CN. NAEVI BELLI POENICI FRAGMENTA



LIBER I

1. Nouem Iouis concordes filiae sorores

2. Gell. XVII 21, 45 eodemque anno [519 a.u.c. 235 a.Ch.n.] Cn.
Naeuius poeta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libro de poetis
primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo idque ipsum Naeuium dicere
in eo carmine, quod de eodem bello scripsit.

3. Scopas atque uerbenas sagmina sumpserunt.

4. Manius Valerius
consul partem exerciti in expeditionem
ducit.

5. fames acer augescit hostibus ...

6. apud emporium in campo hostium pro moene

7. Inerant signa expressa, quomodo Titani,
bicorpores Gigantes magnique Atlantes
Runcus ac Purpureus filii Terras

8. amborum uxores
noctu Troiad exibant capitibus opertis,
flentes ambae, abeuntes lacrimis cum multis.

9. Seru. Dan. Aen. X 712 Prochyta ... hanc Naeuius in primo belli
Punici de cognata Aeneae nomen accepisse dicit.

10. Eorum sectam sequuntur multi mortales ...
multi alii e Troia strenui uiri ...
ubi foras cum auro illinc exibant.

11. Seru. Dan. Aen. I 170 nouam ... rem Naeuius bello Punico
dicit, unam nauem habuisse Aeneam, quam Mercurius fecerit.

12. Res diuas edicit, praedicit castus.

13. Schol. Verg. Aen. Cod. Paris. lat.7930 saec. XI ad Aen. VII
123 Anchises fatorum arcana reliquit] hoc autem non praedixit Anchises, sed
Celaeno: unde uel catasiopomenon intellegendum est uel diuinitatem Anchisae
assignat, qui ubique diuinus dicitur. Naeuius enim dicit Venerem libros
futura continentes Anchisae dedisse, unde reliquit aut mandauit significat
aut libros reliquit qui haec responsa continebant.

14. Senex fretus pietati deum adlocutus
summi deum regis fratrem Neptunum
regnatorem marum

15. Siluicolae homines bellique inertes

16. Macrob. VI 2, 31 in principio Aeneidos tempestas describitur
et Venus apud Iouem queritur ... hic locus totus sumptus a Naeuio est ex
primo libro Punici belli. illic enim aeque Venus Troianis tempestate
laborantibus cum Ioue queritur, et secuntur uerba Iouis filiam consolatis
spe futurorum.

17. Seru. Dan. Aen. I 198 et totus hic locus de Naeuio belli
Punici libro translatus est.

18. ei uenit in mentem hominum fortunas.

19. patrem suum supremum optumum appellat.

20. summe deum regnator quianam genus odisti?


LIBER II

21. prima incedit Cereris Proserpina puer

22. dein pollens sagittis inclutus arquitenens
sanctus Ioue prognatus Pythius Apollo

23. Seru. Dan. Aen. IV 9 cuius filiae fuerint Anna et Dido Naeuius
dicit.

24. pulchraque ... ex auro uestemque citrosam

25. ferunt pulchras creterras, aureas lepistas.

26. C.Gl.L. II 17,34 angla oges trapezai trigonoi, hos Nebios.

27. Fest. p. 406 L. supparus ... parum puni ... cat neuius de ...
co.

28. blande et docte percontat Aenea quo pacto
Troiam urbem liquerit

29. Varro in libris rerum diuinarum ap. Lactant. inst. I 6,9
quartam [sc. Sibyllam] Cimmeriam in Italia Naeuius in libris belli Punic
Piso in annalibus [fr. 41 Peter] nominat.

30. iamque eius mentem fortuna fecerat quietem.


LIBER III

31. postquam auem aspexit in templo Anchisa,
sacra in mensa penatium ordine ponuntur;
immolabat auream uictimam pulchram.

32. manusque susum ad caelum sustulit suas rex Amulius diuisque
gratulabatur.

33. Seru. Dan. Aen. I 273 Naeuius et Ennius Aeneae ex filia
nepotem Romulum conditorem urbis tradunt.

34. Varr. l. L. V 53 quartae regionis Palatium ... eundem hunc
locum a pecore dictum putant quidam. itaque Naeuius Balatium appellat.

35. Varr. l. L. V 43 Auentinum aliquot de causis dicunt. Naeuius
ab auibus, quod eo se ab Tiberi ferrent aues.


LIBER IV

36. simul atrocia proicerent exta ministratores

37. uirum praetor aduenit auspicat auspicium prosperum.

38. Fest. p. 156 L. nauali corona ... primus eam accepit ... C.
Atilius bello Punico primo, ut a Naeuio narratum est in carmine belli
Punici.

39. Priscian. G.L.K. II p. 249 huius [sc. uocis Samnis] neutrum
Naeuius Samnite protulit in carmine belli Punici. Ibid. p. 388 Naeuius
neutraliter hoc Samnite protulit in carmine belli Punici.

40. transit Melitam
Romanus exercitus, insulam integram urit
populatur, uastat, rem hostium concinnat.

41. ... eam carnem uictoribus danunt

42. uicissatim uolui uictoriam ...


LIBER V

43. seseque ei perire mauolunt ibidem
quam cum stupro redire ad suos popularis.

44. sin illos deserant fortissimos uiros,
magnum stuprum populo fieri per gentes.


LIBER VI

45. censet eo uenturum obuiam Poenum

46. fato Metelli Romae fiunt consules.

47. superbiter contemptim conterit legiones.

48. onerariae onustae stabant in flustris

49. conuenit regnum simul atque locos ut haberent

50. septimum decimum annum ilico sedent.


LIBER VII

51. Sicilienses paciscit obsides ut reddant

52. id quoque paciscunt moenia sint quae
Lutatium reconciliant, captiuos plurimos


FRAGMENTA INCERTAE SEDIS ET DVBIA

53. magnam domum decoremque ditem uexerant.

54. simul alius aliunde rumitant inter se.

55. magnae metus tumultus pectora possidit.

56. plerique omnes subiguntur sub unum iudicium.

57. quod bruti nec satis sardare queunt

58. atque prius pariet locusta lucam bouem

59. Gell. V 12,7 Lucetium ... Iouem Cn. Naeuius in libris belli
Poenici appellat.

60. Fest. p. 316 L. runa genus teli significat ... Naeui ...

61. Fest. p. 158 L. nemut nisi etiam uel ... i Punici cumait
nemut ... aerumnas.

62. Paul. exc. Fest. p. 18 L. Aenesi dicti sunt comites Aeneae.

63. Paul. exc. Fest. p. 18 L. Aenariam appellauere locum, ubi
Aeneas classem a Troia ueniens appulit.

64. Fest. 482 L. topper significare ait Artorius cito, fortasse,
celeriter, temere ... citius; sic C. naeuicapesset flammam Volcani.

65. Fest. p. 374 L. sublicium pontem ... et meminit s ... qui ait
in belli ... quam liquidum ... amnem.


SATYRA

66. quianam Saturnium populum pepulisti?


EPITAPHIVM NAEVII

67. inmortales mortales si foret fas flere,
flerent diuae Camenae Naeuium poetam.
itaque postquam est Orcho traditus thesauro,
obliti sunt Romae loquier lingua Latina.



The Miscellany The Latin Library The Classics Homepage