Select epigrams
VenusPrincipium dulce est, at finis amoris amarus;
laeta venire Venus, tristis abire solet.
Flumina quaesitum sic in mare dulcia currunt;
postquam gustarunt aequor, amara fluunt.De vita et Venere
Omnis ad extremum properet licet actio finem;
oderunt finem vita Venusque suum.Homo
Cor, nisi cura, nihil; caro nil, nisi triste cadaver;
nasci, aegrotare est; vivere, saepe mori.Ad Ponticum
Saepe rogas, 'Quot habes annos?' respondeo: 'Nullos.'
Quomodo? quos habui, Pontice, non habeo.Christus in cruce
In medio Christus latronum quando pependit,
aut numquam, aut 'virtus' tunc fuit 'in medio.'Secretum amoris
Rarus amatur amans; ut ameris, amabilis esto
omnibus; a nulla vis ut ameris? Ama!Amantes
Est amor in nobis, in lignis ut latet ignis,
ignis uti lignum, nos levis urit amor.
ligna sed in cineres vanescunt, ignis in auras;
nos cinis, et noster, quid nisi fumus, amor?Ultima linea
Ultimus est vitae mors actus amara iocosae.
Cuius vita fuit seria, mors iocus est.Amo, vocis passivae, amor, activae
Quisquis amat, servit, dominatur quisquis amatur;
quisquis amat patitur, quisquis amatur agit.Navis
Puppis cauda, carinaque venter, proraque rostrum;
velaque sunt alae, totaque navis avis.Sanguis
Sum crudus, vocor inde cruor, per corpora curro.
Volvor, et in venis sanguis ut anguis eo.Parum, nihil: nimis, satis
Pauper in orbe parum, mendicus nil habet usquam,
dives habet nimium. Quis nisi nemo satis?Humilitas
Uberiora ferunt valles, brevioraque montes
gramina; multum humilis mens sapit, alta parum.
Mens mons est, montisque cacumen mentis acumen.
Omne cacumen inops est et acumen iners.Mors
Humanum in terris nihil est quod non sit humandum.
Avolat hinc animus, cetera sorbet humus.Ad Hilarem Datorem
Munera ne numera, miseris quaecumque dedisti:
in caelis numerat, munerat illa Deus.Dives
Deterior fio, fieri dum ditior opto;
maior me fieri molior, haud melior.Patria est ubicumque est bene
Illa mihi patria est ubi pascor, non ubi nascor;
illa ubi sum notus, non ubi natus eram.
Illa mihi patria est mihi quae patrimonia praebet;
hic ubicumque habeo quod satis est, habito.Gubernaculum corporis
Insipiens linguam laxat, sapiensque refrenat;
quis minor aut maior quam tacuisse labor?Poeta laureatus
Laurus in igne crepat, vivunt in funere vates;
fallor, an hunc vatum praemia laurus erat?Amor coniugalis
Plurimus in caelis amor est, connubia nulla;
coniugia in terris plurima, nullus amor.Heautontimoroumenos
Dum mortem vitare studet, vitamque tueri,
se toto vitae tempore torquet homo.
Bruta bonis fruitur praesentis bestia vitae;
dum vivit, vivit; cum moritur, moritur.Circumcisio et baptismus
Circumcisus eras et baptizatus, Iesu
Christe; tibi neutro cum tamen esset opus.
Cui purganda parum est utrumque ad crimina, quare
alterutro tantum fas mihi, Christe, frui?Contemptus mundi
Felicem vitam vis vivere? Spernito vitam.
Vivit enim misere cui sua vita placet.Paradoxon
Descendit tristem licet atheus omnis in Orcum,
nullus in Inferno est atheus, ante fuit.
Neo-Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |