Petrarcae Vita De Numa Pompilio Secondo Romanorum Rege



1. Numa Pompilius sequitur, Pomponis filius, secundus regum. Hic curibus Sabinis ortus atque habitans, summa religionis ac iustitie fama, et quasi aspectus corporis habitum animi sequeretur, a prima etate canus, Roma dissentientes de eligendo rege compescuit.

2. Nam unius licet urbis incole unum in populum coaluissent, nondum tamen vetustatis immemores dissidebant votiss, post Romuli finem sue utrique certatim faventes origini. Et, quanquam superior, Romanus cessit tamen viri huius reverentie, atque ad solum Nume nomen omnis est compressa dissensio, Sabinis ingenti gaudio plaudentibus indigene regi, Romanis ultro meritum honorem tanto avvene deferentibus.

3. Sic electus a populo, confirmatus a patribus, peregrinus ad regnum venit, inque urbem romanamque arcem evocatus, rerum habenas auspicato quoque, ut Romulus fundamenta urbis iecerat,suscepit, vir divini et humani iuris consultissimus, tranquillitate ingenita paci studens, bello abstinens, sacris deditus et primo quidem regi proposito similis fortassis, verum artibus totiusque vita tenore dissimillimus; ille enim vi atque armis, hic iustitia et legibus fundavit imperium, illi bella placuerunt, huic ut dixi pacis amor ac studium fuit.

4. Quod ut asperis belloque assuetis ingereret animis, prudentissime contra morbum veterm adverso remedio usus, atque ad leniendam populi ferociam, armorum natam nutritamque usu, desueudinem optimam arbitratus, Iani templum statuit quod apertum belli, clausum pacis esset indicium;

5. idque ipse toto regni tempore obseratum providentie sue repagulis vectibusque continuit, bellico intus furore compresso, pace circum iustitiaque regnantibus : rara deinceps bellacis populi fortuna; tam perpetuis motibus stirpem Gradivus exercuit, sic exstincti regisn nuntio creditum, sic iussui obtemperatum fuit.

6. Hic vicinos igitur populos, quos alter bello vicerat, federibus iunxit et quos ille metu presserat, hic amore servavit. Mox visibilium bellorum terrore deposito, adversus invisibiles hostes omnem curam omne studium vertit : lascivie indomiteque libidini, que sepe mala pacis otium parit, deorum metum et vincula religionis, qualis illorum temporum esse poterat, obicit.

7. Cui et ministros instituit, sacerdotes ac flamines virginesque Vestales, stipendiumque de publico vestesque et reliqui habitus insignia iubet et ancilia solemniter circumferri cerimoniasque multimodas observari; quique omnibus his preesset, ad quem omnia referrentur, patritia de gente summum ststuit pontificem, quem prefecit et infernorum sacris et funerum et procurationi fulminum atque prodigiorum; multa insuper id genus que persequi longum et religiosis vere animis atque auribus vanum etiam supervacuumque est.

8. Ille tamen ad hec omnia ex archano divinitatis elicienda aram Iovi Elicio Aventini collis in vertice erigit dedicatque. Annum preterea in menses duodecim, duobus primis ianuario multas atque utiles, primus apud Romanos legifer.

9. Que ut in vulgi animos altius cunta descenderent, que cunque ageret se divino monitu alloquioque edoctum simulans, sic et diis accepta populosque salubria se sancire suadet persuadetque, figmento locum et tempus ydoneum nactus, in nemus siquidem Aricinum intempeste noctis silentio ventitabat.

10. Illic, cavo quodam et umbroso specu, ubi et ipsi nuper cognoscendi studio fuimus, iugis ad fontem atque submotis solus arbitris se se includens, tempus de industria terebat, metu interim comitibus et veneratione perfusis; consecraverat, de omni statu reipublice se tractasse fingebat : et commento fides habita.

11. Sic his omnibus velut dei ore prolatis adhuc simplex et credula plebs intenta, tres et quadraginta annos, tot enim regnavit, in summa pace vicinorumque omnium, qui prius oderant, amore ac reverentia conquievit.

12. Hac sapientie et virtutis fama scriptores quidem adducuntur, at Numam regem Pitha- gore pholosophi fuisse discipulum opinentur. Quos tam termporum quam locorum ratio redarguit; nam et Pithagoram non Nume sed Servii Tulli temporibus, centum et eo amplius post annos, nec tunc Rome sed extremo Italie in angulo floruisse compertum est.

13. Id ergo proprius vero est nullo peregrino magisterio sed vetusta sue gentis disciplina, quam toto tunc orbe sanctissimam fuisse constat, vel, ut certius loquar, illo inspirante qui reges et philosophos doctos facit, regem hunc doctum adeo evasisse; quo etiam inspirante ille philosophus, alibi quidem et etate alia atque alio sciendi genere, doctus fuit.

14. Nume ergo Pompilii et quieta et sapiens, qua datum erat ulli hominum, vita fuit et tranquillus ac facilis vite finis, nullis interpellantibus motibus vel civilibus vel externis. Obiit senexsepultusqe est sub Ianiculo; tantumque tributum huic regi novimus, ut que ipse sanxisset nullus hominum nisi idem ipse infirmaree aut mutare presumeret.

15. Siquidem post annos circiter quingentos, sub tempus belli macedonici, in agro Petilii scribe qui ad Ianiculum erat, agricola cui Terrentio nomen fuit sulcum miliente profundius, invente sunt arce due papidee plumbo operte; quarum altera sepulcrum regis erat, in altera libri regis latini septem et totidem greci alternis candelarum facibus impliciti, illi quidem de iure pontificio, hi autem de sapientia conscripti.

16. Qui cum a paucis lecti contra religionem temporum illorum et sacrorum ritus visi essent, iurante seu iusiurandum offerente pretore nequaquam expediens esse reipublice libros illos servari aut vulgari, senatu iubente atque populo spectante combusti sunt.

17. In quibus opinari fas est, idque nostrorum quosdam opnatos video, sapientissimum regem ad ferocem populum frenandum metu celestium et pro tempore utili mendacio diu usum, tandem morti proximum, cum pacata satis omnia sprraret nec iam amplius figmento opus arbitaretur, veritai nude operam dedisse; quamvis, ut est dictum, occupatis superstitione animis veritas ipsa reiecta sit, sicut sepe animi passionibus victa reicitur.



PetrarchNeo-LatinThe Latin LibraryThe Classics Homepage