- Ibat per Veteres tunicatus forte Tabernas
- quidam annis iuvenis nec voltu serior idem,
- bellus et urbanus, nihil indefessus agendo.
- Si toga dest umeris, digito non, thunice, laevae,
- 5
- anule, non destis levibus, sicyonia, talis.
- Praeterea flavos, procero corpore, sic ut
- trans ripas fortasse Padi crevisse putares.
- Cetera nil optet puero nutricula, quod non
- huic uno tribuat, formam, rem, denique mentem,
- 10
- aspectu quivis, nisi quid color arguit albus
- atque inducta genis oculorum longior umbra.
- Venerat ad nonam pedetemtim a Castore pilam,
- qua crotalis sonat et mima saltante taberna:
- exadversus adest statura parvolus alter,
- 15
- mundus et acer et is qui vano plurima gestu
- secum ageret, digitis conclusis rite duobus,
- saepius extendens infesto pollice dextram.
- Perstrictus taciti strepitu certaminis auris
- cauponam pernix evaserat, ecce "Quid?" audit
- 20
- "quo videor, Licini, tibi casu struma Vatini?
- nam minitabundus praeter nos ire parabas.
- Effluxitne animo quod heri convenit? Adesdum!"
- "O Valeri, mi feste dies" respondit, "at adsum.
- Nescioquid mecum gradiens meditabar et ultra
- 25
- quam vellem mentis nos impetus ipse ferebat.
- Quid tu, belle? satin recte? Sed pallor amantem
- arguit. Heu vereor ne exerceat illa boôpis
- Alciden Iuno te alium. Cave. Consulis uxor
- est, si non eadem Iovis est uxorque sororque!"
- 30
- "Nugaris, Licini: nihil hoc" ait "adtinet ad nos.
- Amentis, nec amantis erat". "Cur? scire laboro.
- Dic nobis" inquit "sodes, hína eídomen ámpho".
- "Nosti: non vir me consul, non Iuppiter ipse
- deterreret, ut iste bonus deterret adulter,
- 35
- qui colit, urguet, amat, qui rursus respuit, odit,
- istud qui nomen de more boôpis fecit".
- "Num Cicero?" "Cicero". "Qui? quaeso. Nonne patronus
- optimus ... ?" "Em! fateor talem mihi, stante corona,
- visum, cum graviter sit sanctum dixit apud vos
- 40
- hoc igitur nomen (meministin, Calve?) poetae.
- Nunc aliud longe est". "Quine ipsos saepe poetas
- eludit ..." "Sine nos eludat, iure vocet nos
- cantores, dum ne mox ipse poemata tangat!"
- "Dum ne, inquam, desiderio se venditet ultro,
- 45
- false, tuo! Sed macte, puer, virtute: nihildum
- profecit, nihil, adiuro, post proficiet, si
- vera Terentia, quod dicunt, praesensit". "Ain tu?"
- "Sic". "Me, ocelle, beas". "Et ab hoc metuo Pulchello,
- Patri quem dicunt Patriae ne forte mali quid
- 50
- apportetur. At hora abiit iam tota. Tabernam
- cur cessas intrare pudens?" "I prae, sequar". "Euge!"
- Ut consederunt, melioris copa lagenam
- iussa notae tulit et cyathos. Potatur. Utrumque
- movit deinde pedum et manuum crotalistria plausu:
- 55
- te magis heu, Valeri. Nam dum fiagrantibus illi
- imminet hic oculis et toto pectore, lapsae
- forte pugillares ita defluxere tabellae
- in mensam. Quibus obrepsisti, Calve, sinistra.
- Arripit et subito legit et pronuntiat Ille
- 60
- mi par esse deo ... "Iam Calvom iure vocem te,
- Marrucine Asini?" conclamat "redde" Catullus
- "redde pugillares". "Ad calcem dum veniam, sis".
- "O sectumque mala mihi sutumque alite buxum!
- Moecha mihi pridem quod ridens involat, et nunc ..."
- 65
- "Nunc minime tibi moechus ego; magis, inprobe, moecho.
- Qualis enim est, cyathis totidem quae pulchra bibatur
- Lesbia, quot bibitur Celeris, si collibet, uxor?
- Heu vere statuo nimium gestire Catullum!"
- "Ten sanum, iucunde, rear?" "Si scribere versus
- 70
- insani est, dicas ambo insanire licebit".
- Arreptoque stilo coepit perarare tabellas.
