Supplementum Pharsaliae Auctore Thomâ Maio
Liber primus



Perdiderant freta saeva minas; et ab aequore tutus,
Tutus ab insidiis imbellibus, et sceleratâ
Aegypti rabie, consedit litore Caesar,
Vindictam spirans; tantâque efferbuit irâ,
Quantam non Pharii potuit restinguere regni              5
Exitium. Justa est belli data causa gerendi:
Sed pudor, et magnam premit indignatio mentem,
Bella dari tam justa, aut mollem audere Canopum
Caesareas iras, infestaque tela, mereri,
Quae vix armipotens est ausa lacessere Roma;              10
Nec damno tantas iras leviore luisset,
Quam libertatis jacturâ, et funere Magni.
Quod tamen incolumis per tanta pericula Caesar
Evasit, Superis poteras ignoscere, Roma,
Si sola Aegyptus redivivae vulnera dextrae,              15
Et saevos posthac gladios sensura fuisset.
Inferias tibi, Magne, pias haec bella dedissent,
Et gratas Latio. Phariâ de clade triumphum
Victori placidâ donâsset fronte senatus;
Templa coronâsset votis; plausuque superbum              20
Spectâsset laeto currum Romana juventus.
Haec patriae forsan victoria conciliâsset
Caesaris arma suae, ni dira sequentia bella,
Ni Libycae clades, et tristis funera Mundae,
Victrices alio fodâssent crimine dextras.              25
At Nili scelerata cohors, quae sceptra dedisset
Reginae Arsinoë, subito mutata, rebellat,
Femineum imperium, fastusque exosa superbos
Eunuchi Ganymedis, et implet castra tumultu.
Nec pavidum murmur; consensu audacia crevit;              30
Tantaque turba metu ponarum solvit ab omni.
Nec mora; delecti ad tentoria Caesaris ibant,
Invitâ Arsinoë, pacem regemque petentes,
Et delictorum veniam; dirumque Pothinum,
Ut scelerum auctorem, et saevum exsecrantur Achillam,              35
Qui facinus meritâ jam tandem morte luissent.
Ausonius ductor, quamvis jam fervidus irâ,
Pacem optans, Phariâque timens regione teneri,
Dum procul Emathiae coëant fragmenta ruinae,
Dum, quas dispersit clades Pharsalica, rursus              40
Jungantur vires, et castra hostilia crescant,
Castigat primo dictis; mox fronte serenâ
Dat veniam precibus; nec tantâ Caesaris irâ
Dignatur viles populos, impendere totos
Irarum fluctus cupiens civilibus armis.              45
Nil nisi Romani imperii patriaeque ruinas
Aut scelera esse suis aut digna pericula fatis
Credit, et imbellem Ptolemaeum in regna remittit.
Quid tandem, miserande puer, tibi proderit ista
Libertas, quam morte lues, regnique ruinâ?              50
Tutior, ah! longe custodia Caesaris esset,
Quam data libertas; nec, cum captivus agebas,
Esse nocens poteras: te saevi Caesaris ira
Liberat, ut fieris. Phariae nam noverat aulae
Perfidiam, morosque tuos, tua crimina sperans,              55
Ut mox justa cadas Cleopatrae victima regno;
Cujus adulterii pretium Nilotica sceptra
Donabit Caesar, dulcique impendet amori.
Nec Latium versuta ducem spes ista fefellit.
Namque infelicem Ptolemaeum, in regna remissum,              60
(Sive Aegyptiacae fuit inconstantia gentis,
Seu regis vitium) confestim oblivio cepit
Et dextrae fideique datae. Nova bella parabat
Consiliis pravis, et spe delusus inani;
Inque suam accelerat properantia fata ruinam.              65
Et, ne subsidiis accrescant castra marinis
Caesarea, instructam disponit in aequora classem,
Quâ levis Aegypto disteminat unda Canopum.
Inceptum visa est primum Fortuna juvare.
