[1] Invictissime Imperator, Caesar Auguste, domine clementissime.
Quum Vestra Caesarea Maiestas indixerit conventum Imperii
Augustae, ut deliberetur de auxiliis contra Turcam, atroccissimum,
haereditaium atque veterem Christiani nominis ac religionis
hostem, quomodo illiuis scilicet furori et conatbisu durabili et
perpetuo belli apparaturesisite possit,
[2] deinde et de dissensionibus in causa nostrae sanctae religionis
et Christianae fidei, et ut in hac causa religionis partium
opiniones ac sententiae inter sese in caritate, lenitate et
mansuetudine mutua audiantur coram, intelligantur et ponderentur,
ut illis,
[3] quae utrimque in Scripturis secus tractata aut intellecta sunt,
sepositis et correctis, re illae ad unam simplicem veritatem et
Christianam concordiam componantur et reducantur;
[4] ut de cetero a nobis una, sincera et vera religio colatur et
servetur, ut, quemadmodum sub uno Christo sumus et militamus, ita
in una etiam ecclesia Christiana in unitate et concordia vivere
possimus;
Quumque nos infra scripti Elector et Principes cum aliis,
[5] qui nobis coniuncti sunt, perinde ut alii Electores et Principes
et Status ad praedicta [*praefata] comitia evocati sumus [simus],
ut Caesareo mandato abedienter obsequeremur, mature venimus
Augustam et, quod citra iactantiam dictum voumus, inter primos
affuimus.
[6] Quum igitur V.C.M. Electoribus, Principibus et aliis Statibus
Imperii etiam hic Augustae sub ipsa initia horum comitiorum inter
cetera proponi fecerit, quod singuli status imperii vigore Caesarei
edicti suam opinionem et senteniam in Germanica et Latina lingua
proponere debeant atque offere;
[7] et habita deliberatione proxima feria quarta rursum responsum
est, V.C.M. nos proxima feria sexta artiulos nostrae confessionis
pro nostra parte oblaturos esse: ideo, ut V.C.M. voluntati
obsequamur,
[8] offerimus in hac religionis causa nostrorum concionatorum et
nostram confessionem, cuiusmodi doctrinam ex Scripturis Sanctis et
puro Verbo Bei hactenus illi in nostris terris, ducatibus,
ditionibus et urbibus tradiderint ac in ecclesiis tractaverint.
[9] Quodsi et ceteri Electores, Principes ac Status Imperii
similibus scriptis, Latinis scilicet et Germanicis, iuxta
praedictam Caesaream propositionem suas opiniones in hac causa
relgionis produxerint:
[10] hic nos coram V.C.M. tanquam domino nostro clementissimo
paratos offerimus, nos cum praefatis Principibus et amicis nostris
de tolerabilibus modis ac viis amice conferre, ut quantum honeste
fieri potest, conveniamus, et re inter nos, partes, citra odiosam
contentionem pacifice agitata, Deo dante, dissensio dirimatur et ad
unam veram concordem religinem reducatur;
[11] sicut omnes sub uno Christo sumus et militamus et unum Christum
confiteri debemus, iuxta tenorem edicti V.C.M., et omnia ad
veritatem Dei perducantur, id quod ardentissimis votis a Deo
petimus.
[12] Si autem, quod ad ceteros Electores, Principes et Status, ut
partem alteram, attinet, haec tractatio causae relgionis eo modo,
quo V. C. M. agendam et tractandam sapienter duxit, scilicet cum
tali mutua praesentatione scripturm ac sedata collatione inter nos
non processerit, nec aliquo fructu facta fuerit:
[13] nos quidem testatum clare relinquimus, hic nihil nos, quod ad
Christianam concordiam (quae cum Deo et bona conscientia fieri
possit) conciliandum conducere queat, ullo modo detrectare;
[14] quemadmodum et V. C. M., deinde et ceteri Electores et Status
Imperii et omnes, quicunque sincero relgionis amore ac studio
tenentur, quicunque hanc causam aequo animo audituri sunt, ex hac
nostra es nostrorum confessione hoc clementer cognoscere et
intelligere dignabuntur.
[15] Quum etiam V. C. M. Electoribus, Principibus et reliquis
Statibus Imperii non una vice, sed saepe clementer significaverit
et in comitiis Spirensibus, quae anno Domini cet. XXVI. habita sunt,
ex data et praescripta forma Vestrae Caesareae instructionis et
comissionis recitrari et publice praelegi fecerit:
[16] V. M. in hoc negotio relgionis ex causis certis, quae V. M.
nomine allegatae sunt, non velle quidquam determinare, nec
concludere posse, se apud Pontificem Romanum pro officio V. C. M.
diligenter daturam operam de congregando concilio generali.
[17] Quemadmodum idem latius expositum est ante annum in publico
proximo conventu, qui Spirae congregatus fuit.
[18] Ubi V. C. M. per Dominum Ferdinandum, Bohemiae et Ungariae
Regem, amincum et dominum clementem nostrum, deinde per Oratorem et
Commissarios Caesareos haec inter cetera proponi fecit, quod
V. C. M. intellexisset et expendisset Locum-tenentis V. C. M. in
Imperio et Praesidentis et Consiliariorum in regimine et Legatorum
ab aliis Statibus, qui Ratisbonae convenerant,
[19] deliberationem de concilio congregando, et quod iudicaret etiam
V. C. M. utile esse, ut congregaretur concilium, et quia causae,
quae tum tractabantur inter V. C. M. et Romanum Pontificem, vicinae
essent concordiae et Christianae reconciliationi, non dubitaret
V. C. M., quin Romanus Pontifex adduci posset ad habendum generale
concilium:
[20] ideo significabat se V. C. M. operam daturam, ut praefatus
pontifex maximus una cum V. C. M. tale generale concilium primo
quoque tempore emissis litteris publicandum congregare consentiret.
[21] In eventum ergo talem, quod in causa religionis dissensiones
inter nos et partes amice et in caritate non fuerint compositae,
tunc coram V. C. M. hic in omni obedientia nos offerimus ex
superabundanti comparituros et causam dicturos in tali generali,
libero et Christiano concilio, de quo congregando in omnibus comitiis
imperialibus, quae quidem annis Imperii V. C. M. habita sunt, per
Electores, Principes et reliquos Status Imperii semper concorditer
actum et congruentibus suffragiis conclusum est.
[22] Ad cuius etiam generalis concilii conventum, simul et ad
V. C. M. in hac longe maxima et gravissima causa iam ante etiam
debito modo et in forma iuris provocavimus et appellavimus.
[23] Cui appellationi ad V. C. M. simul et concilium adhuc
adhaeremus, neque eam per hunc vel alium tractatum (nisi causa
inter nos et partes iuxta tenorem Caesareae proximae citationis
amice in caritate composita, sedata et ad Christianam concordiam
reducta fuerit) deserere intendimus aut possumus;
[24] de quo hic etiam solenniter et publice protestamur.
[1] Ecclesiae magno consensu apud nos docent, decretum Nicaenae
synodi de unitate essentiae divinae et de tribus personis verum
et sine ulla dubitatione credendum esse,
[2] videlicet, quod sit una essentia divina, quae et appellatur et
est Deus, aeternus, incoporeus, impartibilis, immensa potentia,
sapientia, bonitate, Creator et Conservator omnium rerum,
visibilium et invisibilium;
[3] et tamen tres sint personae eiusdem essentiae et potentiae, et
coaeternae, Pater, Filius et Spiritus Sanctus.
[4] Et nomine personae utuntur ea significatione, qua usi sunt in
hac causa scriptores ecclesiastici, ut sinificet non partem aut
qualitatem in alio, sed quod proprie subsistit.
[5]Damnant omnes haereses, contra hunc articulum exortas, ut
Manichaeos, qui duo principia ponebant, bonum et malum, item
Valentinianos, Arianos, Eunomianos, Mahometistas et omnes horum
similes.
[6] Damnant et Samosatenos, veteres et neotericos, qui, quum
tantum unam personam esse contendant, de Verbo et de Spiritu
Sancto astute et impie rhetoricantur, quod non sint personae
distinctae, sed quod Verbum significet verbum vocale et Spiritus
motum in rebus creatum.
[1] Item docent, quod post lapsum Adae omnes homines, secundum
naturam propagati, nascantur cum peccato, hoc est, sine metu Dei,
sine fiducia erga Deum et cum concupiscentia,
[2] quodque hic morbus seu vitium originis vere sit peccatum,
damnans et afferens nunc quoque aeternam mortem his, qui non
renascuntur per baptismum et Spiritum Sanctum.
[3] Damnant Pelagianos et alios, qui vitium orignis negant esse
peccatum et, ut extenuent gloriam meriti et beneficiorum Christi,
disputant hominem propriis viribus rationis coram Deo iustificare
posse.
[1] Item docent, quod Verbum, hoc est, Filius Dei, assumserit
humanam naturam in utero beatae Mariae virginis,
[2] ut sint duae naturae, divina et humana, in unitate personae
inseparabiliter coniunctae, unus Christus, vere Deus et vere
homo, natus ex virgine Maria, vere passus, crucifixus, mortuus
et sepultus,
[3] ut reconciliaret nobis Patrem et hostia esset non tantum
pro culpa originis, sed etiam pro omnibus actualibus hominum
peccatis.
[4] Idem descendit ad inferos et vere resurrexit tertia die,
deinde ascendit ad coelos, ut sedeat at dexteram Patris, et
perpetuo regnet et dominetur omnibus creaturis,
[5] sanctificet credentes in ipsum, misso in corda eorum Spiritu
Sancto, qui regat, consoletur ac vivificet eos ac defendat
adversus diabolum et vim peccati.
[6] Idem Christus palam est rediturus, ut iudicet vivos et mortuos
etc. iuxta Symbolum Apostolorum.
