PRAEFATIO AD POEMATA LATINA

Si prolixior quam par est videatur praefatio, paucis habe, lector, rationem. Brevissimo quidem operi insisto, me contra detrectatores meos, parum cognitos, defensurus. Nulla enim aetas aut magis superbum aut minus arrogantem tulit. Est in Gebiro meo quod dolet pudetque scripsisse: in altera editione scriptum celare aut praetermittere dedignabar. De laudibus Bonapartis loquor. Quis autem, ut illustribus exemplis utar, Ciceroni vitio vertendum cenceat, quo auctore tuam equestrem, eamque in rostris deauratam, Senatus, ut nemini antea, Marco Lepido, poni decreverit; cum eiusdem postmodo scelus amentiamque vir ille prudentissimus ac civis optimus S C compresserit. Iuvenem virtute bellica praeclarum iuvenis laudavi; mendacem, sicarium veneficum, eo tempore pauci comperuerant: nobis haudquaquam notum aut etiam suspectum erat. Has laudes postea vellicabant, quibus non ita Bonapartis essent quam nostrae graves. Si quem etiam horum minorum aliquid offendit, iam ista deseruerit; iam aetas omnia, iam dies mitigarit. Cic. pro Cael. Fortes bonosque comprobavi; insolentes, invidos, imperiosos, odi atque execror constantissime. Eosdem paene crederem Gallos esse, de quibus Plinius, Nec aliter concitantur, ait, quam Phrygii solent, tibicinis sono, semiviri, et ex imperio furentes. Impietas erga deos in patriam celerrime descendit: in deos nulla solos est. Vos autem qui satellites mavultis esse quam milites, subdit quam cives, rude donati, cruce digni, in pristinam servitutem, quo ingenium indolesque devocarunt, collapsi iaceatis.
Mirentur qui me norunt condiscipuli, cur Jamesium, tantopere laudaverim: qui ignorant, cur Caninium tetigerim. Primum ad hunc me verto. Satiricos obscurae atque infimae sortis, in optimos viros et in poetas praestantissimos, ridiculis laudibus subdolus incitabat; inter alios nebulonem nescio quem, Iuvenalis sordibus postmodo obvolutum, et multos annos obeso nare ibidem delitescentem. Huius et similium ea nequaquam merita sunt, ut ipsorum a me nomina, si forte pervenerint, conserventur victum quaerentium partim quotidianis morsibus, partim menstruis soporandos equidem noram, neque offam tamen obieci. Nunc ad Jamesium.
Solus, aetate studiisque provectiorum, neminem flagris eius subieci. Neglegentiorem satellitem maiestas eius aegerrime tulit. Nocte intempesta aliquando excubui, libros terens quos interdiu neglexeram; dies enim saepenumero, venando consumebam, aut fundam iaciendo, aut pugnis agrestibus conserendo manus. Haec per se ipsa non tam ingrata erant Jamesio miti homini, at qui puerorum audacia, nec non protervitate quadam, mire delectatus esset quam quod leges eius institutaque pili facere videremur. Tum toga correpta, tum frons adducta; tum Clodios nos et Catilinas insecutus est, ultimoque supplicio adfecit. Me schola nec opinantem, neque admonitum dimisit; nihilominus eum Uptonae agentem adii, et dexteram ipse ultro ac bene receptus obtuli.

ODE
BELLUM HORTATUR

Quid morae nectis, miser heu Britanne!
Quid? fidem speras ubi Gallus hostis?
Vae reclinantis pudeat! tuorum
                               Immemor audis?

Surge; quid cessas? patiare Corsum,
Ut Canopeio cumulata campo
Arma proiecit, rapere insolentem
                               Pace sub ipsa?

Forsitan caros nimium penates
Respicis: caros tueamur armis.
Quid licet Romae Fabius morando
                               Restituit rem:

Nonne pugnando potiora gessit
Miles in Gallos, male perduelles:
Nonne rivalem tuus occupavit
                               Dignior aulam?

Nonne pugnando potiora gessit
Marlburus, campos repetens Batavos;
Nonne, cum lenta sanie fluebat
                               Turbidus Ister?

Quis fuit nescis, ubi vis Iberum
Fracta per Calpes freta tunderetur,
Qui retrectantes laniata membra
                               Classe recepit?

Nec minor, iam nunc, domitor tridenti
Fultus est Nelso: quoties sub illo
Horruit vastum pelagus, regente
                               Fulminis iras!

Littori vinctas Phario carinas
Vidit, et ridens Agite o Britanni
Clamat: irrumpunt; superantque malos
                               Non sua signa.

Nullus invisos tacui tyrannos,
Nullus ultores patriae tacebo:
Improbum damno, celebrarem honestum
                               Napoleonem.

At suis nunquam sociis venenum
Miscuit Gangi Bromius, neque arcum
In quiescentem Pythius tetendit
                               Delon Apollo.

Caucasus portas Libanusque sylvas
Alpium pandit domino irruenti:
Concidunt urbes: Ptolemäïs hosti
                               Sola resistit.

Erige antiquas Ptolemai turres;
Prima vidisti refugumquid obstat?
I, triumphales agitare currus
                               Gallia cessas?

Venit Arctois metuendus armis
Sydnius: pallet labiumque mordet.
Ut nimis noti ferus imperator
                               Ora tuetur.

Dum petens pacem nihil arrogares,
Pulcra Libertas lateri accubabat
Martis invicti: fuerasque mundi
                               Publica cura.

Tene diruptis iterum catenis
Implicas, tanto madidis cruore
Civium? paucos male feriaris
                               Verna decembres.

En! adest vindex: animosus audit
Turbinem belli procul aestuantis:
Cesset,
edicit; properatque surdo
                               Ponere fines.

Ergo liquisti solium paternum,
Ergo, Alexander, populis colentum
Eximis carum caput, exterorum
                               Spesque salusque.

Ah diu felix tibi sis et orbi,
Sis tuis constans meritis, nec ultra
Dii velint quenquam: valeas; et arma
                               Iusta valebunt.

Vale o magister, o Jamesi, ave et vale.
Tu dum vocabas saepe plorabam putus,
Versans, minatum ubi maxime est periculum,
Inefficaces, algidus metu, manus:
Nunc, dum voco ipse, nec refers contra, fleo.
At hostis olim tu mihi atque ego tibi!
Qui meque teque iam videntes crederent?
Heu, cur reductis abnuebas naribus,
Cui primum amicus ingenuusque omnis puer.
Et cui secundum ipse aemulus dabat locum?
Sed hanc habebis, hanc habebo, gratiam,
Cum carmine istorum excidas, vives meo.
Nam nec severus semper aut supercili
Tristis, nec inficetus aut expers salis,
Sed comis, indulgensque vel nostro ioco
Eras, solutis iam scholar compagibus.
Te nec vetustas arbores securibus
Ferire turpis ardor impulit lueri
Ut triobolarium istumat aufer in crucem.
Ulmos amatas videos, quarum murmure
Obrepsit olim dulcis ignavo quies;
Video revulsa brachia, nudum verticem!
Nec novit aut curavit iste furcifer
Sub iisdem ut olim iacuit, heu flendum diu
Palmaque vinciendum, Abercrombis caput.
Nunc segregate ab infimo mortalium,
Solute curis et solute coniuge,
Felicitatis atque gloriae satur,
Vale, Jamesi! tuque, Rugbiensium
Fortis priorum contubernalis, vale.

Ipslia! cuius amat condi philomela rubetis,
Inferiusque videt perrepere purpureum ver,
Et zephyri placido canescere gramina pulsu;
Quae nitidis aestate sedes circumdata rivis,
Cui studet usque placere novis tinnitibus Arro
Dum veteres rapidis ambagibus alluit alnos;
Ipslia, quid me cara vocas? ah mitte vocare,
Neu digito patrios porrecto ostende penates.
Si mihi sunt Thermae, si musa quiesque, voluptas,
Haud loca sola placent, aut dura fronte puellae,
Aut quaecunque velit vincla iniecisse marito:
Aeternam invigilans haud spero* pascere flammam,
Sed vacuum volucri declino pectus Amori.
Currite perpetui, vocat Ipslia, currite rivi.
Lumina quin aperi ridentia, purpureum ver!
Nec vocet incassum per pascua, mille susurris,
Mille repercutiens ripas tinnitibus Arro.
Tu quoque nocturno mulcens modulamine sylvas,
Funde melos solitum; solito potiare rubeto,
Ni, zephyri placido dum canent gramina pulsu,
Desuper aerio tremefies imbre rosarum:
Me, philomela precor! precor Ipslia, mitte vocare.

