Charles François Lhomond

EPITOME HISTORIAE SACRAE



Hebraei in Aegypto

Interea posteri Jacobi, seu Hebraei, numero aucti sunt mirum in modum, et eorum multitudo crescens in dies metum incutiebat Aegyptiis. Rex novus solio potitus est, qui Iosephum non viderat, nec merita eius recordabatur. Is igitur, ut Hebraeos opprimeret, primum duris laboribus conficiebat, deinde edixit etiam ut parvuli eorum recens nati in flumen proiicerentur. Mulier Hebraea peperit filium, quem quum videret elegantem, voluit servare. Quare abscondit eum tribus mensibus; sed quum non posset eum diutius occultare, sumpsit fiscellam scirpeam, quam linivit bitumine ac pice. Deinde posuit intus infantulum, et exposuit eum inter arundines ripae fluminis. Habebat secum unam comitem, sororem pueri, quam iussit stare procul, ut eventum rei exploraret. Mox filia Pharaonis venit ad flumen ut ablueret corpus. Prospexit fiscellam in arundinibus haerentem misitque illuc unam e famulabus suis. Aperta fiscella, cernes parvulum vagientem, miserta est illius. "Iste est", inquit, "unus ex infantibus Hebraeorum". Tunc soror pueri accedens: "visne", ait, "ut arcessam mulierem Hebraeam quae nutriat parvulum?" Et vocavit matrem, cui filia Pharaonis puerum alendum dedit, promissa mercede. Itaque mater nutrivit puerum, et adultum reddidit filiae Pharaonis, quae illum adoptavit et nominavit Mosem id est, servatum ad aquis. Moses iam senex, iubente Deo, adiit Pharaonem, eique praecepit, nomine Dei, ut dimitteret Hebraeos. Rex impius renuit parere mandatis Dei. Moses, ut Pharaonis pertinaciam vinceret, multa et stupenda edidit prodigia, quae vocantur plagae Aegypti. Quum nihilominus Pharao in sententia perstaret, Deus interfecit primogenitum eius filium et omnes primogenitos Aegyptiorum. Tandem metu victus rex paruit, deditque Hebraeis discendendi facultatem.



Neo-Latin The Latin Library The Classics Homepage