- It stilus et tenui proscindit vomere ceram:
- nusquam haeret nec cunctatur nec vertitur umquam.
I. EIDOLON HELENAE
- Otium, Valeri, tibi molestum est.
- 75
- Somnias vigil atque vana captas
- nubila, aera solitudinemque,
- seu quid vanius est inaniusque.
- Namque femina non id est, quod ipsa est,
- sed quod esse cupis, quod esse reris
- 80
- tute eam; tibi non amatur ipsa,
- sed tuae mera mentis umbra quaedam.
- Idaeaque Helenen trahis biremi,
- concupiscis, haves, amas, potiris,
- pugnasque et cruciaris interisque:
- 85
- tu quidem excruciabere et peribis:
- in Pharo latet insula puella,
- quam verax habitat senex marinus.
- Tum, Valeri, certas aequatam currere ceram.
- It manus et metam velox evitat et addit
- 90
- in spatia: inversa buxum conscribitur hasta.
II. ALAUDAE
- Tintinant aures mihi nuntiantes
- non ita absenti bona verba dici,
- mens nec ipsa iam meliora de me
- sentit et adfert.
- 95
- Quin et ex alto videor mihi corde
- omen exaudire malum, velut si
- tu gemas, orto Cane, parra, nulli
- conspicienda.
- Sentio: sed quid faciam? Voluptas
- 100
- altior sensus animumque tangit
- et beat, monstrent licet haec et illa et
- omnia letum.
- Inminent campis nebulae malignis,
- alites ipsis nebulis rapaces:
- 105
- garriunt vero super has et illas
- semper alaudae.
- Hinc voluit propriis Calvom meminisse Priapi
- versiculis, elegis Sileni Musa Catullum.
III. PRIAPUS
- Sola deliciis suis destituta puella
- 110
- quaedam reptat in hortulo, subrubent ubi mala,
- iamque humi cucumis viret, iam cucurbita pallet.
- Tristis adloquitur senem mox puella Priapum:
- "Cur, quaeso, iuvenis iubet me valere, Priape,
- cuius in tenero fides tanta amore reperta est?
- 115
- cui nemo facinus volens exprobraverit, unum
- praeter hoc miserae mihi, nolit ipse quod unus?
- Qui tamen sequitur malam stultus omnivolamque
- feminam, et magis et magis tanto deperit illam
- quanto digna minus minusque et videtur et ipsa est".
- 120
- Cui Priapus: "In hortulo falce qui tibi tutus
- est mea, aspice ut mala dulcia pendent,
- aspice ut tibi et inminent sorba livida eidem.
- Quae si sponte cadunt, legis sorba, mala relinquis.
- Namque dulcem ab eo trahunt ipso sorba
- 125
- unde amarities venit multa marcida malis.
- Haec contusa, puto, levi quamvis volnere sordent,
- haec sunt in pretio magis quo sunt putidiora".
IV. SILENUS
- "Te clausum gleba Pariorum marmoris una
- in lapicidinis delituisse ferunt
- 130
- Aevi qui cursum, qui longa silentia labi
- audieris longis pervigil auriculis;
- cum vero cunei diviso marmore glebam
- solverunt, exstas protinus e lapide:
- dic age, quae tantum diducat labra voluptas
- 135
- et quo sis nobis nomine rite deusÈ.
- "Nullus eram latuique diu Silenus, et idem
- hic Genius bruti marmoris usque fui.
- Nil circum nisi marmor erat, pars marmoris ipse:
- sic magno mixta est parvola gutta mari.
- 140
- Hic Amor uda tuens, hic mecum nuda latebat
- emergens pelago Praxitelia Venus,
- hic Bacchus mecum florens, hic Maenades; euhoe!
- nocturnoque lapis murmure plenus eratÈ.
- Hic ubi facundi calices hausere Falerni,
- 145
- alterni dicunt discordi carmine Noctem.
V. NOCTIS PARTES PRIORES
- Abibat in crepusculum dies nimis morata.
- Inops, amore perditus, domo remotus, "Inger,
- vini ministeri" inquii "scyphos meracioris".
- Ut lychnus igne floruit, iam prima fax bibentis
- 150
- rugis videt senilibus frontem solutiorem.
- Cubare tempus ut fuit, caput mihi bibenti,
- quae me, puella, fugeras, exoscularis absens.