*Haud spero. Sed haec prius fuere!!" Catull,

PUDORIS ARA

VIDE PAUSANIAM IN LIB. LACONIC. III. CAP. XX.

Ut Lacedaemonia decesserit hospes ab urbe,
Qua vada prima viam rumpunt canentibus undis,
Ad ripam Eurotae quondam stetit ara Pudori.
Huc Helena, Aegida raptam, mitissima Lede
Duxit, inauditamque aliis est orsa querelam,
Ut mea nata domum, ut poteras liquisse parentem,
Ut geminos, forma superantes sidera, fratres!
Qualibus alloquiis tetigit tua pectora Theseus?
Nam certe neque blandus erat neque castus amator,
Aut iuvenis: memini, cum me decepit adulter,
Mistus olorina quam suevi pascere turba,
Risit atrox animi, pueroque procacia* crevit
Aspiceret quoties demisso lumine vultum.
Quem quando increpui, simulanti voce dolorem
Mussaret, miseret perpessae tristia Ledae.
Ah pudet, et vidi luctantem saepe palaestra,
Sed procul; exsereret veluti rostrata labella,
Subitilemve cava sufflaret arundine questum,
Aut turpi rapidos agitaret corpore motus.
Quid loquor ille malus: sed quo feror? inscia restes.
Ede tuos, locus est aptissimus, ordine casus.
Tunc Helene, neque pauca tamen suspiria duxit,
Prima quidem puduit, doluit postrema referre.
Scis bene quam sit atrox qui possidet aequora Minos,
Et victor miseris quam legem indixit Athenis;
Hanc puer at fugeret, genetrix huc misit alendum.
At Iovis ipse ultro petit incunabula Creten,
Aggrediturque, regens filo vestigia, monstrum:
Filum Ariadna dedit; neqne perfidus ille Ariadnae,
Sed cupiit Helenamfieremque novissima cura
Iuravit, superos toties expertus amicos,
Utque virum qui tot, qui tantas sprevit, haberem,
Marmoreasque domos et odori mellis Hymettum.
Ah mater, cur plura tibi iam dicere coner?
Omnia sat novit, quae proderet omnia, nutrix.
Nam superimposito cum poplite nuda iacerem
Brachiolo spondae, nec humum pes tangeret alter,
Ut monitu propiore rudes disponeret artus
Venit anus (fusos memini calcasse capillos)
Admovitque manus habiles oculosque sagaces,
Inclinata genu, versoque ter expuit ore.
Tum se proripuit, mirantique ardua vultu
Clamavit, duplices tendens ad sidera palmas,
Jupiter! ipse tuam servasti crimine prolem.
Scilicet ille neci monstrum dedit, ille reliquit
Virgineam solae praedam** sub litore Diae;
Credo equidem: poteratne quid ultra? degener aetas,
Quae nihil Alciden et Thesea praeter honorat!
Ignara temnentis anus repetita puella
Talia gavisae mulcebant pectora Ledae,
Et dulces lacrymae, veluti gravidissima nubes
Fronte levaretur, tacitis ab utrisque cadebant.
Tum genetrix: Haec fausta tibi, iam cetera narres;
Nec poteris meliore loco: vix ipsa redibas
Cum sibi Penelopen casta face iunxit Ulysses:
At pater Icarius, licet ipse probasset amores,
Ipse suum generum peregrina sede vocasset,
Quamvis ante alios prudens Laertius heros,
Assuetusque foret bellique marisque periclis,
Sensit quam durum est dilecta prole relinqui.
Aequaevis sociis quando conviva vacavit,
Praeteritaeque una noctem annexere iuventae,
Floribus atque hedera, quae fallax tendit Iacchus,
Tum bene erat, madidumque senem sopor aureus urguit.
Ast ubi mane videt fluidas marcere corollas,
Ad thalamos, ut equum tremefacta hinnitibus aula
Personat, ut currunt ultro citroque ministri,
Tunc stupet: huic caecus dolor et quasi ferreus obdit
Tempora, singultant aures et genua labascunt.
Ut miser Icarius fuit, ut crudelis Ulysses,
Mater ! ait Helene, cui Lede fronte severa,
Mente benigna fuit Crudelior una, maritum
Quae velit ignotum, ignaros fugitura parentes;
Et miseranda magis, cui talis filia, mater.
Sic queritur, causasque fugae rogat: illa roganti
Vertere propositum cupit, atque ediscere fata
Penelopes; di dent genitori restet in urbe.
Ancipiti voto subridens candida Lede
Palpat utramque genam digito, mulcetque pudorem,
Educitque sinu, lapsanti pollice, mentum.
Mox Helene, tibi mater, ait, verissima dicam
Omnia; nam video te non insana rogare
Quae mulier: genitam nisi crederet esse leaena
Delirans toties rogitaverit anne momordi?
Anne remorsurae pudor irruit? attamen egi
Lentius, et verso dimisi protenus ore?
Plurima tum data signa oculis, data plurima nutu,
Sensus enim verbis et verba carentia sensu.
Ista Clytemnestrae vix obiicienda sorori!
Scis alios didicisse Helenam, dulcissima, mores
Et cum laesa forem; nec morsu aut ungue petisse,
Sed tantum tremuisse: velut, resonantia plectro,
Quando fila lyrae quatiunt simul omnia, lymphae.
Audiit, erubuitque premens in cespite malam
Leda novo, metuitque oculos resupina loquenti
