IDAS ALCONFormosam Donacen Idas puer et puer Alcon
ardebant rudibusque annis incensus uterque
in Donaces venerem furiosa mente ruebant.
Hanc, cum vicini flores in vallibus horti
carperet et molli gremium compleret acantho
invasere simul venerisque imbutus uterque
tum primum dulci carpebant gaudia furto.
Hinc amor et pueris iam non puerilia vota
quis anni ter quinque, et mens et cura iuventae.
Sed postquam Donacen duri clausere parentes,
quod non tam tenui filo de voce sonaret
sollicitumque foret pinguis sonus, improba cervix
suffususque rubor crebro venaeque tumentes,
tam vero ardentes flammati pectoris aestus
carminibus dulci parant relevare querela;
ambo aevo cantuque pares nec dispare forma,
ambo genas leves, intonsi crinibus ambo.
Atque haec sub platano maesti solacia casus
alternant, Idas calamis et versibus Alcon:IDAS
" Quae colitis silvas, Dryades, quaeque antra, Napaeae,
et quae marmoreo pede, Naides, uda secatis
litora purpureosque alitis per gramina flores,
dicite quo Donacen prato, qua forte sub umbra
inveniam, roseis stringentem lilia palmis?
Nam mihi iam trini perierunt ordine soles
ex quo consueto Donacen exspecto sub antro.
Interea, tamquam nostri solamen amoris
hoc foret aut nostros posset medicare furores,
nulla meae trinis tetigerunt gramina vaccae
luciferis, nullo libarunt amne liquores;
siccaque fetarum lambentes ubera matrum
stant vituli et teneris mugitibus aera complent.
Ipse ego nec iunco molli nec vimine lento
perfeci calathos cogendi lactis in usus.
Quid tibi quae nosti referam? Scis mille iuvencas
esse mihi, nosti nunquam mea mulctra vacare.
Ille ego sum, Donace, cui dulcia saepe dedisti
oscula nec medios dubitasti rumpere cantus
atque inter calamos errantia labra petisti.
Heu heu! Nulla meae tangit te cura salutis?
Pallidior buxo vilaeque simillimus erro.
Omnes ecce cibos et nostri pucula Bacchi
horreo nec placido memini concedere somno.
Te sine, vae, misero mihi lilia fusca videntur
pallentesque rosae nec dulce rubens hyacinthus,
nullos nec myrtus nec laurus spirat odores.
At, si tu venias, et candida lilia fient
purpureaeque rosae et dulce rubens hyacinthus;
tunc mihi cum myrto laurus spirabit odores.
Nam dum Pallas amat turgentes unguine bacas,
dum Bacchus vites, Deo sata, poma Priapus,
pascua laeta Pales, Idas te diligit unam ".
Haec Idas calamis. Tu, quae responderit Alcon
versu, Phoebe, refer: sunt aurea carmina Phoebo.ALCON
" O montana Pales, o pastoralis Apollo,
et nemorum Silvane potens, et nostra Dione,
quae iuga celsa tenes Erycis, cui cura iugales
concubitus hominum totis concedere saeclis,
quid merui? Cur me Donace formosa reliquit?
Munera namque dedi noster quae non dedit Idas,
vocalem longos quae ducit aedona cantus;
quae, licet interdum, contexto vimine clausa,
cum parvae patuere fores, ceu libera ferri
norit et agrestes inter volitare volucres,
scit rursus remeare domum tectumque subire
viminis et caveam totis praeponere silvis.
Praeterea tenerum leporem geminasque palumbes
nuper, quae potui silvarum praemia, misi.
Et post haec, Donace, nostros contemnis amores?
Forsitan indignum ducis quod rusticus Alcon
te peream, qui mane boves in pascua duco!
Di pecorum pavere greges, formosus Apollo,
Pan doctus, Fauni vates et pulcher Adonis.
Quin etiam fontis speculo me mane notavi,
nondum purpureos Phoebus cum tolleret ortus
nec tremulum liquidis lumen splenderet in undis:
quod vidi, nulla tegimur lanugine malas,
pascimus et crinem; nostro formosior Ida
dicor, et hoc ipsum mihi tu iurare solebas,
purpureas laudando genas et lactea colla
atque hilares oculos et formam puberis aevi.
Nec sumus indocti calamis: cantamus avena
qua divi cecinere prius, qua dulce locutus
Tityrus e silvis dominam pervenit in urbem.
Nos quoque te propter, Donace, cantabimus urbi
si modo coniferas inter viburna cupressos
atque inter pinus corylum frondescere fas est ".Sic pueri Donacen toto sub sole canebant,
frigidus e silvis donec descendere suasit
Hesperus et stabulis pastos inducere tauros.
Nemesianus | The Latin Library | The Classics Homepage |