Incidit in classem hanc sociis divisa carinis              70
Caesaris una ratis, quae fortem Euphranora vexit:
Hanc omni Phariae puppes statione solutae
Circumeunt: periit numeris oppressa triremis.
Regius interea per Deltam exercitus ibat
Terrestris, multasque viâ muniverat arces.              75
Jam belli molem pulcherrima Delta tenebat,
Delta, Aegyptiaci decus atque opulentia regni;
Per cujus virides sinuato gurgite campos
Huc illuc ludit Nilus, gyrisque recurrens
Nunc ambit, nunc implicitis intersecat undis              80
Pinguia culta suis, et nigrâ ditat arenâ.
Huic nomen terrae dat litera Delta triformi.
Oceano Boreale latus defenditur, in quem
Infundit sese septeno gurgite Nilus.
Quae restant latera inde duo, duo brachia Nili              85
Ultima constituunt. Haec inter brachia, quinque
In mare gurgitibus per Deltam volvitur amnis.
Magnus ab Aethiopum campis nigrantibus amnis
Volvitur, atque uno longe decurrit in alveo
Usque ad planitiem, quâ surgit maxima Memphis,              90
Pyramidum aggeribus totum celebrata per orbem.
Indulsit nimium faciles telluris opimae
Fertilitas fruges populo, nimiumque pepercit
Agricolae manibus, tanti jactura laboris
Ut fieri posset; moles ut vulgus inanes,              95
Vanaque pyramidum miracla stupesceret orbis.
Tot potuêre manus steriles invertere glebas,
Emendare solum, muris circumdare terras,
Et tanto imbellem munimine cingere gentem,
Ut non incursum populi timuisset Eoi,              100
Non Persarum acies, pharetrataque robora Susae;
Nec Macetûm aeratae cessisset praeda phalangi
Fertilis Aegyptus; sed inexpugnabilis armis,
Atque sui juris, saeclum mansisset in omne.
Volvitur a Memphi partito gurgite Nilus,              105
Extremoque, Eurum versus, ferit aequora cornu
Ad Pelusiacas arces; at gurgite mollis
Alluit Occiduo litus portumque Canopi.
Huic dedit antiquum Menelai navita nomen,
Litore (si famae credas) tumulatus in isto,              110
Cum Pharii justus tenuit diademata regni
Proteus. Eripuit Paridi castissimus ille
Tyndarida; et, nullo vitiatam crimine servans,
Post Trojam excisam ferro flammisque, marito
Reddidit. Haec tellus inter duo flumina Delta est,              115
Dives opum, dives pecorum, laetisque colonum
Frugibus exsaturans, atque urbibus inclyta magnis.
Quid Butum, Butive lacum, quo gentibus olim
Niliacis responsa dabat Phobeia mater;
Quid servam hospitibus memorem Busiridis urbem,              120
Funestasque aras? teve, urbs pulcherrima, nomen
Cui Venus ipsa dedit? vel te, delubra Minervae
Alta tenens, Saïs, quam rex Psammiticus olim
Condidit? antiquae juxta stant monia Mendes,
Quâ Deus Arcadiae Pan pastoralis in urbe              125
Relligione patrum colitur. Cum matribus illic
(Ut perhibent) capri coiêre, et semine mixto
Fodavêre uteros: olim sic ille creatus,
Qui pueri nimio Cyparissi ardebat amore.
Ante tamen, quam rex Ptolemaeus ab urbe Canopo              130
Per Deltam transire parat, (nam nota Canopo
Templa Serapis habet) scrutari oracula Divum,
Et belli casus cupit explorare futuros.
Hic Deus, alta tenens molli delubra Canopo,
Quem serpentinâ Nilotica terra figurâ              135
Vicinique colunt, non voce oracula reddit,
Corniger ut Libycis colitur qui Syrtibus Hammon;
Non esuve fameve, velut Memphiticus Apis,
Certa boni, fative mali praesagia pandit;
Nec, Phobo similis Cirrhaeo, virginis implet              140
Concussos artus miserae, quam pona recepti
Numinis, aut pretium, mors immatura sequatur;
Erudit at placide humanum per somnia mentem,
Nocturnâque quiete docet; nulloque labore
Hîc tantum parta est pretiosa scientia: nullo              145
Excutitur studio verum: mortalia corda
Tunc Deus iste docet, cum sunt minus apta doceri,
Cum nullum obsequium praestant, meritisque fatentur
Nil seses debere suis; tunc recta scientes,
Cum nil scire valent. Non illo tempore sensus              150
Humanos forsan dignatur numen inire,
Cum propriis possunt per se discursibus uti,
Ne forte humanâ ratio divina coiret.
Jamque sacerdotes regem in penetralia templi
Duxerunt. Tyrio resplendens sanguine et auro,              155
Stratus erat lectus, quo tu, Ptolemaee, recumbens,
Fatidici infelix captas praseagia somni.
Sacratos intrant templi sola illa recessus
Somnia, quae Deus ipse creat; nam caetera cuncta,
Quae vel temperies varias variosve sequuntur              160
Corporis humores, vel quae repetita diei
Aut studia, aut curae finxerunt somnia, templo
Exteriore volant, multas imitantia formas.
Illic prae reliquis fuscam exhilarantia noctem
Formosâ specie, roseisque volantia pennis,              165
Sanguinea apparent, templique in margine ludunt.
His quoque, Veneris campo, placidoque vireto,
Mille pharetrati fratres, gens mollis Amorum,
Occurrunt noctu, et templo consortia jungunt.
Illic flammatis alis, vel fulguris instar,              170
Nocturnaeve facis, per summa cacumina templi
Somnia de flavâ nascentia bile, volatu
Irato strepitant, tamquam hostem quaerere semper
Audacem, et Saevas assueta lacessere pugnas;
Excelsoque parant colum superare volatu              175
At contra timide tenebrosa per atria templi,
Quae nigrâ de bile fluunt, demissius ibant;
Nocturnaeque ut aves strident feralibus alis,
Inter busta volant, et fodis sola sepulcris
Invitant Stygios mosta ad consortia Manes.              180
Illic per postes, albataque monia templi,
Ignavo incessu, tardae testudinis instar,
Somnia, quae pituita creat, trepidantia serpunt;
Ne, si forte cadant, liquidis mergantur in undis;
Nam semper vanâ falluntur imagine lymphae.              185
Haec inter volitant imitantia mille figuris
Quidquid agunt homines passim; totidemque feruntur,
Quot patitur magnus diversa negotia mundus,
Aut objecta tenet. Cedunt haec somnia cuncta
Divinis, quae dat Numen; longeque remota,              190
Non audent templi sacros intrare recessus.
Nocte fere mediâ Ptolemaei pectora somnus
Vicerat optatus, cum jam divina Serapis
Somnia, mutandum Aegypti narrantia regnum,
Miserat. Incessu tardo delubra petebat              195
Bos niger ingenti specie; geminisque micabat
Pelle insignitus stellis; quarum altera tergo,
Altera fronte fuit mediâ. Lugubre videtur
Mugire, atque oculis lacrymas effundere nigris,
Confectus macie, tamquam qui pabula nulla              200
Gustâsset, morens. Post majestate decorâ
Incedit, quamvis pullato femina cultu,
Turrigero laceros effundens vertice crines,
Atque catenatos tendens post terga lacertos.
Tum, velut inferni plorarent carcere Manes,              205
Erupit subito tumilis lacrymabile murmur
Ex imis. Scindi regalia Mausolea
Vidit, et erupto Ptolemaeum exire sepulcro
Lagaeum primo, reliquos hunc ordine reges
Pone sequi, miserae crudelia fata gementes.              210
His vero attonitus visis Ptolemaeus, (ab omni
Nam gelidus trepido manavit corpore sudor)
Excusso somno, templum circumspicit omne,
Talia Divorum quaerens ostenta; sed illa,
Quae vidit clausis, oculis non vidit apertis.              215
Jamque sacerdotes veniunt, et somnia regis
Audita horrentes, hinc lamentabile fatum,
Atque propinquantem regni dixêre ruinam
Niliaci. Tum Dîs patriis lustrantur, et aras
Incendunt votis. Sed Dî propriore ruinâ              220
Te, Ptolemaee, prement. Casus, miserande, futuros
Dum patriae narrat, celat tua fata Serapis.
Interea valido Mithridates agmine nuper
Per Cilicum populos Syriaeque extrema coacto,
Ad Pelusiacam properans pervenerat arcem,              225
Quae viridem Aegyptum Syriae disterminat arvis.
Nam tota Aegyptus claustris munita duobus
Nititur; accessum prohibens arx ista pedestrem,
Ut Pharos aequoreum, tanti sunt monia regni.
Sed non egregium omnino Pelusia tardant              230
Claustra ducem: una dies arcemque expugnat et urbem.
Inde rapit celeri Mithridates agmine cursum,
Et se Caesareis properat conjugere castris.
Hoc metuens, equitum praemiserat agmina turmis
Obvia Caesareis Ptolemaeus; dum sibi castra              235
Colle locat celso, late qui despicit omnem
Planitiem, Aegyptus quâ terram effusa patentem
Explicat. Est proprio mons undique robore tutus:
Difficilem declive solum, praeruptaque saxa,
Unâ parte dabant adscensum: tuta palude              240
Pars alia est: rapido pars tertia cingitur amne.
Sola angusta aditus ad montem praebuit isthmos.
Sed non castrorum tanto munimine tutum
Se satis esse ratus, procul illo arcere parabat
Caesaris occursum; pontes aditusque remotos              245
Milite custodit praemisso; et dissita longe
Flumina nequidquam (infelix) defendere tentat.
Nam neque Romanis animis fiducia cessit,
Contra hostes contraque locos pugnare paratis:
Virtutem Phariae nec sustinuere catervae              250
Ausoniam. Cedunt ripis, et terga per agros
Praecipites dantes, victoribus omnia linquunt.
Contectam vidit castris Ptolemaeus ab altis
Corporibus terram, rubefactaque caede suorum
Prata, quibus steterant, proprii praesagia fati              255
Tristia concipiens animo; dum castra petentes,
Quos fuga servavit, pauci, non viribus augent
Auxiliove suos, implent sed cuncta timore.
Quorum victores fugientia terga secuti
Instabant; acrique ad regia castra tumultu              260
Perveniunt; quae jam Caesar conamine toto,
Dum fortuna calet, dumque omnia plena timore,
Impiger aggreditur; nec adhuc victoria certa
Esse videbatur, Pharii dum castra tenebant.
"Ite, viri," dixit, "belloque imponite finem.              265
"Virtutis pretium, mercedem sanguinis, auro
"Argentoque referta, tenent tentoria regis.
"Nilicas gemmas, Erythraeo e litore conchas,
"Totque simul procerum congestas undique gazas,
"Quae vobis debentur," ait, "nunc sumere restat,              270
"Et rapere a victis." Nec praedam quaerere tantam
Segnis erat miles; parvam primo occupat isthmon.
(Sola aditum haec praebens disjungit ab amne paludem.)
Illam praecipue pubes Aegyptia servat.
Illic concurrunt, oriturque miserrima caedes.              275
Hos formido ingens, et, si vincantur in armis,
Hesperata salus: praedae spes excitat illos.
Illic immensâ rabie decernitur; amnis
Atque palus multo fodantur utrimque cruore;
Semianimesque artus et saucia corpora volvunt;              280
Quae gemino pereunt fato: dumque hostibus hostes
Conseruêre manus, alternaque brachia nexu
Robusto tenuêre, cadunt in flumina juncti;
Nec furiosa illic linquunt certamina; pugnâ
Contendunt ambo collapsi flumine vanâ;              285
Nam victum Stygias sequitur cito victor ad umbras.
Dumque omnes illâ castrorum parte feroces
Concurrêre manus Phariae; celsum undique Caesar
Contemplans montem, praeruptâ parte videbat
(Quâ miseris est collis inexpugnabilis esse              290
Niliacis visus) nullo custode teneri;
Confestimque leves illuc jubet ire catervas,
Quas Carfulenus duxit: nec dura videntur
Haec mandata ducis; scandunt acclivia saxa,
Praecipitemque locum capiunt. Mors opprimit inde              295
Niliacos, poterat minimo unde labore repelli.
Jam Carfulenus per collem adscenderat audax,
Cunque levi intrârat Ptolemaei castra cohorte.
Attoniti fugiunt custodes; castra tumultu
Implentur: subitis perculsi casibus omnes              300
Huc illuc miseri discurrunt; quidve relinquant,
Quidve petant, capti, non nôrunt. Caesariani
(Dum trepidant intus, dum conficit omnia terror)
Acriter instantes irrumpunt undique castris.
Implorat frustra veniam gens victa; furentes              305
Nec tenuit Caesar gladios; mactare nocentes
Imperat, invisoque orbem purgare cruore.
Pars turbae miserae Latiis nutrita sub armis,
Et de Romuleis legionibus ante fuisset.
Hos olim e Syriâ duxit Gabinius audax              310
Exsulis auxilio regis; belloque peracto,
Pila satellitio Phario Romana reliquit.
Tempore torpuerant vires; luxque Canopi
Coperunt fracti veteres dediscere ritus,
Atque Aegyptiacos paulatim assumere mores.              315
Non procul â castris fugiens conspexit in undis
Rex miser haud magno pendentem a fune carinam;
Et cito conscendens, comites de litore jussit
Solvere: purpureos humeris dejecit amictus,
Ne nosci fugiens posset. Sed dura salutem              320
Fata negant; misero detracta insignia solum
Hoc, Ptolemaee, dabant, ut vilior umbra jaceres.
Namque hanc de castris Aegyptia turba carinam
Assequitur fugiens, properantque adscendere cuncti.
Caesarei urgebant gladii post terga; fugârat              325
Jam timor officium; pavidis reverentia nulla
Regis erat, nimio dum pondere victa carina
Deficit, et rapidis Ptolemaeus mergitur undis.
Plebeio exstinctus fato, gelidoque sepultus
Rex, Aegypte, tuus Nilo jacet, ultima tantae              330
Et miseranda domûs soboles. Non Mausoleis
Excelsis habitant Manes; non regia, templis
Condita, marmoreis aut montibus, ossa quiescunt,
Lagaeae de more domus, quae funera luxu,
Divitiisque solet nimiis violare sepulcra.              335
Quam breve crudeles regnum, Ptolemaee, dederunt
Dî tibi! non aliter Pharium diadema gerebas,
Hostia quam tristem gestat moritura coronam.
Sed breviora tamen si Dî tibi regna dedissent,
Ad Styga venisses felicior umbra, priusquam              340
Sanguine Niliacas perfudit Magnus arenas,
Depulso qui sceptra tuo dedit ante parenti.
Te nunc occisi, rex ingratissime, Magni
Manibus inferias Caesar (quem demeruisse
Crimine sperâsti) mittit; generique peremti              345
Ne possit debere nefas, ulciscitur ipse,
Inque tuâ titulum pietatis caede requirit.
Pellaeam tendens victor jam Caesar ad urbem,
Ne ducis adventum tanti, justaque timeret
Iras victoris sibi conscia turba rebellis,              350
Praemittit veniam cunctis, trepidantia solvens
Corda metu; leges populo, proavitaque jura,
Se concessurum affirmans, et debita stirpi
Lagae dudum Pharii diademata regni.


From the Little-known Latin and Greek Texts website of Trevor Jennings, where biographical information on Thomas May is found, as well as additional Latin and Greek texts.

Thomas May Neo-Latin The Latin Library The Classics Homepage