- Ut tempus omne defuit, me visus est bibente
- adesse tinnulum mihi qui commodaret aurum;
- 155
- mediaque nocte principes et plebs domum bibentem
- magnis vocare plausibus me; rex et audiebam.
VI. NOCTIS PARTES ALTERAE
- Ut galli cecinere, illud Ave et perpetuo vale
- invitus recolo, quod neque, lux, audieram libens.
- Quare, sic ut erant cuncta gravi pressa silentio,
- 160
- omnes adfuerunt iam positae sollicitudines.
- Subversos calices deseruit lychnus et in nigris
- me solum tenebris et memorem destituit mei.
- Dilucescit: abest et genetrix et pater et domus,
- telluremque aliam sol alius detegit exsuli.
- 165
- Tum tardo sulcant ambo mucrone tabellas.
- Te, Circe, Calvos canit et te, Anticle, Catullus.
VII. CIRCE
- Ut Sole nata Circe semel adtigit oculis
- heroa, subitus aegros amor inpulit animos;
- itaque ad pedes viri amens provolvitur; ab eo,
- 170
- prensis genubus, amorem petit anxia misere.
- Quid alumnus ibi Iovis, quid populator urbium?
- Simul undique pepulit lux umbras nova resides,
- socii ducem foventes calida stabula sues
- limis vident Ulixen fera per nemora gradi
- 175
- Comes est itineris illi vaga cerva pede levi.
- Hanc virgula cohercens, quocumque cupit, agit,
- quae virgula sociorum male terga tetigerat.
- Cicuresque iam leones domitique modo lupi
- surgunt eramque longis ululatibus agitant.
VIII. ANTICLUS
- 180
- Dimicat Anticlus: pugnanti personat auris
- cognita longinqua maga vox a coniuge, clausum
- quae vox nuper equi lignea conmorat in alvo.
- paene vir et socios et se ipsum prodidit amens,
- absentis vocem simul excepit Hypereas
- 185
- ni manibus multaque os conpressisset Ulixes
- vi respondenti iamiamque exire volenti.
- "Infans! non coniunx" inquit "tibi: Tyndaris haec est,
- quae teque in letum vocat et communiter omnis!"
- Sic erat: ille memor carae nunc coniugis instat
- 190
- et furit in Troas facibus nocturnus et hasta,
- donec Deiphobi pugnans procumbit ad aedis.
- Ardebant aedes, cum vir iam mortis in ipso
- limine conspexit Menelaum. "Rex," ait "audi!
- si quicquam de te meritus procul omnibus aegre,
- 195
- invitus, morior carisque parentibus atque
- fratribus atque domo, me fac Helene Ledaea
- visat et, ut nuper, voces imitetur amatae
- coniugis: hoc fuerit pro tantis luctibus unum,
- coniugis audita si tantum voce quiescam".
- 200
- Annuit armipotens casum miseratus amici.
- Ut vero (clara cingunt incendia fiamma)
- prodiit et lento coram gradiens incessu
- Tyndaris Anticlo semel adstitit admiranti,
- "Ne, dea, ne quicquam, quaeso, Iove nata, loquaris"
- 205
- inquit "ut aspectam moribundo pectore portem
- unam te servemque memor, neu vita sub umbras
- cum lacrimis fugiat sese miserata". Nec illinc
- declinans oculos paulatim est obrutus umbra.
- Tum duo versiculis vates caelestia tangunt:
- 210
- Hesperus adridet Calvo, sed Luna Catullo.
IX. HESPERUS
- Ne, puer, maledixeris
- linquens Lucifero domum
- cum patris grege, cum pedo,
- quod tu, Lucifer ut iubet,
- 215
- peram sumis abisque;
- unus et peragras agros
- tu quidem, unus et emicat
- caelo Lucifer, atque alau-
- dae superne canunt, sonant
- 220
- tintinnabula terris.
- Perge, ne maledic, puer,
- namque vespere te domum
- sidus et referet. Domi
- ligna sunt, puer, in foco,
- 225
- mater est, bona puls est.
- Unus et peragras humi
- tu quidem, unus et emicat
- sublime Hesperus: abstulit
- Lucifer, referet novo
- 230
- nomine Hesperus idem.
- Nupta, tu quoque ne nimis
- criminare, quod Hesperus
- tardus haereat (hoc quidem
- tu tecum, bona sed palam
- 235
- carpis advenientem):
- uxor in thalamo viri
- mane cras eadem nimis
- criminabere, quod nimis
- Lucifer properet, novo
- 240
- nomine Hesperus idem.
