M. MANILII ASTRONOMICON LIBER QUARTUS



Quid tam sollicitis vitam consumimus annis
torquemurque metu caecaque cupidine rerum
aeternisque senes curis, dum quaerimus, aevum
perdimus et nullo votorum fine beati
victuros agimus semper nec vivimus umquam,          5
pauperiorque bonis quisque est, quia plura requirit
nec quod habet numerat, tantum quod non habet optat,
cumque sibi parvos usus natura reposcat
materiam struimus magnae per vota ruinae
luxuriamque lucris emimus luxuque rapinas,          10
et summum census pretium est effundere censum?
solvite, mortales, animos curasque levate
totque supervacuis vitam deplete querellis.
fata regunt orbem, certa stant omnia lege
longaque per certos signantur tempora casus.          15
nascentes morimur, finisque ab origine pendet.
hinc et opes et regna fluunt et, saepius orta,
paupertas, artesque datae moresque creatis
et vitia et laudes, damna et compendia rerum.
nemo carere dato poterit nec habere negatum          20
fortunamve suis invitam prendere votis
aut fugere instantem: sors est sua cuique ferenda.
an, nisi fata darent leges vitaeque necisque,
fugissent ignes Aenean, Troia sub uno
non eversa viro fatis vicisset in ipsis?          25
aut lupa proiectos nutrisset Martia fratres,
Roma casis enata foret, pecudumque magistri
in Capitolinos duxissent fulmina montes,
includive sua potuisset Iuppiter arce,
captus et <a> captis orbis foret: igne sepulto          30
vulneribus victor repetisset Mucius urbem,
solus et oppositis clausisset Horatius armis
pontem urbemque simul, rupisset foedera virgo,
tresque sub unius fratres virtute iacerent?
nulla acies tantum vicit: pendebat ab uno          35
Roma viro regnumque orbis sortita iacebat.
quid referam Cannas admotaque moenibus arma
Varronemque fuga magnum           38a
Fabiumque morando          39b
postque tuos, Trasimenne, lacus,           39a
cum vincere posset,          38b
accepisse iugum victae Carthaginis arces,          40
seque ratum Hannibalem nostris cecidisse catenis
exitium generis furtiva morte luisse?
adde etiam Latias acies Romamque suismet
pugnantem membris, adice et civilia bella
et Cimbrum in Mario Mariumque in carcere victum.          45
quod, consul totiens, exul, quod <de> exule consul
adiacuit Libycis compar iactura ruinis
eque crepidinibus cepit Carthaginis urbem,
hoc, nisi fata darent, numquam fortuna tulisset.
quis te Niliaco periturum litore, Magne,          50
post victas Mithridatis opes pelagusque receptum
et tris emenso meritos ex orbe triumphos,
cum te iam posses alium componere Magnum,
crederet, ut corpus sepeliret naufragus ignis
eiectaeque rogum facerent fragmenta carinae?          55
quis tantum mutare potest sine numine fati?
ille etiam caelo genitus caeloque receptus,
cum bene compositis victor civilibus armis
iura togae regeret, totiens praedicta cavere
vulnera non potuit: toto spectante senatu,          60
indicium dextra retinens nomenque, cruore
delevit proprio, possent ut vincere fata.
quid numerem eversas urbes regumque ruinas,
inque rogo Croesum Priamique in litore truncum,
cui nec Troia rogus? quid Xerxen, maius et ipso          65
naufragium pelago? quid capto sanguine regem
Romanis positum, raptosque ex ignibus ignes
cedentemque viro flammam quae templa ferebat?
quot subitae veniunt validorum in corpora mortes
seque ipsae rursus fugiunt errantque per ignes!          70
ex ipsis quidam elati rediere sepulcris,
atque his vita duplex, illis vix contigit una.
ecce levis perimit morbus graviorque remittit;
succumbunt artes, rationis vincitur usus,
cura nocet, cessare iuvat, mora saepe malorum          75
dat pausas; laeduntque cibi parcuntque venena.
degenerant nati patribus vincuntque parentes
ingeniumque suum retinent; transitque per illum,
ex illo fortuna venit. furit alter amore
et pontum tranare potest et vertere Troiam,          80
alterius frons est scribendis legibus apta.
ecce patrem nati perimunt natosque parentes
mutuaque armati coeunt in vulnera fratres.
non hominum hoc bellum est; coguntur tanta moveri
inque suas ferri poenas lacerandaque membra.          85
quod Decios non omne tulit, non omne Camillos
tempus et invicta devictum mente Catonem,
materies in rem superat sed lege repugnat.
et neque paupertas breviores excipit annos
nec sunt immensis opibus venalia fata,          90
sed rapit ex tecto funus Fortuna superbo
indicitque rogum summis statuitque sepulcrum.
quantum est hoc regnum, quod regibus imperat ipsis!
quin etiam infelix virtus et noxia felix,
et male consultis pretium est, prudentia fallit;          95
nec Fortuna probat causas, sequiturque merentis,
sed vaga per cunctos nullo discrimine fertur.
scilicet est aliud, quod nos cogatque regatque,
maius, et in proprias ducat mortalia leges
attribuatque suos ex se nascentibus annos          100
fortunaeque vices. permiscet saepe ferarum
corpora cum membris hominum: non seminis ille
partus erit; quid enim nobis commune ferisque,
quisve in portenti noxam peccarit adulter?
astra novant formas caelumque interserit ora.          105
denique, si non est, fati cur traditur ordo,
cunctaque temporibus certis ventura canuntur?
nec tamen haec ratio facinus defendere pergit
virtutemve suis fraudare in praemia donis.
nam neque mortiferas quisquam minus oderit herbas          110
quod non arbitrio veniunt sed semine certo,
gratia nec levior tribuetur dulcibus escis
quod natura dedit fruges, non ulla voluntas.
sic hominum meritis tanto sit gloria maior
quod caelo laudem debent, rursusque nocentis          115
oderimus magis in culpam poenasque creatos.
nec refert scelus unde cadat, scelus esse fatendum.
hoc quoque fatale est, sic ipsum expendere fatum.
