MARBODI REDONENSIS EPISCOPI LIBELLUS DE ORNAMENTIS VERBORUM



PROLOGUS

Versificaturo quaedam tibi tradere curo
Schemata verborum studio celebrata priorum,
Quae sunt in prosa quoque non minimum speciosa.
Si potes his veluti gemmis aut floribus uti,
Fiet opus clarum velut hortus deliciarum,
Quo diversorum fragrantia spirat odorum,
Nec deerit fluctus florum de germine ductus,
Mens auditoris persuasa nitore coloris.
Sed si forte rudis vixdum vulgaria cudis,
Cum sibi res multas petat haec et quaeque facultas,
Prima prius disce, fias ut idoneus hisce:
Parvis imbutus temptabis grandia tutus.
Exemplis igitur quia sic bene res aperitur,
Singula monstravi, per singula praetitulavi
Nomina cum glossis, quibus haec dinoscere possis.

I. REPETITIO

Repetitio est, cum continenter ab uno atque eodem verbo in rebus similibus et diversis principia sumuntur, hoc modo:

Tu mihi lex, mihi rex, mihi lux, mihi dux, mihi vindex;
Te colo, te laudo, te glorifico, tibi plaudo.
Femina iustitiam produxit, femina culpam;
Femina vitalem dedit ortum, femina mortem.

II. CONVERSIO

Conversio est, per quam non, ut ante, primum repetimus verbum, sed ad postremum continenter revertimur, hoc modo:

Tu solus Deus es, bonus es, pius es, sapiens es,
Qui terram portas, mare portas, sidera portas,
Quem mare, terra, polus nequeunt portare vel aer.

III. COMPLEXIO

Complexio est, quae utramque complectitur exornationem, quam
ante exposuimus, ut et repetatur idem verbum saepius et crebro ad
idem postremum revertamur, hoc modo:

Qui sunt qui pugnant audaciter? Andegavenses.
Qui sunt qui superant inimicos? Andegavenses.
Qui sunt qui parcunt superatis? Andegavenses.
Egregios igitur livor neget Andegavenses.

IV. TRADUCTIO

Traductio est, quae facit uti, cum idem verbum crebrius ponatur, non modo non offendat animum, sed etiam concinniorem orationem reddat, hoc pacto:

Si nihil in vita iucundius est tibi vita,
Indecorem vitam perages virtute relicta.
Cur illum curas, qui multas dat tibi curas?
Semper amare velim, si quid nihil insit amari.

V. CONTENTIO

Contentio est, cum ex contrariis rebus oratio conficitur, hoc pacto:

In luctu rides, inter convivia luges.
Mane petis lectum, dimittis vespere tectum.
Pax est, arma fremis; bellum, pro pace precaris.
Cum debes clamare, taces; cum parcere, clamas.
Urbem rure cupis, laudas bona ruris in urbe.

VI. EXCLAMATIO

Exclamatio est, quae conficit significationem doloris aut indignationis alicuius per honiinis aut urbis aut loci aut rei cuiuspiam compellationem, hoc modo:

O Asiae flos, Troia potens! O gloria quae nunc
In cineres collapsa iaces! Ubi regia proles
Ex Hecuba Priami veniens a sanguine divum?
O Hector, quondam Troum fortissime frustra,
Coniugis in facie defectorumque parentum
Hostiles proprio foedasti sanguine currus!
Hanc adeo patriae cladem tua, perfide pastor,
Navibus invexit diis exsecrata voluptas!

VII. RATIOCINATIO

Ratiocinatio est, per quam ipsi a nobis rationem poscimus, quare
quidque dicamus, et crebro nosmet a nobis petimus uniuscuiusque
propositionis explanationem, hoc modo:

Dives avarus eget. Per quid? Quia, cum petit usus,
Tangere parta timet. Cur? Ne minuatur acervus.
Cur metuit nÏinui? Quia mavult crescere. Quare?
Non esset vitium, si non ratione careret.

VIII. SENTENTIA

Sententia est oratio sumpta de vita, quae aut quid sit aut quid esse
oporteat in vita breviter ostendit, hoc modo:

Cui satis est quod habet, satis illum constat habere;
Cui non, est quod habet satis, illum constat egere.
so Ergo facit virtus, non copia sufficientem,
Et non paupertas, sed mentis hiatus egentem.

IX. CONTRARIUM

Contrarium est, quod ex diversis duabus rebus alteram breviter et facile confirmat, hoc modo:

Qui sibi non parcit, mihi vel tibi quomodo parcet?
Qui sua divulgat probra, credis quod tua celet?
An metues aegrum quem sanum despiciebas?
An soli cedes quem cum socio superabas?

X. MEMBRUM

Membrum orationis appellatur res breviter absoluta sine totius sententiae demonstratione, quae denuo alio membro orationis excipitur, hoc modo:

Et me laedebas et nil tibi proficiebas
Et nostros super his inimicos laetificabas.

XI. ARTICULUS

Articulus dicitur, cum singula verba intervallis distinguuntur caesa oratione, hoc modo:

Armis, classe, cibo dives mala castra petisti;
Solus, inermis, inops, inglorius ecce redisti;
Ferro, peste, fame consumptus es et periisti.

XII. SIMILITER CADENS

Similiter cadens exornatio appellatur, cum in eadem constructione verborum duo aut plura sunt verba, quae similiter isdem casibus efferantur, hoc modo:

Fac tibi fortunam, festina frangere lunam,
Et contra fatum faciet te cura beatum.

XIII. SIMILITER DESINENS

Similiter desinens est, cum, tametsi casus non insunt verbis, tamen similes exitus sunt, hoc modo:

Censu ditari, virtute petis vacuari;
Sed nec dives eris donec virtute carebis.
Molliter affaris, fallaciter insidiaris;
Inquiris blande, prodis commissa nefande.

XIV. COMMIXTUM

Commixtum est in quo duo supradicta conveniunt, hoc modo:

Criminis est formam componere, spernere famam,
Scortum sectari, mirum cunnum vocitari.

XV. ANNOMINATIO

Annominatio est, cum ad idem verbum et nomen acceditur commu-tatione vel additione unius litterae vel litterarum, ut ad res dissimi-les similia verba accommodentur, hoc modo:

Hic qui magnanimum se vult fortemque videri
Corde pavet leporis, cum territet ore leonis,
Sicut damma fugit, quasi bos ad vulnera mugit.
Curia, curarum genitrix nutrixque malorum,
Iniustis iustos, inhonestis aequat honestos.
Alcidae virtus, nullo superata labore,
Indomitas aditura domos, infanda profunda,
Deformes formas non formidavit et atra
Atria Cerbereo sprevit metuenda latratu:

XVI. SUBIECTIO

Subiectio est, cum interrogamus adversarios aut quaerimus ipsi quid ab illis aut quid contra nos dici possit; deinde subicimus id quod oportet dici aut non oportet aut nobis adiumento futurum est aut obfuturum, hoc modo:

Quae tibi causa fugae? Numquid flagra? Nulla dabantur.
An labor? Ast Lido somnoque madere solebas.
Numquid forte fames? Tu fercula percipiebas.
Num frigus? Vestes mutabas luce profesta.
Ergo flagitii te conscia mens agitabat.
Quidnam deprensus facerem? Fugeremne? Sed hostis
Vectus equo peditem caperet. Veniamne precarer?
At crudelis erat. Pugnarem? Fortior ille.
Promissis igitur falli restabat avarunt

XVII. GRADATIO

Gradatio est, in qua non ante ad consequens verbum descenditur, quam ad superius ascensum est, hoc modo:

Hic quamcumque videt cupit et quamcumque cupivit
Allicit; allec tam vitiat, prodit vitiatam.
Ni virtus laudem, laus invidiam peperisset,
Androgeus sospes ad Gnosia regna redisset;
Sed virtus laudem, laus invidiam generavit;
Invidiae telis pars hunc superata necavit.

XVIII. DEFINITIO

Definitio est, quae rei alicuius proprias amplectitur potestates breviter et absolute, hoc modo:

Prodigus ut largo, sic parcus distat avaro.
Prodigus est animi vitio retinenda profundens;
Largus, qui sumptum facit ex ratione libenter;
Parcus, qui retinet quidquid non postulat usus;
Qui retinet cupide quod res deposcit, avarus.

XIX. TRANSITIO

Transitio est, quae cum ostendit breviter quid dictum sit, proponit item breviter quid consequatur, hoc modo:

Audistis qualem se praestitit iste parenti;
Nunc qualis fuit ipse parens audite vicissim,
Ut dignus nec prole queat nec patre videri.

XX. CORRECTIO

Correctio est, quae tollit id quod dictum est et pro eo id quod magis idoneum videtur reponit, hoc modo:

Postquam vidit amans, immo veracius amens,
Hanc attrectari delinirique volentem,
Ceu lupus, aut potius catulis orbata leaena,
Involat os hominis, rapit illam, diripit illam,
Scilicet oblitus decoris, quin immo decoris.

XXI. OCCUPATIO

Occupatio est, cum dicimus nos praeterire aut non scire aut nolle dicere id quod tunc maxime dicimus, hoc modo:

Quid referam? Quantis tua sit maculata iuventus
Flagitiis? Quotiens sis publica verbera passus?
Praetereo caedes, penuria, furta, rapinas.
Ad finem propero. Quis enim, si cuncta referre
Aut libare velim, lassandas praebeat aures?

XXII. DISIUNCTUM

Disiunctum est, cum eorum, de quibus dicimus, aut utrumque aut unumquodque certo concluditur verbo, sic:

Romanus populus Gallos in Caesare vicit,
Sub duce Pompeio Mithridatica regna subegit,
Hannibalis vires Scipionis nomine fregit.
Aut morbo species cadit, aut aetate fatiscit.

XXIII. CONIUNCTUM

Coniunctum est, cum interpositione verbi et superiores partes orationis comprehenduntur et inferiores, hoc modo:

Aut aetas formae decus atterit aut valetudo.

XXIV. ADIUNCTUM

Adiunctum est, cum verbum, quo res comprehenditur, non interponimus, sed aut primum aut postremum collocamus, hoc modo:

Morbo vel senio formae decus evacuatur.
Exstingunt speciem seu morbus sive senectus.

XXV. CONDUPLICATIO

Conduplicatio est, curi ratione amplificationis aut miserationis eiusdem unius aut pluriurn verborum iteratio fit, hoc modo:

Tune patrem gladio, crudelis nata, necasti?
Tune patrem, pro quo fuerat tibi mors obeunda?
Num refugis lucem, fex et contagio vitae?
Num refugis? Numquid si iudex parcere vellet,
Non tibi deberes manibus consciscere mortem?

XXVI. COMMUTATIO

Commutatio est, curi duae sententiae inter se discrepantes ex traiectione ita efferuntur, ut a priore posterior contraria priori proficiscatur, hoc modo:

Nulla tacenda loqui vel nulla loquenda tacere,
Qui sapiens iubeat, cum supra nos sit utrumque?
Quisve iubens sapiat, curi quod iubet, hoc nequit ipse?
XXVII. DUBITATIO

Dubitatio est, curi quaerere videatur orator, utrum de duobus potius aut quid de plunibus potissimum dicat, hoc modo:

Tu mihi te confers, homo ... quo te nomine dicam?
Haesito. Si dicam 'spurcissime', non enit aequum.
Si 'scelus' appellem, minus est. Deformior an sis
Nequior ignoro. Non hoc mihi, nec placet illud.

XXVIII. DISSOLUTUM

Dissolutum est, quod, coniunctionibus verborum e medio sublatis,
separatis partibus effertur, hoc modo:

Dilige cognatos, caros venerare parentes,
Subditus esto Deo, mandatis legis oboedi.

XXIX. PRAECISIO

Praecisio est, cum dictis quibusdam reliquum, quod coepturi est dici, relinquitur incoatum iudicium, sic:

Te non est aequum certamen ponere mecum,
Propterea quod me populus ... sed dicere nolo,
Ne cui, magna loquens, videar spirare superbum;
Te vero plagis ignominiaque notavit.
Haec tu nunc audes? Qui nuper in aede sacrata
Sollemnique die ... sed praestat parcere verbis,
Ne, te digna ferens, offendam iudicis aures.

XXX. CONCLUSIO

Conclusio est, quae brevi argumentatione ex iis, quae ante dicta sunt aut facta, conficit, quid necessario consequatur, hoc modo:

Si Troiam non posse capi responsa ferebant
Absque Philoctetae, quibus occidit ipse, sagittis
Haeque nihil Troiae Paridis nece plus nocuerunt,
Nimirum Paridis mors est eversio Troiae.

EPILOGUS

Haec tibi de multis, ne multa forent onerosa,
Primum pauca dedi, quasi fercula deliciosa.
Singula distinguens facili brevitate notavi,
Quae quo plana forent, magis haec placitura putavi.
Si gustata placent et adhuc gustanda petuntur,
Cetera quae restant, me dispensante, dabuntur.
Sed prius haec debes studio versare frequenti,
Ut velut his vacuae committas cetera menti.
Interea, tamquam speculum formamque poetae,
Rerum naturam, qui scribere vultis, habete,
Cuius ad exemplar, veluti qui pingere discit,
Aptet opus proprium quisquis bene fingere gliscit.
Ars a natura, ratione ciente, profecta,
Principii formam proprii servare laborat.
Ergo qui laudem sibi vult scribendo parare,
Sexus, aetates, affectus, condiciones,
Sicut sunt in re, studeat distincta referre.
Haec spernens Bavius, haec servans fiet Homerus.


Medieval Latin The Latin Library The Classics Homepage