T. MACCI PLAVTI CASINA



PERSONAE

OLYMPIO VILICVS
CHALINVS SERVOS
CLEOSTRATA MVLIER
PARDALISCA ANCILLA
MYRRHINA MVLIER
LYSIDAMVS SENEX
ALCESIMVS SENEX
COQVOS
TIBICEN

ARGUMENTVM

Conseruam uxorem duo conserui expetunt.
Alium senex allegat, alium filius.
Senem adiuuat sors: uerum decipitur dolis.
Ita ei subicitur pro puella seruolus
Nequam, qui dominum mulcat atque uilicum.
Adulescens ducit ciuem Casinam cognitam.

PROLOGVS

Saluere iubeo spectatores optumos,
Fidem qui facitis maxumi et uos Fides.
Si uerum dixi, signum clarum date mihi,
Vt uos mi esse aequos iam inde a principio sciam.
Qui utuntur uino uetere sapientis puto
Et qui lubenter ueteres spectant fabulas.
Antiqua opera et uerba quom uobis placent,
Aequomst placere ante alias ueteres fabulas.
Nam nunc nouae quae prodeunt comoediae
Multo sunt nequiores quam nummi noui.
Nos postquam populi rumore intelleximus
Studiose expetere uos Plautinas fabulas,
Antiquam eius edimus comoediam,
Quam uos probastis qui estis in senioribus:
Nam iuniorum qui sunt, non norunt, scio,
Verum ut cognoscant dabimus operam sedulo.
Haec quom primum actast, uicit omnis fabulas.
Ea tempestate flos poetarum fuit,
Qui nunc abierunt hinc in communem locum:
Sed tamen absentes prosunt pro praesentibus.
Vos omnes opere magno esse oratos uolo,
Benigne ut operam detis ad nostrum gregem.

Eicite ex animo curam atque alienum aes
Nequis formidet flagitatorem suom:
Ludi sunt, ludus datus est argentariis,
Tranquillumst, Alcedonia sunt circum forum.
Ratione utuntur: ludis poscunt neminem
Secundum ludos reddunt autem nemini.
Aures uociuae si sunt, animum aduortite:
Comoediai nomen dare uobis uolo.
Clerumenoe uocatur haec comoedia
Graece, latine Sortientes. Deiphilus
Hanc graece scripsit, postid rursum denuo
Latine Plautus cum latranti nomine.
Senex hic maritus habitat: eist filius:
Is ima cum patre in illisce habitat aedibus.
Est ei quidam seruos, qui in morbo cubat ---
Immo hercle uero in lecto, nequid mentiar ---:
Is seruos, sed abhinc annos factumst sedecim,
Quom conspicatust primulo crepusculo
Puellam exponi. adit extemplo ad mulierem,
Quae illam exponebat: orat, ut eam det sibi.
Exorat, aufert, detulit recta domum:
Dat erae suae: orat, ut eam curet educet.
Era fecit, educauit magna industria,
Quasi si esset ex se nata, non multo secus.
Postquam ea adoleuit ad eam aetatem, ut uiris
Placere posset, eam puellam hic senex
Amat efflictim et item contra filius.
Nunc sibi uterque contra legiones parat
Paterque filiusque clam alter alterum.
Pater adlegauit uilicum, qui posceret
Sibi istanc uxorem: is sperat, si ei sit data,

Sibi fore paratas clam uxorem excubias foris.
Filius is autem armigerum adlegauit suom,
Qui sibi eam uxorem poscat: scit, si id impetret,
Futurum quod amat intra praesepis suas.
Senis uxor sensit uirum amori operam dare:
Propterea una consentit cum folio.
Ille autem postquam filium sensit suom
Eandem illam amare et esse impedimento sibi,
Hinc adulescentem peregre ablegauit pater.
Sciens ei mater dat operam absenti tamen.
Is---ne exspectetis---hodie in hac comoedia
In urbem non redibit: Plautus noluit:
Pontem interrupit, qui erat ei in itinere.
Sunt hic, inter se quos nunc credo dicere:
`Quaeso hercle, quid istuc est? seruiles nuptiae?
Seruin uxorem ducent aut poscent sibi?
Nouom attulerunt, quod fit nusquam gentium.'
At ego aio id fieri in Graecia et Carthagini
Et hic in nostra terra, in Apulia:
Maioreque opere ibi seruiles nuptiae
Quam liberales etiam curari solent.
Id ni fit, mecum pignus, siquis uolt, dato
In urnam mulsi, Poenus dum iudex siet
Vel Graecus adeo uel mea causa Apulus.
Quid nunc? nil agitis? sentio, nemo sitit.
Reuortar ad illam puellam expositiciam,
Quam serui summa ui sibi uxorem expetunt.
Ea inuenietur et pudica et libera,
Ingenua Atheniensis: neque quidquam stupri
Faciet profecto in hac quidem comoedia.

Mox hercle uero post transactam fabulam
Argentum siquis dederit, ut ego suspicor,
Vltro ibit nuptum, non manebit auspices.
Tantumst. ualete, belle rem gerite et uincite
Virtute uera, quod fecistis antidhac.

ACTVS I

OLYMPIO VILICVS, CHALINVS SERVOS

OL. Non mihi licere meam rem me solum ut uolo
Loqui atque cogitare sine ted arbitro?
Quid tu, malum, me sequere? CHA. Quia certumst mihi,
Quasi umbra, quoquo tu ibis te semper sequi.
Quin edepol etiam, si in crucem uis pergere,
Sequi decretumst: dehinc conicito ceterum:
Possisne necne clam me sutelis tuis
Praeripere Casinam uxorem, proinde ut postulas.
OL. Quid tibi negotist mecum? CHA. Quid ais, impudens?
Quid in urbe reptas, uilice haud magni preti?
OL. Lubet. CHA. Quin ruri es in praefectura tua?
Quin potius quod legatumst tibi negotium
Id curas atque urbanis rebus te apstines?
Huc mihi uenisti sponsam praereptum meam.
Abi rus, abi dierectus tuam in prouinciam.
OL. Chaline, non sum oblitus officium meum:
Praefeci ruri recte qui curet tamen.

Ego huc quod ueni in urbem si impetrauero,
Uxorem ut istam ducam quam tu deperis,
Bellam et tenellam Casinam, conseruam tuam:
Quando ego eam mecum rus uxorem abduxero,
Rure incubabo usque in praefectura mea.
CHA. Tun illam ducas? hercle me suspendio
Quam tu eius potior fias satiust mortuom.
OL. Mea praedast illa: proin tu te in laqueum induas.
CHA. Ex sterculino effosse, tua illaec praeda sit?
OL. Scies hoc ita esse. uae tibi: quot te modis,
Si uiuo, habebo in nuptiis miserum meis.
CHA. Quid tu mihi facies? OL. Egone quid faciam tibi?
Primum omnium huic lucebis nouae nuptae facem:
(Postilla ut semper improbus nilique sis.)
Postid locorum quando ad uillam ueneris,
Dabitur tibi amphora una et una semita,
Fons unus, unum ahenum et octo dolia:
Quae nisi erunt semper plena, ego te implebo flagris
Ita te aggerunda curuom aqua faciam probe,
Vt postilena possit ex te fieri.
Post autem ruri nisi tu taceruom ederis
Aut quasi lumbricus terram, quod te postules
Gustare quicquam: numquam edepol ieiunium
Ieiunumst aeque atque ego te ruri reddibo.
Postid, quom lassus fueris et famelicus,
Noctu ut condigne te cubes curabitur.
CHA. Quid facies? OL. Concludere in fenestramfirmiter,
Vnde auscultare possis, quom ego illam ausculer.
Quom mihi illa dicet: mi animule, mi Olympio,

Mea uita, mea mellilla, mea festiuitas:
Sine tuos ocellos deosculer, uoluptas mea,
Sine, amabo, ted amari, meus festus dies,
Meus pullus passer, mea columba, mi lepus:
Quom mi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer,
Quasi mus in medio pariete uorsabere.
[CHA.] Nunc ne tu te mihi respondere postules.
Abeo intro: taedet tui sermonis. CHA. Te sequor:
Hic quidem pol certo nil ages sine med arbitro.