[quod quoniam docui, superest nunc ordine certo
caelestis fabricare gradus, qui ducere flexo          120
tramite pendentem valeant ad sidera vatem]
          Nunc tibi signorum mores summumque colorem
et studia et varias artes ex ordine reddam.
          Dives fecundis Aries in vellera lanis
exutusque novis rursum spem semper habebit,          125
naufragiumque inter subitum censusque beatos
crescendo cadet et votis in damna feretur,
in vulgumque dabit fructus et mille per artes
vellera diversos ex se parientia quaestus:
nunc glomerare rudis nunc rursus solvere lanas,          130
nunc tenuare levi filo nunc ducere telas,
nunc emere et varias in quaestum vendere vestes,
quis sine non poterant ullae subsistere gentes
vel sine luxuria. tantum est opus, ipsa suismet
asseruit Pallas manibus dignumque putavit,          135
seque in Arachnaeo magnam putat esse triumpho.
haec studia et similis dicet nascentibus artes,
et dubia in trepido praecordia pectore finget
seque sua semper cupientia vendere laude.
          Taurus simplicibus dotabit rura colonis          140
pacatisque labor veniet; nec praemia laudis
sed terrae tribuet partus. summittit in astris
colla iugumque suis poscit cervicibus ipse.
ille suis Phoebi portat cum cornibus orbem
militiam indicit terris et segnia rura          145
in veteres revocat cultus, dux ipse laboris,
nec iacet in sulcis solvitque in pulvere pectus.
Serranos Curiosque tulit fascesque per arva
tradidit, eque suo dictator venit aratro.
laudis amor tacitae; mentes et corpora tarda          150
mole valent, habitatque puer sub fronte Cupido.
          Mollius e Geminis studium est et mitior aetas
per varios cantus modulataque vocibus ora
et gracilis calamos et nervis insita verba
ingenitumque sonum: labor est etiam ipse voluptas.          155
arma procul lituosque volunt tristemque senectam,
otia et aeternam peragunt in amore iuventam.
inveniunt et in astra vias numerisque modisque
consummant orbem postque ipsos sidera linquunt:
natura ingenio minor est perque omnia servit.          160
in tot fecundi Gemini commenta feruntur.
          Cancer ad ardentem fulgens in cardine metam,
quam Phoebus summis revocatus cursibus ambit,
articulum mundi retinet lucesque reflectit.
ille tenax animi nullosque effusus in usus          165
attribuit varios quaestus artemque lucrorum:
merce peregrina fortunam ferre per urbes
et gravia annonae speculantem incendia ventis
credere opes orbisque orbi bona vendere posse
totque per ignotas commercia iungere terras          170
atque alio sub sole novas exquirere praedas
et rerum pretio subitos componere census.
ignava et, celeris optando sortibus annos,
dulcibus usuris aequo Iove tempora vendit.
ingenium sollers suaque in compendia pugnax.          175
          Quis dubitet, vasti quae sit natura Leonis
quasque suo dictet signo nascentibus artes?
ille novas semper pugnas, nova bella ferarum
apparat, et spolio vivit pecorumque rapinis;
hos habet hoc studium, postes ornare superbos          180
pellibus et captas domibus praefigere praedas
et pacare metu silvas et vivere rapto.
sunt quorum similis animos nec moenia frenent,
sed pecudum mandris media grassentur in urbe
et laceros artus suspendant fronte tabernae          185
luxuriaeque parent caedem mortesque lucrentur.
ingenium ad subitas iras facilisque recessus
aequale et puro sententia pectore simplex.
          At quibus Erigone dixit nascentibus aevum
ad studium ducet mores et pectora doctis           191
artibus instituet, nec tam compendia census
quam causas viresque dabit perquirere rerum.
illa decus linguae faciet regnumque loquendi
atque oculos mentis, qui possint cernere cuncta          195
quamvis occultis naturae condita causis.
hinc et scriptor erit velox, cui littera verbum est
quique notis linguam superet cursimque loquentis
excipiat longas nova per compendia voces.
in vitio bona sunt: teneros pudor impedit annos,          200
magnaque naturae cohibendo munera frenat
ora magisterio nodisque coercita Virgo.          190
nec fecundus erit (quid mirum in virgine?) partus.          202
          Librantes noctem Chelae cum tempore lucis
per nova maturi post annum munera Bacchi
mensurae tribuent usus ac pondera rerum          205
et Palamedeis certantem viribus ortum,
qui primus numeros rebus, qui nomina summis
imposuit certumque modum propriasque figuras.
hic etiam legum tabulas et condita iura
noverit atque notis levibus pendentia verba,          210
et licitum sciet, et vetitum quae poena sequatur,
perpetuus populi privato in limine praetor.
non alio potius genitus sit Servius astro,
qui leges proprias posuit, cum iura retexit.
denique, in ambiguo fuerit quodcumque locatum          215
et rectoris egens, diriment examina Librae.
          Scorpios armata violenta cuspide cauda,
qua, sua cum Phoebi currum per sidera ducit,
rimatur terras et sulcis semina miscet,
in bellum ardentis animos et Martia castra          220
efficit et multo gaudentem sanguine mentem
nec praeda quam caede magis. quin ipsa sub armis
pax agitur: capiunt saltus silvasque peragrant,
nunc hominum, nunc bella gerunt violenta ferarum,
nunc caput in mortem vendunt et funus harenae,          225
atque hostem sibi quisque parat, cum bella quiescunt.
sunt quibus et simulacra placent et ludus in armis
(tantus amor pugnae), discuntque per otia bellum
et quodcumque pari studium producitur arte.
          At, quibus in bifero Centauri corpore sors est          230
nascendi concessa, libet subiungere currus,
ardentis et equos ad mollia ducere frena
et totis armenta sequi pascentia campis,
quadrupedum omne genus positis domitare magistris,
exorare tigres rabiemque auferre leoni          235
cumque elephante loqui tantamque aptare loquendo
artibus humanis varia ad spectacula molem.
quippe ferae mixtum est hominis per sidera corpus
impositumque manet, quocirca regnat in illas.
quodque intenta gerit curvato spicula cornu,          240
et nervos tribuit membris et acumina cordi
et celeris motus nec delassabile pectus.
          Vesta tuos, Capricorne, fovet penetralibus ignes:
hinc artes studiumque trahis. nam quidquid in usus
ignis eget poscitque novas ad munera flammas          245
sub te censendum est. scrutari caeca metalla,
depositas et opes terrarum exurere venis,
materiamque manu certa duplicare erit a te,
quidquid et argento fabricetur, quidquid et auro.
quod ferrum calidi solvant atque aera camini          250
consummentque foci Cererem, tua munera surgent.
addis et in vestes studium mercemque fugantem
frigora, brumalem servans per saecula sortem,
qua retrahis ductas summa ad fastigia noctes
nascentemque facis revocatis lucibus annum.           255
hinc et mobilitas rerum, mutataque saepe
mens natat; et           257a
Veneri mixto cum crimine servit          258b
pars prior, at           258a
melior iuncto sub pisce senecta est.          257b
          Ille quoque, inflexa fontem qui proicit urna,          259
cognatas tribuit iuvenalis Aquarius artes:
cernere sub terris undas, inducere terris,
ipsaque conversis aspergere fluctibus astra
litoribusque novis per luxum illudere ponto
et varios fabricare lacus et flumina ficta
et peregrinantis domibus suspendere rivos.          265
mille sub hoc habitant artes, quas temperat unda.
quippe etiam mundi faciem sedesque movebit
sidereas caelumque novum versabit in orbem.
<tempore non ullo subolem taedebit Aquari,>          268a
quae per aquas veniunt, operum, fontesque sequuntur.
mite genus dulcesque fluunt a sidere partus,
pectora nec sordent; faciles in damna feruntur;
nec dest nec superest census. sic profluit urna.
          Ultima quos gemini producunt sidera Pisces,
his erit in pontum studium, vitamque profundo
credent et puppes aut puppibus arma parabunt,          275
quidquid et in proprios pelagus desiderat usus.
innumerae veniunt artes: vix nomina rebus
sufficiunt, tot sunt parvae quoque membra carinae.
adde gubernandi studium, quod venit in astra
et pontum caelo vincit. bene noverit orbem          280
fluminaque et portus, mundum ventosque, necesse est
iamque huc atque illuc agilem convertere clavum
et frenare ratem fluctusque effundere rector,
iam remis agere et lentas inflectere tonsas.
quin placidum ductis everrere retibus aequor          285
litoribusque suis populos exponere captos
aut uncos celare cibis aut carcere fraudem,
navalis etiam pugnas, pendentia bella,
attribuunt pelagique infectos sanguine fluctus.
fecundum genus est natis et amica voluntas          290
et celeres motus mutataque cuncta per aevum.
          Hos tribuunt mores atque has nascentibus artes
bis sex materia propria pollentia signa.
          Sed nihil in semet totum valet: omnia vires
cum certis sociant signis sub partibus aequis          295
et velut hospitio mundi commercia iungunt
conceduntque suas partes retinentibus astris.
quam partem Graiae dixere decanica gentes.
a numero nomen positum est, quod partibus astra
condita tricenis triplici sub sorte feruntur          300
et tribuunt denas in se coeuntibus astris
inque vicem ternis habitantur sidera signis.
sic altis natura manet consaepta tenebris
et verum in caeco est multaque ambagine rerum;
nec brevis est usus nec amat compendia caelum,          305
verum aliis alia opposita est et fallit imago
mentiturque suas vires et munera celat.
quae tibi non oculis, alta sed mente fuganda est
caligo, penitusque deus, non fronte, notandus.
          Nunc quae sint coniuncta quibus quove ordine reddam,          310
ne lateant aliae vires aliena per astra.
namque Aries primam partem sibi vindicat ipsi,
altera sors Tauro, Geminis pars tertia cedit.
sidera sic inter divisum dicitur astrum
totque dabit vires dominos quotcumque recepit.           315
diversa in Tauro ratio est, nec parte sub ulla
censetur: Cancro primam mediamque Leoni,
extremam Erigonae tribuit. natura per astrum
stat tamen et proprias miscet per singula vires.
Libra decem partes Geminorum prima capessit,          320
Scorpios adiunctas; Centauri tertia pars est,
nec quicquam numero discernitur, ordine cedit.
Cancer in adversum Capricorni derigit astrum
bis quinas primum partes, dignatus in illo
temporis articulo sub quo censetur et ipse,          325
quod facit aequalis luces brumalibus umbris
cognatamque gerit diverso in cardine legem;
alterius partis perfundit Aquarius ignes,
quem subeunt Pisces extremo sidere Cancri.
at Leo consortis meminit sub lege trigoni          330
Lanigerumque ducem recipit Taurumque quadrato
coniunctum sibi; sub Geminis pars tertia fertur:
hos quoque contingit per senos linea flexus.
praecipuum Erigone Cancro concedit honorem
cui primam tribuit partem; vicina relicta est          335
vicino, Nemeaee, tibi; pars ipsius una est
quae fastidito concessa est iure potiri.
sed Libra exemplo gaudet, pariterque regentem
noctes atque dies diverso in tempore secum
Lanigerum sequitur: veris iuga temperat ille,          340
haec autumnalis componit lucibus umbras:
nulli concedit primam, traditque sequenti
vicinam partem; Centauri tertia summa est.
Scorpios in prima Capricornum parte locavit,
alterius dominum fecit cui nomen ab undis,          345
extremas voluit partes sub Piscibus esse.
at qui contento minitatur spicula nervo
Lanigero primas tradit sub iure trigoni
et medias Tauro partes Geminisque supremas.
nec manet ingrati Capricornus crimine turpis          350
sed munus reddit Cancro recipitque receptus
principiumque sui donat; coniuncta Leonis
regna ferunt, summas partes et Virginis esse.
fontibus aeternis gaudens urnaque fluenti
iura sui Librae permittit prima regenda,          355
haerentisque decem partes Nepa vindicat ipsi;
summas Centaurus retinet iuvenale per astrum.
iam superant gemini Pisces, qui sidera claudunt.
Lanigero primos tradunt in finibus usus,
perque decem medias partes tu, Taure, receptus;          360
quod superest, ipsi sumunt, utque orbe feruntur
extremo sic et sortis pars ultima cedit.
          Haec ratio retegit latitantis robora mundi
in plurisque modos repetitaque nomina caelum
dividit et melius sociat, quo saepius, orbem.          365
nec tua sub titulis fallantur pectora notis:
dissimulant, non ostendunt mortalibus astra.
altius est acies animi mittenda sagacis
inque alio quaerendum aliud iunctisque sequendum
viribus; et, cuius signi quis parte creatur,          370
eius habet mores atque illo nascitur astro.
talis per denas sortes natura feretur.
testis erit varius sub eodem sidere fetus,
quodque in tam multis animantum milibus, uno
quae veniunt signo, tot sunt, quot corpora, mores,          375
et genus externum referunt aliena per astra,
confusique fluunt partus hominum atque ferarum.
scilicet in partes iunguntur condita pluris
diversasque ferunt proprio sub nomine leges.
nec tantum lanas Aries nec Taurus aratra           380
nec Gemini Musas nec merces Cancer amabit,
nec Leo venator veniet nec Virgo magistra,
mensuris aut Libra potens aut Scorpios armis
Centaurusque feris, igni Capricornus et undis
ipse suis Iuvenis geminique per aequora Pisces;          385
mixta sed in pluris sociantur sidera vires.
          'Multum' inquis 'tenuemque iubes me ferre laborem,
rursus et in magna mergis caligine mentem,
cernere cum facili lucem ratione viderer.'
quod quaeris, deus est: conaris scandere caelum          390
fataque fatali genitus cognoscere lege
et transire tuum pectus mundoque potiri.
pro pretio labor est nec sunt immunia tanta,
ne mirere viae flexus rerumque catenas.
admitti potuisse sat est: sint cetera nostra.          395
at nisi perfossis fugiet te montibus aurum,
obstabitque suis opibus super addita tellus.
ut veniant gemmae, totus transibitur orbis,
nec lapidum pretio pelagus cepisse pigebit.
annua solliciti consument vota coloni,          400
et quantae mercedis erunt fallacia rura!
quaeremus lucrum ventis Martemque sequemur
in praedas. pudeat tanto bona velle caduca.
luxuriae quoque militia est, vigilatque ruinis
venter, et, ut pereant, suspirant saepe nepotes.          405
quid caelo dabimus? quantum est, quo veneat omne?
impendendus homo est, deus esse ut possit in ipso.
          Hac tibi nascentum mores sunt lege notandi.
nec satis est signis dominantia discere signa
per denos numeros et quae sint insita cuique;          410
sed proprias partes ipsas spectare memento
vel glacie rigidas vel quas exusserit ignis,
et sterilis <sine> utroque tamen, quas largior umor
quasve minor iusto vitiat. namque omnia mixtis
viribus et vario consurgunt sidera textu.          415
est aequale nihil. terrenos aspice tractus
et maris et variis fugientia flumina ripis:
crimen ubique frequens et laudi noxia iuncta est.
sic sterilis tellus laetis intervenit arvis
ac subito rumpit parvo discrimine foedus;          420
et modo portus erat pelagi iam vasta charybdis,
laudatique cadit post paulum gratia ponti;
et nunc per scopulos, nunc campis labitur amnis,
et, faciens iter aut quaerens, curritve reditve.
sic etiam caeli partes variantur in astris:          425
ut signum signo, sic a se discrepat ipsum
momentoque negat vires usumque salubrem,
quodque per has geritur partes sine fruge creatur
aut cadit aut multis sentit bona mixta querellis.
hae mihi signandae proprio sunt carmine partes.          430
sed quis tot numeros totiens sub lege referre,
tot partes iterare queat, tot dicere summas,
perque paris causas faciem mutare loquendi?
<dum canimus verum, non aspera ponere, ut illis>          433a
incidimus, sic verba piget; sed gratia derit,
in vanumque labor cedit quem despicit auris.
sed mihi per carmen fatalia iura ferenti
et sacros caeli motus ad iussa loquendum est,
nec fingenda datur, tantum monstranda figura.
ostendisse deum nimis est: dabit ipse sibimet
pondera. nec fas est verbis splendescere mundum:          440
rebus erit maior. nec parva est gratia nostri
oris, si tantum poterit signare canenda.
accipe damnandae quae sint per sidera partes.
          Lanigeri pars quarta nocet nec sexta salubris;
septima par illi ac decima est decimaeque secunda          445
quaeque duas duplicant summas septemque novemque;
unaque viginti numeris pars addita laedit
et quinta et duram consummans septima partem.
          Tauri nona mala est, similis cui tertia pars est
post decimam nec non decimae pars septima iuncta;          450
bisque undena notans et bis duodena nocentes
quaeque decem trisque ingeminat fraudatque duobus
triginta numeros et tu, tricesima summa, es.
          Pestifera in Geminis pars prima et tertia signi,
septima non melior, ter quintae noxia par est,          455
unaque bis denis brevior nocet unaque maior,
et similis noxae veniet vicesima quinta
cumque duae subeunt vel cum se quattuor addunt.
          Nec Cancri prima immunis nec tertia pars est
nec sexta; octava est similis, decimaque peracta          460
prima rapit, nec ter quintae clementior usus;
septima post decimam luctum et vicesima portat
et quinta accedens et septima nonaque summa.
          Tu quoque contactu primo, Nemeaee, timendus,
et quarta sub parte premis; bis quinta salubri          465
terque caret caelo, vicesima et altera laedit;
e tribus appositis vitiat totidemque secutis
ultima, nec prima melior tricesima pars est.
          Erigones nec pars prima est nec sexta nec una
ad decimam nec quarta nec octava utilis umquam;          470
proxima viginti numeris et quarta timenda est,
et quae ter decimam claudit sors ultima partem.
          Et quinta in Chelis et septima inutilis astri,
tertia et undecimae decimaeque est septima iuncta
quartaque bis denis actis et septima et ambae          475
quae numerum claudunt nona et tricesima partes.
          Scorpios in prima reus est, cui tertia par est
et sexta et decima et quae ter tibi quinta notatur,
undecimam geminans et quae vicesima quinta est
octavoque manet numero nonumque capessit.          480
          Si te fata sinant, quartam ne selige partem
Centauri; fuge et octavam; sex bisve peractis
octo, bis aut denis, metuendus dicitur aer,
cumque iterum duodena refert aut terna decemque
aut septena quater, vel cum ter dena figurat.          485
          Nec pars optanda est Capricorni septima; nona
consentit decimamque sequens quam tertia signat
et tribus aut una quae te, vicesima, fraudat
quaeve auget quinto numero vel septima fertur.
          Pars est prima nocens fundentis semper Aquari,          489a
damnanda et decimae succedens prima peractae
tertiaque et quinta et numero quae condita nono est
et post viginti prima et vicesima quinta
cumque illa quartam accumulans vicesima nona.
          Tertia per geminos et quinta et septima Pisces,
undecima et decimae metuenda est septima iuncta;          495
et quinta in quinos numeros revocata duasque
accipiens ultra summas metuenda feretur.
          Hae partes sterilem ducunt et frigore et igni
aera vel sicco vel quod superaverit umor,
si rapidus Mavors ignes iaculatur in illum          500
Saturnusve suam glaciem <Phoebeve propinquis
quem trahit a terris rorem> Phoebusve calores.          501a
          Nec te perceptis signorum cura relinquat
partibus: in tempus quaedam mutantur, et ortu
accipiunt proprias vires ultraque remittunt.
          Namque, ubi se summis Aries extollet ab undis          505
et cervice prior flexa quam cornibus ibit,
non contenta suo generabit pectora censu
et dabit in praedas animos solvetque pudorem:
tantum audere iuvat. sic ipse in cornua fertur
ut ruat aut vincat. non illos sedibus isdem          510
mollia per placidas delectant otia curas,
sed iuvat ignotas semper transire per urbes
scrutarique novum pelagus totius et esse
orbis in hospitio. testis tibi Laniger ipse,
cum vitreum findens auravit vellere pontum          515
orbatumque sua Phrixum per fata sorore
Phasidos ad ripas et Colchida tergore vexit.
          At, quos prima creant nascentis sidera Tauri,
feminei incedunt. nec longe causa petenda est,
si modo per causas naturam quaerere fas est:          520
aversus venit in caelum divesque puellis,
Pleiadum parvo referens glomeramine sidus.
accedunt et ruris opes, propriaque iuvencum
dote per inversos exornat vomere campos.
          Sed, Geminos aequa cum profert unda tegitque          525
parte, dabit studia et doctas producet ad artes.
nec triste ingenium sed dulci tincta lepore
corda creat, vocisque bonis citharaeque sonantis
instruit, et dotes cantus cum pectore iungit.
          At, niger obscura Cancer cum nube feretur,          530
qua velut exustus Phoebeis ignibus ignis
deficit et multa fuscat caligine sidus,
lumina deficient partus, geminamque creatis
mortem fata dabunt: se quisque et vivit et effert.
          Sicui per summas avidus produxerit undas          535
ora Leo et scandat malis hiscentibus orbem,
ille patri natisque reus, quas ceperit ipse,
non legabit opes, censumque immerget in ipso.
tanta fames animumque cibi tam dira cupido
corripit, ut capiat semet nec compleat umquam,          540
inque epulas funus revocet pretiumque sepulcri.
          Erigone surgens, quae rexit saecula prisca
iustitia rursusque eadem labentia fugit,
alta per imperium tribuit fastigia summum,
rectoremque dabit legum iurisque sacrati          545
sancta pudicitia divorum templa colentem.
          Sed, cum autumnales coeperunt surgere Chelae,
felix aequato genitus sub pondere Librae.
iudex examen sistet vitaeque necisque
imponetque iugum terris legesque rogabit.           550
illum urbes et regna trement nutuque regentur
unius et caeli post terras iura manebunt.
          Scorpios extremae cum tollet lumina caudae,
siquis erit stellis tunc suffragantibus ortus,
urbibus augebit terras iunctisque iuvencis          555
moenia succinctus curvo describet aratro,
aut sternet positas urbes inque arva reducet
oppida et in domibus maturas reddet aristas.
tanta erit et virtus et cum virtute potestas.
          Nec non Arcitenens, prima cum veste resurgit,          560
pectora clara dabit bello, magnisque triumphis
conspicuum patrias victorem ducet ad arces,
altaque nunc statuet nunc idem moenia vertet.
sed nimium indulgens rebus Fortuna secundis
invidet in facie saevitque asperrima fronti.          565
horrendus bello Trebiam Cannasque lacumque
ante fugam tali pensabat imagine victor.
          Ultimus in caudae Capricornus acumine summo
militiam in ponto dictat puppisque colendae
dura ministeria et tenui discrimine mortis.          570
          Quod si quem sanctumque velis castumque probumque
hic tibi nascetur cum primus Aquarius exit.
          Ne velit et primos animus procedere Pisces,
garrulitas odiosa datur linguaeque venenum
verba maligna novas mutantis semper ad aures          575
criminaque ad populum populi ferre ore bilingui.
nulla fides inerit natis, sed summa libido
ardentem medios animum iubet ire per ignes.
scilicet in piscem sese Cytherea novavit,
cum Babyloniacas summersa profugit in undas          580
anguipedem alatos umeros Typhona ferentem,
inseruitque suos squamosis Piscibus ignes.
nec solus fuerit geminis sub Piscibus ortus:
frater erit dulcisve soror, materve duorum.
          Nunc age diversis dominantia sidera terris          585
percipe. sed summa est rerum referenda figura.
quattuor in partes caeli discribitur orbis,
nascentem lapsumque diem mediosque calores
teque, Helice. totidem venti de partibus isdem
erumpunt secumque gerunt per inania bella.          590
asper ab axe ruit Boreas, fugit Eurus ab ortu,
Auster amat medium solem Zephyrusque profectum.
hos inter binae mediis e partibus aurae
exspirant similis mutato nomine flatus.
ipsa natat tellus pelagi lustrata corona          595
cingentis medium liquidis amplexibus orbem,
inque sinus pontum recipit, qui vespere ab atro
admissus dextra Numidas Libyamque calentem
alluit et magnae quondam Carthaginis arces,
litoraque in Syrtes revocans sinuata vadosas          600
rursum usque ad Nilum derectis fluctibus exit.
laeva freti caedunt Hispanas aequora gentes
teque in vicinis haerentem, Gallia, terris
Italiaeque urbes dextram sinuantis in undam
usque canes ad, Scylla, tuos avidamque Charybdin.          605
hac ubi se primum porta mare fudit, <aperto>
enatat Ionio laxasque vagatur in undas
et, prius ut, laeva se fundens circuit omnem
Italiam, Hadriaco mutatum nomina ponto,
Eridanique bibit fluctus, vetat aequore bellum          610
Illyricum, Epirumque lavat claramque Corinthum
et Peloponnesi patulas circumvolat oras;
rursus et in laevum refluit vastoque recessu
Thessaliae fines et Achaica praeterit arva.
hinc penitus iuvenisque freto mersaeque puellae          615
truditur invitum, faucesque Propontis aperto
Euxino iniungit ponto Maeotis et undis,
quae tergo coniuncta manet fontemque ministrat.
inde ubi in angustas revocatus navita fauces
Hellespontiacis iterum se fluctibus effert,          620
Icarium Aegaeumque secat laevaque nitentis
miratur populos Asiae totidemque tropaea
quot loca et innumeras gentes Taurumque minantem
fluctibus et Cilicum populos Syriamque perustam
ingentique sinu fugientis aequora terras,          625
donec in Aegyptum redeunt curvata per undas
litora Niliacis iterum morientia ripis.
haec medium terris circumdat linea pontum
atque his undarum tractum constringit harenis.
mille iacent mediae diffusa per aequora terrae.          630
Sardiniam in Libyco signant vestigia plantae,
Trinacria Italia tantum praecisa recessit,
adversa Euboicos miratur Graecia montes,
Aegaeis Crete civem sortita Tonantem
Aegyptique Cypros pulsatur fluctibus amnis.          635
<has praeter terras, celebrat quas maxima fama,>          635a
totque minore solo tamen emergentia ponto
litora, inaequalis Cycladas Delonque Rhodonque
Aulidaque et Tenedon vicinaque Corsica terris
litora Sardiniae primumque intrantis in orbem
Oceani victricem Ebusum et Balearica rura,          640
innumeri surgunt scopuli montesque per altum.
          Nec tantum ex una pontus sibi parte reclusit
faucibus abruptis orbem; nam litora plura
impulit oceano Phorcys, sed montibus altis
est vetitus totam ne vinceret aequore terram.          645
namque inter borean ortumque aestate nitentem
in longum angusto penetrabilis aequore fluctus
pervenit et patulis tum demum funditur arvis
Caspiaque Euxini similis facit aequora ponti.
altera sub medium solem duo bella perinde          650
intulit Oceanus terris. nam Persica fluctus
arva tenet, titulum pelagi praedatus ab isdem
quae rigat ipse locis, latoque infunditur orbe.
nec procul in mollis Arabas terramque ferentem
delicias variaeque novos radicis odores          655
leniter affundit gemmantia litora pontus,
et terrae mare nomen habet. media illa duobus
          *          657a
quondam Carthago regnum sortita sub armis,
ignibus Alpinas cum contudit Hannibal arces,
fecit et aeternum Trebiam Cannasque sepulcris          660
obruit et Libyam Latias infudit in urbes.
huc varias pestes diversaque monstra ferarum
congessit bellis natura infesta futuris.
horrendos angues habitataque membra veneno
et mortis pastu viventia, crimina terrae,          665
et vastos elephantas habet, saevosque leones
in poenas fecunda suas parit horrida tellus
et portentosos cercopum ludit in ortus
ac sterili peior siccas infestat harenas,
donec ad Aegypti ponat sua iura colonos.          670
inde Asiae populi divesque per omnia tellus:
auratique fluunt amnes gemmisque relucet
pontus, odoratae spirant medicamina silvae:
India notitia maior, Parthique vel orbis
alter, et in caelum surgentis moenia Tauri          675
totque illum circa diverso nomine gentes
ad Tanain Scythicis dirimentem fluctibus orbes
Maeotisque lacus Euxinique aspera ponti.
[aequora et extremum Propontidos Hellespontum]
hanc Asiae metam posuit natura potentis.          680
quod superest Europa tenet, quae prima natantem
fluctibus excepitque Iovem taurumque resolvit,
ponere passa suos ignes, onerique iugavit.
ille puellari donavit nomine litus
et monumenta sui titulo sacravit amoris.          685
maxima terra viris et fecundissima doctis
artibus: in regnum florentes oris Athenae;
Sparta manu, Thebae divis, et rege vel uno
princeps Pella domus, Troiani gratia belli;
Thessalia Epirosque potens vicinaque ripa          690
Illyris, et Thrace Martem sortita colonum,
et stupefacta suos inter Germania partus;
Gallia per census, Hispania maxima bellis;
Italia in summa, quam rerum maxima Roma
imposuit terris caeloque adiungitur ipsa.          695
          Hos erit in fines orbis pontusque vocandus,
quem deus in partes per singula dividit astra
ac sua cuique dedit tutelae regna per orbem
et proprias gentes atque urbes addidit altas,
in quibus assererent praestantis sidera vires.          700
ac, velut humana est signis discripta figura,
et, quamquam communis eat tutela per omne
corpus, et in proprium divisis artubus exit
(namque Aries capiti, Taurus cervicibus haeret,
bracchia sub Geminis censentur, pectora Cancro,          705
te scapulae, Nemeaee, vocant teque ilia, Virgo,
Libra colit clunes et Scorpios inguine regnat,
et femina Arcitenens, genua et Capricornus amavit,
cruraque defendit Iuvenis, vestigia Pisces),
sic alias aliud terras sibi vindicat astrum.          710
          Idcirco in varias leges variasque figuras
dispositum genus est hominum, proprioque colore
formantur gentes, sociataque iura per artus
materiamque parem privato foedere signant.
flava per ingentis surgit Germania partus,          715
Gallia vicino minus est infecta rubore,
asperior solidos Hispania contrahit artus.