[1] Item docent, quod homines non possint iustificari coram Deo
propriis viribus, meritis aut operibus, sed gratis iustificenter
propter Christum per fidem,
[2] quum credunt se in gratiam recipi et peccata remitti propter
Christum, qui sua morte pro nostris peccatis satisfecit.
[3] Hanc fidem imputat Deus pro iustitia coram ipso, Rom. 3 et 4.
Art. V. De Ministerio Ecclesiastico.
[1] Ut hanc fidem consequamur, institutum est ministerium docendi
evangelii et porrigendi sacramenta. Nam per Verbum et sacramenta
tamquam per instrumenta donatur Spiritus Sanctus,
[2] qui fidem efficit, ubi et quando visum est Deo, in iis, qui
audiunt evangelium,
[3] scilicet quod Deus non propter nostra merita, sed propter
Christum iustificet hos, qui credunt se propter Christum in
gratiam recipi.
[4] Damnant Anabaptistas et alios, qui sentiunt Spiritum Sanctum
contingere sine Verbo externo hominibus per ipsorum praeparationes
et opera.
[1] Item docent, quod fides illa debeat bonos fructus parere, et
quod oporteat bona opera mandata a Deo facere propter voluntatem
Dei, non ut confidamus per ea opera iustificationem coram Deo
mereri.
[2] Nam remission peccatorum et iustificatio fide apprehenditur,
sicut testatur et vox Christi Luc. 17, 10: Quum feceritis haec
omnia, dicite: Servi inutiles sumus. Idem docent et veteres
scriptores ecclesiastici.
[3] Ambrosius enim inquit: Hoc constitutum est a Deo, ut, qui
credit in Christum, salvus sit sine opere, sola fide gratis
accipiens remissionem peccatorum.
[1] Item docent, quod una sancta ecclesia perpetuo mansura sit.
Est autem ecclesia congregatio sanctorum, in qua evangelium
recte docetur et recte administrantur sacramenta.
[2] Et ad veram unitatem ecclesiae satis est consentiere de
doctrina evangelii et administratione sacramentorum.
[3] Nec necesse est ubique esse similes traditiones humanas,
seu ritus aut ceremonias ab hominibus institutas.
[4] Sicut inquit Paulus Eph. 4, 5. 6: Una fides, unum baptisma,
unus Deus et Pater omnium etc.
[1] Quamquam ecclesia proprie sit congregatio sanctorum et vere
credentium, tamen, quum in hac vita multi hypocritae et malii
admixti sint, licet uti sacramentis, quae per malos administrantur,
iuxta vocem Christi Math.23,2: Sedent scribae et Pharisaei in
cathedra Mosis etc.
[2] Et sacramenta et Verbum propter ordinationem et mandatum
Christi sunt efficacia, etiamsi per malos exhibeantur.
[3] Damnant Donatistas et similes, qui negabant licere uti
ministerio malorum in ecclesia, et sentibant ministerium malorum
inutile et inefficax esse.
[1] De baptismo docent, quod sit necessarius ad salutem,
[2] quodque per baptismum offeratur gratia Dei, et quod pueri
sint baptizandi, qui per baptismum oblati Deo recipiantur in
gratiam Dei.
[3] Damnant Anabaptistas, qui improbant baptismum puerorum et
affirmant pueros sine baptismo salvos fieri.
[1] De coena Domini docent, quod corpus et sanguis Christi vere
adsint et distribuantur vescentibus in coena Domini;
[2] et improbant secus docentes.
[1] De confessione docent, quod absolutio privata in ecclesiis
retinenda sit, quamquam in confessione non sit necessaria
omnium delictorum enumeratio.
[2] Est enim impossibilis iuxta Psalmum 19, 13: Delicta quis
intelligit?
[1] De poenitentia docent, quod lapsis post baptismum contingere
possit remissio peccatorum quocunque tempore, quum convertuntur,
[2] et quod ecclesia talibus redeuntibus ad poenitantiam
absolutionem impertiri debeat.
[3] Constat autem poenitentia proprie his duabus partibus.
[4] Altera est contritio seu terrores incussi conscientiae agnito
peccato; altera est fides, quae concipitur ex evangelio seu
absolutione,
[5] et credit propter Christum remitti peccata, et consolatur
conscientiam et ex terroribus liberat.
[6] Deinde sequi debent bona opera, quae sunt fructus poenitentiae.
[7] Damnant Anabaptistas, qui negant semel iustificatos posse
amittere Spiritum Sanctum;
[8] item qui contendunt, quibusdam tantam perfectionem in hac
vita contingere, ut peccare non possint.
[9] Damnantur et Novatiani, qui nolebant absolvere lapsos, post
baptismum redeuntes ad poenitentiam.
[10] Reiiciuntur et isti, qui non docent remissionem peccatorum
per fidem contingere, sed iubent nos mereri gratiam per
satisfactiones nostras.
Art. XIII. De Usu Sacramentorum.
[1] De usu sacramentorum docent, quod sacramenta instituta sint,
non modo ut sint notae professionis inter homines, sed magis ut
sint signa et testimonia voluntatis Dei erga nos,
[2] ad excitandam et confirmandam fidem in his, qui utuntur,
proposita. Itaque utendum est sacramentis ita, ut fides accedat,
quae credat promissionibus, quae per sacramenta exhibentur et
ostenduntur.
[3] Damnant igitur illos, qui docent, quod sacramenta ex opere
operato iustificent, nec docent fidem requiri in usu
sacramentorum, quae credat remitti peccata.
Art. XIV. De Ordine Ecclesiastico.
[ De ordine ecclesiastico docent, quod nemo debeat in
ecclesia publice docere aut sacramenta administrare, nisi
rite vocatus.
Art. XV. De Ritibus Ecclesiasticis.
[1] De ritibus ecclesiasticis docent, quod ritus illi servandi
sint, qui sine peccato servari possunt et prosunt ad
tranquillitatem et bonum ordinem in ecclesia, sicut certae
feriae, festa et similia.
[2] De talibus rebus tamen admonetur homines, ne conscientiae
onerentur, tamquam talis cultus ad salutem necessarius sit.
[3] Admonentur etiam, quod traditiones humanae institutae ad
placandum Deum, ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro
peccatis adversentur evangelio et doctrinae fidei;
[4] quare vota et traditiones de cibis et diebus etc. institutae
ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis inutiles
sint et contra evangelium.
[1] De rebus civilibus docent, quod legitimae ordinationes civiles
sint bona opera Dei,
[2] quod Christianis liceat gerere magistratus, exercere iudicia,
iudicare res ex imperatoriis et aliis praesentibus legibus,
supplicia iure constituere, iure bellare, militare, lege
contrahere, tenere proprium, iusiurandum postulantibus
magistratibus dare, ducere uxorem, nubere.
[3] Damnant Anabaptistas, qui interdicunt haec civilia officia
Christianis.
[4] Damnant et illos, qui evangelicam perfectionem non collocant
in timore Dei et fide, sed in deserendis civilibus officiis,
quia evangelium tradit iustitiam aeternam cordis.
[5] Interim non dissipat politiam aut oeconomiam, sed maxime
postulat conservare tamquam ordinationes Dei et in talibus
ordinationibus exercere caritatem.
[6] Itaque necessario debent Christiani obedire magistratibus
suis et legibus;
[7] nisi quum iubent peccare, tunc enim magis debent obedire Deo
quam hominibus. Act. 5, 29.
Art. XVII. De Christi Reditu ad Iudicium.
[1] Item docent, quod Christus apparebit in consummatione mundi
ad iudicandum,
[2] et mortuos omnes resuscitabit, piis et electis dabit vitam
aeternam et perpetua gaudia,
[3] impios autem homines ac diabolos condemnabit, ut sine fine
crucientur.
[4] Damnant Anabaptistas, qui sentiunt hominibus damnatis ac
diabolis finem poenarum futurum esse.
[5] Damnant et alios, qui nunc spargunt Iudaicas opiniones, quod
ante resurrectionem mortuorum pii regnum mundi occupaturi sint,
ubique oppressis impiis.
Art. XVIII. De Libero Arbitrio.
[1] De libero arbitrio docent, quod humana voluntas habeat aliquam
libertatem ad efficiendam civilem iustitiam et deligendas res
rationi subiectas.
[2] Sed non habet vim sine Spiritu Sancto efficiendae iustitiae Dei
seu iustitiae spiritualis, quia animalis homo non percipit ea, quae
sunt Spiritus Dei, 1 Cor. 2, 14;
[3] sed haec fit in cordibus, quum per Verbum Spiritus Sanctus
concipitur.
[4] Haec totidem verbis dicit Augustinus lib. III. Hypognosticon:
Esse fatemur liberum arbitrium omnibus hominibus, habens quidem
iudicium rationis, non per quod sit idoneum in iis, quae ad Deum
pertinent, sine Deo aut inchoare aut certe peragere, sed tantum
in operibus vitae praesentis, tam bonis quam etiam malis.
[5] Bonis dico, quae de bono naturae oriuntur, id est, velle
laborare in agro, velle manducare et bibere, velle habere amicum,
velle habere indumenta, velle fabricare domum, uxorem velle ducere,
pecora nutire, artem discere diversarum rerum bonarum, vel quidquid
bonum ad praesentem pertinet vitam.
[6] Quae omnia non sine divino gubernaculo subsistunt, imo ex ipso
et per ipsum sunt et esse coeperunt.
[7] Malis vero dico, ut est velle idolum colere, velle homicidium
etc.
[8] Damnant Pelagianos et alios, qui docent, quod sine Spiritu
Sancto solis naturae viribus possimus Deum super omnia diligere,
item praecepta Dei facere quoad substantiam actuum.
[9] Quamquam enim externa opera aliquo modo efficere natura possit
(potest enim continere manus a furto, a caede), tamen interiores
motus non potest efficere, ut timorem Dei, fiduciam erga Deum,
castitatem, patientiam etc.
[De Causa peccati docent, quod, tametsi Deus creat et conservat
naturam, tamen causa peccati est voluntas malorum, videlicet
diaboli et impiorum, quae, non adiuvante Deo, avertit se a Deo,
sicut Christus ait Ioh. 8, 44: Quum loquitur mendacium, ex se
ipso loquitur.
[1] Falso accusantur nostri, quod bona opera prohibeant.
[2] Nam scipta eorum, quae exstant de decem praeceptis, et alia
simili agrumento testantur, quod utiliter docuerint de monibus
vitae generibus et officiis, quae genera vitae, quae opera in
qualibet vocatione Deo placeant.
[3] De quibus rebus olim parum docebant concionatores, tantum
puerilia et non necessaria opera urgebant, ut certas ferias,
certa ieiunia, fraternitates, peregrinationes, cultus sanctorum,
rosaria, monachatum et simila.
[4] Haec adversarii nostri admoniti nunc dediscunt, nec perinde
praedicant haec inutilia opera ut olim.
[5] Praeterea incipiunt fidei mentionem facere, de qua olim mirum
erat silentium.
[6] Docent nos non tantum operibus iustificari, sed coniungunt fidem
et opera, et dicunt nos fide et operibus iustificare.
[7] Quae doctrina tolerabilior est priore, et plus afferre potest
consolationis quam vetus ipsorum doctrina.
[8] Quum igitur doctrina de fide, quam oportet in ecclesia
praecipuam esse, tamdiu iacuerit ignota, quemadmodum fateri omnes
necesse est, de fidei iustitia altissimum silentium fuisse in
concionibus, tantum doctrinam operum verstatm esse in ecclesiis,
nostri de fide sic admonuerunt ecclesias:
[9] Principio, quod opera nostra non possint reconciliare Deum, aut
mereri remissionem peccatorum et gratiam et iustificationem, sed
hanc tantum fide consequimur, credentes, quod propter christum
recipiamur in gratiam, qui solus positus est mediator et
propitiatorium, per quem reconcilietur Pater.
[10] Itaque qui confidit operibus se mereri gratiam, is aspernatur
Christi meritum et gratiam, et quaerit sine Christo humanis
veribus viam ad Deum, quum Christus de se dixerit Ioh. 14, 6: Ego sum
via, veritas et vita.
[11] Haec doctina de fide ubique in Paulo tractatur; Eph. 2, 8:
Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei donum
est, non ex operibus etc.
[12] Et ne quis cavilletur a nobis novam Pauli interpretationem
excogitari, tota haec causa habet testimonia patrum.
[13] Nam Augustinus multis voluminibus defendit gratiam et iustitiam
fidei contra merita operum.
[14] Et similia docet Ambrosius [Prosper Aquitanus] De vocatione
Gentium et alibi. Sic enim inquit De Vocatione Gentium: Vilesceret
redemptio sanguinis Christi, nec misericordiae Dei humanorum operum
praerogativa succumberet, si iustificatio, quae fit per gratiam,
meritis praecedentibus deberetur, ut non munus largientis, sed
merces esset operantis.
[15] Quamquam autem haec doctrina contemnitur ab imperitis, tamen
experiuntur piae ac pavidae conscientiae plurimum eam
consolationis afferre, quia conscientiae non possunt reddi
tranquillae per ulla opera, sed tantum fide, quum certao statuunt,
quod propter Christum habeant placatum Deum,
[16] quemadmodum Paulus docet Rom. 5,1: Iustificati per fidem,
pacem habemus apud Deum.
[17] Tota haec doctrina ad illud certamen perterrefactae
conscientiae referenda est, nec sine illo certamine intelligi
potest.
[18] Quare male iudicant de ea re homines imperiti et profani, qui
christianam iustitiam nihil esse somniant nisi civiliem et
philosophicam iustitiam.
[19] Olim vexabantur conscientiae doctrina operum, non audiebant ex
evangelio consolationem.
[20] Quosdam conscientia expulit in desertum, in monasteria,
sperantes ibi se gratiam merituros esse per vitam monasticam.
[21] Alii alia excogitaverunt opera ad promerendam gratiam et
satisfaciendum pro peccatis.
[22] Ideo magnopere fuit opus hanc doctrinam de fide in Christum
tradere et renovare, ne deesset consolatio pavidis conscientiis,
sed scirent, fide in Christum apprehendi gratiam et remissionem
peccatorum et iustificationem.
[23] Admonetur etiam homines, quod hic nomen fidei non significet
tantum historiae notitiam, qualis est in impiis et diabolo, sed
significet fidem, quae credit non tantum historiam, sed etiam
effectum historiae, videlicet hunc articulum, remissionem
peccatorum, quod videlicet per christum habeamus gratiam,
iustitiam et remissionem peccatorum.
[24] Iam qui scit se per Christum habere propitium Patrem, is vere
novit Deum, scit se ei curae esse, invocat eum, denique non est
sine Deo, sicut gentes.
[25] Nam diaboli et impii non possunt hunc articulum credere:
remissionem peccatorum. Ideo deum tamquam hostem oderunt, non
invocant eum, nihil boni ab eo exspectant.
[26] Augustinus etiam de fide nomine hoc modo admonet lectorem et
docet in Scripturis nomen fidei accipi non pro notia, qualis est
in impiis, sed profiducia, quae consolatur et erigit
perterrefactas mentes.
[27] Praeterea docent nostri, quod necesse sit bona opera facere, non
ut confidamus per ea gratiam mereri, sed propter voluntatem Dei.
[28] Tantum fide apprehenditur remissio peccatorum ac gratia.
[29] Et quia per fidem accipitur Spiritus Sanctus, iam corda
renovantur et induunt novos affectus, ut parere bona opera possint.
[30] Sic enim ait Ambrosius [De Vocatione Gentium]: Fides bonae
voluntatis et iustae actionis genitrix est.
[31] Nam humanae vires sine Spiritu Sancto plenae sunt impiis
affectibus et sunt imbeciliores, quam ut bona opera possint
efficere coram Deo.
[32] Adhaec sunt in potestate diaboli, qui impellit homines ad
varia peccata, ad impias opiniones, ad manifesta scelera;
[33] quemadmodum est videre in philosophis, qui et ipsi conati
honeste vivere, tamen id non poturerunt efficere, sed contaminati
sunt multis manifestis sceleribus.
[34] Talis est imbecillitas hominis, quum est sine fide et sine
Spiritu Sancto et tantum humanis viribus se gubernat.
[35] Hinc facile apparet, hanc doctrinam non esse accusandam, quod
bona opera prohibeat, sed multo magis laudandam, quod ostendit,
quomodo bona opera facere possimus.
[36] Nam sine fide nullo modo potest humana natura primi aut
secundi praecepti opera facere.
[37] Sine fide non invocat Deum, a Deo nihil exspectat, non tolerat
crucem, sed quaerit humana praesidia, confidit humanis praesidiis.
[38] Ita regnant in corde omnes cupiditates et humana consilia, quum
abest fides et fiducia erga Deum.
[39] Quare et Christus dixit: Sine me nihil potestis facere, Ioh.
15,5.
[40] Et ecclesia canit: Sine tuo numine nihil est in homine, nihil
est innoxium.
[1] De cultu sanctorum docent, quod memoria sanctorum proponi
potest, ut imitemur fidem eorum et bona opera iuxta voacationem,
ut Caesare imitari potest exemplum Davidis in bello gerendo ad
depellendos Turcas a patria.
[2] Nam uterque rex ist. Sed Scriptura non docet invocare sanctos,
seu petere auxilium a sanctis, quia unum Christum nobis proponit
mediatorem, propitiatorium, pontificem et intercessorem.
[3] Hic invocandus est, et promisit se exauditurum esse preces
nostras, et hunc cultum maxime probat, videlicet ut invocetur in
omnibus afflictionibus.
[4] 1 Ioh. 2, 1: Si quis peccat, habemus adovcatum apud Deum etc.
[1] Laicis datur utraque species sacramenti in coena Domini, quia
hic mos habet mandatum Domini Matth. 26, 27: Bibet ex hoc omnes.
[2] Ubi manifeste praecepit Christus de poculo, ut omnes bibant.
[3] Ut ne quis possit cavillari, quod hoc ad sacerdotes tantum
pertineat, Paulus ad Corinthos 11, 26 exemplum recitat, in quo
apparet totam ecclesiam utraque specie usam esse.
[4] Et diu mansit hic mos in ecclesia, nec constat, quando aut quo
auctore mutatus sit, tametsi Cardinalis Cusanus recitet, quando sit
approbatus.
[5] Cyprianus aliquot locis testatur populo sanguinem datum esse.
[6] Idem testatur Hieronymus, qui ait: Sacerdotes eucharistiae
ministrant et sanguinem Christi populis dividunt.
[7] Imo Gelasius Papa mandat, ne dividatur sacramentum, dist. 2 De
Consecrat., cap. Comperimus [Gelasius: "Comperimus autem, quod
quidam sumpta tantummodo corporis sacri portione a calice sacrati
cruoris abstineant; qui procul dubio aut integra sacramenta
percipiant, aut ab integris arceantur, quia divisio unius
eiusdemque mysterii sine grandi sacrilegio non potest provenire"].
[8] Tantum consuetudo non ita vetus aliud habet.
[9] Constat autem, quod consuetudo contra mandata Dei introducta
non sit probanda, ut testantur canones, dist. 8., cap. Veritate,
cum sequentibus.
[10] Haec vero consuetudo non solum contra Scripturam, sed etiam
contra veteres canones et exemplum ecclesiae recepta est.
[11] Quare si qui maluerunt utraque specie sacramenti uti, non
fuerunt cogendi, ut aliter facerent cum offensione conscientiae.
[12] Et quia divisio sacramenti non convenit cum institutione
Christi, solet apud nos omitti processio, quae hactenus fieri
solita est.
Art. XXIII. De Coniugio Sacerdotum.
[1] Publica querela fuit de exemplis sacerdotum, qui non
continebant.