Tollere, praefregitque tenax inconscia gramen.
Non igitur te laesit, ait. non laedere velle
Iuravit, penitusque suo me corpore texit.
Diique deaeque omnes! clamavit territa Lede,
Quid miseranda refers! at perge, extremaque matri
Pande mala, ingenti finem positura dolori.
Est nemus, haud procul urbe, sed hinc decernere, dixit,
Urbs ipsa exiguique vetant declivia collis;
Lympha via abscindit tantum brumalibus undis,
Nunc fragili ripa muscoque nigrante dehiscit.
Forte locos iunxit strato violentia venti
Robore, quo faciles ramis et cortice passus:
Vidit et exsiliit, duxitque e curribus, heros.
Quid facerent alii? posuit me in gramine, pectus
Saepe premens palmis ut nosceret anne paverem,
Saepe manu subter posita velamina, frigus
Ne nimium, aut humor (namque humida sylva) noceret,
Ne lapis aut longa ne stipes obesset in herba.
Mox veluti thyrso tetigit: retulisse puderet
Quali, quove loco: nequicquam lumina flexi,
Dumque nimis cupii, quo surgat et unde, videre,
Qui modo thyrsus erat devenerat ille corymbus,
Exsilit hinc furibundus, adhuc tam mitis, amator ;
Devovet infaustum caput, et primo omnia secum
Colloquitur; tunc me iubet ire, manere precatur,
Et melius fore iuratequos audimus eamus,
Clamat, et in currus rapit, orans cuncta tacere.
Ecce superveniunt fratres! ecce ora lupatis
Intorquentur equis, vibrantur spicula dextris.
Siste: pii sceleratum, armati urgemus inermem,
Clamantiniiciuntque manus: sub nocte silenti
Sidera ut adversum tremule luctantur in aequor.
Ille manus manibus rapidas avertit apertis,
Infandumque premit, sic orsus, corde pudorem.
Quid facitis pueri? me spicula vestra timere
Creditis? aetatem vereor, venerorque parentes.
Bigis accipite, intactamque auferte, sororem:
Iam data monstrarunt invisos omina divos.
Theseus haec illis, atque abstinuere loquenti;
Dein, oculos volvens huc illuc, talia secum.
Desponsatam Helenam iuvenis Menelaus habebit?
Imberbes pueri vetularum semper amores,
Virginibus placuit teneris constantior aetas
Aegides Helenae: paribus Fortuna repugnat.
Nempe Clytemnestram cur non abducat Atrides?
Pulcra rudi satis est et saevis dignior Argis.
Tum, repetens bigas haud sicco lumine, clamat,
Fer patienter aves et saxa cruenta, Prometheu!
Praestringunt oculos tibi fulgura, pennipotentes
Insatiabilibus rimantur viscera rostris
Ast alium thalamos haud scandere cernis amatae.
Verba memor retulit virgo gemitusque fidelis
Sed, metuens illos genetrix ne cauta notaret,
Oravit subito reditum narraret Ulyxei,
Candida subrisit Leda, his hortata puellam.
Siquos primus amor bene iunxerit, aurea lucet
Illis quaeque dies: hymenaeos hesperus illis
Quique refert: iuvenis iuveni ducare marito,
Et memor incesto castus quam praestet amori,
Altera Penelope sis tu, tuus alter Ulyxes,
Aegre sustinuit natam pater ire relicto
Et dixisse vale: primum ora madentia fletu
Avertit, turbatam acclinis in ostia frontem;
Accepitque sonum, cum deferretur, equorum,
Nunc imperfecte, nunc clarius: auribus aurae
Desierant adferre; viam non saxa tegebant
Longius: inde animi fractus ruit, impete visum
Debilior neque iam propiores vidit: Ulyxes
Tardius, ut sermone suae frueretur, abibat:
Icarius generum sic voce adpellat anhela.
Redde; dedi, fateor, sed redde, marite, parenti:
Quando dabam non orbus eram: tibi multa placere
Noverit, una meam poterit mulcere senectam.
Redde patri; vel uterque meas redeatis in aedes.
Audiit haec, et lora manu laxata repressit
Dulichius: recipit mitissima nympha gementem,
Dumque senis laevo complexa est colla lacerto,
Frigida rugosam lenibant oscula frontem.
Hunc interpellat iuvenis: Me Sparta domusque
Penelopes retinere die natalis amantem
Et merito potuere ; sed est pater, est mihi tellus,
Est populus, neque neglecti sine crimine Divi.
Si pius es, pater inclamat, mihi cede volentem,
Elegat, ille refert: audito pallida vnltum
Penelope defigit humi, sed dextera vestem
Arcta viri tenet et singultu pectora surgunt.
Elige, ait genitor, carae reminiscere matris,
Et miseresce mei. Torquentur corda silenti
Dum iubet: ast ultro silet, aeternumque sileret.
Quin loqueris, mea Penelope! Vis? inquit Ulyxes.
Avertens, liquit patris in cervice lacertum,
Obductoque tegens humentia lumina velo,
Debile cum gemitu collum inclinavit amanti.
Laetior inde redux intratque superbior aedes
Icarius; properant praebere solatia damni
Invidiaque patres studioque tuentur amico:
Inde, puellarum circum plaudente corona,
(Cur aberas, Helena!) stat cespitis ara Pudori.

* Procacia.Verbo usus sum tantummodo ut defenderem, audax, audacia vel acitas; ferox, ocia vel ocitas. Si paucorum in scriptis est, in omnium esse posset, poetarum. Scripseram antea Et puero petulantia.

** Veterum solae placuit, vetula loquente: stabat solo sub litore.

AD FRATREM

Ibis inaccessas ubi porrigit insula rupes,
Et fremit adversum nautis hyemalibus aequor;
Ibis, at haud solus, frater, comitante camaena:
Nec, mihi crede, potest adeo gens effera victum
Quaerere naufragiis; ea, quae tentoria regis
Visere vere solet, rogitantem audire loquelam,
Formosasque procul percurrere nomine natas.
Barbarus esse velit, vel hiarit vivere rapto,
Qui tales assuetus amet spectare puellas
Litore ludentes udo, dum largior unda
Volvitur; inde simul manibus prorumpere nexis
In fremitum fluctus, caecoque resurgere saltu,
Virgatasque comas quatere atque immittere collo!
Cervices amplexa reluctantesque lacertos
Lympha nitens irrorat, amabiliterque susurrat
Sub pede pallenti, sub respirante labello,
Argutoque petit superantia pectora planctu.
Anne putas isti praecordia ferrea genti
Posse manere diu, aut laribus violenta parare?
Parva quidem Fortuna tulit tibi munera frater,
Attamen ampla satis sapientibus: hortus, agellus,
Obscuroque sedens stabuli gallina tigillo,
Non absunt, viridique librorum capsula velo.
Ergo intende animum studiisque assuesce severis,
Nec, quod uterque nimis cuperemus, inertibus horis
Indulge; non tempus adhuc: Labor otia ducat,
Inque toro quem stravit amet recubare Voluptas.
Ante dies istos veniet, modo venerit, hostis,
Seraque decernet vindex certamina Mavors.
Tunc erimus comites, altaque sedebimus umbra
Sub scopulis, raso nisi vertice rarior ulmus
Invitet, gelido contexens pascua musco,
Mollia tunc folium super amplum fraga rubescant,
Tunc festa teretes patera volvantur olivae,
Baetica secretis emergat testa cavernis,
Et cano vitreis hebetetur purpura rore.
Interea modicos foveasque colasque penates,
Nec cupias maiora; solent maiora nocere.
Ipse quidem, fateor, licet aurea secula Thermis
Degimus, exarsi quondam, impellente iuventa,
Esse aliquid patriae et memorabile linguere nomen
Cumque senatores denos mihi campus avitus
Mitteret ad Romam, si res Romana maneret,
Haud nimis illud erat; nec spes inhonesta, nec audax.
Dum male demissa secederet aure senatus
Pars melior quondam, fremitu tremefacta popelli,
Caninius potuit mediis elapsus Hibernis
Dundasios penetrare sinus, atque intima Pitti
Consilia, atque avidi mensas superare Batavi:
Visus purpureos nudus eum divite nympha
Repere per thalamos, ruituraque linquere tecta,
Felis uti solers vel acute prospiciens mus.
Coniuge cum bella nunc bellus obambulat urbem,
Quinetiam biiugis vehitur; lotaeque sorores
Haud in quadriviis tunicam tibi vellere certant.
Sic placitum Pitto; quo non praestantior alter
Aere ciere viros obolisque accendere cantum:
Nam mediocris, amat mediocribus omnis amari.
Hunc habeat secum, versansque volubile ludi
Ingenium, capiatve manu lorisve flagellet
In strepitum, veluti buxum puer;* ille levare
Sopitum tereti palma catus, ille furentem
Dirigere, aut nutantem in murmura iussa ciere,
Scribat, at abstineat nobis, neque misceat istis
Qui laeti fuerint Patriai tempore iniquo,
Visceribusque ipsis atque ipso sanguine victum
Quaerebant, rabidoque voraces ore fremebant.
Scripsimus: et nostras captarunt grandia laudes
Facta, vel hostilis dextrae; non ista venenum,
Vergere norat adhuc sociis, aut caedere captos.
Hei mihi! mutandos potui praesciscere mores?
Scripsimus: idque suo, nam fabor, corde recondat;
Qualiacunque alii pepigerunt carmina vates,
Haec inter misera et nimis infelicia bella,
Seu famuli regum seu libertatis amici,
Vix aliud nostro mansurum est serius aevo.
Scribat: at abstineat nobis, manibusque pusillis
Ah! modo Landoreum fugiat pervertere plectrum.
Maius opus moveo; tamen imperfecta relinquam
Caepta libens illi** pepulit qui lumine claro
Somnia Cartesi, vix intrans limina, quique
Explicuit pavidis Neutoni scrinia Musis.
Candida Luereti perstringere pectora nollem,
Nam genus humanum formidine solvere divum
Nisus inextincta est olea studioque fideli;
Cessit, honorato dignissima consule cura,
Hesperiisque plagis Epicuro stella refulsit.
Sed revocanda suis est palans Musa, parentis
Immemor; urget amor, atque imperfecta priorum
Verba monent: quoties aversi risimus ambo
(Ut gravia inveheret) titubantis carmina Galli!
Te neque magnanimis quidquam deterreat ausis.
Invidiam mereamur: habebimus; utpote callem
Secretum eligimus procul ambitione maligna,
Utpote contrahimus sub opaco litore vela.
Praeterea conducamus qui funera plorent
Hoc pretio; propriis cumuletur odoribus urna,
Quos neque postera lux, neque noctis sparserit imber.
Vicinique velint dare, seraque dona rubescant,
Et videant hostes intabuerintque videndo.
Hoc nostrum est; uni volvenda pepercerit aetas.
Omnia sub numero sunt interitura dierum,
Ut brevis iste lacus, modo qui pluvialibus austris
Natus erat, flectique infra non palluit herba,
Illicet autumni foliis operitur, obitque.
Sed manet ingenium: quid nobilium atque potentum
Sollicitemus opem? cedent aeterna caducis?
Unica Musa potens, et nobilis unica Musa est.

* Buxum puer, pro trocho ut alnus missa Pado, (Virg.) pro lintre. Buxum, feam. gen. et neut. communiter habet: in Aeneide, volubile buxum: in Georg. torno rasile, pro arbore.

** Coepta libens illi. Robertum inquam Smithium, poetarurn quotquot latine scripserunt, post Virgilii atque Horatii tempora praestantissimum; numerorum pondere Fracastorius, elegantia verborum Politianus aequavit: locorum delectu atque illustratione, floribus eorundem locuplete temperantia delibatis, incitatione, potentia, maiestate, nemo. Illos quidem bonos imitatores dixeris; hunc vero, Suis pollentem opibus, alienarum nihil indigum, magnum atque optimum poetam.


Landor Neo-Latin The Latin Library The Classics Homepage