ACTVS II

CLEOSTRATA MVLIER, PARDALISCA ANCILLA

CLE. Obsignate cellas, referte anulum ad me:
Ego huc transeo in proxumum ad meam uicinam.
Vir siquid uolet me, facite hinc accersatis.
PAR. Prandium iusserat senex sibi parari.
CLE. St, tace atque abi: neque paro neque hodie coquetur:
Quando is mi et filio aduorsatur suo
Animi amorisque causa sui,
Flagitium illud hominis. Ego illum fame, ego illum siti,
Maledictis malefactis amatorem ulciscar.

Ego pol illum probe incommodis dictis angam:
Faciam, uti proinde ut est dignus uitam colat,
                    Acheruntis pabulum,
                    Flagiti persequentem,
                    Stabulum nequitiae.
Nunc huc meas fortunas eo questum ad uicinam.
Sed foris concrepuit atque eapse eccam egreditur foras.
Non pol per tempus iter huc mihi incepi.


MYRRHINA. CLEOSTRATA
MVLIERES II

MY. Sequimini, comites, in proxumum me huc. heus
uos, ecquis haec quae loquor audit?
Ego hic ero, uir si aut quispiam quaeret.
Nam ubi domi sola sum,
sopor manus caluitur.
Iussin colum ferri mihi?
CLE. Myrrhina, salue.
MY. Salue mecastor:
sed quid tus tristis, amabo?
CLE. Ita solent omnes
quae sunt male nuptae:
Domi et foris aegre quod sit
satis semper est.
Nam ego ibam ad te. MY. Et pol ego istuc ad te.
Sed quid est, quod tuo nunc animo aegrest?
Nam quod tibist aegre,
idem mihist diuidiae.
CLE. Credo ecastor: nam uicinam neminem amo merito magis quam te
Nec qua in plura sint mihi quae ego uelim.

MY. Amo te,
atque istuc expeto scire quid sit.
CLE. Vir Pessumis me modis despicatur domi.
MY. Hem. CLE. Quid est? MY. Dic idem hoc---nam pol hau satis meo
Corde accepi querellls tuas--- opsecro.
CLE. Vir me habet pessumis despicatam modis
Nec mihi ius meum optinendi optiost.
MY. Mira sunt, uera si praedicas: nam uiri
Ius suom ad mulieres optinere haud queunt.
CLE. Quin mihi ancillulam ingratiis postulat,
Quae meast, quae meo educta sumptu siet,
Vilico se suo dare:
sed ipsus eam amat.
MY. Obsecro, tace. nam hic nunc licet dicere. nos sumus. CLE. Itast.
MY. Vnde ea tibist?
Nam peculi probam nil habere addecet
Clam uirum et quae habet partum ei haud commodest,
Quin uiro aut subtrahat aut stupro inuenerit.
Hoc uiri censeo esse omne quicquid tuomst.
CLE. Tu quidem aduorsum tuam amicam omnia loqueris.

                    MY. Tace sis, stulta, et mi ausculta.
                    Noli sis tu illi aduorsari:
                    Sine amet, sine quod lubet id faciat,
                    Quando tibi nil domi delicuomst.

                    CLE. Satin sanas? nam tu quidem aduorsus
                    Tuam istaec rem loquere. MY. Insipiens,
Semper tu huic uerbo uitato abs tuo uiro. CLE. Quoi
uerbo? MY. Ei foras, mulier.
CLE. St,
Tace. MY. Quid est? CLE. Em. MY. Quis est quem uides? CLE. Vir eccum it.
Intro abi, adpropera [age], amabo. MY. Impetras: abeo.
CLE. Mox magis quom otium mihi et tibi erit,
Igitur tecum loquar: nunc uale. MY. Valeas.


LYSIDAMVS. CLEOSTRATA
SENEX MVLIER

LY. Omnibus rebus ego amorem credo et nitoribus nitidis anteuenire,
Nec potis quicquam commemorari, quod plus salis plusque leporis hodie
Habeat. cocos equidem nimis demiror, qui lituntur condimentis,
Eos eo condimento uno non utier, omnibus quod praestat.
Nam ubi amor condimentum inerit, quoiuis placituram credo,
Neque salsum neque suaue esse potest quicquam, ubi amor non admiscetur:
Fel quod amarumst, id mel faciet: hominem ex tristi lepidum et lenem.
Hanc ego de me coniecturam domi facio magis quam ex auditis:

Qui quam amo Casinam magis, inicio munditiis Munditiam antideo.
Myropolas omnis sollicito: ubiquomquest lepidum unguentum, unguor,
Vt illi placeam: et placeo, ut uideor. sed uxor me excruciat, quia uiuit.
Tristem astare aspicio: blande haec mihi mala res appellandast.
Vxor mea meaque amoenitas, quid tu agis? CLE. Manum abi atque abstine.
LY. Heia, mea Iuno, non decet esse te tam tristem tuo Ioui.
Quo nunc abis? CLE. Mitte me. LY. Mane. CLE. Non maneo. LY. At pol ego te sequar.
CLE. obsecro, sanun es? LY. Sanus. quam ted amo.
CLE. Nolo ames. LY. Non potes impetrare. CLE. Enecas.
LY. Vera dicas uelim. CLE. Credo ego istuc tibi.
LY. Respice, o mi lepos. CLE Nempe ita ut tu mihi's.
Vnde hic, amabo, unguenta olent? LY. Oh perii.
Manufesto miser teneor. cesso caput pallio detergere?
Vt te bonus Mercurius perdat, myropola, quia haec mihi dedisti.
CLE. Eho tu, nili, cana culex: uix teneor, quin quae decent te dicam.
Senecta aetate unguentatus per uias, ignaue, incedis?
LY. Pol ego amico dedi quoidam operam, dum emit unguenta. CLE. Vt cito commentust.
Ecquid te pudet? LY. Omnia quae tu uis. CLE. Vbi in lustra iacuisti?
LY. Egon in lustra? CLE. Scio plus quam tu me arbitrare. LY. Quid id est? quid [tu] seis?

CLE. Te sene omnium senem neminem esse ignauiorem.
Vnde is, nili? ubi fuisti? ubi lustratus? ubi bibisti?
Mades mecastor: uide palliolum ut rugat. LY. Di me et te infelicent,
Si ego in os meum hodie uini guttam indidi.
CLE. Immo age ut lubet bibe, es, disperde rem.
                    LY. Ohe, iam satis, uxor, Comprime te? nimium tinnis.
Relinque aliquantum orationis, cras quod mecum litiges.
Sed quid ais? iam domuisti animum, potius ut, quod uir uelit
Fieri, id facias, [potius] quam aduorsere contra? CLE. Qua de re? LY. Rogas?
Super ancilla Casina: ut detur nuptum nostro uilico,
Seruo frugi? atque ubi illi bene sit ligno, aqua calida? cibo,
Vestimentis? ubique educat pueros quos pariat
Potius quam illi seruo nequam des armigero [nisi] atque improbo,
Quoi homini hodie peculi nummus non est plumbeus.
CLE. Mirum ecastor te senecta aetate officium tuom
Non meminisse. LY. Quid iam? CLE. Quia, si facias recte aut commode,
Me sinas curare ancillas: quae meast curatio.
LY. Cui, malum, homini scutigerulo dare lubet? CLE. Quia enim filio
Nos oportet opitulari unico. LY. At quamquam unicust,
Nilo magis ille unicust mihi filius quam ego illi pater:

Illum mi aequiust quam me illi quae uolo concedere.
CLE. Tu ecastor tibi, homo, malam rem quaeris: subolet, selltio.
LY. Egone? CLE. Tu: nam quid friguttis? quid istuc tam cupide cupis?
LY. Vt enim frugi seruo detur potius quam seruo improbo.
CLE. Quid si ego impetro atque exoro a uilico, causa mea
Vt eam illi permittat? LY. Quid si ego autem ab armigero impetro,
Vt eam illi permittat? atque hoc credo impetrassere.
CLE. Conuenit. uin tuis Chalinum huc euocem uerbis foras?
Tu eum orato, ego autem orabo uilicum. LY. Sane uolo.
CLE. Iam hic erit: nunc experiemur, nostrum uter sit blandior.
LY. Hercules dique istam perdant, quod nunc liceat dicere.
Ego discrucior miser amore, illa autem quasi ob industriam
Mi aduorsatur. subolet hoc iam uxori, quod ego machinor:
Propter eam rem magis armigero dat operam de industria.


LYSIDAMVS. CHALINVS
SENEX SERVOS

LY. Qui Illum di omnes deaeque perdant. CHA. Te---uxor aiebat tua
Me uocare. LY. Ego enim uocari iussi. CHA. Eloquere quid uelis?

LY. Primum ego te porrectiore fronte uolo mecum loqui:
Stultitiast ei te esse tristem quoius potestas plus potest.
Probum et frugi hominem iam pridem esse arbitror.
CHA. Intellego.
Quin, si ita arbitrare, emittis me manu? LY. Quin id uolo:
Sed nil est me cupere factum, nisi tu factis adiuuas.
CHA. Quid uelis, modo id uelim me scire. LY. Ausculta, ego eloquar.
Casinam ego uxorem promisi uilico nostro dare.
CHA. At tua uxor filiusque promiserunt mihi. LY. Scio:
Sed utrum nunc tu caelibem ted esse mauis liberum
An maritum seruom aetatem degere et gnatos tuos?
Optio haec tuast: utram harum uis condicionem accipe.
CHA. Liber si sim, meo periclo uiuam: nunc uiuo tuo.
De Casina certumst concedere homini nato nemini.
LY. Intro abi atque actutum uxorem huc euoca ante aedis cito:
Et sitellam huc tecum efferto cum aqua et sortis. CHA. Satis placet.
LY. Ego pol istam iam aliquouorsum tragulam decidero.
Nam si sic nil impetrare potero, saltem sortiar.
Ibi ego te et suffragatores tuos ulciscar. CHA. Attamen
Mihi obtinget sors. LY. Vt quidem pol pereas cruciatu malo.
CHA. Mihi illa nubet: machinare quidlubet quouis modo.
LY. Abin hinc ab oculis? CHA. Inuitus me uides: uiuam tamen.

LY. Sumne ego miser homo? satin omnes res sunt aduorsae mihi?
Iam metuo, ne Olympionem mea uxor exorauerit,
Ne Casinam ducat. si id factumst, ecce me nullum senem.
Si non impetrauit, specula etiam in sortitust mihi.
Si sors autem decolassit, gladium faciam culcitam
Eumque incumbam. sed progreditur optume eccum
Olympio.


OLYMPIO. LYSIDAMVS
SERVOS SENEX

OL. Vna edepol opera in furnum calidum condito
Atque ibi torreto me pro pane rubido,
Era, qua istuc opera a me impetres quod postulas.
LY. Saluos sum: salua spes est, ut uerba audio.
OL. Quid tu me uera libertate territas?
Quin si tu nolis filiusque etiam tuos,
Vobis inuitis atque amborum ingratiis
Vna libella liber possum fieri.
LY. Quid istuc est? quicum litigas, Olympio?
OL. Cum eadem qua tu semper. LY. Cum uxore mea?
OL. Quam tu mi uxorem? quasi uenator tu quidem es:
Dies atque noctes cum cane aetatem exigis.
LY. Quid agit? quid loquitur tecum? OL. Orat obsecrat
Ne Casinam uxorem ducam. LY. Quid tu postea?
OL. Negaui enim ipsi me concessurum Ioui
Si is mecum oraret. LY. Di te seruassint mihi.
OL. Nunc in fermento totast: ita turget mihi.

LY. Ego edepol illam mediam diruptam uelim.
OL. Credo edepol esse, siquidem tu frugi bonae's.
Verum edepol tua mihi odiosast amatio:
Inimicast tua uxor mihi, inimicus filius,
Inimici familiares. LY. Quid id refert tua?
Vnus tibi hic dum propitius sit Iuppiter,
Tu istos minutos caue deos flocci feceris.
OL. Nugae sunt istae magnae: quasi tu nescias,
Repente ut emoriantur humani Ioues.
Sed tandem si tu Iuppiter sis [e]mortuos,
Quom ad deos minoris redierit regnum tuom,
Quis mihi subueniet tergo aut capiti aut cruribus?
LY. Opinione melius res tibi habet tua,
Si hoc impetramus, ut ego cum Casina cubem.
OL. Non hercle opinor posse: ita uxor acriter
Tua instat, ne mihi detur. LY. At ego sic agam:
Coniciam sortis in sitellam et sortiar
Tibi et Chalino. ita rem natam intellego:
Necessumst uorsis gladiis depugnarier.
OL. Quid si sors aliter quam uoles euenerit?
LY. Benedice: dis sum fretus, deos sperabimus.
OL. Non ego istuc uerbum empsim titiuillicio:
Nam omnes mortales deis sunt freti: sed tamen
Vidi ego deis fretos saepe multos decipi.
LY. St, tace parumper. OL. Quid uis? LY. Eccum exit foras
Chalinus intus cum sitella et sortibus:
Nunc nos conlatis signis depugnabimus.


CLEOSTRATA. CEALINVS. LYSIDAMVS. OLYMPIO
MVLIER SERVOS SENEX SERVOS

CLE. Face, Chaline, certiorem me, quid meus uir me uelit.
CHA. Ille edepol uidere ardentem te extra portam mortuam.
CLE. Credo ecastor uelle. CHA. At pol ego hau credo, sed certo scio.
LY. Plus artificumst mi quam rebar: hariolum hunc habeo domi.
Quid si propius attollamus signa eamusque obuiam?
Sequere. quid uos agitis? CHA. Adsunt quae imperauisti omnia:
Vxor, sortes, situla atque egomet. OL. Te uno adest plus quam ego uolo.
CHA. Tibi quidem edepol ita uidetur: stimulus ego nunc sum tibi:
Fodico corculum: adsudascis iam ex metu, mastigia.
CLE. Tace, Chaline. OL. Comprime istum. CHA. Immo istunc qui didicit dare.
LY. Adpone hic sitellam, sortis cedo mihi: animum aduortite.
Atqui ego censui aps te posse hoc me[cum] impetrare, uxor mea,
Casina ut uxor mihi daretur, et nunc etiam censeo.
CLE. Tibi daretur illa? LY. Mihi enim --- ah --- non id uolui dicere:
Dum mihi uolui, huic dixi atque adeo mihi dum cupio --- perperam

Iam dudum hercle fabulor. CLE. Pol tu quidem, atque etiam facis.
LY. Huic--- immo hercle mlhi --- uah, tandem redii uix ueram in uiam.
CLE. Per pol saepe peccas. LY. Ita fit, ubi quid tanto opere expetas.
Sed te uterque tuo pro iure ego atque hic oramus. CLE. Quid est?
LY. Dicam enim, mea mulsa: de istac Casina huic nostro uilico
Gratiam facias. CLE. At pol ego nec facio neque censeo.
LY. Tum igitur ego sortis utrimque iam CLE. Quis uotat?
LY. Optumum atque aequissumum istud esse iure iudico.
Postremo si illuc quod uolumus eueniet, gaudebimus:
Sin secus, patiemur animis aequis. tene sortem tibi:
Vide quid scriptumst. OL. Vnum. CHA. Iniquomst, quia isti prius quam mihist.
LY. Accipe hanc sis. CHA. Cedo. mane: unum uenit in mentem modo.
Vide, nequa illic insit alia sortis sub aqua. LY. Verbero,
Men te censes esse? CLE. Nullast: habe quietum animum modo.
OL. Quod bonum atque fortunatum [tuum] sit mihi. CHA. Magnum malum.
OL. Tibi quidem edepol, credo, eueniet: noui pietatem tuam.
Sed mane dum: num ista aut populna sors aut abiegnast tua?

CHA. Quid tu id curas? OL. Quia enim metuo, ne in aqua summa natet.
LY. Auge caue. conicite sortis nunciam am[a]bo huc. eccere:
Vxor, aequa. OL. Noli uxori credere. LY. Habe animum bonum.
OL. Credo hercle, hodie deuotabit sortis, si attigerit. LY. Tace.
OL. Taceo: deos quaeso--- CHA. Vt quidem tu hodie canem et furcam feras.
OL. Mihi ut sortito eueniat,--- CHA. Vt quidem hercle pedibus pendeas.
OL. At tu ut oculos emungare ex capite per nasum tuos.
CHA. Quid times? paratum oportet esse iam laqueum tibi.
OL. Periisti. LY. Animum aduortite am[a]bo. OL. Taceo. LY. Nunc tu, Cleostrata,
Ne a me memores malitiose de hac re factum aut suspices,
Tibi permitto: tute sorti. OL. Perdis me. CHA. Lucrum facit.
CLE. Bene facis. CHA. Deos quaeso, ut tua sors ex sitella effugerit.
OL. Ain tu? quia tute es fugitiuos, omnis te imitari cupis?
CEA. Vtinam tua quidem sicut Herculei praedicant
Quondam prognatis ista in sortiendo sors deliquerit.
OL. Tu ut liquescas ipse, actutum uirgis calefactabere.
LY. Hoc age sis, Olympio. OL. Si hic litteratus me sinat.

LY. Quod bonum atque fortunatum mihi sit. OL. Ita uero, et mihi.
CHA. Non. OL. Immo herCLE. CHA. Immo mihi hercle CLE. Hic uincet, tu uiues miser.
LY. Percide os tu illi odio: age, ecquid fit? CLE. Caue obiexis manum.
OL. Compressan palma an porrecta ferio? LY. Age ut uis. OL. Em tibi.
CLE. Quid tibi istunc tactiost? OL. Quia Iuppiter iussit meus.
CLE. Feri malam ut ille rursum. OL. Perii: pugnis caedor, Iuppiter.
LY. Quid tibi tactio hunc fuit? CHA. Quia iussit haec Iuno mea.
LY. Patiundumst, siquidem me uiuo mea uxor imperium exhibet.
CLE. Tam huic loqui [qui] licere oportet quam isti. OL. Cur omen mihi
Vituperat? LY. Malo, Chaline, tibi cauendum censeo.
CHA. Temperi, postquam oppugnatumst os. LY. Age, uxor [mea], nunciam
Sorti: uos aduortite animum. prae metu ubi sim nescio.
[OL.] Perii: cor lienosum, opinor, habeo: iam[iam] dudum salit.
De labore pectus tundit. CLE. Teneo sortem. LY. Ecfer foras.
CHA. Iamne mortuos? OL. Ostende: meast. CHA. Mala crucias quidem.
CLE. Victus es, Chaline. LY. Quom nos di iuuere, Olympio,

Gaudeo. OL. Pietate factumst mea atque maiorum meum.
LY. Intro abi, uxor, atque adorna nuptias. CLE. Faciam ut iubes.
LY. Scin tu rus hinc esse ad uillam longe quo ducat? CLE. Scio.
LY. Intro abi: et quamquam hoc tibi aegrest, tamen fac accures. CLE. Licet.
LY. Eamus nos quoque intro: hortemur, ut properent. OL. Numquid moror?
Nam praesente hoc plura uerba fieri non desidero.


CHALINVS
SERVOS

Si nunc me suspendam, meam operam luserim
Et praeter operam restim sumpti fecerim
Et meis inimicis uoluptatem creauerim.
Quid opus est, qui sic mortuos tequidem tamen?
Sorti sum uictus: Casina nubet uilico.
Atque id non tam aegrest iam, uicisse uilicum,
Quam id expetiuisse opere tam magno senem,
Ne ea mihi daretur atque ut illi nuberet.
Vt ille trepidabat, ut festinabat miser,
Vt subsultabat, postquam uicit uilicus.
Attat, concedam huc: audio aperiri fores.
Mei beneuolentis atque ameici prodeunt.
Hinc ex insidiis hisce ego insidias dabo.


OLYMPIO. LYSIDAMVS. CALINVS
SERVOS SENEX SERVOS

OL. Sine modo rus [e]ueniat: ego remittam ad te uirum
Cum furca in urbem tamquam carbonarium.
LY. Ita fieri oportet. OL. Factum et curatum dabo.
LY. Volui Chalinum, si domi esset, mittere
Tecum obsonatum, ut etiam in maerore insuper
Inimico nostro miseriam hanc adiungerem.
CHA. Recessim cedam ad parietem: imitabor nepam:
Captandust horum clanculum sermo mihi.
Nam illorum me alter cruciat, alter macerat.
At candidatus cedit hic mastigia,
Stimulorum loculi. protollo mortem mihi:
Certumst, hunc Acheruntem praemittam prius.
OL. Vt tibi ego inuentus sum obsequens. quod maxume
Cupiebas, eius copiam feci tibi:
Erit hodie tecum quod amas clam uxorem. LY. Tace:
Ita me di bene ament, ut ego uix reprimo labra,
Ob istanc rem quin te deosculer, uoluptas mea.
CHA. Quid, deosculere? quae res? quae uoluptas tua?
Ecfodere hercle hic uolt, credo, uesicam uilico.
OL. Ecquid amas nunc me? LY. Immo edepol me quam te minus.
Licetne amplecti te? CHA. Quid, amplecti? OL. Licet.
LY. Vt, quia te tango, mel mihi uideor lingere.
OL. Vltro te, amator, apage te a dorso meo.
CHA. Illuc est, illuc, quod hic hunc fecit uilicum.
Et idem me pridem, quom ei aduorsum ueneram,
Facere atriensem uoluerat sub ianua.
OL. Vt tibi morigerus hodie, ut uoluptati fui.
LY. Vt tibi, dum uiuam, bene uelim plus quam mihi.
CHA. Hodie hercle, opinor, hi conturbabunt pedes:

Solet hic barbatos sane sectari senex.
LY. Vt ego hodie Casillam deosculabor, ut mihi
Bona multa faciam clam meam uxorem. CHA. Attatae.
Nunc pol ego demum in rectam redii semitam:
Hic ipsus Casinam deperit. habeo uiros.
LY. Iam hercle amplexari, iam osculari gestio.
OL. Sine prius deduci. quid, malum, properas? LY. Amo.
OL. At non, opinor, fieri hoc posse hodie. LY. Potest,
Siquidem cras eenses te posse emitti manu.
CHA. Enim uero huc aures magis sunt adhibendae mihi:
Iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos.
LY. Apud hunc sodalem meum atque uicinum mihi
Locus est paratus: ei ego amorem omnem meum
Concredui, is mihi se locum dixit dare.
OL. Quid eius uxor? ubi erit? LY. Lepide repperi:
Mea uxor uocabit huc eam ad se in nuptias,
Vt hic sit secum, se adiuuet, secum cubet.
Ego iussi, et dixit se facturam uxor mea.
Illa hic cubabit, [si] uir ab[i]erit faxo domo.
Tu rus uxorem duces: id rus hic erit,
Tantisper dum ego cum Casina faciam nuptias:
Hinc tu ante lucem rus cras duces postea.
Satin astu[te]? OL. Docte. CHA. Age modo, fabricamini:
Malo hercle uostro tam uorsuti uiuitis.
LY. Scin quid nunc facias? OL. Loquere. LY. Tene marsuppium.
Abi atque obsona, propera: sed lepide uolo,

Molliculas escas, ut ipsa molliculast. OL. Licet.
LY. Emito sepiolas, lopadas, loligunculas,
Hordeias, --- CHA. Immo triticeias, si sapis.
LY. Soleas. CHA. Qui, quaeso, potius quam sculponeas,
Quibus battuatur tibi os, senex nequissume?
OL. Vin lingulacas? LY. Quid opust, quando uxor domist?
Ea lingulacast nobis: nam numquam tacet.
OL. In re praesenti ex copia piscaria
Consulere quid emam potero. LY. Aequom oras: abi[s].
Argento parci nolo: obsonato ampliter.
Nam mihi uicino hoc etiam conuentost opus,
Vt quod mandaui curet. OL. Iamne abeo? LY. Volo.
CHA. Tribus non conduci possum libertatibus,
Quin ego illis hodie comparem magnum malum
Quinque hanc omnem rem meae erae iam faciam palam.
Manufesto teneo in noxia inimicos meos.
Sed si nunc facere uolt era officium suom,
Nostra omnis lis est: pulcre praeuortar uiros.
Nostro omine it dies: iam uicti uicimus.
Ibo intro, ut id quod alius condiuit coquos
Ego nuna uicissim ut alio pacto condiam:
Quod id quod paratumst, ut paratum ne siet,
Si[e]tque ei paratum quod paratum non erat.



LYSIDAMVS. ALCESIMVS
SENES II

LY. Nunc amicine anne inimici sis imago, Alcesime,
Mihi sciam: nunc specimen specitur, nunc certamen cernitur.

Cur amem me castigare, id ponito ad compendium:
`Cano capite, aetate aliena' eo addito ad compendium.
`Quoi sit uxor', id quoque illuc ponito ad compendium.
AL. Miseriorem ego ex amore quam te uidi neminem.
LY. Fac uacent aedes. AL. Quin edepol seruos ancillas domo
Certumst omnis mittere ad te. LY. Oh, nimium scite scitus es.
Sed facitodum merula per uersus quod cantat colas:
`Cum cibo, cum quiqui facito ut; ueniant, quasi eant Sutrium.'
AL. Meminero. LY. Em, nunc enim tu demum nullo scito scitus es.
[LY.] Cura, ego ad forum modo ibo: iam hic ero. AL. Bene ambula.
LY. Fac habeant linguam tuae aedes. AL. Quid ita? LY. Quom ueniam, uocent.
AL. Attatae, caedundus tu homos: nimias delicias facis.
LY. Quid me amare refert, nisi sim doctus ac dicaculus?
Sed tu caue in quaesitione mihi sis. AL. Vsque adero domi.


ACTVS III

CLEOSTRATA
MVLIER

Hoc erat ecastor [id], quod me uir tanto opere orabat meus,
Vt properarem arcessere hanc ad me uicinam meam:
Liberae aedes ut sibi essent, Casinam quo deducerent.
Nunc adeo nequaquam arcessam, ne illis ignauissumis
Liberi loci potestas sit uetulis uerbecibus.
Sed eccum egreditur senati columen, praesidium popli,
Meus uicinus, meo uiro qui liberum praehibet locum.
Non ecastor ullis emptust modius qui uenit salis.


ALCESIMVS CLEOSTRATA
SENEX MVLIER

AL. Miror huc iam non arcessi in proxumum uxorem meam,
Quae iam dudum, si arcessatur, ornata exspectat domi.
Sed eccam: opino[r] arcessit. salue Cleostrata. CLE. Et tu, Alcesime.
Vbi tua uxor? AL. Intus illa te, si se arcessas, manet:
Nam tuos uir me orauit, ut eam isto ad te adiutum mitterem.

Vin uocem? CLE. Sine eam: te nolo, si occupatast. AL. Otiumst.
CLE. Nil moror: molesta ei esse nolo: post conuenero.
AL. Non ornatis isti apud uos nuptias? CLE. Orno et paro.
AL. Non ergo opus est adiutrice? CLE. Satis domist: ubi nuptiae
Fuerint, tum istam conuenibo. nunc uale atque istanc iube.
AL. Quid ego nunc faciam? flagitium maxumum feci miser
Propter operam illius irqui improbi edentuli,
Qui hoc mihi contraxit. operam uxoris polliceor foras
Quasi catillatum. flagitium hominis, qui dixit mihi
Suam uxorem hanc arcessituram esse: ea se eam negat morarier.
Atque edepol mirum ni subolet iam hoc huic uicinae meae.
Verum autem altrouorsum quom eam mecum rationem puto,
Siquid eius esset, esset mecum postulatio.
[CLE.] Ibo intro, ut subducam nauim rusum in puluinaria.
CLE. Iam hic est lepide ludificatus. miseri ut festinant senes.
Nunc ego illum nili, decrepitum, meum uirum ueniat uelim
Vt eum ludificem uicissim, postquam hunc delusi alterum.
Nam ego aliquid contrahere cupio litigi inter eos duos.
Sed eccum incedit: at quom aspicias tristem, frugi censeas.


LYSIDAMVS. CLEOSTRATA
SENEX MVLIER

LY. Stultitia magnast mea quidem sententia
hominem amatorem ullum ad forum procedere
In eum diem, quo[i] quod amet in mundo siet:
Sicut ego feci stultus. Contriui diem,
Dum asto aduocatus quoidam cognato meo.
Quem hercle ego litem adeo perdidisse gaudeo,
Ne me nequiquam sibi hodie aduocauerit.
Nam meo quidem animo, qui aduocatos aduocet,
Rogitare oportet prius et percontarier,
Adsitne ei animus necne ei adsit quem aduocet.
Si neget adesse, exanimatum amittat domum.
Sed uxorem ante aedis eccam. ei misero mihi:
Metuo, ne non sit surda atque haec audiuerit.
CLE. Audiui ecastor cum malo magno tuo.
LY. Accedam propius. quid agis, mea festiuitas?
CLE. Te ecastor praestolabar. LY. Iamne ornata re[s e]st?
Iamne hanc traduxti huc ad nos uicinam tuam
Quae te adiutaret? CLE. Arcessiui ut iusseras:
Verum hic sodalis tuos, amicus optumus,
Nescioquid se sufflauit uxori suae:
Negauit posse, quoniam arcesso, mittere.
LY. Vitium tibi istuc maxumumst: blandas parum.
CLE. Non matronarum offLciumst, sed meretricium,
Viris alienis, mi uir, subblandirier.
I tu atque arcesse illam: ego intus quod factost opus
Volo accurare, mi uir. LY. Propera ergo. CLE. Licet.
Iam pol ego huic aliquem in pectus iniciam metum.
Miserrumum hodie ego hunc habebo amasium.


ALCESIMVS. LYSIDAMVS
SENES II

AL. Viso huc, amator si a foro rediit domum,
Qui me atque uxorem ludificatust larua.
Sed eccum ante aedis. ad te hercle ibam commodum
LY. Et hercle ego ad te. quid ais, uir minumi preti?
Quid tibi mandaui? quid tecum oraul? AL. Quid est?
LY. Vt bene uociuas aedis fecisti mihi.
Vt traduxisti huc ad nos uxorem tuam.
Satin propter te pereo ego atque occasio?
AL. Quin tu suspendis te? nempe tute dixeras
Tuam arcessituram esse uxorem uxorem meam.
LY. Ergo arcessiuisse ait sese et dixisse te
Eam non missurum. AL. Quin eapse ultro mihi
Negauit eius operam se morarier.
LY. Quin eapse me adlegauit qui istam arcesserem.
AL. Quin nili facio. LY. Quin me perdis. AL. Quin benest.
LY. Quin etiam diu morabor. AL. Quin cupio tibi---
LY. Quin --- AL. aliquid aegre facere. LY. Quin faciam lubens.
Numquam tibi hodie quin erit plus quam mihi.
AL. Quin hercle di te perdant postremo quidem.
LY. Quid nunc? missurun es ad me uxorem tuam?
AL. Ducas easque in maxumam malam crucem
Cum hac, cum istac cumque amica etiam tua.
Abi et aliud cura: ego iam per hortum iussero
Meam istuc transire uxorem ad uxorem tuam.
LY. Nunc tu mihi amicus es in germanum modum.

Qua ego hunc amorem mi esse aui dicam datum?
Aut quod ego umquam erga Venerem inique fecerim:
Quoi sic amanti mi obuiam eueniunt morae. Attat,
Quid illuc clamoris, opsecro, in nostrast domo?


PARDALISCA. LYSIDAMVS
ANCILLA SENEX

PAR. Nulla sum, nulla sum: tota, tota occidi.
Cor metu mortuomst, membra miserae tremunt:
Nescio unde auxili praesidi perfugi
Mi aut opum copiam comparem aut espetam.
Tanta factu modo mira miris modis
Intus uidi, nouam atque integram audaciam.
Caue tibi, Cleostrata, apscede ab ista, opsecro,
Nequid in te mali faxit ira percita.
Eripite isti gladium, quae suist impos animi.
LY. Nam quid est, quod haec huc timida atque exanimata exslluit?
Pardalisca. PAR. Perii: unde meae usurpant aures sonitum?
LY. Respice modo ad me. PAR. O ere mi---LY. Quid tibist? quid timidas? PAR. Perii.
LY. Quid, peristi? PAR. Perii: et tu peristi. LY. Ah, perii? quid ita?
PAR. Vae tibi. LY. Immo uae tibi sit. PAR. Ne cadam, amabo, tene me.
LY. Quicquid est eloquere mihi cito. PAR. Contine pectus:

Face uentum, amabo, pallio. LY. Timeo hoc negoti quid siet,
Nisi haec meraco se uspiam percussit flore Liberi.
PAR. Optine auris, amabo. LY. in malam a me crucem.
Pectus auris caput teque di perduint.
Nam nisi ex te scio quicquid hoc est cito, hoc
Iam tibi istuc cerebrum dispercutiam, excetra tu,
Ludibrio, pessuma, adhuc quae me habulsti.
PAR. Ere mi. LY. Quid uis, mea tu ancilla?
PAR. Nimium saeuis. LY. Numero dicis.
Sed hoc quicquid est eloquere, in pauca confer:
Quid intus tumulti fuit? PAR. Scibis, audi.
Malum pessumumque hic modo intus apud nos
Tua ancilla hoc pacto exordiri coepit,
Quod haud Atticam condecet disciplinam.
LY. Quid est id? PAR. Timor praepedit dicta linguae.
LY. Possum scire ego istuc ex te? quid negotist? PAR. Dicam.
Tua ancilla, quam tu tuo uilico uis
Dare uxorem, ea intus--- LY. Quid intus? quid est?
PAR. Imitatur malarum malam discipinam,
Viro quae suo interminatur uitam.
LY. Quid ergo? PAR. Ah. LY. Quid est? PAR. Interemere ait uelle uitam.
Gladium--- LY. Hem. PAR. Gladium--- LY. Quid eum gladium?
PAR. Habet. LY. Ei misero mihi. cur eum habet?

Insectatur omnis domi per aedis
Nec quemquam prope ad sese sinit adire:
Ita omnis sub arcis, sub lectis latentes
Metu mussitant. LY. Occidi atque interii.
Quid illic obiectumst mali tam repente?
PAR. Insanit. LY. Scelestissumum me esse credo.
PAR. Immo si scias dicta quae dixit hodie.
LY. lstuc expeto scire: quid dixit? PAR. Audi.
Per omnis deos et deas deierauit
Occisurum eam hac nocte quicum cubaret.
LY. Men occidet? PAR. An quippiam ad te attinet? LY. Vah.
PAR. Quid cum ea negoti tibist? LY. Peccaui: Illuc
Dicere uilicum uolebam.
PAR. Sciens de uia in semitam degredire.
LY. Num quid mihi minatur? PAR. Tibi infesta solist
Plus quam quoiquam. LY. Quam ob rem? PAR. Quia se des uxorem Olympioni:
Neque se tuam nec suam neque uiri uitam sinere
In crastinum protolli: id huc missa sum tibi ut dicerem,
Ab ea ut caueas tibi. LY. Perii hercle ego miser. PAR. Dignu's tu.
LY. Neque est neque fuit me senex quisquam amator
Adaeque miser. PAR. Ludo ego hinc facete:
Nam quae facta dixi, omnia huic falsa dixi.
Era atque haec dolum ex proxumo hunc protulerunt:
Ego huc missa sum ludere. LY. Heus, Pardalisca.
PAR. Quid est? LY. Est--- PAR. Quid? LY. Est, quod uolo exquirere ex te.
PAR. Moram offers mihi. LY. At tu mihi offers maerorem.
Sed etiamne habet nunc Casina gladium?
PAR. nabet, sed duos. LY. Quid, duos? PAR. Altero te
Occisurum ait, altero uilicum hodie.
LY. Occisissumus sum omnium qui uiuont.
Loricam induam: mi optumum esse opinor.
Quid uxor mea? non adiit atque ademit?
PAR. Nemo audet prope aceedere. LY. Exoret. PAR. Orat:
Negat ponere alio modo filio profecto,
Nisi se sciat uilico non datum iri.
LY. Atqui ingratiis quoi non uolt nubet hodie:
Nam cur non ego id perpetrem quod coepi,
Vt nubat mihi ---Illud quidem dicere uolebam:
Nostro uilico. PAR. Saepiuscule, peccas.
LY. Timor praepedit uerba. uerum, obsecro te,
Dic me uxorem orare, ut exoret illam:
Gladium ut ponat et redire me intro ut liceat. PAR. Nuntiabo.
LY. Et tu orato. PAR. Et ego orabo. LY. At blande orato ut soles. sed audin?
Si effexii hoc, soleas tibi
Dabo et anulum in digito aureum et bona pluruma.

PAR. Operam dabo. LY. Face ut impetres.
PAR. Eo nunciam, nisi quippiam remorare me. LY. Abi et cura.
Redit eccum tandem opsonatu meus adiutor: pompam ducit.


OLYMPIO. LYSIDAMVS. CITRIO
SERVOS SENEX COQVOS

OL. Vide, fur, ut sentis sub signis ducas. CI. Qui uero hi sunt sentis?
OL. Quia quod tetigere, ilico rapiunt: si eas ereptum, ilico scindunt.
Ita quoquo adueniunt, ubi ubi sunt, duplici damno dominos multant.
CI. Heia. OL. Attat, cesso magnufice patriceque amicirier atque
Ita ero meo ire aduorsum?
LY. Bone uir, salue. OL. Fateor. LY. Quid fit? OL. Tu amas, ego essurio et sitio.
LY. Lepide excuratus [in]cessisti. OL. Aha, hodie * * * * * lus.
LY. Mane uero, quamquam fastidis. OL. Fy fy, foetet tuos mihi sermo.
LY. Quae res? OL. Haec res. LY. Etiamne adstas? OL. Enim uero
pr'agmat'a moi par'eqeis.

LY. Dabo tibi m'ega kak'on, ut
Ego opinor, nisi rebistis.
OL.W Ze~u, potin a med abeas,
Nisi me uis uomere hodie?
LY. Mane. OL. Quid est? quis hic est homo?
LY. Erus sum. OL. Quis erus? LY. Quoius tu seruos.
OL. Seruos? ego? LY. Atque meus. O L. Non sum ego liber?
Memento, memento. LY. Mane atque asta. OL. Omitte.
LY. Seruos sum tuos. OL. Optumest. L Y. Opsecro te,
Olympisce mi, mi pater, mi patrone. OL. Em,
                    Sapis sane.
                    L Y. Tuos sum equidem.
OL. Quid mihi opust seruo tam nequam?
LY. Quid nunc? quam mox recreas me?
OL. Cena modo si sit cocta.
LY. Eisce ergo abeant. OL. Propere, Citrio, intro ite et cito deproperate.
                    Ego iam intus ero: facite
                    Cenam mihi ut ebria sit.
Sed lepide nitideque uolo: nil moror barbarico bliteo.
Stasne etiam? i sis. LY. Ego hic habeo.
OL. Numquid est ceterum quod morae siet?

LY. Gladium Casinam intus habere ait,
Qui me atque te interimat.
OL. Scio. sic sine habere:
                    Nugas agunt: noui
                    Ego illas malas merces.
Quin tu i modo mecum domum. LY. At pol malum metuo.
I tu modo: perspicito prior quid intus agatur.
                    OL. Tam mihi mea uita
                    Tua quam tibi carast.
[LY.] Verum i modo. LY. Si tu iubes, em, ibitur tecum.


ACTVS IV

PARDALISCA
ANCILLA

Nec pol ego Nemeae credo neque ego Olympiae
Neque usquam ludos tam festiuos fieri
Quam hic intus fiunt ludi ludificabiles
Seni nostro et nostro Olympioni uilico.
Omnes festinant intus totis aedibus,
Senex in culina clamat, hortatar coquos:
`Quin agitis hodie? quin datis, siquid datis?
Properate: cenam iam esse coctam oportuit.'
Vilicus is autem cum corona candide
Vestitus lautus exornatusque ambulat.

Illae autem in cubiculo armigerum exornant duae,
Quem dent pro Casina nuptum nostro uilico:
Sed nimium lepide dissimulant, quasi mi sciant
Fore huius quod futurumst. digne autem coqui
Nimis lepide ei rei dant operam, ne cenet senex:
Aulas peruortunt, ignem restingunt aqua:
Illarum oratu faciunt. illae autem senem
Cupiunt extrudere incenatum ex aedibus,
Vt ipsae solae uentres distendant suos.
Noui ego illas ambestrices: corbitam cibi
Comesse possunt. sed aperitur ostium.


LYSIDAMVS. PARDALISCA
SENEX ANCILLA

LY. Si sapitis, uxor, uos tamen cenabitis,
Cena ubi erit cocta: ego ruri cenauero.
Nam nouom maritum et nouam nuptam uolo
Rus prosequi---noui hominum mores maleficos---
Nequis eam abripiat. facite uostro animo uolup.
Sed properate istum atque istam actutum emittere,
Tandem ut ueniamus luci: ego cras hic ero:
Cras habuero, uxor, ego tamen conuiuium.
PAR. Fit, quod futurum dixi: incenatum senem
Foras extrudunt mulieres. LY. Quid tu hic agis?
PAR. Ego eo quo me ipsa misit. LY. Veron? PAR. Serio.

LY. Quid hic speculare? PAR. Nil equidem speculor. LY. Abi:
Tu hi[n]c cunctas: intus alii festinant. PAR. Eo.
LY. Abi hinc sis ergo, pessumarum possuma.
Iamne abiit illaec? dicere hic quiduis licet:
Qui amat, tamen hercle si esurit, nullum esurit.
Sed eccem progreditur cum corona et lampade
Meus socius compar, commaritus, uilicus.


OLYMPIO. LYSIDAMVS
SERVOS SENEX

OL. Age, tibicen, dum illam educunt huc nouam nuptam foras,
Suaui cantu concelebra omnem hanc plateam hymenaeo. Io,
                    Hymen hymenaee, o hymen.
LY. Quid agis, mea salus? OL. Esurio hercle, atque adeo hau salubriter.
LY. At ego amo. OL. At ego hercle nili facio: tibi amor pro cibost:
Mihi ieiunitate iam dudum intestina murmurant.
LY. Nam quid illaec nunc tam diu intus remorantur remeligines?
Quasi ob industriam, quanto ego plus propero, procedit minus.
OL. Quid si etiam si occentem hymenaeum, siqui citius prodeant?

LY. Censeo: et ego te adiuuabo in nuptiis communibus.
LY. OL. Hymen, hymenaee, o hymen.
LY. Perii hercle ego miser: dirrumpi cantando hymenaeum lieet
Illo morbo, quo dirrumpi eupio, non est copiae.
OL. Edepol, ne tu si equos esses, esses indomabilis.
LY. Quo argumento? OL. Nimis tenax es. LY. Num me expertus uspiam?
OL. Di melius faciant. sed crepuit ostium: exitur foras.
LY. Di hercle me cupiunt seruatum. iam oboluit Csinus procul.



PARDALISCA CHALINVS CLEOSTRATA
ANCILLA SERVATOS MULIER
\\smallskip
OLYMIPIO LYSIDAMVS
SERVATOS SENEX

PAR. Sensim supera tolle limen pedes, mea noua nupta:
Sospes iter incipe hoc, ut uiro tuo
                    Semper sis superstes,
Tuaque ut potior pollentia sit, uincasque uirum uictrixque sies.
Tua uox superet tuomque imperium: uir te uestiat, tu uirum despolies.
Noctuque et diu ut uiro subdola sis,
                    Opsecro memento.
OL. Malo maxumo suo hercle ilico, ubi tantillum peccassit---

LY. Tace. OL. Non taceo. LY. Quae res? OL. Malae male monstrant.
LY. Facies tu hanc rem mi ex parata imparatam:
Id quaerunt uolunt, haec ut infecta faciant.
CLE. Age, Olympio, quando uis uxorem,
                    Accipe hanc ab nobis.
OL. Date ergo, daturae si umquam estis hodie uxorem.
LY. Abite intro. CLE. Amabo, integrae atque imperitae huic
                    Impercito. OL. Futurumst.
                    Valete. LY. Ite iam, ite iam. CLE. Valete.
LY. Iamne abscessit uxor? OL. Domist: ne time. LY. Euax,
                    Nunc pol demum ego sum liber.
Meum corculum, melculum, uerculum. OL. Heus tu,
                    Malo, si sapis, cauebis:
Meast haec. LY. Scio: sed meus fructus est prior.
OL. Tene hanc lampadem. LY. fmmo ego hanc tenebo.
                    Venus multipotens, bona multa mihi
Dedisti, huius quom copiam mihi dedisti. o,
                    Corplisculum malacum.
                    OL. Mea uxorcula --- quae res?
                    LY. Quid est? OL. institit planta
                    [LY.] Quasi luca bos. LY. Tace sis.
Nebula haud est mollis aeque atque huius est pectus.

[OL.] Edepol papillam bellulam. OL. Ei misero mihi.
LY. Quid est? OL. Pectus mi icit non cubito, uerum ariete.
LY. Quid tu ergo hanc, quaeso, tractas tam dura manu?
At mihi, qui belle hanc tracto, non uallum facit.
OL. Vah. LY. Quid negotist? OL. opsecro, ut ualentulast:
Paene exposiuit cubito. LY. Cubitum ergo ire uolt.
OL. Quin imus ergo? LY. I, belle belliatula.


ACTVS V

CLEOSTRATA. MYRRHINA. PARDALISCA
MVLIERES II ANCILLA

MY. Acceptae bene et commode eximus intus
Ludos uisere huc in uiam nuptialis.
Numquam ecastor ullo die risi adaeque
Neque hoc quod relicuomst plus risuram opinor.
PAR. Lubet Chalinum quid agat scire, nouom nuptum cum nouo marito.
MY. Nec fallaciam astutiorem ullus fecit
Poeta atque ut haec est fabre facta ab nobis.
CLE. Optunso ore nunc peruelim progrediri
Senem, quo senex: nequior nullus uiuit.
Ne illum quidem nequiorem arbitror esse * * * * * qui locum praebet illi

* * * * * * nunc praesidem
Volo hic, Pardalisca, esse: qui hiuc exeat
Eum ut ludibrio habeas. PAR. Lubens Fecero et solens.
* * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * *
* * * * spectato hinc omnia, intus quid agant.
* * * pone me amabo. MY. Et ibi audacius licet
Quae uelis libere proloqui. PAR. Tace:
Vostra foris crepuit.


OLYMPIO. CLEOSTRATA. MYRRHINA
SERVOS MVLIERES II

PARDALISCA
ANCILLA

OL. Neque quo fugiam neque ubi lateam neque hoc dedecus quomodo celem
Scio: tantum erus atque ego flagitio superauimus nuptiis nostris.
Ita nunc pudeo atque ita nunc paueo atque ita inridiculo sumus ambo.
Sed ego insipiens noua nunc facio: pudet quem prius non puditumst umquam.
Operam date, dum mea facta itero: est operae pretium auribus accipere:
Ita ridicula auditu iteratu ea sunt, quae ego intus turbaui.
Vbi intro hanc nouam nuptam deduxi, recta uia in conclaue abduxi.

Sed tam[en] tenebrae ibi erant [tam]quam in puteo: dum senex abest, decumbe inquam.
Conloco fulcio mollio blandior
Vt prior quam senex nup * * *
Tardus esse llico coepi, quoniam * * *
Respecto identidem ne SENEX * * * *
Inlecebram stupri principio eam sauium posco * *
Reppulit mihi manum: neque enim dare sibi sauium me siuit.
                    Enim iam magis iam adpropero,
                    Magis iam lubet in Casinam inruere:
                    Cupio illam operam seni surripere:
                    Forem obdo, ne senex me opprimeret.
CLE. Age dum, tu adi hunc. PAR. Opsecro, ubi tua noua nuptast?
OL. Perii hercle ego, manufesta res est. PAR. Omnem in ordinem
Fateri ergo aequomst. quid intus agitur? quid agit Casina? satin morigerast?
                    OL. Pudet dlcere me.
                    PAR. Memora ordine,
                    Vt occeperas.
                    OL. Pudet herCLE.
                    PAR. Age, audacter * * * * *
Postquam decubuisti, inde uolo memorare: quid est factum *
OL. * flagitiumst. PAR. Cauebunt qui audierint faciant *

* * * * hoc magnus est. OL. Perdis. PAR. Quin tu pergis? OL. Vbi
* * * * us suptus porro *
PAR. Quid? OL. Babae. PAR. Quid? OL. Papae.
PAR. * * * * est? OL. Oh, erat maxumum:
* * * * haberet metui: id quaerere occepi * * *
Dum gladium quaero ne habeat, * arripio * * capulum.
Sed quom cogito, non habuit gladium: nam esset frigidus.
PAR. Eloquere. OL. At pullet. PAR. Num radix fuit?
OL. Non fuit. PAR. Num cucumis?
OL. Profecto hercle * * * non fuit quicquam holerum:
Nisi quicquid erat, calamitas profecto attigerat numquam:
fta quicquid erat, grande erat.
PAR. Quid fit denique, edisserta. OL. Vbi appello Casinam, inquit,
Amabo, mea uxorcula, cur uirum tuom sic me spernis?
Nimis tu quidem hercle immerito
Meo mihi haec facis, quia mihi te expetiui.
Illam haud uerbum facit et saepit ueste id qui estis.
Vbi illum saltum uideo opsaeptum, rogo ut altero * * sin adire.
Volo, ut obuortam, cubitis im * * * * * * * *
Vllum muttit e * * * * * * * * * * * * * * *
Surgo, ut in eam in * * * * * * * * * * * * *
Atque illam in * * * * * * * * * * * * * *
MY. Perlepide narrat * * * * * * * * * * * *
OL. Sauium * * * * * * * * * * * * * * * *
Ita quasi saetis labra mihi conpungit barba * * *

Continuo in genua ut astiti, peetus mihi pedibus pereutit.
Decido de lecto praecipes: subsilit, optundit os mihi.
Inde foras tacitus profugiens exeo hoc ornatu quo uides,
Vt senex hoc eodem po0ulo quo ego bibi biberet. PAR. optumest.
Sed ubist palliolum tuom? OL. Hic intus reliqui.
PAR. Quid nunc? satin lepide aditast uobis manus? OL. Merito.
Sed concrepuerunt fores. num illa me nunc sequitur?



LYSIDAMVS. OLYMPIO. CLEOSTRATA.
SENEX SERVOS MVLIER

MYRRHINA. PARDALISCA
MVLIER ANCILLA

                    LY. Maxumo ego ardeo dagitio
                    Nee quid agam meis rebus scio,
                    Nec meam ut uxorem aspiciam
                    Contra oculis: ita disperii.
                    Omnia palam sunt probra:
                    Omnibus modis occidi miser.
* * * * * * * ita manufesto faucibus teneor.
* * * * * * quibus modis purgem scio me meae uxori.
* * * * * * que expalliatus sum miser:945
* * * * * * * clandestinae nuptiae.
* * * * * * * * * censeo
* * * * * * * * mi optumumst

* * * * * intro ad uxorem [m]eam
Sufferamque ei meum tergum ob iniuriam.
Sed ecquis est, qul homo munus uelit fungier
                    Pro me? quid nunc agam?
                    Nescio, nisi ut improbos
                    Famulos imiter ac domo
                    Fugiam: nam nullast salus
                    Scapulis, si domum redeo.
Nugas istic dicere licet: uapulo hercle ego inuitus tamen,
                    Etsi malum merui.
Hac dabo protinam et fugiam. CLE. Heus, sta ilico, amator.
                    LY. occidi, reuocor. quasi non audiam, abibo.



CHALINVS. LYSIDAMVS. CLEOSTRATA
SERVOS SENEX MVLIER

MYRRHINA. PARDALISCA OLYMPIO
MVLIER ANCILLA SERVOS

CHA. Vbi tu's hic qui colere mores Massilienses postulas?
Nunc tu si ueis subigitare me, probast occasio.
Redi sis in cubiculum. periisti hercle: age, accede huc modo.
Nunc ego tecum aequom arbitrum extra considium captauero.

LY. Perii, fusti defloccabit iam illic homo lumbos meos.
Hac iter faeifindumst: nam illac lumbifragiumst obuiam.
CLE. Iubeo te saluere, amator. LY. Ecce autem uxor obuiamst.
Nunc ego inter sacrum saxumque sum nec quo fugiam scio:
Hac lupi, hac eanes: lupina scaeua fusti rem gerit.
Hercle, opinor, permutaui ego illuc nunc uerbum uetus.
Hac ibo: caninam scaeuam spero meliorem fore.
CLE. Quid agis, dismarite? mi uir, unde hoe ornatu aduenis?
Quid fecisti scipione[m] aut quod habuisti pallium?
PAR. In adulterio, dum moechissat Casinam, credo perdidit
LY. Occidi. CHA. Etiamne imus cubitum? Casina sum. LY. in malam crucem.
CHA. Non amas me? CLE. Quin responde: tuo quid faetumst pallio?
LY. Baeehae hercle, uxor--- CLE. Bacchae? LY. Bacchae hercle, uxor---MY. Nugatur seiens.
Nam ecastor nunc Bacchae nullae ludunt. LY. Oblitus fui.
Sed tamen Bacchae--- CLE. Quid Bachae? LY. Sin id fieri non potest ---
CLE. Times eeastor. LY. Egone? mentire herCLE.
CLE. Nam palles male.
N * * * quid me * * * * us * * am me rogas?

* * * * * male r * * * * * mihi.
* * * * * * * * * * * * * * * gratulor.
* * * * * * * * * * * * * * * senex.
Ho * * * * * * * * * * * * * * * *
* * * * * * * * * unc Casinust * * * *
Qui hic * * * * *lem frus * * * ram * * dis
Qui etiam me miserum famosum fecit flagitiis suis.
LY. Non taces? OL. Non hercle uero taceo: nam tu maxumo
Me opsecrauisti opere, Casinam ut poscerem uxorem mihi.
LY. Tui amoris calisa ego istuc feci. CLE. Immo Hector Ilius
Te quidem oppressit. LY. Feci ego istaec tdicta quae uos dicitis?
CLE. Rogitas etiam? LY. Si quidem hercle feci, feci nequiter.
CLE. Redi modo huc intro: monebo, siqui meministi minus.
LY. Hercle opinor potius uobis credam quod uos dlcitis.
Sed, uxor, da uiro hanc ueniam. Myrrhina, ora Cleostratam.
Si umquam posthac aut amasso Casinam aut occepso modo,
Ne ut eam amasso, si ego umquam adeo posthac tale admisero,
Nulla causast, quin pendentem me, uxor, uirgis uerberes.
MY. Censeo ecastor ueniam hanc dandam. CLE. Faciam, ut iubes.

Propter eam rem hanc tibi nunc ueniam millus grauate prospero,
Hanc ex longa longiorem ne faciamus fabulam.
LY. Non iratas? CLE. Non sum irata. LY. Tuaen fidei credo? CLE. Meae.
LY. Lepidiorem uxorem nemo quisquam, quam ego habeo hanc, habet.
CLE. Age, tu redde huic scipionem et pallium. CHA. Tene, si lubet.
Mihi quidem edepol insignite factast magna iniuria:
Duobus nupsi, neuter fecit quod nouae nuptae solet.
PAR. Spectatores, quod futurumst intus, id memorabimus.
Haec Casina huius reperietur filia esse ex proxumo
Eaque nubet Euthynico nostro erili filio.
Nunc uos aequomst manibus meritis meritam mercedem dare.
Qui faxit, clam uxorem ducet semper scortum quod uolet:
Verum qui non manibus clare quantum poterit plauserit,
Ei pro scorto supponetur ircus unctus nautea.



Plautus The Latin Library The Classics Homepage