[2] Quam ob causam et Pius Papa dixisse fertur, fuisse aliquas
causas, cur ademptum sit sacerdotibus coniugium, sed multo maiores
esse causas, cur reddi debeat. Sic enim scribit Platina [Platina,
Vita Pii II.; "Sacerdotibus magna ratione sublatas nuptias maiori
restituendas videri"].
[3] Quum igitur sacerdotes apud nos publica illa scandala vitare
vellent, duxuerunt uxores, ac docuerunt, quod liceat ipsis
contrahere matrimonium.
[4] Primum, quia Paulus dicit 1 Cor. 7, 2. 9: Unusquisque habeat
uxorem suam propter fornicationem. Item: Melius est nubere, quam
uri.
[5] Secundo, Christus inquit Matth. 19, 12: Non omnes capiunt verbum
hoc; ubi docet non omnes homines ad coelibatum idoneos esse, quia
Deus creavit hominem ad procreationem, Gen. 1, 28.
[6] Nec est humanae potestatis, sine singulari dono et opere Dei
creationem mutare.
[7] Igitur qui non sunt idonei ad coelibatum, debent contrahere
matrimonium.
[8] Nam mandatum Dei et ordinationem Dei nulla lex humana, nullum
votum tollere potest.
[9] Ex his causis docent sacerdotes sibi licere uxores ducere.
[10] Constat etiam in ecclesia veteri sacerdotes fuisse maritos.
[11] Nam et Paulus ait 1 Tim. 3, 2 Episcopum eligendum esse, qui sit
maritus.
[12] Et in Germania primum ante annos quadringentos sacerdotoes vi
coacti sunt ad coelibatum, qui quidem adeo adversati sunt, ut
archiepiscopus Moguntinus, publicaturus edictum Romani pontificis
de ea re, paene ab iratis sacerdotibus per tumultum oppressus sit.
[13] Et res gesta est tam inciviliter, ut non solum in posterum
coniugia prohiberentur, sed etiam praesentia, contra omnia iura
divina et humana, contra ipsos etiam canones, factos non solum a
pontificibus, sed a laudatissimis synodis, distraherentur.
[14] Et quum senescente mundo paulatim natura humana fiat
imbecillior, convenit prospicere, ne plura vitia serpant in
Germaniam.
[15] Porro Deus instituit coniugium, ut esset remedium humanae
infirmitatis.
[16] Ipsi canones veterem rigorem interdum posterioribus temporibus
propter imbecillitatem hominum laxandum esse dicunt, quod optandum
est, ut fiat et in hoc negotio.
[17] Ac videntur ecclesiis aliquando defuturi pastores, si diutius
prohibeatur coniugium.
[18] Quum autem exstet mandatum Dei, quum mos ecclesiae notus sit,
quum impurus coelibatus plurima pariat scandala, adulteria et alia
scelera digna animadversione boni magistratus: tamen mirum est
nulla in re maiorem exerceri saevitiam quam adversus coniugium
sacerdotum.
[19] Deus praecipit honore afficere coniugium.
[20] Leges in omnibus rebus publicis bene constitutis, etiam apud
ethnicos, maximis honoribus ornaverunt.
[21] At nunc capitalibus poenis excruciantur, et quidem sacerdotes,
contra canonum voluntatem, nullam aliam ob causam nisi propter
coniugium.
[22] Paulus vocat doctrinam daemoniorum, quae prohibet coniugium,
1 Tim. 44, 1 sqq.
[23] Id facile nunc intelligi potest, quum talibus suppliciis
prohibitio coniugii defenditur.
[24] Sicut autem nulla lex humana potest mandatum Dei tollere, ita
nec votum potest tollere mandatum Dei.
[25] Proinde etiam Cyprianus suadet, ut mulieres nubant, quae non
servant promissam castitatem. Verba eius sunt haec, Lib. 1,
epist. 11: Si autem perseverare nolunt aut non possunt, melius est,
ut nubant, quam ut in ignem deliciis suis cadant; certe nullum
fratribus aut sororibus scandalum faciant.
[26] Et aequitate quadam utuntur ipsi canones erga hos, qui ante
iustam aetatem voverunt, quomodo fere hactenus fieri consuevit.
[1] Falso accusantur ecclesiae nostrae, quod missam aboleant.
Retinetur enim missa apud nos et summa reverentia celebratur.
[2] Servantur et usitate ceremoniae fere omnes, praeterquam quod
Latinis cantionibus admiscentur alicubi Germanicae, quae additae
sunt ad docendum populum.
[3] Nam ad hoc unum opus est ceremoniis, ut doceant imperitos.
[4] Et non modo Paulus 1 Cor. 14, 2 sq. praecipit uti lingua
intellecta populo in ecclesia, sed etiam ita consitutum est humano
iure.
[5] Assuevit populus, ut una utantur sacramento, si qui sunt idonei;
id quoque auget reverentiam ac religionem publicarum ceremoniarum.
[6] Nulli enim admittuntur, nisi antea explorati.
[7] Admonetur etiam homines de dignitate et usu sacramenti, quantam
consolationem afferat pavidis conscientiis, ut discant Deo credere
et omnia bona a Deo exspectare et petere.
[8] Hic cultus delectat Deum, talis usus sacramenti alit peitatem
erga Deum.
[9] Itaque non videntur apud adversarios missae maiore religione
fieri quam apud nos.
[10] Constat autem hanc quoque publicam et longe maximam querelam
omnium bonorum virorum diu fuisse, quod missae turpiter
profanarentur, collatae ad quaestum.
[11] Neque enim obscurum est, quam late pateat hic abusus in omnibus
templis, a qualibus celebrentur missae tantum propter mercedem aut
stipendium, quam multi contra interdictum canonum celebrent.
[12] Paulus autem graviter minatur his, qui indigne tractant
eucharistiam, quum ait 1 Cor. 11, 27: Qui ederit panem hunc, aut
biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis
Domini.
[13] Itaque quum apud nos admonerentur sacerdotes de hoc peccato,
desierunt apud nos privatae missae, quum fere nullae privatae
missae nisi quaestus causa fierent.
[14] Neque ignoraverunt hos abusus episcopi; qui si correxissent eos
in tempore, minus nunc esset dissensionum.
[15] Antea sua dissimulatione multa vitia passi sunt in ecclesiam
serpere.
[16] Nunc sero incipiunt queri de calamitatibus ecclesiae, quum hic
tumultus non aliunde sumserit occasionem quam ex illis abusibus,
qui tam manifesti erant, ut tolerari amplius non possent.
[17] Magnae dissensiones de missa, de sacramento exstiterunt.
[18] Fortasse dat poenas orbis tam diuturnae profanationis missarum,
quam in ecclesiis tot saeculis toleraverunt isti, qui emendare et
poterant et debebant.
[19] Nam in Decalogo, Ex. 20, 7, scriptum est: Qui Dei nomine
abutitur, non erit impunitus.
[20] Et ab intitio mundi nulla res divina ita videtur unquam ad
quaestum collata fuisse ut missa.
[21] Accessit opinio, quae auxit privatas missas in infinitum,
videlicet quod Christus sua passione satisfecerit pro peccato
originis, et instituerit missam, in qua fieret oblatio pro
quotidianis delictis, moratalibus et venialibus.
[22] Hinc manavit publica opinio, quod missa sit opus delens peccata
vivorum et mortuorum ex opere operato.
[23] Hic coeptum est disputari, utrum una missa dicta pro pluribus
tantumdem valeat, quantum singulae pro singulis. Haec disputatio
peperit istam infinitam multitudinem missarum.
[24] De his opinionibus nostri admonuerunt, quod dissentiant a
Scripturis Sanctis et laedant gloriam passionis Christi.
[25] Nam passio Christi fuit oblatio et satisfactio non solum pro
culpa originis, sed etiam pro omnibus reliquis peccatis,
[26] ut ad Hebraeos, 10, 10, scriptum est: Sanctificati sumus per
oblationem Iseu Christi semel.
[27] Item 10, 14,: Una oblatione comsummavit in perpetuum
sanctificatos.
[28] Item Scriptura docet nos coram Deo iustificari per fidem in
Christum, quum credimus, nobis remitti peccata propter Christum.
[29] Iam si missa delet peccata vivorum et mortuorum ex opere
operato, contingit iustificatio ex opere missarum, non ex fide,
quod Scriptura non patitur.
[30] Sed Christus iubet facere in sui memoriam, Luc. 22, 19. Quare
missa instituta est, ut fides in iis, qui utuntur sacramento,
recordetur, quae beneficia accipiat per Christum, et erigat et
consoletur pavidam conscientiam.
[31] Nam id est meminisse Christi, beneficia meminisse ac sentire,
quod vere exhibeantur nobis.
[32] Nec satis est historiam recordari, quia hanc etiam Iudaei et
impii recordari possunt.
[33] Est igitur ad hoc facienda missa, ut ibi porrigatur sacramentum
his, quibus opus est consolatione, sicut Ambrosius ait: Quia semper
pecco, semper debeo accipere medicinam.
[34] Quum autem missa sit talis communicatio sacramenti, servatur
apud nos una communis missa singulis feriis atque aliis etiam
diebus, si qui sacramento velint uti, ubi porrigitur sacramentum
his, qui petunt.
[35] Neque hic mos in ecclesia novus est. Nam veteres ante Gregorium
non faciunt mentionem privatae missae; de communi missa plurimum
loquuntur.
[36] Chrysostomus ait: Sacerdotum quotidie stare ad altare et alios
ad communionem accersere, alios arcere.
[37] Et ex canonibus veteribus apparet unum aliquem celebrasse
missam, a quo reliqui presbyteri et diaconi sumpserunt corpus
Domini.
[38] Sic enim sonant verba canonis Nicaeni: Accipiant diaconi
secundum ordinem post presbyteros ab episcopo vel a presbytero
sacram communionem.