Martia Romanis urbis pater induit ora
Gradivumque Venus miscens bene temperat artus,
perque coloratas subtilis Graecia gentes          720
gymnasium praefert vultu fortisque palaestras,
et Syriam produnt torti per tempora crines.
Aethiopes maculant orbem tenebrisque figurant
perfusas hominum gentes; minus India tostos
progenerat;           725a
tellusque natans Aegyptia Nilo           726b
lenius irriguis infuscat corpora campis
iam propior           726a
mediumque facit moderata tenorem.          725b
Phoebus harenosis Afrorum pulvere terris          728
exsiccat populos, et Mauretania nomen
oris habet titulumque suo fert ipsa colore.
adde sonos totidem vocum, totidem insere linguas
et mores pro sorte paris ritusque locorum;
adde genus proprium simili sub semine frugum
et Cererem varia redeuntem messe per urbes
nec paribus siliquas referentem viribus omnis,          735
nec te, Bacche, pari donantem munere terras
atque alias aliis fundentem collibus uvas,
cinnama nec totis passim nascentia campis;
diversas pecudum facies propriasque ferarum
et duplici clausos elephantas carcere terrae.          740
quot partes orbis, totidem sub partibus orbes,
ut certis discripta nitent regionibus astra
perfunduntque suo subiectas aere gentes.
          Laniger in medio sortitus sidera mundo,
<lance ubi sol aequa pensat noctemque diemque>          744a
Cancrum inter gelidumque <Caprum> per tempora veris,
asserit in vires pontum quem vicerat ipse,
virgine delapsa cum fratrem ad litora vexit
et minui deflevit onus dorsumque levari.
illum etiam venerata colit vicina Propontis
et Syriae gentes et laxo Persis amictu          750
vestibus ipsa suis haerens Nilusque tumescens
in Cancrum et tellus Aegypti iussa natare.
Taurus habet Scythiae montes Asiamque potentem
et mollis Arabas, silvarum ditia regna.
Euxinus Scythicos pontus sinuatus in arcus          755
sub Geminis te, Phoebe, colit; vos Thracia, fratres,
ultimus et sola vos tranans colit Indica Ganges.
ardent Aethiopes Cancro, cui plurimus ignis:
hoc color ipse docet. Phrygia, Nemeaee, potiris
Idaeae matris famulus regnoque feroci          760
Cappadocum Armeniaeque iugis; Bithynia dives
te colit et Macetum tellus, quae vicerat orbem.
Virgine sub casta felix terraque marique
est Rhodos, hospitium recturi principis orbem,
tumque domus vere Solis, cui tota sacrata est,          765
cum caperet lumen magni sub Caesare mundi;
Ioniae quoque sunt urbes et Dorica rura,
Arcades antiqui celebrataque Caria fama.
quod potius colat Italiam, si seligat, astrum
quam quod cuncta regit, quod rerum pondera novit,          770
designat summas et iniquum separat aequo,
tempora quo pendent, coeunt quo noxque diesque?
Hesperiam sua Libra tenet, qua condita Roma
orbis et imperium retinet discrimina rerum,
lancibus et positas gentes tollitque premitque,          775
qua genitus Caesar melius nunc condidit urbem
et propriis frenat pendentem nutibus orbem.
inferius victae sidus Carthaginis arces
et Libyam Aegyptique latus donataque rura
Cyrenes lacrimis radicis Scorpios acris          780
eligit, Italiaeque tamen respectat ad undas
Sardiniamque tenet fusasque per aequora terras.
Cnosia Centauro tellus circumdata ponto
paret, et in geminum Minois filius astrum
ipse venit geminus. celeris hinc Creta sagittas          785
asserit intentosque imitatur sideris arcus.
insula Trinacriae fluitantem ad iura sororem
subsequitur Triviae sub eodem condita signo,
proximaque Italiae tenui divisa profundo
ora paris sequitur leges nec sidere rupta est.          790
tu, Capricorne, regis quidquid sub sole cadente
est positum gelidamque Helicen quod tangit ab illo,
Hispanas gentes et quot fert Gallia dives;
teque feris dignam tantum, Germania, matrem
asserit ambiguum sidus terraeque marisque          795
aestibus assiduis pontum terrasque sequentem.
sed Iuvenis nudos formatus mollior artus
Aegyptum ad tepidam Tyriasque recedit <in arces>
et Cilicum gentes vicinaque Caribus arva.
Piscibus Euphrates datus est, ubi <ab> his ope sumpta          800
cum fugeret Typhona Venus subsedit in undis,
et Tigris et rubri radiantia litora ponti.          806
magna iacet tellus magnis circumdata ripis          802
Parthis et <a> Parthis domitae per saecula gentes,
Bactraque <et> Aethiopes, Babylon et Susa Ninosque,
nominaque innumeris vix complectenda figuris.          805
          Sic divisa manet tellus per sidera cuncta,          807
e quibus in proprias partes sunt iura trahenda;
namque eadem, quae sunt signis, commercia servant,
utque illa inter se coeunt odioque repugnant,          810
nunc adversa polo, nunc et coniuncta trigono,
quaeque alia in varios affectus causa gubernat,
sic terrae terris respondent, urbibus urbes,
litora litoribus, regnis contraria regna;
sic erit et sedes fugienda petendaque cuique,          815
sic speranda fides, sic et metuenda pericla,
ut genus in terram caelo descendit ab alto.
          Percipe nunc etiam quae sint ecliptica Graio
nomine, quod certos quasi delassata per annos
non numquam cessant sterili torpentia motu.          820
scilicet immenso nihil est aequale sub aevo
perpetuosque tenet flores unumque tenorem,
mutantur sed cuncta die variantque per annos;
et fecunda suis absistunt frugibus arva
continuosque negant partus effeta creando,          825
rursus quae fuerant steriles ad semina terrae
post nova sufficiunt nullo mandante tributa.
concutitur tellus validis compagibus haerens
subducitque solum pedibus; natat orbis in ipso
et vomit Oceanus pontum sitiensque resorbet          830
nec sese ipse capit. sic quondam merserat urbes,
humani generis cum solus constitit heres
Deucalion scopuloque orbem possedit in uno.
nec non, cum patrias Phaethon temptavit habenas,
arserunt gentes timuitque incendia caelum          835
fugeruntque novas ardentia sidera flammas
atque uno metuit condi natura sepulcro.
in tantum longo mutantur tempore cuncta
atque iterum in semet redeunt. sic tempore certo
signa quoque amittunt vires sumuntque receptas.          840
causa patet, quod, Luna quibus defecit in astris
orba sui fratris noctisque immersa tenebris,
cum medius Phoebi radios intercipit orbis
nec trahit assuetum quo fulget Delia lumen,
haec quoque signa suo pariter cum sidere languent          845
incurvata simul solitoque exempta vigori
et velut elatam Phoeben in funere lugent.
ipsa docet titulo se causa: ecliptica signa
dixere antiqui. pariter sed bina laborant,
nec vicina loco sed quae contraria fulgent,          850
sicut Luna suo tum tantum deficit orbe
cum Phoebum adversis currentem non videt astris.
nec tamen aequali languescunt tempore cuncta,
sed modo in affectus totus producitur annus,
nunc brevius lassata manent, nunc longius astra          855
exceduntque suo Phoebeia tempora casu.
atque, ubi perfectum est spatium quod cuique dicatur
impleruntque suos certa statione labores
bina per adversum caelum fulgentia signa,
tum vice bina labant ipsis haerentia casus,          860
quae prius in terras veniunt terrasque relinquunt,
sidereo non ut pugnet contrarius orbi
sed, qua mundus agit cursus, inclinet et ipse,
amissasque negant vires, nec munera tanta
nec similis reddunt noxas. locus omnia vertit.          865
          Sed quid tam tenui prodest ratione nitentem
scrutari mundum, si mens sua cuique repugnat
spemque timor tollit prohibetque a limine caeli?
'conditur en' inquit 'vasto natura recessu
mortalisque fugit visus et pectora nostra,          870
nec prodesse potest quod fatis cuncta reguntur,
cum fatum nulla possit ratione videri.'
quid iuvat in semet sua per convicia ferri
et fraudare bonis, quae nec deus invidet ipse,
quosque dedit natura oculos deponere mentis?          875
perspicimus caelum, cur non et munera caeli?
<mens humana potest propria discedere sede>           876a
inque ipsos penitus mundi descendere census
seminibusque suis tantam componere molem
et partum caeli sua per nutricia ferre
extremumque sequi pontum terraeque subire          880
pendentis tractus et toto vivere in orbe.
[quanta et pars superet rationem discere noctis]
iam nusquam natura latet; pervidimus omnem
et capto potimur mundo nostrumque parentem
pars sua perspicimus genitique accedimus astris.          885
an dubium est habitare deum sub pectore nostro
in caelumque redire animas caeloque venire,
utque sit ex omni constructus corpore mundus
aeris atque ignis summi terraeque marisque
hospitium menti totum quae infusa gubernet,          890
sic esse in nobis terrenae corpora sortis
sanguineasque animas animo, qui cuncta gubernat
dispensatque hominem? quid mirum, noscere mundum
si possunt homines, quibus est et mundus in ipsis
exemplumque dei quisque est in imagine parva?          895
an cuiquam genitos, nisi caelo, credere fas est
esse homines? proiecta iacent animalia cuncta
in terra vel mersa vadis, vel in aere pendent,
omnibus una quies venter<que Venusque voluptas,
mole valens sola corpus> censumque per artus,          899a
et, quia consilium non est, et lingua remissa.
unus <in> inspectus rerum viresque loquendi
ingeniumque capax variasque educitur artes
hic partus, qui cuncta regit: secessit in urbes,
edomuit terram ad fruges, animalia cepit
imposuitque viam ponto, stetit unus in arcem           905
erectus capitis victorque ad sidera mittit
sidereos oculos propiusque aspectat Olympum
inquiritque Iovem; nec sola fronte deorum
contentus manet, et caelum scrutatur in alvo
cognatumque sequens corpus se quaerit in astris.          910
huic in tanta fidem petimus, quam saepe volucres
accipiunt trepidaeque suo sub pectore fibrae.
an minus est sacris rationem ducere signis
quam pecudum mortes aviumque attendere cantus?
atque ideo faciem caeli non invidet orbi          915
ipse deus vultusque suos corpusque recludit
volvendo semper seque ipsum inculcat et offert,
ut bene cognosci possit doceatque videntis,
qualis eat, cogatque suas attendere leges.
ipse vocat nostros animos ad sidera mundus          920
nec patitur, quia non condit, sua iura latere.
quis putet esse nefas nosci, quod cernere fas est?
nec contemne tuas quasi parvo in pectore vires:
quod valet, immensum est. sic auri pondera parvi
exsuperant pretio numerosos aeris acervos;          925
sic adamas, punctum lapidis, pretiosior auro est;
parvula sic totum pervisit pupula caelum,
quoque vident oculi minimum est, cum maxima cernant;
sic animi sedes tenui sub corde locata
per totum angusto regnat de limite corpus.          930
materiae ne quaere modum, sed perspice vires,
quas ratio, non pondus, habet: ratio omnia vincit.
ne dubites homini divinos credere visus,
iam facit ipse deos mittitque ad sidera numen,
maius et Augusto crescet sub principe caelum.


Manilius The Miscellany The Latin Library The Classics Homepage