Eneae Silvii Piccolomini Epistula Johanni Lauterbach


Eneas Silvius poeta salutem plurimam dicit Johanni Lauterbach, sacerdoti et viro probissimo amicoque optimo.

Credo te quid agam et ubi sim ex multis percontari, cum me apud regem non esse cognoscis, sed nemo tibi hoc melius exponet quam calamus meus, qui libenter desiderio tuo morem geret sciens quia me amas. audi ergo, quid acciderit nobis in Nova civitate prius, deinde, quid faciam et ubi sim, breviter edoceberis. eramus nuper in curia cesaris apud viduam quandam, sermonis gnaram Itali, nam et in domo illorum de Scala serviverat, dum virguncula fuit. hic primum Mango qui ministrabat equis, egrotare cepit ac septima die decessit e vita. moxque alius ex familia, vir robustus, epidimiam professus est se perpeti, cujus morbi tanti vis fuit, ut eum triduo interficeret. Exinde mox hospita dolere caput et ancilla febricitare ceperunt. germanus quoque magnifici domini Gasparis cancellarii vertiginem patiebatur. pavere omnes ac de fuga cogitare. accessit cancellarius regem licentiamque fugiendi mortiferam luem suscepit atque sic, hodie sunt octo dies, huc pervenimus. sumus enim hic in plebe reverendi patris domini electi Frisigensis. Opidum tibi notum arbitror, Prugk nomine, inter duas aquas Muram atque Murzam, que hic ante opidum copulantur et unum facientes flumen in Savum feruntur. hic nundine sunt, que per octavam divi Martini solent perdurare. ego remissis omnibus curis nunc merces, que undique huc afferuntur contemplor, nunc in agros egredior montesque apricos et silvarum latibula ac lucidas fluminis limphas non absque singulari mentis oblectatione intueor. habes nunc et ubi locorum degam et quid rerum agam. Nunc illud te volo scire beatum mihi videri, qui vitam ab negotiis procul publicis sibi delegit sicut prisca mens mortalium consuevit. Quis enim non felicem illum dicat, qui nullo fenore aut ere alieno obligatus rura suis bobus exercet. audi quam beatus sit. nempe neu truci excitatur classico quo bellum petere ac pugnam jubeatur inire, non horret iratum mare, forum vitat et litigantium jurgia, non visitat superba divitum atria. Non fastidiosis curialibus est supplex, sed aut altas populos adultis vitium propaginibus maritat aut in secreta reductaque valle errantes boves et armenta pascentia prospectat, interdum ramos inutiles falce resecat ac feliciores inserit, interdum mella, que pressit, puris recondit amphoris aut oves tendet lanasque recipit. at cum autumpnus decorum caput mitibus pomis per agros extulit magno afficitur gaudio, pira ex arboribus decerpens, quas sua manu inseruit. interduin et purpureas uvas colligit et aut suspendit in usum hiemis aut inustum exprimit. libet illi jacere modo sub antiqua ilice modo in tenaci gramine. Labuntur aque ex altis rupibus, queruntur aves in silvis, obstrepunt fontes manantibus limphis sompnosque leves invitant. ut vero hibernus advenit annus et imbres nivesque dominantur aut apros multa cane in obstantes detrudit plagas aut rara retia levi hamite seu furca contra edaces turdos suspendit aut pavidum leporem et advenam gruem laqueo captat. quod si pudica mulier illi fuerit, quales olim fuerunt Sabine sive, de quibus sacra scriptura meminit, Sara, Rebeccha vel Rachel, que solibus perusta domum servet et dulces nutriat liberos, multo beatior fiet, cum illa in adventu lassi viri vetustis lignis sacrum extruet focum claudens que textis cratibus letum pecus distenta siccabit ubera et dulcia vina dolio promens dapes inemptas apparabit. quis hanc non laudet ae desideret vitam? non me amplius Locrina conchilia aut rombi vel scari nec ex quo vis mari vel flumine quesiti pisces juverint, quam leta de pinguissimis ramis arborum oliva decerpta aut agna, quam solis paschalibus festis rustici mactant, vel hedus ab ore preruptus lupi. nam quantum juvat inter rusticas epulas mitia poma et castaneas molles ac pernas et caseum pastas oves videre, cum domum properant, intuerique fessos boves. inversum vomerem collo trahentes languido. multa sunt ruris gaudia, que nune singula prosequi non est epistularis angustie. ideo vale et hec ex multis pauca notans amorem ruris aliquando indue. iterumque vale, mei uti soles memor.

ex opido Prugk, die 13. novembris 1444.



Neo-Latin The Latin Library The Classics Homepage