[39] Et Paulus 1 Cor. 11, 33, de communione iubet, ut alii alios
exspectent, ut fiat communis participatio.
[40] Postquam igitur missa apud nos habet exemplum ecclesiae, ex
Scriptura et patribus, confidimus improbari eam non posse, maxime
quum publicae ceremoniae magna ex parte similies usitatis
serventur. Tantum numerus missarum est dissimiilis, quem propter
maximos et manifestos abusus certe moderari prodesset.
[41] Nam olim etiam in ecclesiis frequentissimis non fiebat quotidie
missa, ut testatur Historia Triparita, lib. 9, c. 38: Rursus autem
in Alexandria quarta et sexta feria Scripturae leguntur easque
doctores interpretantur, et omnia fiunt praeter solemnem oblationis
morem.
[1] Confessio in ecclesiis apud nos non est abolita. Non enim solet
porrigi corpus Domini nisi antea exploratis et absolutis.
[2] Et docetur populus diligentissime de fide absolutionis, de qua
ante haec tempora magnum erat silentium.
[3] Docetur homines, ut absolutionem plurimi faciant, quia sit vox
Dei et mandato Dei pronuntietur.
[4] Ornatur potestas clavium et commemoratur, quantam consolationem
afferat perterrefactis conscientiis et quod requirat Deus fidem, ut
illi absolutioni tamquam voci de coelo sonanti credamus, et quod
illa fides in Christum vere consequatur et accipiat remissionem
peccatorum.
[5] Antea immodice extollebanatur staisfactiones; fidei vero et
meriti Christi ac iustitiae fidei nulla fiebat mentio. Quare in hac
parte minime sunt culpandae ecclesiae nostrae.
[6] Nam hoc etiam adversarii tribuere nobis coguntur, quod doctrina
de poenitentia diligentissime a nostris tractata ac patefacta sit.
[7] Sed de confessione docent, quod enumeratio delictorum non sit
necessaria, nec sint onerandae conscientiae cura enumerandi omnia
delicat, qui impossibile est omnia delicta recitare, ut testatur
Psalmus 19, 13: Delicta quis intelligit?
[8] Item Ieremias 17, 9: Pravum est cor hominis et inscrutabile.
[9] Quodsi nulla peccata nisi recitata remitterentur, nunquam
acquiescere conscientiae possent, quia plurima peccata neque
vident, neque meminisse possunt.
[10] Testantur et veteres scriptores enumerationem non esse
necessariam.
[11] Nam in decretis citatur Chrysostomus, qui sic ait: Non tibi
dico, ut te prodas in publicum, neque apud alios te accuses; sed
obedire te volo prophetae dicenti: Revela ante Deum viam tuam. Ergo
tua confitere peccata apud Deum, verum iudicem, cum oratione.
Delicata tua pronuncia non lingua, sed conscientiae tuae memoria
etc.
[12] Et glossa De Poenitentia, dist. 5, cap. Consideret, fatetur
humani iuris esse confessionem.
[13] Verum confessio cum propter maximum absolutionis beneficium tum
propter alias conscientiarum utilitates apud nos retinetur.
Art. XXVI. De Discrimine Ciborum.
[1] Publica persuasio fuit non tantum vulgi, sed etiam docentium in
ecclesiis, quod discrimina ciborum et similes traditiones humanae
sint opera utilia ad promerendam gratiam et satisfactoria pro
peccatis.
[2] Et quod sic senserit mundus, apparet ex eo, quia quotidie
instituebantur novae ceremoniae, novi ordines, novae feriae, nova
ieiunia, et doctores in templis exigebant haec opera tamquam
necessarium cultum ad promerendam gratiam, et vehementer terrebant
conscientias, si quid omitterent.
[3] Ex hac persuasione de traditionibus multa incommoda in ecclesia
secuta sunt.
[4] Primo obscurata est doctrina de gratia et iustitia fidei, quae
est praecipua pars evangelii, et quam maxime oportet exstare et
eminere in ecclesia, ut meritum Christi bene cognoscatur et fides,
quae credit remitti peccata propter Christum, longe supra opera
collocetur.
[5] Quare et Paulus in hunc locum maxime incumbit, legem et
traditiones humanas removet, ut ostendat iustiaiam Christianam
aliud quiddam esse quam huiusmodi opera, videlicet fidem, quae
credit peccata gratis remitti propter Christum.
[6] At haec doctrina Pauli paene tota oppressa est per traditiones,
quae pepererunt opinionem, quod per discrimina ciborum et similes
cultus oporteat mereri gratiam et iustitiam.
[7] In poenitentia nulla mentio fiebat de fide, tantum haec opera
satisfactoria proponebantur; in his videbatur poenitentia tota
consistere.
[8] Secundo hae traditiones obscuraverunt praecepta Dei, quia
traditiones longe praeferebantur praeceptis Dei. Christianismus
totus putabatur esse observatio certarum feriarum, rituum,
ieiuniorum, vestitus.
[9] Hae observationes erant in possessione honestissimi tituli, quod
essent vita spiritualis et vita perfects.
[10] Interim mandata Dei iuxta vocationem nullam laudem habebant,
quod paterfamilias educabat sobolem, quod mater pariebat, quod
princeps regebat rempublicam. Haec putabantur esse opera mundana et
imperfecta et longe deteriora illis splendidis observationibus.
[11] Et hic error valde cruciavit pias conscientias, quae dolebant
se teneri imperfecto vitae genere, in coniugio, in magistratibus
aut aliis functionibus civilibus, mirabantur monachos et similes,
et falso putabant illorum observationes Deo gratiores esse.
[12] Tertio traditiones attulerunt magna pericula conscientiis, quia
impossibile erat omnes traditiones servare, et tamen homines
arbitrabantur has observationes necessarios esse cultus.
[13] Gerson scribit multos incidisse in desperationem, quosdam etiam
sibi mortem conscivisse, quia senserant se non posse satisfacere
traditionibus, et interim consolationem nullam de iustitia fidei et
de gratia audierant.
[14] Videmus summistas et theologos colligere traditiones et
quaerere "epieikeias", ut levent conscientias; non satis tamen
expediunt, sed interdum magis iniiciunt laqueos conscientiis.
[15] Et in colligendis traditionibus ita fuerunt occupatae scholae
et conciones, ut non vacaverit attingere Scripturam et quaerere
utiliorem doctrinam de fide, de cruce, de spe, de dignitate
civilium rerum, de consolatione conscientiarum in arduis
tentationibus.
[16] Itaque Gerson et alii quidam theologi graviter questi sunt se
his rixis traditionum impediri, quominus versari possent in meliore
genere doctrinae.
[17] Et Augustinus onerare conscientias huiusmodi observationibus,
et prudenter admonet Ianuarium, ut sciat eas indifferentere
observandas esse; sic enim loquitur [Augustinus, Epist. 119 ad
Ianuarium: "Quod enim neque contra fidem, neque contra bonos mores
iniungitur, indifferenter est habendum et pro eorum, inter quos
vivitur, societate servandum est"].
[18] Quare nostri non debent videri hanc causam temere attigisse aut
odio episcoporum, ut quidam falso suspicantur.
[19] Magna necessitas fuit de illis erroribus, qui nati erant ex
traditionibus male intellectis, admonere ecclesias.
[20] Nam evangelium cogit urgere doctrinam in ecclesiis de gratia et
iustitia fidei, quae tamen intelligi non potest, si putent homines
se mereri gratiam per observationes ab ipsis electas.
[21] Sic igitur docuerunt, quod per observationem traditionum
humanarum non possimus gratiam mereri aut iustificari. Quare non
est sentiendum, quod huiusmodi observationes sint necessarius
cultus.
[22] Addunt testimonia ex Scriptura. Christus Matth. 15, 3. 9
excusat apostolos, qui non servaverant usitatam traditionem, quae
tamen videbatur de re non illicita, sed media esse, et habere
cognationem cum baptismatibus legis, et dicit: Frustra colunt me
mandatis hominum.
[23] Igitur non exigit cultum inutilem. Et paulo post addit: Omne,
quod intrat in os, non inquinat hominem.
[24] Item Rom. 14, 17: REgnum Dei non est esca aut potus.
[25] Col. 2, 16. 20. 21: Nemo iudicet vos in cibo, potu, sabbato aut
die festo.
[26] Item: Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quare
tamquam viventes in mundo decreta facitis: Ne attingas, ne gustes,
ne contrectes?
[27] Act. 15, 10 ait Petrus: Quare tentatis Deum, imponentes iugum
super cervices discipulorum, quod neque nos neque patres nostri
portare potuimus? Sed per gratiam Domini nostri Iesu Christi
credimus salvari, quemadmodum et illi.
[28] Hic vetat Petrus onerare conscientias pluribus ritibus sive
Mosis, sive aliis.
[29] Et 1 Tim. 4, 1-3 vocat prohibitionem ciborum doctrinam
daemoniorum, quia pugnat cum evangelio talia opera instituere aut
facere, ut per ea mereamur graitam, aut quod non possit existere
Christianismus sine tali cultu.
[30] Hic obiiciunt adversarii, quod nostri prohibeant disciplinam et
mortificationem carnis, sicut Iovinianus. Verum aliud deprehendetur
ex scriptis nostrorum.
[31] Semper enim docuerunt de cruce, quod Christianos oporteat
tolerare afflictiones.
[32] Haec est vera, seria et non simulata mortificatio, variis
afflictionibus exerceri et crucifigi cum Christo.
[33] Insuper docent, quod quilibet Christianus debeat se corporali
disciplina aut corporalibus exercitiis et laboribus sic exercere et
coercere, ne saturitas aut desidia exstimulet ad peccandum, non ut
per illa exercitia mereamur gratiam aut satisfaciamus pro peccatis.
[34] Et hanc corporalem disciplinam oportet semper urgere, non solum
paucis et constitutis diebus, sicut Christus praecipit Luc. 21, 34:
[35] Cavete, ne corpora vestra graventur crapula.