X. LUNA
- Luna, quae vaga vertici
- montis et tacitis casis
- inmines et anhelitu
- lucidos legis amnis,
- 245
- te canam miseris piam,
- Luna, nam simul occidit
- Sol et aurea cum die
- Spes hinc avolat omnis;
- non eam sinis exsulem
- 250
- tunc abire, sed excipis
- candido trepidam sinu
- vestis, Luna, vietae;
- induis trepidae tuum
- lumen, atque silentiis
- 255
- rosidis madidam tuis
- huc Spem, Luna, remittis:
- facta quae leve Somnium
- clausas ingreditur domos,
- exilisque, ope qua solet,
- 260
- dormientibus adstat.
- Haec tu, Calve, supervolitans levis aequora cerae:
XI. NESTOR
- Eamus! Ecquis ancorale solvere
- moratur? ecquis alba vela pandere?
- Eamus atque iam petamus insulas
- 265
- ubi est Achillis umbra praepetis pedes.
- Humi haeret hasta, currus adstat, hordeo
- equi fruuntur, arbori ipse se applicat;
- sub arbore umbra Nestoris sedet senis.
- "Fuisse pauper" Aeaci nepos ait
- 270
- "colonus atque pauperis, senex, quoque
- bubulcus ipse, sed diutius quidem
- fuisse mallet hic! Quid interest enim,
- age, omnibus vel imperare mortuis?"
- "Deosne" Nestor inquit "inmemor tui
- 275
- lacessis usque, praeter une ceteros
- beate? Namque quicquid istud est, quod es,
- adhuc iuventa prima suppetit tibi
- equosque iungis excitasque pulverem.
- Ego ille iure, qui prius Gerenius
- 280
- eques vocabar omnibus, querar magis
- senex perennis usquequaque desidens".
- Haec haerens uno versu tu quoque, Catulle:
XII. REDITUS
Eamus: esse nuntium ferunt matri
- non belle. Eamus: heu piae malest matri
- 285
- periculose cara mater aegrotat,
- exstinguitur. Citata me rapit raeda.
- Est foedus aer, stridulo natant imbri
- viae. Domum nanciscor. Adferunt: "Actum est.
- Iam nec potest videre nec potest fari;
- 290
- matrisque membra solvit ultimum frigus".
- Accedo. At oculum mater adlevat: fatur:
- "Quin facitis ignem? pupulus meus friget".
- Alterni posthac referunt haec ordine vates:
XIII. AMOR
1
- Ut violae circa ripas et flumina, cum ver
- 295
- incipit et clari vicerunt frigora soles,
- permulcent auras, procul et via fragrat odore
- et procul aeria fruitur novitate viator:
- at propius cupide ripas accede, viator:
- nullus odor naris temptabit, nulla voluptas:
- 300
- sic et amor: dum primus abest, dum fervet oletque:
- si propius tandem, victus dulcedine, tangis,
- iam nec olet nec fervet amor nec denique quicquam est.
2
- Ut flos in clausis humilis viget hesperis hortis
- inter odoratas violas et lilia, nullo
- 305
- in pretio, quippe ex se nullum exspiret odorem:
- praeteriens luci despectat iure viator:
- ast idem redeat multa vel nocte viator:
- nocte olet et secum vigil aurea sidera mulcet:
- sic amor: ut luci despectent, ut male volgo
- 310
- audiat; ut tranquilla quies advenit et umbra
- ille animum quodam secretum ture vaporat.
- Hic Calvos: "Satis est lusum: labor ultimus hic est".
XIV. MEL
- At tu, Catulle, somnia, ut lubet: licet
- captare nubes, experiri Lesbiam.
- 315
- Tua, ut leo, in te patere, saeve, verbera,
- sine illa taetra peste morboque inplicet,
- expellat omni pectore omne gaudium,
- perurat intestina! Nam quid adtinet?
- Flores amaros apibus offerat salix:
- 320
- apes amaro ex flore dulce mel liquant.
- Tristisque amor progignet iste carmina
- saeclis futura plurimis dulcedini.
- Consurgunt tandem, nam serior appetit umbra.
- Mox vero ut minime iuvisset cena Catullum,
- 325
- non oculos somnus noctu texisset (at illum
- excepit, lecto deserto, lectulus, et sic
- fecit, Calve, tibi parvom, iucunde, poema),
- ipse, puto, dixit, nec me narrare necesse est.
Pascoli | Neo-Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |