inibis a me solidam et grandem gratiam.
Lyconem quaero tarpezitam. Lyc. Dic mihi,
quid eum nunc quaeris? aut cuiati's? Cvrc. Eloquar.
ab Therapontigono Platagidoro milite.
Lyc. Novi edepol nomen, nam mihi istoc nomine,
410
dum scribo, explevi totas ceras quattuor.
sed quid Lyconem quaeris? Cvrc. Mandatumst mihi,
ut has tabellas ad eum ferrem. Lyc. Quis tu homo es?
Cvrc. Libertus illius, quem omnes Summanum vocant.
Lyc. Summane, salve. qui Summanu's? fac sciam.
415
Cvrc. Quia vestimenta, ubi obdormivi ebrius,
summano, ob eam rem me omnes Summanum vocant.
Lyc. Alibi te meliust quaerere hospitium tibi:
apud me profecto nihil est Summano loci.
sed istum quem quaeris ego sum. Cvrc. Quaeso, tune is es,
420
Lyco trapezita? Lyc. Ego sum. Cvrc. Multam me tibi
salutem iussit Therapontigonus dicere,
et has tabellas dare me iussit. Lyc. Mihin? Cvrc. Ita.
cape, signum nosce. nostin? Lyc. Quidni noverim?
clupeatus elephantum ubi machaera dissicit.
425
Cvrc. Quod istic scriptum est, id te orare iusserat
profecto ut faceres, suam si velles gratiam.
Lyc. Concede, inspiciam quid sit scriptum. Cvrc. Maxime,
tuo arbitratu, dum auferam abs te id quod peto.
Lyc. 'Miles Lyconi in Epidauro hospiti
430
suo Therapontigonus Platagidorus plurimam
salutem dicit.' Cvrc. Meus hic est, hamum vorat.
Lyc. 'Tecum oro et quaeso, qui has tabellas adferet
tibi, ut ei detur quam istic emi virginem,
quod te praesente isti egi teque interprete,
435
et aurum et vestem. iam scis ut convenerit:
argentum des lenoni, is huic det virginem. '
ubi ipsus? cur non venit? Cvrc. Ego dicam tibi:
quia nudiusquartus venimus in Cariam
ex India; ibi nunc statuam volt dare auream
440
solidam faciundam ex auro Philippo, quae siet
septempedalis, factis monumentum suis.
Lyc. Quam ob rem istuc? Cvrc. Dicam. quia enim Persas, Paphlagones,
Sinopes, Arabes, Cares, Cretanos, Syros,
Rhodiam atque Lyciam, Perediam et Perbibesiam,
445
Centauromachiam et Classiam Vnomammiam,
~ Libyamque oram omnem Conterebromniam,
dimidiam partem nationum usque omnium
subegit solus intra viginti dies.
Lyc. Vah. Cvrc. Quid mirare? Lyc. Quia enim in cavea si forent
450
conclusi, itidem ut pulli gallinacei,
ita non potuere uno anno circumirier.
credo hercle te esse ab illo, ita nugas blatis.
Cvrc. Immo etiam porro, si vis, dicam. Lyc. Nil moror.
sequere hac, te absolvam qua advenisti gratia.
455
atque eccum video. leno, salve. Cappadox Di te ament.
Lyc. Quid hoc quod ad te venio? Capp. Dicas quid velis.
Lyc. Argentum accipias, cum illo mittas virginem.
Capp. Quid quod iuratus sum? Lyc. Quid id refert tua,
459-460
dum argentum accipias? Capp. Qui monet quasi adiuvat.
sequimini. Cvrc. Leno, cave in te sit mora mihi. --461

IV. i
Choragvs Edepol nugatorem lepidum lepide hunc nactust Phaedromus.
halapantam an sycophantam magis esse dicam nescio.
ornamenta quae locavi metuo ut possim recipere;
465
quamquam cum istoc mihi negoti nihil est: ipsi Phaedromo
credidi; tamen asservabo. sed dum hic egreditur foras,
commonstrabo, quo in quemque hominem facile inveniatis loco,
ne nimio opere sumat operam si quem conventum velit,
vel vitiosum vel sine vitio, vel probum vel improbum.
470
qui periurum convenire volt hominem ito in comitium;
qui mendacem et gloriosum, apud Cloacinae sacrum,
ditis damnosos maritos sub basilica quaerito.
ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent,
symbolarum collatores apud forum piscarium.
475
in foro infimo boni homines atque dites ambulant,
in medio propter canalem, ibi ostentatores meri;
confidentes garrulique et malevoli supera lacum,
qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliam
et qui ipsi sat habent quod in se possit vere dicier.
480
sub veteribus, ibi sunt qui dant quique accipiunt faenore.
pone aedem Castoris, ibi sunt subito quibus credas male.
in Tusco vico, ibi sunt homines qui ipsi sese venditant,
[in Velabro vel pistorem vel lanium vel haruspicem]
vel qui ipsi vorsant vel qui aliis ubi vorsentur praebeant.
485
[ditis damnosos maritos apud Leucadiam Oppiam.]
sed interim fores crepuere: linguae moderandum est mihi. --

IV. ii

Cvrcvlio I tu prae, virgo: non queo quod pone me est servare.
et aurum et vestem omnem suam esse aiebat quam haec haberet.
Cappadox Nemo it infitias. Cvrc. At tamen meliusculum est monere.
490
Lyco Memento promisisse te, si quisquam hanc liberali
causa manu assereret, mihi omne argentum redditum iri,
minas triginta. Capp. Meminero, de istoc quietus esto.
et nunc idem dico. Cvrc. Et quidem meminisse ego haec volam te.
Capp. Memini, et mancupio tibi dabo. Cvrc. Egon ab lenone quicquam
495
mancupio accipiam, quibus sui nihil est nisi una lingua,
qui abiurant si quid creditum est? alienos mancupatis,
alienos manu emittitis alienisque imperatis,
nec vobis auctor ullus est nec vosmet estis ulli.
item genus est lenonium inter homines meo quidem animo
500
ut muscae, culices, cimices pedesque pulicesque:
odio et malo et molestiae, bono usui estis nulli,
nec vobiscum quisquam in foro frugi consistere audet;
qui constitit, culpant eum, conspicitur vituperatur,
eum rem fidemque perdere, tam etsi nil fecit, aiunt.
505
Lyc. Edepol lenones meo animo novisti, lusce, lepide.
Cvrc. Eodem hercle vos pono et paro: parissimi estis hibus:
hi saltem in occultis locis prostant, vos in foro ipso;
vos faenore homines, hi male suadendo et lustris lacerant.
rogitationis plurimas propter vos populus scivit,
510
quas vos rogatas rumpitis: aliquam reperitis rimam;
quasi aquam ferventem frigidam esse, ita vos putatis leges.
Lyc. Tacuisse mavellem. Capp. Hau male meditate maledicax es.
Cvrc. Indignis si male dicitur, male dictum id esse dico,
verum si dignis dicitur, bene dictumst meo quidem animo.
515
ego mancupem te nil moror nec lenonem alium quemquam.
Lyco, numquid vis? Ly. Bene vale. Cv. Vale. Ca. Heus tu, tibi ego dico.
Cvrc. Eloquere, quid vis? Capp. Quaeso, ut hanc cures, <ut> bene sit isti.
bene ego istam eduxi meae domi et pudice. Cvrc. Si huius miseret,
ecquid das qui bene sit? Capp. Malum. Cvrc. Opust hoc qui te procures.
520
Capp. Quid stulta ploras? ne time, bene hercle vendidi ego te;
fac sis bonae frugi sies, sequere istum bella belle.
Lyc. Summane, numquid nunciam me vis? Cvrc. Vale atque salve,
nam et operam et pecuniam benigne praebuisti.
Lyc. Salutem multam dicito patrono. Cvrc. Nuntiabo. --
525
Lyc. Numquid vis, leno? Capp. Istas minas decem, qui me procurem,
dum melius sit mihi, des. Lyc. Dabuntur, cras peti iubeto. --
Capp. Quando bene gessi rem, volo hic in fano supplicare.
nam illam minis olim decem puellam parvolam emi,
sed eum qui mi illam vendidit numquam postilla vidi;
530
periisse credo. quid id mea refert? ego argentum habeo.
quoi homini di sunt propitii, lucrum ei profecto obiciunt.
nunc rei divinae operam dabo. certumst bene me curare. --

IV. iii

Therapontigonvs Non ego nunc mediocri incedo iratus iracundia,
sed eapse illa qua excidionem facere condidici oppidis.
535
nunc nisi tu mihi propere properas dare iam triginta minas,
quas ego apud te deposivi, vitam propera ponere.
Lyco Non edepol nunc ego te mediocri macto infortunio,
sed eopse illo quo mactare soleo quoi nil debeo.
Ther. Ne te mi facias ferocem aut supplicare censeas.
540
Lyc. Nec tu me quidem umquam subiges, redditum ut reddam tibi,
nec daturus sum. Ther. Idem ego istuc quom credebam credidi,
te nihil esse redditurum. Lyc. Quor nunc a me igitur petis?
Ther. Scire volo quoi reddidisti. Lyc. Lusco liberto tuo,
is Summanum se vocari dixit, ei reddidi.
545
[qui has tabellas obsignatas attulit. Ther. Quas tu mihi tabellas?]
quos tu mihi luscos libertos, quos Summanos somnias?
nec mihi quidem libertus ullust. Lyc. Facis sapientius
quam pars ~ lenonum, libertos qui habent et eos deserunt.
Ther. Quid feci ~ Lyc. Quod mandasti feci, tui honoris gratia,
550
tuom qui signum ad me attulisset, nuntium ne spernerem.
Ther. Stultior stulto fuisti, qui tabellis crederes.
Lyc. Quis res publica et privata geritur, nonne eis crederem?
ego abeo, tibi res solutast recte. bellator, vale.
Ther. Quid valeam? Lyc. Aut tu aegrota aetatem, si lubet, per me quidem. --
555
Ther. Quid ego nunc faciam? quid refert me fecisse regibus
ut mi oboedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit?

IV. iv

Cappadox Quoi homini di sunt propitii, ei non esse iratos puto.
postquam rem divinam feci, venit in mentem mihi,
ne trapezita exulatum abierit, argentum ut petam,
560
ut ego potius comedim quam ille. Ther. Iusseram salvere te.
Capp. Therapontigone Platagidore, salve; salvos quom advenis
in Epidaurum, hic hodie apud me--numquam delinges salem.
Ther. Bene vocas, verum locata res est--ut male sit tibi.
sed quid agit meum mercimonium apud te? Capp. Nil apud me quidem,
565
ne facias testis, neque equidem debeo quicquam. Ther. Quid est?
Capp. Quod fui iuratus feci. Ther. Reddin an non virginem,
prius quam te huic meae machaerae obicio, mastigia?
Capp. Vapulare ego te vehementer iubeo: ne me territes.
illa abductast, tu auferere hinc a me, si perges mihi
570
male loqui, profecto, cui ego nisi malum nil debeo.
T. Mihin malum minitare? C. Atque edepol non minitabor, sed dabo,
mihi si perges molestus esse. Ther. Leno minitatur mihi,
meaeque pugnae proeliares plurimae optritae iacent?
at ita me machaera et clupeus *
575
bene iuvent pugnantem in acie: nisi mi virgo redditur,
iam ego te faciam ut hic formicae frustillatim differant.
Capp. At ita me volsellae, pecten, speculum, calamistrum meum
bene me amassint meaque axitia linteumque extersui,
ut ego tua magnifica verba neque istas tuas magnas minas
580
non pluris facio quam ancillam meam quae latrinam lavat.
ego illam reddidi qui argentum a te attulit. Ther. Quis is est homo?
Capp. Tuom libertum esse aiebat sese Summanum. Ther. Meum?
attat, Curculio hercle verba mihi dedit, cum cogito.
is mihi anulum subripuit. Capp. Perdidistin tu anulum?
585
miles pulchre centuriatus est expuncto in manipulo.
Ther. Vbi nunc Curculionem inveniam? Capp. In tritico facillume,
vel quingentos curculiones pro uno faxo reperias.
ego abeo, vale atque salve. -- Ther. Male vale, male sit tibi.
quid ego faciam? maneam an abeam? sicin mi esse os oblitum?
590
cupio dare mercedem qui illunc ubi sit commonstret mihi.

V. i

Cvrcvlio Antiquom poetam audivi scripsisse in tragoedia,
mulieres duas peiores esse quam unam. res itast.
verum mulierem peiorem quam haec amica est Phaedromi
non vidi aut audivi, neque pol dici nec fingi potest
595
peior quam haec est: quae ubi me habere hunc conspicatast anulum,
rogat unde habeam. 'quid id tu quaeris?' 'quia mi quaesitost opus. '
nego me dicere. ut eum eriperet, manum arripuit mordicus.
vix foras me abripui atque effugi. apage istanc caniculam.

V. ii

Planesivm Phaedrome, propera. Phaedromvs Quid properem? Plan. Parasitum
ne amiseris.
600
magna res est. Phaed. Nulla est mihi, nam quam habui absumpsi celeriter.
Plan. Teneo. Phaed. Quid negotist? Plan. Rogita unde istunc habeat anulum.
pater istum meus gestitavit * Cvrc. At mea matertera.
Plan. Mater ei utendum dederat. Cvrc. Pater + uois rusum tibi.
Plan. Nugas garris. Cvrc. Soleo, nam propter eas vivo facilius.
605
Plan. Quid nunc? obsecro, parentes ne meos mihi prohibeas.
Cvrc. Quid ego? sub gemmane abstrusos habeo tuam matrem et patrem?
Plan. Libera ego sum nata. Cvrc. Et alii multi qui nunc serviunt.
Phaed. Enim vero irascor. Cvrc. Dixi equidem tibi, unde ad me hic pervenerit.
quotiens dicendum est? elusi militem, inquam, in alea.
610
Th. Salvos sum, eccum quem quaerebam. quid agis, bone vir? Cv. Audio.
si vis tribus bolis, vel in chlamydem. Ther. Quin tu is in malam crucem
cum bolis, cum bulbis? redde mihi iam argentum aut virginem.
Cvrc. Quod argentum, quas tu mihi tricas narras? quam tu virginem
me reposcis? Ther. Quam ab lenone abduxti hodie, scelus viri.
615
C. Nullam abduxi. T. Certe eccistam video. Ph. Virgo haec libera est.
Ther. Mean ancilla libera ut sit, quam ego numquam emisi manu?
Phaed. Quis tibi hanc dedit mancipio? aut unde emisti? fac sciam.
Ther. Ego quidem pro istac rem solvi ab trapezita meo.
quam ego pecuniam quadruplicem abs te et lenone auferam.
620
Phaed. Qui scis mercari furtivas atque ingenuas virgines,
ambula in ius. Ther. Non eo. Phaed. Licet [te] antestari? Ther. Non licet.
Phaed. Iuppiter te, miles, perdat, intestatus vivito;
at ego, quem licet, te. accede huc. Ther. Servom antestari? Cvrc. Vide.
624-625
em ut scias me liberum esse. ergo ambula in ius. Ther. Em tibi.
626
C. O cives, cives. T. Quid clamas? Ph. Quid tibi istum tactio est?
T. Quia mihi lubitum est. Ph. Accede huc tu, ego illum tibi dedam, tace.
Plan. Phaedrome, obsecro serva me. Ph. Tamquam me et genium meum.
miles, quaeso <te> ut mihi dicas unde illum habeas anulum,
630
quem parasitus hic te elusit. Plan. Per tua genua te obsecro,
ut nos facias certiores. Ther. Quid istuc ad vos attinet?
quaeratis chlamydem et machaeram hanc unde ad me pervenerit.
Cvrc. Vt fastidit gloriosus. Ther. Mitte istum, ego dicam omnia.
Cvrc. Nihil est quod ille dicit. Plan. Fac me certiorem, obsecro.
635
Ther. Ego dicam, surge. hanc rem agite atque animum advortite.
pater meus habuit Periplanes +Planesium
is prius quam moritur mihi dedit tamquam suo,
ut aequom fuerat, filio. Plan. Pro Iuppiter.
Ther. Et isto me heredem fecit. Plan. <O> Pietas mea,
640
serva me, quando ego te servavi sedulo.
frater mi, salve. Ther. Qui credam ego istuc? cedo,
si vera memoras, quae fuit mater tua?
Plan. Cleobula. Ther. Nutrix quae fuit? Plan. Archestrata.
644-645
ea me spectatum tulerat per Dionysia.
646
postquam illo ventum est, iam, ut me collocaverat,
exoritur ventus turbo, spectacla ibi ruont,
ego pertimesco: [tum] ibi me nescio quis arripit
timidam atque pavidam, nec vivam nec mortuam.
650
nec quo me pacto abstulerit possum dicere.
Ther. Memini istanc turbam fieri. sed tu dic mihi,
ubi is est homo qui te surripuit? Plan. Nescio.
verum hunc servavi semper mecum una anulum;
cum hoc olim perii. Ther. Cedo, ut inspiciam. Cvrc. Sanan es,
655
quae isti committas? Plan. Sine modo. Ther. Pro Iuppiter,
hic est quem ego tibi misi natali die.
tam facile novi quam me. salve, mea soror.
Plan. Frater mi, salve. Phaed. Deos volo bene vortere
istam rem vobis. Cvrc. Et ego nobis omnibus:
,660
tu ut hodie adveniens cenam des sororiam
hic nuptialem cras dabit. promittimus.
Ther. Tace tu. Cvrc. Non taceo, quando res vortit bene.
tu istanc desponde huic, miles. ego dotem dabo.
Ther. Quid dotis? Cvrc. Egone? ut semper, dum vivat, me alat.
665
verum hercle dico. Ther. Me lubente feceris.
sed leno hic debet nobis triginta minas.
Phaed. Quam ob rem istuc? Ther. Quia ille ita repromisit mihi:
si quisquam hanc liberali asseruisset manu,
sine controversia omne argentum reddere.
670
nunc eamus ad lenonem. Cvrc. Laudo. Phaed. Hoc prius volo,
meam rem agere. Ther. Quid id est? Phaed. Vt mihi hanc despondeas.
Cvrc. Quid cessas, miles, hanc huic uxorem dare?
T. Si haec volt. Pl. Mi frater, cupio. T. Fiat. C. Bene facis.
Phaed. Spondesne, miles, mi hanc uxorem? Ther. Spondeo.
675
Cvrc. Et ego hoc idem una spondeo. Ther. Lepide facis.
sed eccum lenonem, incedit, thensaurum meum.

V. iii

679
Cappadox Argentariis male credi qui aiunt, nugas praedicant:
nam et bene et male credi dico; id adeo ego hodie expertus sum.
non male creditur qui numquam reddunt, sed prorsum perit.
vel ille, decem minas dum solvit, omnis mensas transiit.
postquam nil fit, clamore hominem posco: ille in ius me vocat;
pessume metui, ne mihi hodie apud praetorem solveret.
685
verum amici compulerunt: reddit argentum domo.
nunc domum properare certumst. Ther. Heus tu, leno, te volo.
Phaed. Et ego te volo. Capp. At ego vos nolo ambos. Ther. Sta sis ilico,
atque argentum propere propera vomere. Capp. Quid mecum est tibi?
aut tibi? Ther. Quia ego ex te hodie faciam pilum catapultarium
690
atque ita te nervo torquebo, itidem ut catapultae solent.
Phaed. Delicatum te hodie faciam, cum catello ut accubes,
ferreo ego dico. Capp. At ego vos ambo in robusto carcere
ut pereatis. Phaed. Collum obstringe, abduce istum in malam crucem.
Th. Quidquid est, ipse ibit potius. Ca. Pro deum atque hominum fidem,
695
hocine pacto indemnatum atque intestatum me abripi?
obsecro, Planesium, et te, Phaedrome, auxilium ut feras.
Plan. Frater, obsecro te, noli hunc condemnatum perdere.
bene et pudice me domi habuit. Ther. Haud voluntate id sua:
Aesculapio huic habeto, quom pudica es, gratiam;
700
nam si valuisset, iam pridem quoquo posset mitteret.
Phaed. Animum advortite, <ego> si possum hoc inter vos componere.
mitte istunc. accede huc, leno. dicam meam sententiam,
siquidem voltis quod decrero facere. Ther. Tibi permittimus:
Capp. Dum quidem hercle ita iudices, ne quisquam a me argentum auferat.
705
T. Quodne promisti? Ca. Qui promisi? Ph. Lingua. Ca. Eadem nunc nego.
dicendi, non rem perdendi gratia haec nata est mihi.
Ph. Nihil agit, collum obstringe homini. Ca. Iam iam faciam ut iusseris.
Ther. Quando vir bonus es, responde quod rogo. Capp. Roga quod lubet.
Ther. Promistin, si liberali quisquam hanc assereret manu,
710
te omne argentum redditurum? Capp. Non commemini dicere.
Ther. Quid? negas? Capp. Nego hercle vero. quo praesente? quo in loco?
Ther. Me ipso praesente et Lycone tarpezita. Capp. Non taces?
Ther. Non taceo. Capp. Non ego te flocci facio; ne me territes.
Ther. Me ipso praesente et Lycone factum est. Phaed. Satis credo tibi.
715
nunc adeo, ut tu scire possis, leno, meam sententiam:
libera haec est, hic huius frater est, haec autem illius soror, +
haec mihi nubet: tu huic argentum redde. hoc iudicium meum est.
Ther. Tu autem in nervo iam iacebis, nisi mi argentum redditur.
Capp. Hercle istam rem iudicasti perfidiose, Phaedrome.
720
et tibi oberit et te, miles, di deaeque perduint.
tu me sequere. Ther. Quo sequar te? Capp. Ad trapezitam meum
ad praetorem. nam inde rem solvo omnibus quibus debeo.
Ther. Ego te in nervom, haud ad praetorem hinc rapiam, ni argentum refers.
Capp. Ego te vehementer perire cupio, ne tu [me] nescias.
725
Ther. Itane vero? Capp. Ita hercle vero. Ther. Novi ego hos pugnos meos.
Capp. Quid tum? Ther. Quid tum, rogitas? hisce ego, si tu me irritaveris,
placidum te hodie reddam. Capp. Age ergo, recipe actutum. Ther. Licet.
Phaed. Tu, miles, apud me cenabis. hodie fient nuptiae.
Ther. Quae res bene vortat mi et vobis. spectatores, plaudite.


Plautus The Latin Library The Classics Homepage