[36] Item Matth. 17, 21: Hoc genus daemoniorum non eiicitur nisi
ieiunio et oratione.
[37] Et Paulus ait 1 Cor. 9, 27: Castigo corpus meum et redigo in
servitutem.
[38] Ubi clare ostendit se ideo castigare corpus, non ut per eam
disciplinam mereatur remissionem peccatorum, sed ut corpus habeat
obnoxium et idoneum ad res spirituales et ad faciendum officium
iuxta vocationem suam.
[39] Itaque non damnantur ipsa ieiunia, sed traditiones, quae certos
dies, certos cibos praescribunt cum periculo conscientiae, tamquam
istiusmodi opera sint necessarius cultus.
[40] Servantur tamen apud nos pleraeque traditiones, quae conducunt
ad hoc, ut res ordine geratur in ecclesia, ut ordo lectionum in
missa et praecipuae feriae.
[41] Sed interim homines admonentur, quod talis cultus non
iustificet coram Deo, et quod non sit ponendum peccatum in talibus
rebus, si omittantur sine scandalo.
[42] Haec libertas in ritibus humanis non fuit ignota patribus.
[43] Nam in Oriente alio tempore servaverunt pascha quam Romae, et
quum Romani propter hanc dissimiltudinem accusarent Orientem
schismatis, admoniti sunt ab aliis, tales mores non oportere ubique
similes esse.
[44] Et Irenaeus inquit: dissonantia ieiunii fidei consonantiam non
solvit, sicut et distinct. 12 Gregorius Papa significat, talem
dissimiltudinem non laedere unitatem ecclesiae.
[45] Et in Historia Tripartia, lib. 9, multa colliguntur exempla
dissimilum rituum et recitantur haec verba: Mens apostolorum fuit
non de diebus festis sancire, sed praedicare bonam convesationem et
pietatem.
Art. XXVII. De Votis Monachorum.
[1] Quid de votis monachorum apud nos doceatur, melius intelliget,
si quis meminerit, qualis status fuerit monasteriorum, quam multa
contra canones in ipsis monasteriis quotidie fiebant.
[2] Augustini tempore erant libera collegia; postea, corrupta
disciplina, ubique addita sunt vota, ut tamquam excogitato carcere
disciplina restitueretur.
[3] Additae sunt paulatim supra vota aliae multae observationes.
[4] Et haec vincula multis ante iustam aetatem contra canones
iniecta sunt.
[5] Multi inciderunt errore in hoc vitae genus, quibus, etiamsi non
dessent anni, tamen iudicium de suis viribus defuit.
[6] Qui sic irretiti erant, cogebantur manere, etiamsi quidam
beneficio canonum liberari possent.
[7] Et hoc accidit magis etiam in monasteriis virginum quam
monachorum, quum sexui imbecilliori magis parcendum esset.
[8] Hic rigor displicuit multis bonis viris ante haec tempora, qui
videbant puellas et adolescentes in monasteria detrudi propter
victum. Videbant, quam infeliciter succederet hoc consiliu, quae
scandala pareret, quos laqueos conscientiis iniiceret.
[9] Dolebant auctoritatem canonum in re periculosissima omnino
negligi et contemni.
[10] Ad haec mala accedebat talis persuasio de votis, quam constat
etiam olim displicuisse ipsis monachis, si qui paulo cordatiores
fuerunt.
[11] Docebant vota paria esse baptismo; docebant se hoc vitae genere
mereri remissionem peccatorum et iustificationem coram Deo.
[12] Imo addebant vitam monasticam non tantum iustitiam mereri coram
Deo, sed amplius etiam, quia servaret non modo praecepta, sed etiam
consilia evangelica.
[13] Ita persuadebant monasticam professionem longe meliorem esse
baptismo, vitam monasticam plus mereri quam vitam magistratuum,
vitam pastorum et similium, qui in mandatis Dei sine factitiis
religionibus suae vocationi serviunt.
[14] Nihil horum negari potest; extant enim in libris eorum.
[15] Quid fiebat postea in monasteriis? Olim erant scholae sacrarum
disciplinarum, quae sunt utiles ecclesiae, et sumebantur inde
pastores et episcopi: nunc alia res est; nihil opus est recitare
nota.
[16] Olim ad discendum conveniebant: nunc fingunt institutum esse
vitae genus ad promerendam gratiam et iustitiam, imo praedicant,
esse statum perfectionis, et longe praeferunt omnibus aliis vitae
generibus, a Deo ordinatis.
[17] Haec ideo recitavimus nihil odiose exaggerantes, ut melius
intelligi posset de hac re doctrina nostrorum.
[18] Primum de his, qui matrimonia contrahunt, sic docent apud nos,
quod liceat omnibus, qui non sunt idonei ad coelibatum, contrahere
matrimonium, quia vota non possunt ordinationem ac mandatum Dei
tollere.
[19] Est autem hoc mandatum Dei 1 Cor. 7, 2: Propter fornicationem
habeat unusquisque uxorem suam.
[20] Neque mandatum solum, sed etiam creatio et ordinatio Dei cogit
hos ad coniugium, qui sine singulari Dei opere non sunt excepti,
iuxta illud: Non est bonum homini esse solum, Gen. 2, 18.
[21] Igitur non peccant isti, qui obtemperant huic mandato et
ordinationi Dei.
[22] Quid potest contra haec opponi? Exaggeret aliquis obligationem
voti, quantum volet, tamen non poterit efficere, ut votum tollat
mandatum Dei.
[23] Canones docent in omni voto ius superioris excipi; quare multo
minus haec vota conta mandata Dei valent.
[24] Quodsi obligatio votorum nullas haberet causas, cur mutari
possit: nec Romani pontifices dispensassent. Neque enim licet
homini obligationem, quae simpliciter est iuris divini, rescindere.
[25] Sed prudenter iudicaverunt Romani pontifices aequitatem in hac
obligatione adhibendam esse; ideo saepe de votis dispensasse
leguntur.
[26] Nota est historia de rege Arragonum revocato ex monasterio; et
exstant exempla nostri temporis.
[27] Deinde, cur obligationem exaggerant adversarii seu effectum
voti, quum interim de ipsa voti natura sileant, quod debet esse in
re possibili, quod debet esse voluntarium, sponte et consulto
conceptum?
[28] At quomodo sit in potestate hominis perpetua castitas, non est
ignotum.
[29] Et quotusquisque sponte et consulto vovit? Puellae et
adolescentes, priusquam iudicare possunt, persuadentur ad vovendum,
interdum etiam coguntur.
[30] Quare non est aequum tam rigide de obligatione disputare, quum
omnes fateantur contra voti naturam esse, quod non sponte, quod
inconsulto, admittitur.
[31] Plerique canones rescindunt vota, ante annum quintum decimum
contracta, quia ante illam aetatem non videtur tantum esse iudicii,
ut de perpetua vita constitui possit.
[32] Alius canon, plus concedens hominum imbecilltati, addit annos
aliquot; vetat enim ante annum duodevicesimum votum fieri.
[33] Sed utrum sequemur? Maxima pars habet excusationem, cur
monasteria deserant, quia plurimi ante hanc aetatem voverunt.
[34] Postremo, etiam si voti violatio reprehendi posset, tamen non
videtur statim sequi, quod coniugia talium personarum dissolvenda
sint.
[35] Nam Augustinus negat debere dissolvi, 27. quaest., 1. cap.,
Nuptiarum; cuius non est levis auctoritas, etiamsi alii postea
aliter senserunt. [Augustinus, De Bono Viduitatis: "Coniugia
voventium non sunt dissolvenda"]
[36] Quamquam autem mandatum Dei de coniugio videatur plerosque
liberare a votis, tamen afferunt nostri et aliam rationem de votis,
quod sint irrita, quia omnis cultus Dei, ab hominibus sine madato
Dei institutus et electus ad promerendam iustificationem et
gratiam, impius est, sicut Christus ait Matth. 15, 9: Frustra
colunt me mandatis hominum.
[37] Et Paulus ubique docet iustitiam non esse quaerendam ex nostris
observationibus et cultibus, qui sint excogitati ab hominibus, sed
contingere eam per fidem credentibus, se recipi in gratiam a Deo
propter Christum.
[38] Constat autem monachos docuisse, quod factitiae religiones
satisfaciant pro peccatis, mereantur gratiam et iustificationem. Quid
hoc est aliud, quam de gloria Christi detrahere eet obscurrare ac
negare iustitiam fidei?
[39] Sequitur igitur ista vota usitata impios cultus fuisse, quare
sunt irrita.
[40] Nam votum impium et factum contra mandata Dei non valet; neque
enim debet votum vinculum esse iniquitatis, ut canon dicit.
[41] Paulus dicit Gal. 5,4: Evacuati estis a Christo, qui in lege
iustificamini; a graita excidistis.
[42] Ergo etiam qui votis iustificari volunt, evacuantur a Christo
et a gratia excidunt.
[43] Nam et hi, qui votis tribuunt iustificationem, tribuunt
propriis operibus hoc, quod proprie ad gloriam Christi pertinet.
[44] Neque vero negari potest, quin monachi docuerint se per vota
et observationes suas iustificari et mereri remissionem peccatorum;
imo affinxerunt absurdiora, dixerunt se aliis mutari sua opera.
[45] Haec si quis velit odiose exaggerare, quam multa possit
colligere, quorum iam ipsos monachos pudet!
[46] Adhaec persuaserunt hominbus factitias religiones esse statum
Christianae perfectionis.
[47] An non est hoc iustificationem tribuere operibus?
[48] Non est leve scandalum in ecclesia, populo proponere certum
cultum ab hominibus excogitatum sine mando Dei, et docere, quod
talis cultus iustificet homines. Quia iustitia fidei, quam maxime
oportet tradi in ecclesia, obscurature, quum illae mirificae
religiones angelorum, simulatio paupertatis et humilitatis et
coelibatus offunduntur oculis hominum.
[49] Praeterea obsurantur praecepta Dei et versus cultus Dei, quum
audiunt homines solos monachos esse in statu perfectionis, quia
perfectio Christiana est serio timere Deum et rursus concipere
magnam fidem et confidere propter Christum, quod habeamus Deum
placatum, petere a Deo et certo exspectare auxilium in omnibus
rebus gerendis iuxta vocationem; interim foris diligenter facere
bona opera et servire vocationi.
[50] In his rebus est vera perfectio et verus cultus Dei; non est in
coelibatu aut mendicitate, aut veste cordida.
[51] Verum populus concipit multas perniciosas opiniones ex illis falsis
praeconiis vitae monasticae.
[52] Audit sine modo laudari coelibatum: ideo cum offensione
conscientiae versatur in coniugio.
[53] Audit solos mendicos esse perfectos: ideo cum offensione
conscientiae retinet possessiones, negotiatur.
[54] Audit consilium evangelicum esse de non vindicando: ideo alii
in privata vita non verentur ulcisci; audiunt enim consilium esse,
non praeceptum.
[55] Alii omnes magistratus et civilia officia iudicant indigna esse
Christianis.
[56] Leguntur exempla hominum, qui deserto coniugio, deserta
republicae adminstraione abdiderunt se in monasteria.
[57] Id vocabant fugere ex mundo et quaerere vitae genus, quod Deo
magis placeret; nec videbant Deo serviendum esse in illis mandatis,
quae ipse tradidit, non in mandatis, quae sunt excogitata ab
hominibus.
[58] Bonum et perfectu vitae genus est, quod habet mandatum Dei.
[59] De his rebus necesse est admonere homines.
[60] Et ante haec tempora reprehendit Gerson errorem monachorum de
perfectione et testatur, suis temporibus novam vocem fuisse, quod
vita monastica sit status perfectionis.
[61] Tam multae impiae opiniones haerent in votis: quod iustificent,
quod sint perfectio Christiana, quod servent consilia et praecepta,
quod habeant opera supererogationis.
[62] Haec omnia quum sint falsa et inanaia, faciunt vota irrita.
Art. XXVIII. De Potestate Ecclesiastica.
[1] Magnae disputationes fuerunt de potestate episcoporum, in quibus
nonnulli incommode commiscuerunt potestatem ecclesiasticam et
potestatem gladii.
[2] Et ex hac confusione maxima bella, maximi motus exstiterunt, dum
pontifices, freti potestate clavium, non solum novos cultus
instituerunt, reservatione casuum, violentis excommunicationibus
conscientias oneraverunt, sed etiam regna mundi transferre et
imperatoribus ad imere imperium conati sunt.
[3] Haec vitia multo ante reprehenderunt in ecclesia homines pii et
eruditi.
[4] Itaque nostri ad consolandas conscientias coacti sunt ostendere
discrimen ecclesiasticae potestatis et potestatis gladii, et
docuerunt, utramque propter mandatum Dei religiose venerandem et
honore afficiendam esse tamquam summa Dei beneficia in terris.
[5] Sic autem sentiunt, potestatem clavium seu potestatem
episcoporum iuxta evangelium potestatem esse seu mandatum Dei
praedicandi evangelii, remittendi et retinendi peccata et
administrandi sacramenta.
[6] Nam cum hoc mandato Christus mittit apostolos Ioh. 20, 21 sqq.:
Sicut misit me Pater, ita et ego mitto vos. Accipite Spiritum
Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum
retinueritis peccata, retenta sunt.
[7] Marc. 16, 15: Ite, praedicate evangelium omni creaturae etc.
[8] Haec potestas tantum exercetur docendo seu praedicando Verbum et
porrigendo sacramenta vel multis, vel singulis iuxta vocationem,
quia conceduntur non res corporales, sed res aeternae, iustitia
aeterna, Spiritus Sanctus, vita aeterna.
[9] Haec non possunt contingere nisi per ministerium Verbi et
sacramentorum, sicut Paulus dicit Rom. 1, 16: Evangelium est
potentia Dei ad salutem omni credendi.
[10] Itaque quum potestas ecclesiastica concedat res aeternas et
tantum exerceatur per ministerium Verbi, non impedit politicam
administrationem, sicut ars canendi nihil impedit politicam
administrationem.
[11] Nam politica administratio versatur circa alias res quam
evangelium. Magistratus defendit non mentes, sed corpora et res
corporales adversus manifestas iniurias, et coercet homines gladio
et corporalibus poenis, ut iusitiam civilem et pacem retineat.
[12] Non igitur commiscendae sunt potestates ecclesiastica et
civilis. Ecclesiastica suum mandatum habet evangelii docendi et
administrandi sacramenta.
[13] Non irrumpat in alienum officium, non transferat regna mundi,
non abroget leges magistratuum, non tollat legitimam obedientiam,
non impediat iudicia de ullis civilibus ordinationibus aut
contractibus, non praescribat leges magistratibus de forma
reipublicae;
[14] sicut dicit Christus Ioh. 18, 36: Regnum meum non est de hoc
mundo.
[15] Item Luc. 12, 14: Quis constituit me iudicem aut divisorem
super vos?
[16] Et Paulus ait Phil. 3, 2: Nostra politia in coelis est.
[17] 2 cor. 10, 4: Arma militiae nostrae non sunt carnalis, sed
potentia Deo ad destruendas cogitationes etc.
[18] Ad hunc modum discernunt nostri utriusque potestatis officia,
et iubent utramque honore afficere et agnoscere, utramque Dei donum
et beneficium esse.
[19] Si quam habent episcopi potestatem gladii, hanc non habent
episcopi ex mandato evangelii, sed iure humano, donatam a regibus
et imperatoribus ad administrationem civilem suorum bonorum. Haec
interim alia functio est quam ministerium evangelii.
[20] Quum igitur de iurisdictione episcoporum quaeritur, discernit
debet imperium ab ecclesiastica iurisdictione.
[21] Porro secundum evangelium seu, ut loquuntur, de iure divino
nulla iurisdictio competit episcopis ut episcopis, hoc est, his,
quibus est commissum ministerium Verbi et sacramentorum, nisi
remitere peccata, item cognoscere doctrinam et doctrinam ab
evangelio dissentientem reiicere et impios, quorum nota est
impietas, excludere a communione ecclesiae sine vi humana, sed
Verbo.
[22] Hic necessario et de iure divino debent eis ecclesiae praestare
obedientiam, iuxta illud Luc. 10, 16: Qui vos audit, me audit.
[23] Verum quum aliquid contra evangelium docent aut statuunt, tunc
habent ecclesiae mandatum Dei, quod obedientiam prohibet, Matth. 7,
15: Cavete a pseudoprophetis!
[24] Gal. 1, 8: Si angelius de coelo aliud evangelium evangeliza-
verit, anathema sit!
[25] 2 Cor. 13, 8: Non possumus aliquid contra veritatem, sed pro
veritate.
[26] Item: Data est nobis potestas ad aedificationem, non ad
destructionem.
[27] Sic et canones praecipiunt, 2, 1. 7, cap. Sacerdotes, et cap.
Oves.
[28] Et Augustinus contra Petiliani epistolam inquit: Nec catholicis
episcopis consentiendum est, sicubi forte falluntur, aut contra
canonicas Dei Scripturas aliquid sentiunt.
[29] Si quam habent aliam vel potestatem vel iurisdictionem in
cognoscendis certis causis, videlicet matrimonii aut decimarum etc.,
hanc habent humano iure, ubi cessantibus ordinariis coguntur
principes vel inviti suis subditis ius dicere, ut pax retineatur.
[30] Praeter haec disputatur, utrum episcopi seu pastores habeant
ius instituendi ceremonias in ecclesia et leges de cibis, feriis,
gradibus ministrorum seu ordinibus etec., condendi.
[31] Hoc ius, qui tribuunt episcopis, allegant testimonium Ioh. 16,
12: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
Quum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem
veritatem.
[32] Allegant etiam exemplum apostolorum Act. 15, 20, qui
prohibuerunt abstinere a sanguine et suffocato.
[33] Allegant sabbatum, mutatum in diem dominicum contra Decalogum,
ut videtur. Nec ullum exemplum magis iactatur quam mutatio sabbati.
Magnam contendunt ecclesiae potestatem esse, quod dispensaverit de
praecepto Decalogi.
[34] Sed de hac quaestione nostri sic docent, quod episcopi non
habent potestatem statuendi aliquid contra evangelium, ut supra
ostensum est. Docent idem canones 9. distinct.
[35] Porro contra Scripturam est traditiones condere aut exigere, ut
per eam observationem satisfaciamus pro peccatis, aut mereamur
gratiam et iustitiam.
[36] Laeditur enim gloria meriti Christi, quum talibus
observationibus conamur merei iustificationem.
[37] Constat autem, propter hanc persuasionem in ecclesia paene in
infinitum crevisse traditiones, oppressa interim doctrina de fide
et iustitia fidei, quia subinde plures feriae factae sunt, ieiunia
indicta, ceremoniae novae, novi honores sanctorum instituti sunt,
quia arbitrabantur se auctores talium rerum his operibus mereri
gratiam.
[38] Sic olim creverunt canones poenitentiales, quorum adhuc in
satisfactionibus vestigia quaedam videmus.
[39] Item auctores traditionum faciunt contra mandatum Dei, quum
collocant peccatum in cibis, in diebus et similibus rebus, et
onerant ecclesiam servitute legis, quasi oporteat apud Christianos
ad pomerendam iustificationem cultum esse similem Levitico, cuius
ordinationem commiserit Deus apostolis et episcopis.
[40] Sic enim scribunt quidam, et videntur pontifices aliqua ex
parte exemplo legis mosaicae decepti esse.
[41] Hinc sunt illa onera, quod peccatum mortale sit etiam sine
offensione aliorum in feriis laborare manibus, quod sit peccatum
mortale omittere horas canonicas, quod certi cibi polluant
conscientiam, quod ieiunia sint opera placantia Deum, quod peccatum
in casu reservato non possit remitti, nisi accesserit auctoritas
reservantis; quum quidem ipsi canones non de reservatione culpae,
sed de reservatione poenae ecclesiasticae loquantur.
[42] Unde habent ius episcopi has traditiones imponendi ecclesiis ad
illaqueandas conscientias, quum Petrus vetet Act. 15, 10 imponere
iugum discipulis, quum Paulus dicat 2 Cor. 13, 10, potestatem ipsis
datam esse ad aedificatione, non ad destructionem. Cur igitur
augent peccata per has traditiones?
[43] Verum exstant clare testimonia, quae prohibent condere tales
traditiones ad promerendam gratiam, aut tamquam necessarias ad
salutem.
[44] Paulus Col. 2, 16. 20: Nemo vos iudicet in cibo, potu, parte
diei festi, novilunio aut sabbatis.
[45] Item: Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quare
tamquam viventes in mundo decreta facitis: Non attingas, non gustes,
non contrectes? Quae omnia pereunt usu et sunt mandata et doctrinae
hominum, quae habent speciem sapientiae.
[46] Item ad Titum 1, 14, aperte prohibet traditiones: Non
attendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum, aversantium
veritatem.
[47] Et Christus Matth. 15, 14. 13 inquit de his, qui exigunt
traditiones: Sinite illos; caeci sunt et duces caecorum;
[48] et improbas tales cultus: Omnis plantatio, quam non plantavit
Pater meus coelestis, eradicabitur.
[49] Si ius habent episcopi, onerandi ecclesias infinitis
traditionibus et illaqueandi conscientias, cur toties prohibet
Scriptura condere et audire traditiones? Cur vocat eas doctrinas
daemoniorum, 1 Tim. 4, 1? Num frustra haec praemonuit Spiritus
Sanctus.
[50] Relinquitur igitur, quum ordinationes, institutae tamquam
necessariae aut cum opinione promerendae gratiae, pugnent cum
evangelio, quod non liceat ullis episcopis tales cultus instituere
aut exigere.
[51] Necesse est enim in ecclesiis retinerei doctrinam de libertate
Christiana, quod non sit necessaria servitus legis ad
iustificationem, sicut in Galatis, 5, 1, scriptum est: Nolite
iterum iugo servitutus subiici.
[52] Necesse est retineri praecipuum evangelii locum, quod gratiam
per fidem in Christum gratis consequamur, non propter certas
observationes aut propter cultus ab hominibus institutos.
[53] Quid igitur sentiendum est de die dominico et similibus ritibus
templorum? Ad haec respondent, quod liceat episcopis seu pastoribus
facere ordinationes, ut res ordine gerantur in ecclesia, non ut per
illas mereamur gratiam, aut satisfaciamus pro peccatis, aut
obligentur conscientiae, ut iudicent esse necessarios cultus, ac
sentiant se peccare, quum sine offensione aliorum violant.
[54] Sic Paulus 1 Cor. 11, 5.6 ordinat, ut in congregatione mulieres
velent capita, 1 Cor. 14, 30, ut ordine audiantur in ecclesia
interpretes etc.
[55] Tales ordinationes convenit ecclesias propter caritatem et
tranquillitatem servare eatenus, ne alius alium offendat, ut
ordine et sine tumultu omnia fiant in ecclesiis, 1 Cor. 14, 40;
cf. Phil. 2, 14;
[56] verum ita, ne conscientiae onerentur, ut ducant res esse
necessarias ad salutem, ac judicent se peccare, quum violant eas
sine aliorum offensione; sicut nemo dixerit peccare mulierem, quae
in publicum non velato capite procedit sine offensione hominum.
[57] Talis est observatio diei dominici, paschatis, pentecostes et
similium feriarum et rituum.
[58] Nam qui iudicant ecclesiae auctoritate pro sabbato insitutam
esse diei dominici observationem tamquam necessariam, longe errant.
[59] Scriptura abrogavit sabbatum, quae docet omnes ceremonias
Mosaicas post revelatum evangelium omitti posse.
[60] Et tamen quia opus erat constituere certum diem, ut sciret
populus, quando convenire deberet, apparet ecclesiam ei rei
destinasse diem dominicum, qui ob hanc quoque causam videtur magis
placuisse, ut haberent homines exemplum Christianae libertatis, et
scirent nec sabbati nec alterius diei observationem neccessariam
esse.
[61] Exstant prodigiosae disputationes de mutatione legis, de
ceremoniis novae legis, de mutatione sabbati, quae omnes ortae sunt
ex falsa persuasione, quod oporteat in ecclesia cultum esse similem
Levitico, et quod Christus commiserit apostolis et episcopis
excogitare novas ceremonias, quae sint ad salutem necessariae.
[62] Hi errores serpserunt in ecclesiam, quum iustitia fidei non
satis clare doceretur.
[63] Aliqui disputant diei dominici observationem non quidem iuris
diviniesse, sed quasi iuris divini; praescribunt de feriis,
quatenus liceat operari.
[64] Huiusmodi disputationes quid sunt aliud nisi laquei
conscientiarum? Quamquam enim conentur epiikeizare traditiones,
tamen nunquam potest aequitas deprehendi, donec manet opinio
necessitatis, quam manere necesse, est, ubi ignorantur iustitia
fidei et libertas Christiana.
[65] Apostoli iusserunt, Act. 15, 20, abstinere a sanguine. Quis
nunc observat? Neque tamen peccant, qui non observant, quia ne ipsi
quidem apostoli voluerunt onerare conscientias tali servitute, sed
ad tempus prohibuerunt propter scandalum.
[66] Est enim perpetua voluntas evangelii consideranda in decreto.
[67] Vix ulli canones servantur accurate et multi quotidie
exolescunt apud illos etiam, qui diligentissime defendunt
traditiones.
[68] Nec potest conscientiis consuli, nisi haec aequitas servetur,
ut sciamus eos sine opinione necessitatis servari nec laedi
conscientias, etiamsi traditiones exolescant.
[69] Facile autem possent episcopi legitimam obedientiam retinere,
si non urgerent servare traditiones, quae bona conscientia servare
non possunt.
[70] Nunc imperant coelibatum, nullos recipiunt, nisi iurent se
puram evangelii doctrinam nolle docere.
[71] Non petunt ecclesiae, ut episcopi honoris sui iactura sarciant
concordiam; quod tamen decebat bonos pastores facere.
[72] Tantum petunt, ut iniusta onera remittant, quae nova sunt et
praeter consuetudinem ecclesiae catholicae recepta.
[73] Fortassis initio quaedam consitutiones habuerunt prohabiles
causas; quae tamen posterioribus temporibus non congruunt.
[74] Apparet etiam quasdam errore receptas esse. Quare pontificiae
clementiae esset illas nunc mitigare, quia talis mutatio non
labefacit ecclesiae unitatem. Multae enim traditiones humanae
tempore mutatae sunt, ut ostendunt ipsi canones.
[75] Quodsi non potest impetrari, ut relaxentur observationes, quae
sine peccato non possunt praestari, oportet nos regulam apostolicam,
Act. 5, 29, sequi, quae praecipit, Deo magis obedire, quam hominbus.
[76] Petrus vetat episcopos dominari et ecclesiis imperare, 1 Petr.
5, 3.
[77] Nunc non id agitur, ut dominatio eripiatur episcopis, sed hoc
unum petitur, ut patiantur evangelium pure doceri, et relaxent
paucas quasdam obseravtiones, quae sine peccato servari non possunt.
[78] Quodsi nihil remiserint, ipsi viderint, quomodo Deo rationem
reddituri sint, quod pertinacia sua causam schismati praebent.
[1] Hi sunt praecipui articuli, qui videntur habere controversiam.
Quamquam enim de pluribus abusibus dici poterat, tamen, ut
fugeremus prolixitatem, praecipua complexi sumus, ex quibus cetera
facile iudicari possunt.
[2] Magnae querelae fuerunt de indulgentiis, de peregrinationibus,
de abusu excommunicationis. Parochiae multipliciter vexabantur per
stationarios. Infinitae contentiones erant pastoribus cum monachis
de iure parochiali, de confessionibus, de sepulturis, de
extraordinariis concionibus et de aliis innumerabilibus rebus.
[3] Huiusmodi negotia praetermisimus, ut illa, quae sunt in hac
cause praecipua, breviter proposita facilius cognosci possent.
[4] Neque hic quidquam ad ullius contumeliam dictum aut collectum est.
[5] Tantum ea recitata sunt, quae videbantur necessario dicenda esse, ut
inteligi possit, in doctrina ac ceremoniis apud nos nihil esse receptum
contra Scripturam aut ecclesiam catholicam, quia manifestum est, nos
diligentissime cavisse, ne qua nova eet impia dogmata in ecclesias
nostras serpent.
[6] Hos articulos supra scriptos voluimus exhibere iuxta edictum
Caesareae Maiestatis, in quibus confessio nostra exstaret et eorum, qui
apud nos docent, doctrinae summa cerneretur.
[7] Si quid in hac confessione desiderabitur, parati sumus latiorem
informationem, Deo volente, iuxta Scripturas exhibere.
[8] Caesareae Maiestatis Vestrae fideles et subditi:
[9] Iohannes, Dux Saoniae, Elector.
[10] Georgius, Marchio Brandenburgensis.
[11] Ernestus, Dux Lunenburgensis.
[12] Philippus, Landgravius Hessorum.
[13] Iohannes Fridericus, Dux Saxoniae.
[14] Franciscus, Dux Lunenburgensis.
[15] Volfgangus, Princeps ab Anhalt.
[16] Senatus Magistratusque Nurnbergensis.
[17] Senatus Reutlingensis.
Neo-Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |