Cap. I. De imitatione Christi et contemptu mundi omniumque eius vanitatum.
1. Qui sequitur me non ambulat in tenebris dicit Dominus. Hæc sunt verba Christi, quibus admonemur quatenus vitam eius et mores imitemur, si volumus veraciter illuminari, et ab omni cæcitate cordis liberari. Summum igitur studium nostrum, sit in vita Jesu meditari.
2. Doctrina Ejus omnes doctrinas Sanctorum præcellit, et qui spiritum haberet absconditum ibi manna inveniret. Sed contingit quod multi ex frequenti auditu Evangelii parvum desiderium sentiunt, quia spiritum Chrisi non habent. Qui autem vult plene et sapide verba Christi intelligere, oportet ut totam vitam suam illi studeat conformare.
3. Quid prodest tibi alta de Trinitate disputare, si careas humilitate unde displiceas Trinitati? Vere alta verba non faciunt sanctum et justum, sed virtuosa vita efficit Deo carum. Opto magis sentire compunctionem quam scire definitionem. Si scires totam Bibliam, et omnium philosophorum dicta quid totum prodesset, sine charitate et gratia? Vanitas vanitatum et omnia vanitas præter amare Deum et illi soli fervire. Ista est summa sapientia per contemptum mundi tendere ad regna cælestia.
4. Vanitas igitur est divitias perituras quærere, et in illis sperare. Vanitas quoque est honores ambire, et in altum se extollere. Vanitas est carnis disideria sequi, et illud desiderare unde postmodum graviter oportet puniri. Vanitas est longam vitam optare, et de bona vita modicum curare. Vanitas est præsentem vitam solum attendere, et quæ futura sunt non prævidere. Vanitas est diligere quod cum omni celeritate transit, et illuc non festinare ubi sempiternum manet gaudium.
5. Stude ergo cor tuum ab amore visibilium abstrahere, et ad invisiblia te transferre. Nam sequentes suam sensualitatem maculant conscientiam, et perdunt Dei gratiam.
Cap. 2. De humili scire sui ipsius.
1. Omnis homo naturaliter scire desiderat. Sed scientia sine timore Dei quid importat? Melior est profecto Rusticus humilis, qui Deo fervit, quam superbus Philosophus, qui se neglecto cursum cæli confiderat. Qui bene se ipsum cognoscit sibi ipsi vilescit, nec laudibus delectatur humanis. Si scirem omnia quæ in mundo sunt, et non essem in charitate, quid me juavert coram Deo, qui me judicaurus est ex facto?
2. Quiesce a nimio discendi desiderio, quia ibi magna incitatur distractio et deceptio. Scientes volunt libenter docti videri et sapientes dici. Multa sunt, quæ scire animæ parum vel nihil prodest. Et valde insipiens est, qui aliquibus magis intendit, quam his quæ saluti suæ deserviunt. Multa verba non satiant animam, sed bona vita refigerat mentem, et pura conscientia magnam ad Deum præstat confidentiam.
3. Quanto plus et melius scis, tanto gravius judicaberis inde nisi sancte vixeris. Noli ergo extolli de ulla arte vel scientia, sed potius time de data tibi notitia. Si tibi videtur quod multa scias et fatis bene intelligas, scito tamen quia sunt multo plura quæ nesci. Noli sapere altum, sed ignorantiam tuam magis fatere. Quid te vis alicui præferre, cum plures doctiores te inveniantur, et magis in lege periti. Si vis aliquid utiliter scire, et discere, ama nesciri, et pronihilo reputari.
4. Hæc est altissima et utilissima lectio, sui ipius vera cognitio, et despectio. De se ipso nihil tenere, et de aliis semper bene et alte sentire magna sapientia est, et perfectio. Si videres aliquem aperte peccare, vel aliqua gravia perpetrare, non deberes te meliorem exstimare. Omnes fragiles sumus, sed tu niminem fragiliorem te ipso tenebis.
Cap. 3. De doctrina veritatis.
1. Felix quem Veritas per se ipsam docet, non per figuras et voces transeuntes, sed sicuti se habet. Nostra opinion, et noster sensus sæpe nos falllit, et modicum videt. Quid prodest magna cavillatio de occultis, et obscuris rebus de quibus nec argueur in judicio, quia ignoravimus? Grandis insipientia quod neglectis utilibus, et necessariis, ultro intendimus curiosis, et damnosis. Oculos habentes, non videmus.
2. Et quid nobis de generibus et speciebus, cui æternum Verbum loquitur a multis opinionibus expeditur. Ex uno Verbo omnia, et unum loquuntur omnia et hoc est Principium quod et loquitur nobis. Nemo sine illo intelligit, aut recte judicat. Cuit omnia unam sunt, et qui omnia ad unum trahit, et omnia in uno videt, potest stabilis esse, et in Deo pacificus permanere. O veritas Deus, fac me unum tecum in charitate perpetua. Tædet mihi sæpe multa legere, t audire: in te toum est, quod volo et desidero. Taceant omnes doctores, sileant universæ creaturæ in conspectu tuo, tu mihi loquere solus.
3. Quanto magis aliquis unitus, et interius implicatus fuerit, tanto plura et altiora sine labore intelligit quia desuper lumen intelligentiæ accipit. Purus simplex et stabilis in multis operibus non dissipatur, quia omnia ad Dei honorem operatur, et in se otiose ab omni propria exquisitione esse nititur. Quis te magis impedit, et molestat quam tua immortificata cordis affectio? Bonus et devotus homo, opera sua intus prius disponit, quæ foris agere debet, nec illa trahunt ad desideria vitiosæ inclinationis, sed ipse inflectat ea ad arbitrium rectæ intentionis rationis. Quis habet fortius certamen, quam qui nititur vincere se ipsum? Et hoc deberet esse negotium nostrum, vincere scilicet se ipsum, et quotidie se fortiorem ipso fieri, atque in melius proficere.
4. Omnis perfectio in hac vita quamdam imperfectionem sibi habet annexam. Et omnis speculatio nostra quadam caligine non caret. Humilis tui cognitio certior via est ad Deum, quam profundæ scientiæ inquisitio. Non est culpanda scientia, aut quælibet rei notitia quæ bona est, in se confiderata, eet a Deo ordinata, sed præferenda est, semper bona conscientia, et vita, quia student magis plures scire quam bene vivere, ideo sæpe errant, et nullum vel modicum fructum ferunt.
5. O, si tantam adhiberent diligentiam ad extirpanda vitia, et virtutes inferendas, sicuti movendi quæstiones, non fierent tanta mala et scandala in populo nec tanta dissolutio in cænobiis. Certe adveniente e judicii, non quæretur a nobis quid legimus, sed quid fecimus; nec quam bene diximus, sed quam religiose visimus. Dic mihi, ubi sunt modo illi omnes Domini, et Magistri quos bene nosti dum adhuc bene viverent, et in studiis florerent? Jam eorum præbendas alii possident, et nescio utrum de eis recogitent. In vita sua aliquid videbantur et modo de illis tacetur.
6. O quam cito transit gloria mundi. Utinam vita eorum scientiæ concordasset eorum, tunc bene legissent et studuissent. Quam multi pereunt per vanam scientiam in hoc sæculo, qui parum curant de Dei fervitio. Et quia magis diligunt magni esse quam humiles, ideo evanuerunt in cognitationibus suis. Vere magnus est qui in si parvus est et pro nihilo omne culmen honoris ducit. Vere prudens est qui omnia terrena arbitratur uti stercora ut Christum lucrifaciat. Et vere bene doctus est qui Dei voluntatem facit et suam voluntatem relinquit.
Cap. 4. De prudentia in agendis.
1. Non est credendum omni verbo nec instinctui sed caute et longanimiter, res est fecundum Deum ponderanda. Proh dolor sæpe malum facilius quam bonum de alio creditur et dicitur ita infirmi sumus. Sed perfecti viri non facile credunt omni enarrant, quia sciunt humanam fragilitatem imo infirmitatem ad malum proclivem et in verbis fatis labilem.
2. Magna sapientia est non esse præcipitem in agendis, nec pertinaciter in sensibus stare. Ad hanc etiam non pertinet quibuslibet hominum verbis credere nec audita vel credita mox ad aliorum aures effundere.
3. Cum sapiente et sententioso viro consilium habe, et quære potius a melioribus instrui, quam tuas adinventiones sequi. Bona vita facit hominem sapientem secundum Deum, et expertum in multis. Quanto quis in se humilior fuerit, et Deo subjectior, tanto in omnibus erit sapientior et pacatior.
Cap. 5. De lectione scripturarum.
1. Veritas est in Scripturis sanctis quærenda, non eloquenda. Omnis Scriptura sacra eo spiritu debet legi, quo facta est. Quærere debemus potius utilitatem in Scripturis, quam subtilitatem sermonis. Ita libenter devotos et simplices libros legere debemus, sicut altos et profundos. Non te defendat auctoritas Scribentis utrum parvæ vel magnæ litteraturæ fuerit, sed amor puræ veritatis te trahat ad legendum. Non quæras quis hoc dixerit, sed quid dicatur attende.
2. Homines transeunt, sed veritas Domini manet in æternum. Sine personarum acceptione variis modis nobis loquitur Deus. Curiositas nostra sæpe nos impedit in lectione Scripturarum, cum volumus intelligere et discutere ubi simpliciter est transeundum. Si vis profectum haurire lege humiliter, simpliciter, et fideliter nec unquam velis habere nomen scientiæ. Interroga libenter, et audi tacens Sanctorum verba, nec displiceant tibi parabolæ Seniorum sine cause enim non proferuntur.
Cap. 6. De inordinatis affectibus.
1. Quandocumque homo inordinate aliquid appetit statim in se inquietus sit. Superbus et avarus nunquam quiescunt. Pauper et humilis spiritu in multitudine pacis conversatur. Homo qui necdum in se perfecte mortuus est, cito tentatur et vincitur in parvis et vilibus rebus. Infirmus in spiritu, et quodammodo adhuc carnalis ad sensibilia inclinatus, difficulter potest se a terrenis desideriis ex toto extrahere. Et ideo sæpe habet tristitiam cum se subtrahit. Leviter etiam dedignatur, si quis ei resistit.
2. Si autem profecutus fuerit quod concupiscitur, statim ex reatu conscientiæ gravatur, quia secutus est passionem suam, quæ nihil juvat ad pacem, quam quæsivit. Resistendo igitur passionibus invenitur vera pax cordis non autem serviendo eis. Non est ergo pax in corde hominis carnalis, non in homine in exterioribus dedito, sed in fervido spirituali.
Cap. 7. De vana spe et elatione fugienda.
1. Vanus est qui spem suam ponit in hominibus aut in creaturis. Non pudeat te aliis servire amore Domini nostri Jesu Christi, et pauperem in hoc sæculo videri. Non stes super teipsum, sed in Deo spem tuam constitue. Fac quod in te est, et Deus aderit bonæ voluntati tuæ. Non confidas in tua scientia, vel cujuscumque astutia viventi, sed magis in Dei gratia, qui humiles adjuvat, et de se præsumentes humiliat.
2. Non glorieris in divitiis si adsint, nec in amicis quia potentes sunt, sed in Deo qui omnia præstat, et se ipsum super omnia dare desiderat. Non te extollas de magnitudine vel pulchritudine corporis, quæ modica etiam infirmitate corrumpitur et foedatur. Non placeas tibi ipsi, de humilitate aut ingenio ne displiceas Deo, cujus est totum quidquid boni naturaliter habemus.
3. Non te reputes aliis meliorem, ne forte coram Deo deterior habearis qui scit quid est in homine. Non superbias de operibus bonis, quia aliter sunt judicia Dei quam hominum, cui sæpe displicet, quod hominibus placet. Si aliquid boni habueris, crede de aliis meliora, ut humilitatem conserves. Non nocet ut te hominibus supponas, nocet autem plurimum, si vel uni te præponas. Jugis pax cum humili, in corde autem superbi zelus et indignatio frequens.
Cap. 8. De cavenda nimia familiaritate.
1. Non omni homini reveles cor tuum, sed cum sapiente, et timente Deum age causam tuam? Cum juvenibus et extraneis rarus esto, cum divitibus noli blandiri, et coram magnatis non libenter appareas. Cum humilibus et simplicibus, cum devotis et morigeratis sociare, et quæ ædificationis sunt pertracta. Non sis familiaris alicui mulieri, sed in communi omnes bonas mulieres Deo commenda. Soli Deo et Angelis ejus opta familiaris esse, et hominum notitiam devita.
2. Charitas est habenda ad omnes, sed familiaritas non expedit. Quandoque accidit ut persona ignota ex bona fama lucescit, tum præsentia oculos intuentium offuscat. Putamus aliis placere ex convictione nostra, et incipimus magis displicere morum improbitate in nobis considerata.
Cap. 9. De obedientia et subjectione.
1. Valde magnum est in obedientia stare, sub Prælato se vivere, et sui juris non esse. Multo tutius est stare in subjectione, quam in prælatura. Multi sunt sub obedientia magis ex necessitate, quam ex charitate, et illi poenam habent, et leviter murmurant, nec libertatem mentis acquirent, nisi ex toto corde propter Deum se subjiciant. Curre hic vel ibi non invenies requiem, nisi in humili subjectione sub Prælati regimine. Imaginatio locorum, et mutatio multos fefellit.
2. Verum est quod unusquisque libenter agit pro sensu suo et inclinatur ad eos magis qui secum sentiunt. Sed si Christus est inter nos, tunc necesse est, ut relinquamus etiam nostrum sentire propter bonum pacis. Quis est ita sapiens, qui omnia plene scire possit? Ergo noli nimis in sensu tuo confidere, sed velis etiam aliorum sensum audire. Si bonum est tuum sentire, et hoc ipsum propter Deum dimittis, et alium sequeris, magis inde proficies.
3. Audivi enim sæpe, securius esse audire, et accipere consilium quam dare. Potest enim contingere ut bonum fit uniuscujusque sentire, sed nolle aliis acquiescere, cum id ratio aut causa postulat, signum est superbiæ aut pertinaciæ.
Cap. 10. De superfluitate verborum.
1. Caveas tumultum hominum, quantum potes. Multum nam impedit tractatus fæcularium gestorum, etiamsi simplici intentione proferantur. Cito enim inquinamur vanitate et captivamur. Vellem me pluries tacuisse, et inter homines non fuisse. Sed quare tam frequenter loquimur, et invicem fabulamur, cum tamen sine læsione conscientiæ raro ad silentium redimus? Ideo tam frequenter loquimur, quia per multas locutiones ad invicem consolari quærimus, et cor diversis cogitationibus fatigatum optamus relevare, et multum libenter, de his quæ diligimus, seu cupimus, vel quæ nobis sentimus contraria, libet loqui et cogitare.
2. Sed proh dolor sæpe inaniter, et frustra. Nam hæc exterior consolatio interioris et divinæ consolationis non modicum detrimentum est. Ideo vigilandum est et orandum ne tempus otiose transeat. Si loqui licet et expedit, quæ ædificabilia sunt loquere. Malus usus et negligentia profectus nostri multum facit ad incustodiam oris nostri. Juvat tamen non parum ad profectum spiritualem devota spiritualium rerum collatio, maxime ubi pares animo et spiritu in Deo sibi sociantur.
Cap. 11. De pace quærenda, et zelo proficiendi.
1. Multam possumus pacem habere, si volumus nos cum aliorum dictis et factis quæ ad nostram curam non spectant non occupare. Quomodo potest ille in pace die permanere, qui alienis curis se intermiscet, qui occasiones forinsecus quærit, qui parum vel raro se intrinsecur colligit? Beati simplices, quoniam multam pacem habebunt.
2. Quare quidam Sanctorum tam perfecti et contemplativi fuerunt? quia mortificari omnino ab omnibus terrenis desideriis studuerunt, et ideo totis medullis cordis Deo inhærere, atque sibi libere vacare potuerunt. Nos nimium propriis occupamur passionibus, et de transitoriis nimis sollicitamur. Raro nam vitium unum perfecte vincimus, et ad quotidianum profectum non attendimus, ideo frigidi et tepidi remanemus.
3. Si essemus nobismetipsis perfecte intenti, et exterius minime implicati, tunc possemus etiam divina sapere, et de cælesti contemplatione aliquid experiri. Totum et maximum impedimentum est, quia non sumus a passionibus, et concupiscentiis liberi, nec perfectam viam Sanctorum conamur ingredi. Quando etiam modicum adversitatis occurit, nimis cito dijicimur, et ad humanas consolationes convertimur.
4. Si niteremur sicut viri fortes stare in proelio, profecto auxilium Dominii super nos videremus de cælo. Ipse nam certantes, et de sua gratia sperantes paratus est adjuvare, qui nobis certandi occasiones procurat, ut vincamus. Si tantum in istis exterioribus observantiis profectum religionis ponimus, cito finem habebit devotio nostra. Sed ad radicem securim ponamus, ut purgati a passionibus pacificam mentem possideamus.
5. Si omni anno unum vitium extirparemus, cito viri perfecti efficeremur. Sed modo contrario sæpe sentimus ut meliores, et puriores in initio conversionis nos fuisse inveniamus quam post multos annos prosessionis. Fervor et profectus noster quotidie deberet crescere, sed nunc pro magno videtur si quis primi fervoris partem possit retinere. Si modicam violentiam faceremus in principio, tunc omnia possemus facere cum levitate et gaudio.
6. Grave est assueta dimittere, et gravius est contra propriam voluntatem ire. Sed si non vincis parva et levia, quando superabis difficiliora? Resiste in principio inclinatini tuæ, et malum defere consuetudinem, ne forte paulatim ad majorem te ducat difficultatem. O si adverteres quantum tibi pacem et aliis lætitiam faceres, temetipsum bene habendo, puto quod sollicitior esses ad spiritualem profectum.
Cap. 12. De utilitate adversitatis.
1. Bonum nobis est, quod aliquando habeamus aliquas gravitates et contrarietates, quia sæpe hominem ad cor revocant, quatenus se in exilio esse cognoscat, nec spem suam in aliqua mundi re ponat. Bonum est quod patiamur quandoque contradictiones, et male et imperfecte de nobis sentiatur, etiamsi bene agimus, et intendimus. Ista sæpe juvant ad humilitatem, et a vana gloria nos defendunt. Tunc enim melius interiorem testem Deum quærimus, quando foris vilipendimur ab hominibus, et non bene de nobis creditur.
2. Ideo deberet se homo totaliter firmare, et non esset ei necesse multas consolationes quærere. Quando homo bonæ voluntatis tribulatur vel tentatur aut malis cogitationibus affligitur, tunc Deum magis sibi necessarium intelligit, sine quo nihil omnino se posse testatur. Gemit et orat pro miseriis quas patitur. Tunc tædet eum diutius vivere, mortem optat venire, ut possit dissolvi, et esse cum Christi. Tunc etiam bene advertit securitatem et plenam pacem in mundo non posse stare.
Cap. 13. De resistendis tentationibus.
1. Quamdiu in mundo vivimus sine tribulatione et tentatione esse non possumus. Unde in Job scriptum est: Tentatio est vita hominis super terram. Ideo unusquisque sollicitus esse deberet circa tentationes suas, et vigilare in orationibus, ne Diabolus inveniret locum decipiendi, qui nunquam dormitat, sed circuit quærens quem devoret. Nemo tam sanctus et perfectus est, qui non habeat aliquando tentationes, et plene eis carere non possimus.
2. Sunt tamen tentationes hominibus valde utiles, licet molestæ sint et graves, quia in his homo humiliatur, purgatur et eruditur. Omnes Sancti per multas tribulationes et tentationes transierunt et profecerunt, et qui tentationes sustinere nequiverunt, reprobi facti sunt, et defecerunt. Non est aliquis ordo tam sanctus, et locus tam secretus, ubi non sint tentationes et adversitates.
3. Non est homo securus a tentationibus totaliter, quam diu vixerit, quia in nobis est unde tentamur. Ex quo in concupiscentia nati sumus, una tribulatione vel tentatione recedene alia supervenit, et semper aliquid ad patiendum habemus. Nam bonum felicitatis perdidimus. Multi quærunt tentationes fugere, et gravius incidunt in eas. Per solam fugam non possumus vincere, sed per patientiam et veram humilitatem, omnibus hositbus efficimur fortiores.
4. Qui tantummodo exterius declinat, nec radicem evellit, parum proficiet, imo citius ad eum tentationes redient, et pejus sævient. Paulatim, et per patientiam cum longanimitate Deo juvante melius superabis, quam cum duritia et importunitate propria. Sæpe accipe consilium in tentatione, et cum tentato noli duriter agere, sed consolationes ingere, sicut tibi optares fieri.
5. Initium omnium malarum tentationum inconstantia animi est, et parva ad Deum confidentia, quia sicut navis sine gubernaculo hinc inde a fluctibus impellitur, ita homo remissus, et suum propositum deferens varie tentatur. Ignis probat ferrum, et tentatio hominem justum. Nescimus sæpe quid possumus, sed tentatio aperit quid sumus. Vigilandum tum præcipue circa initium tentationis, quia tunc facilius hostis vincitur, si ostium mentis nullatenus intrare finitur, sed extra limen statim ut pulsaverit illi obviatur. Unde quidam dixit, Principiis obsta, sero medicina paratur. Nam primo occurrit menti simplex cogitatio, deinde fortis imaginatio, postea delectatio, et motus pravus, et assensio, sicque paulatim hostis malignus ex toto ingreditur, dum illi non resistitur in pricipio. Et quanto diutius ad resistendum quis torpuerit, tanto in se quotidie debilior fit, et hostis contra eum potentior.
6. Quidam in principio conversionis suæ graviores tentationes patiuntur, quidam in fine, quidam quasi per totam vitam suam male habent. Nonnulli fatis leviter tentantur, secundum divinæ ordinationis sapientiam et æquitatem, quæ statum, et hominum merita pensat, et cuncta ad electorum suorum salutem præordinat.
7. Ideo non debemus desperare, cum tentamur, sed eo ferventius Deum exorare, quatenus dignetur in omni tribulatione nostra nos adjuvare, qui utique, secundum dictum S. Pauli, etiam faciet cum tentatione proventum, ut possimus sustinere. Humiliemus ergo animas nostras sub manu Dei in omni tentatione et tribulatione, quia humiles spiritu salvabit, et exultabit.
8. In tentationibus et tribulationibus probatur homo quantum profecit, et ibi majus meritum existit, et virtus melius patescit. Nec magnum est, si homo devotus fit, et fervidus, cum gravitatem non sentit, sed si tempore adversitatis patienter se sustinet, spes magni profectus erit. Quidam a magnis tentationibus custodiuntur, et in quotidianis tam sæpe vincuntur, ut humiliati, nunquam de se ipsis in magnis confidant, qui in tam modicis infirmantur.
Cap. 14. De temerario judicio vitando.
1. Ad te ipsum oculos reflecte et aliorum facta caveas judicare. In judicando alios homo frustra laborat, sæpius errat, et leviter peccat. Se ipsum vero judicando et discutiendo semper fructuose laborat. Sicut nobis res cordi est, sic de ea frequenter judicamus. Nam verum judicium propter privatum amorem faciliter perdimus. Si Deus semper esset pura intentio desiderii nostri, non tam faciliter turbaremur pro resistentia sensus nostri.
2. Sed semper aliquid ab intra latet, vel etaim ab extra concurrit, quod nos etiam pariter trahit. Multi occulte se ipsos quærunt in rebus, quas agunt, et nesciunt. Videntur etiam in bona pace stare, quum res pro eorum velle fiunt. Propter diversitatem sensuum, et opinionum satis frequenter oriuntur diffensiones inter amicos et cives, inter religiosos et devotos.
3. Antiqua consuetudo difficulter relinquitur et ultra proprium videre nemo libenter ducitur. Si rationi tuæ magis inniteris vel industriæ, quam virtuti subjectivæ Jesu Christi, raro et trade eris homo illuminatus, quia Deus vult nos sibi perfecte subjicii, et omnem rationem per inflammatum amorem transcendere.
Cap. 15. De operibus ex charitate factis.
1. Pro nulla re mundi, et pro nullius hominis dilectione aliquod malum est faciendum. Sed pro utilitate indigentis bonum opus aliquando intermittendum aut quandoque pro meliori mutandum. Hoc nam facto opus bonum non destruitur, sed in melius commutatur. Sine charitate opus externum non prodest quemquam. Quicquid autem ex charitate agitur quantumcumque etiam parvum sit, et despectum totum efficitur fructuosum. Magis si quidem Deus pensat ex quanto quis agit, quam quantum quis facit.
2. Multum quis facit, qui multum diligit. Multum facit qui rem bene facit. Bene facit, qui magis communitati, quam suæ voluntati fervit. Sæpe videtur esse charitas, et est magis carnalitas, quia carnalis inclinatio, propria voluntas, spes retributionis, affectus voluntatis raro abesse volunt.
3. Qui veram et perfectam charitatem habet, in nulla re se ipsum quærit, sed Dei solummodo gloriam in omnibus fieri desiderat. Nulli etiam invidet, quia nullum privatum gaudium amat, nec in se ipso vult gaudere, sed in Deo super omnia optat bona beatificari. Nemini aliquid boni attribuit, sed totaliter ad Deum refert tota, unde omnia procedunt. In quo finaliter omnes Sancti fruibiliter quiescunt. O qui scintillam haberet veræ charitatis, perfecte omnia terrena sentiret plena vanitatis.
Cap. 16. De sufferentia defectuum aliorum.
1. Quæ rarissime homo in se vel in aliis emendare non valet, debet patienter sustinere, donec Deus aliter ordinet. Cogita quod sic forte melius est pro tua probatione et patientia, sine qua non sunt multum ponderanda merita nostra. Debes tamen pro talibus impedimentis supplicare, ut tibi dignetur Deus subvenire, ut possis benigne portare.
2. Si quis semel vel bis admonitus non acquiescit, noli cum eo contendere, sed totum Deo committe, ut fiat voluntas sua, et honor in omnibus servis suis, qui scit bene, malum in bonum convertere. Stude patiens esse in tolerando aliorum defectus, et qualescumque infirmitates, quia et tu multa habes, quæ ab aliis oportet tolerari. Si non potes te talem facere qualem vis, quomodo poteris alium habere ad beneplacitum tuum? Libenter videmus alios perfectos, sed tamen proprios non emendamus defectus.
3. Volumus quod alii districte corrigantur, et nos ipsi corrigi nolumus, aut negari quod petimus. Alios restringi per statuta volumus, et ipsi nullatenus patimur amplius cohiberi. Sic ergo patet, quam raro proximum, sicut nos ipsos pensamus. Si omnes essent perfecti quid tunc haberemus ab aliis pro Deo pati?
4. Nunc autem Deus sic ordinavit, ut discamus alter alterius onera portare, quia nemo sine defectu, nemo sine onere, nemo sibi sufficiens, nemo sibi satis sapiens, sed oportet invicem portare, invicem consolari, pariter adjuvare, et ammonere. Quantas autem virtutes quisque fecerit, melius patet occasione adversitatis. Occasiones namque hominem fragilem non faciunt, sed qualis sit, ostendunt.
Cap. 17. De monastica vita.
1. Oportet ut discas te ipsum in multis frangere, si vis pacem et concordiam cum aliis tenere. Non est parvum in onasteriis, vel in congregatione habitare, et in illis sine querela conversari, et usque ad mortem fidelis perseverare. Beatus qui ibidem bene visit, et feliciter consummavit. Si vis debite stare et proficere, teneas te tanquam exulem et peregrinum super terram. Oportet te stultum fieri propter Christum, si vis religiosam ducere vitam.
2. Habitus et tonsura modicum faciunt, sed mutatio morum et integra mortificatio passionem verum faciunt religiosum. Qui aliud quærit, quam pure Deum, et animæ suæ salutem, non inveniet nisi tribulationem et dolorem. Non potest etiam diu stare pacificus, qui non nititur esse minimus, et omnibus subjectus. Ad serviendum venisti, non ad regendum, ad paciendum et laborandum scias te vocatum, non ad otiandum, vel fabulandum. Hic ergo probantur homines sicut aurum in fornace. Hic nemo potest stare nisi ex toto corde si voluerit propter Deum humiliare.
Cap. 18. De exemplo Sanctorum Patrum.
1. Intuere Sanctorum Patrum vivida exempla, in quibus vera perfectio fulsit, et videbis quam modicum sit, et vere nihil, quod nos agimus. Heu quid est vita nostra, si illis fuerit comparata. Sancti et amici Christi Dominio servierunt in fame et siti, in frigore et nuditate, in labore et fatigatine, in vigiliis et jejuniis, in orationibus et sanctis meditationibus, in persecutionibus et opprobriis multis.
2. O quam multas, et graves tribulationes passi sunt Apostoli, Martyres et Confessores, Virginies et reliqui omnes, qui Christi vestigia voluerunt sequi. Nam animas suas in hoc mundo oderunt, ut in vitam æternam eas possiderent. O quam strictam et abdicatam vitam sancti Patres in eremo duxerunt, quam longas, et graves tentationes pertulerunt: quam frequenter ab inimico vexati sunt, quam graves, et fervidas orationes Deo obtulerunt, quam rigidas abstinentias peregerunt, quam magnum zelum, et fervorem ad spiritualem profectum habuerunt, quam forte bellum adversus edomationem vitiorum gesserunt, quam puram, et rectam intentionem ad Deum tenuerunt, per diem laborabant, et noctibus orationi diutinæ vacabant: quamquam laborando ab oratione mentali minime cessarent.
3. Omne tempus utiliter expendebant, omnis hora ad vacandum Deo brevis videbatur. Et præ magna dulcedine contemplationis, etiam oblivioni tradebatur necessitas corporalis refectionis. Omnibus divitiis, dignitatibus, honoribus, amicis et cognatis renuntiabant. Nihil de mundo habere cupiebant: vix necessaria vitæ sumebant, corpori servire etiam in necessitate dolebant. Pauperes igitur erant rebus terrenis, sed divites valde in gratia, et virtutibus. Foris egebant, sed intus gratia, et consolatione divina reficiebantur.
4. Mundo erant alieni, sed Deo proximi, ac familiares amici. Sibi ipsis videbantur tanquam nihili, et huic mundo dispecti, sed erant in oculis Dei prætiosi, et delecti. In vera humilitate stabant, in simplici obedientia vivebant, in charitate et patientia ambulabant, et ideo quotidie proficiebant, et magnam apud Deum obtinebant gratiam. Dati sunt in exemplum omnibus Religiosis et plus provocare nos debent ad bene proficiendum, quam tepidorum numerus ad relaxandum.
5. O, quantus fervor omnium Religiosorum in principio suæ sanctæ institutionis fuit; o, quanta devotio orationis, quanta æmulatio virtutis, quam magna disciplina viguit, quanta reverentia et obedientia sub regula in omnibus floruit. Testantur adhuc vestigia derelicta, quod vere viri sancti et perfecti fuerunt, qui tam strenue militantes, mundum suppeditaverunt. Jam magnus utique putatur, si quis transgressor non fuerit, si quis quod accepit cum patientia tolerare potuerit.
6. O, tepor et negligentia status nostri, quod tam cito declinamus a pristino fervore et jam tædet vivere præ lassitudine et tepore. Utinam in te penitus non dormiret profectus virtutum, qui multa sæpius exempla vidisti devotorum.
Cap. 19. De exercitiis boni Religiosi.
1. Vita boni Religiosi omnibus virtutibus pollere debet, ut sit talis interius qualis ab hominibus videtur exterius. Et multo plus debet esse intus, quam quod cernitur foris, quia inspector noster est Deus quem summopere revereri debemus ubicumque fuerimus, et tamquam Angeli in conspectu ejus mundi incedere. Omni die renovare debemus propositum nostrum, et ad fervorem nos excitare, quasi hodie primum ad conversionem venissemus ac dicere: Adjuva me Deus in bono proposito et sancto fervitio tuo, et da mihi nunc hodie perfecte incipere, quia nihil est, quod hactenus feci.
2. Secundum propositum nostrum est cursus profectus nostri, et multa diligentia opus est bene proficere volenti. Quod si fortiter proponens sæpe deficit, quid faciet ille qui raro aut minus fixe aliquid proponit? Variis tamen modis contingit defertio propositi nostri. Et levis omissio exercitiorum vix sine aliquo dispendio transit. Justorum propositum in gratia potius Dei, quam in propria patientia pendet. In quo et semper confidunt quidquid arripiunt. Nam homo proponit, sed Deus disponit, nec est in homine via ejus.
3. Si pietatis causa, aut fraternæ utilitatis proposito, quandoque consuetum omittitur exercitium, facile postea poterit recuperari. Si autem tædio animi, vel negligentia faciliter relinquitur, satis culpabile est et nocivum sentitur. Conemur quantum possumus, adhuc leviter deficiemus in multis. Semper tamen aliquid certi proponendum est, et proponenda sunt illa præcipue quæ amplius nos impediunt. Exteriora nostra et interiora pariter nobis scrutanda sunt, et ordinanda, quia utraque expediunt ad proprium profectum.
4. Si non continue te vales colligere, saltem interdum, et ad minus semel in die, mane videlicet aut vespere. Mane propone, vespere discute mores tuos, qualis hodie fuisti in verbo, opere et cogitatione, quia in his forsan Deum sæpius offendisti ex proximum. Accinge te sicut vir fortis contra diabolicas nequitias, fræna gulam et omnem carnis inclinatinem facilius frænabis. Numquam sis ex toto otiosus, sed aut legens, aut scribens, aut orans, aut meditans, aut aliquid utilitatis pro communi laborans. Corporalia tamen exercitia discrete sunt agenda, nec omnibus æqualiter assumenda.
5. Quæ communia non sunt, non sunt foris ostendenda, nam in secreto tutius exercentur privata. Cavendum tamen ne piger sis ad communia, et ad singularia promptior. Sed expletis integre et fideliter debitis, et injunctis, si jam ultra tempus vacat, redde te tibi, prout tua devotio desiderat. Non possunt omnes habere exercitium unum, sed aliud isti, aliud illi magis deservit, et pro temporis congruentia diversa placent exercitia, quia alia in festis, alia in feriatis magis sapiunt diebus, aliis indigemus tempore tentationis, et aliis tempore pacis et quietis. Alia, cum tristamur, libet cogitare, et alia, cum læti in Domino fuerimus.
6. Circa principalia festa renovanda sunt bona exercitia, et Sanctorum suffragia ferventius imploranda. De festo in festum proponere debemus quasi tunc de sæculo migraturi, et ad æternum festum perventuri. Ideoque sollicite nos præparare debemus in devotis temporibus, et devotius conversari, atque omnem observantiam strictius custodire, tanquam in brevi laboris nostri præmium a Deo percepturi.
7. Et si dilatum fuerit, credamus nos minus bene paratos, atque indignos tantæ gloriæ, quæ revelabitur in nobis tempore præfinito et studeamus nos melius ad exitum præparare. Beatus servus ait Evangelista Lucas, quem, cum venerit Dominus, invenerit vigilantem. Amen dico vobis, super omnia bona sua constituet eum.
Cap. 20. De amore solitudinis et silentii.
1. Quære aptum tempus vacandi tibi, de beneficiis Dei frequenter cogita. Relinque curiosa, tales potius perlege materias, quæ compunctionem magis præstent quam occupationem. Si te subtraxeris a superfluis locutionibus et curiosis circuitionibus nec non a novitatibus et remoribus audiendis, invenies tempus sufficiens et aptum bonis meditationibus insistendis. Maximi Sanctorum humana consortia ubi poterant vitabant et Deo in secreto vivere eligebant.
2. Dixit quidam: Quoties inter homines fui, minor homo redii. Hoc sæpius experimur, quando diu confabulamur. Facilius est enim tacere quam in verbo non excedere. Facilius est domi latere quam foris se posse sufficienter custodire. Qui igitur intendit ad interiora et spiritualia pervenire, oportet eum cum Jesu a turba declinare. Nemo secure apparet nisi qui libenter latet. Nemo secure præcipit nisi qui obedire didicit. Nemo secure gaudet nisi qui testimonium bonæ conscienitæ habet.
3. Semper tamen Sanctorum securitas plena timoris Dei extitit. Nec eo minus solliciti et humiles in se fuerunt, quia magnis virtutibus et gratia emicuerunt. Pravorum autem securitas ex superbia et præsumptione oritur et in fine in desperationem sui vertitur. Nunquam promittas tibi securitatem in hac vita, quamvis bonus videaris Coenobita, aut bonus Eremita.
4. Sæpe meliores in existimatione hominum magis periclitati sunt propter nimiam suam confidentiam. Unde multum utilius est, ut non penitus tentationibus careant, sed sæpius impugnentur ne nimium securi sint, ne forte in superbiam eleventur, ne etiam ad exteriores consolationes licentius declinent. O, qui nunquam transitoriam lætitiam quæreret, qui nunquam cum mundo se occuparet, quam bonam conscientiam servaret. O, qui omnem vanam sollicitudinem amputaret, et duntaxat salutaria ac divina cogitaret, et totam spem suam in Domino constitueret, quam magnam pacem et quietem possideret.
5. Nemo dignus est cælesti consolatione, nisi diligenter se exercuerit in sancta compunctione. Si vis corde tenus compungi, intra cubiculum tuum, et exclude tumultus mundi. Sicut scriptum est, In cubilibus vestris compungimini. In cella invenies, quod de foris sæpius amittes. Cella continuata dulcescit et male custodita tædium generat. Si in principio conversationis tuæ bene eam incolueris, et custodieris, erit postea tibi amica dilecta, et gratissimum solatium.
6. In silentio et quiete proficit anima devota, et discit abscondita Scripturarum. Ibi invenit fluenta lacrymarum, quibus singulis noctibus se lavet et mundet, ut Conditori suo tanto familiarior fiat, quanto longius ab omni sæculari tumultu degit. Qui ergo se substrahit a notis et amicis, approximabit illi Deus cum Angelis sanctis. Melius est latere et sui curam agere, quam se neglecto signa facere. Laudabile est homini religioso raro foras ire, fugere videri et nolle homines videre.
7. Quid vis videre, quod non licet habere? Transit mundus, et concupiscentia ejus. Trahunt desideria sensualitatis ad spatiandum. Sed cum hora transierit, quid nisi gravitatem conscientiæ, et cordis dispersionem portat? Lætus exitus tristem sæpe reditum parit et læta vigilia serotina triste mane facit. Sic omne carnale gaudium blande intrat, sed in fine mordet et perimit.
8. Quid potes videre alicubi, quod die potest sub solem permanere. Credis te forsitan satiari, sed non poteris pertingere. Si cuncta videres præsentia, quid esset, nisi visio vana? Leva oculos tuos ad Deum in excelsis, et ora pro peccatis tuis, et negligentiis. Dimitte vana vanis, tu autem intende illis, quæ tibi præcepit Deus. Claude super te ostium tuum, et voca ad te Jesum dilectum tuum. Mane cum eo in cella, quia non invenies alibi tantam pacem. Si non exisses nec quidquam de rumoribus audisses, melius in bona pace permansisses. Ex quo nova delectaris aliquando audire, oportet te exinde turbationem cordis tolerare.
Cap. 21. De compunctione cordis.
1. Si vis aliquid proficere, conserva te in timore Dei et noli esse nimis liber. Sed sub disciplina cohibe omnes sensus tuos, nec ineptæ te tradas lætitiæ, da te ad cordis compunctionem, et invenies devotionem; compunctio multa bona aperit, quæ dissolutio cito perdere consuevit. Mirum est, quod homo possit unquam perfecte lætari in hac vita, qui suum exilium, et tam multa pericula animæ suæ considerat, et pensat.
2. Propter levitatem cordis et negligentiam defectuum nosrorum non senstimus animæ nostræ dolores, sed sæpe vane reddimus verba, quandomerito flere deberemus. Non est vera libertas, nec bona conscientia, nisi in timore Dei. Felix qui abjicere potest omne impedimentum distractionis, et ad unionem se redigere sanctæ compunctionis. Felix qui a se abdicat quidquid suam conscientiam maculare potest, vel gravare. Certa viriliter. Consuetudo consuetudine vincitur. Si tu scis homies dimittere, ipsi bene dimittent te, tua facta facere.
3. Non attrahas tibi res aliorum, nec te implices causis majorum. Habeas semper oculum super te primum, et admoneas te ipsum specialiter, præ omnibus tibi dilectis. Si non habes favorem hominum noli exinde tristari, sed hoc tibi sit grave quia non habes te satis bene et circumspecte, sicut deceret servum Dei et devotum Religiosum conversari. Utilius est sæpe et securius, quod homo non habeat multas consolationes in hac vita secudum carnem, præcipue tamen, quod divinas non habemus, aut rarius sentimus nos devotos; in culpa sumus, quia compunctionem non quærimus cordis, ac vanas et extrinsecas non abjicimus.
4. Cognosce te indignum divina consolatione, sed magis dignum multa tribulatione. Quando homo perfecte est compunctus, tunc gravis et amarus est ei totus mundus. Bonus homo sufficientem invenit materiam dolendi et flendi: sive enim considerat se, sive de proximo pensat; scit quia nemo sine tribulatione hic vivit; et quanto strictius sese considerat, tanto amplius dolet. Materiæ justi doloris, et internæ compunctionis sunt peccata, et vitia nostra, quibus ita involuti jacemus, ut raro cælistia contemplari valeamus.
5. Si frequentius de morte tua, quam de longitudine vitæ tua cogitares, non dubium, quin ferventius te emendares. Si etiam futuras Inferni, sivi Pergatorii, poenas cordialiter perpenderes, credo quod libenter dolorem et laborem sustineres, et nihil rigoris formidares. Sed quia ista ad cor non transeunt, et blandimenta adhuc amamus, ideo frigidi et valde pigri remanemus. Sæpe est inopia spiritus unde tam leviter conqueritur corpus miserum. Ora igitur humiliter ad Dominum ut det tibi compunctionis spiritum; et dic cum Propheta, Ciba me Domine pane lacrymarum et potum da mihi in lacrymis in mensura.
Cap. 22. De conditione humanæ miseriæ.
1. Miser es ubicumque fueris, et quocumque te verteris, nisi ad Deum te convertas. Quid turbaris quia non succedit tibi sicut vis et desideras? Quis est qui habeat omnia secundum suam voluntatem? Nec ego, nec tu, nec aliquis hominum super terram. Nemo est in mundo sine aliqua tribulatione, vel angustia, quivis Rex, vel Papa. Quis est, qui melius habet? Utique qui pro Deo aliquid pati valet.
2. Dicunt multi imbecilles et infirmi, Ecce quam bonam vitam ille homo habet, quam dives et quam magnus, quam potens et excelsus. Sed attende ad cælestia bona, et videbis quod omnia ista temporalia nulla sunt, sed magis incerta, et valde gravantia, quia nunquam sine solicitudine, et timore possidentur. Non est hominis felicitas habere temporalia ad abundantiam, et sufficit ei mediocritas. Vere miseria est vivere super terram. Quanto homo voluerit esse spiritualior, tanto præfens vita sit ei amarior, quia sentit melius, videt clarius humanæ corruptionis affectus. Nam comedere, bibere, vigilare, dormire, quiescere laborare et cæteris necessitatibus naturæ subjacere vere magna miseria est, et afflictio homini devoto, qui libenter esset absolutus et liber ab omni peccato.
3. Valde enim gravatur interior homo necessitatibus ocrporalibus in hoc mundo. Unde Propheta devote rogat quatenus ab istis liber esse valeat, dicens, De necessitatibus meis erue me, Domine. Sed væ non cognoscentibus suam miseriam et corruptibilem vitam. Nam in tantum quidam hanc amplectuntur, licet etiam vix necessaria laborando aut mendicando habeant, ut si possent hic semper vivere, de regno Dei nihil curarent.
4. O insani, et infideles corde, qui tam profunde in terris jacent, ut nihil nisi carnalia sapiant. Sed miseri adhuc in fine sentient graviter, quam vile, et nihilum erat, quod amaverunt. Sancti autem Dei, et omnes devoti amici Christi non attenderunt, quæ carni placuerunt, nec quæ in hoc tempore floruerunt. Sed tota spes eorum, et intentio ad ætena bona anhelabat. Ferebatur totum desiderium eorum ad mansura et invisibilia, ne amore visibilium traherentur ad infima.
5. Noli frater amittere confidentiam proficiendi ad spiritualia. Adhuc enim habes tempus et horam, quare vis procrastinare propositum tuum? Surge, et in instanti incipe, et dic: Nunc est tempus faciendi, nunc tempus pugnandi est, nunc tempus aptum est emendandi. Quando male habes et tribularis, tunc tempus promerendi. Oportet te transire per ignem et aquam, antequam venia ad refrigerium, nisi tibi vim feceris, vitium non superabis. Quamdiu istud fragile corpus gerimus, sine peccato esse non possumus nec sine tædio et dolore vivere. Libenter haberemus ab omni miseria quietem, sed quia per peccatum perdidimus innocentiam, amisimus etiam veram beatitudinem. Ideo oportet nos tenere patientiam, et Dei exspectare misericordiam, donec transeat iniquitas hæc, et mortalitas abforbeatur a vita.
6. O quanta fragilitas humana, quæ semper prona est ad vitia. Hodie confiteris peccata tua, et cras iterum perpetras confessa. Nunc proponis cavere, et post horam ita agis, quasi nihil proposuisses. Merito ergo nosmetipsos humiliare possumus, nec unquam aliquid magni de nobis sentire, quia tam fragiles et instabiles sumus. Cito etiam potest perdi per negligentiam, quod multo labore vix tandem acquisitum est per gratiam.
7. Quid fiet de nobis adhuc in fine, qui tepescimus tam mane. Væ nobis si sic volumus declinare ad quietem, quasi jam pax sit et securitas, cum necdum appareat vestigium sanctitatis veræ in nostra conversatione. Bene opus esset quod adhuc institueremus, tanquam boni novitii, ad mores optimos, si forte spes esset de futurea emendatione, et majori spirituali profectu.
Cap. 23. De meditatione mortis.
1. Valde cito erit tecum hoc factum: vide aliter quomodo te habeas. Hodie homo est, et cras non comparet. Cum autem sublatus fuerit ab oculis, etiam cito transit a mente. O hebetudo, et duritia cordis humani, quod solum præsentia meditatur, et futura non magis prævidet. Sic te in omni facto et cogitatu deberes tenere, quasi statim esses moriturus. Si bonam conscientiam haberes, non multum mortem timeres. Melius esset peccata cavere quam mortem fugure. Si hodie non es paratus, quomodo cras eris? Cras est dies incerta, et quid scis si crastinum habebis?
2. Quid prodest diu vivere, quando parum emendamur? Ha, longa vita non semper emendat, sed sæpe culpam magis auget. Utinam per unam diem bene essemus conversati in hoc mundo. Multi annos computant conversionis, sed sæpe parvus est fructus emendationis. Si formidolosum est mori, forsitan periculosius erit vivere diu. Beatus qui horam mortis suæ semper ante oculos habet, et ad moriendum quotidie se disponit. Si vidisti aliquem mori, cogita quia tu per eandem viam transibis.
3. Cum mane fuerit, puta te ad vesperum non perventurum. Vespere autem facto, mane non audeas tibi polliceri. Semper ergo paratus esto, et taliter vive, ut nunquam imparatum te mors inveniant. Multi subito improvisi moriuntur. Nam hora, qua non putatur, Filius hominis veniet. Quando hora illa extrema venerit, multum aliter sentire incipies de tota vita tua præterita et valde dolebis, quia tam negligens, et remissus fuisti.
4. Quam felix et prudens qui talis nunc nititur esse in vita, qualis optat inveniri in morte. Dabit namque magnam fiduciam moriendi perfectus contemptus mundi, fervens desiderium in virtutibus proficiendi, amor disciplinæ, labor poenitentiæ, promptitudo, obedientiæ, abnegatio sui, et supportatio cujuslibet adversitatis pro amore Christi. Multa bona potes operari dum sanus es, sed infirmatus nescio quid poteris. Pauci ex infirmitate emendantur; sic et qui multum peregrinantur, raro sanctificantur.
5. Noli confidere super amicos et proximos, nec in futuris salutem tuam differas, quia citius obliviscentur tui homines, quam existimas. Melius est nunc tempestive providere et aliquid boni præmittere, quam super aliorum auxilio sperare. Si non es pro te ipso sollicitus modo, quis erit sollicitus pro te in futuro. Nunc tempus est valde prætiosum, sed proh dolor, quod hoc inutilius expendis, in quo promereri vales, unde æternaliter vivas. Veniet quando unam diem seu horam pro emendatione desiderabis, et nescio, an impetrabis.
6. Eia, charissime, de quanto periculo te poteris liberare, de quam magno timore eripere, si modo semper timoratus fueris, et de morte suspectus! Stude nunc taliter vivere, ut in hora moris valeas potius gaudere, quam timere. Disce nunc mori mundo, ut tunc incipias vivere cum Christo. Disce nunc omnia contemnere, ut tunc possis libere ad Christum pergere. Castiga nunc corpus tuum per poenitentiam, ut tunc valeas certam habere confidentiam.
7. Ha stulte, quid cogitas te diu victurum, cum nullum diem habeas securum? Quam multi decepti sunt et insperati de corpore extracti! Quoties audisti a dicentibus, quia ille gladio cecidit, ille submersus est, ille ab alto ruens cervicem fregit, ille manducando obriguit, ille ludendo finem fecit, alius igne, alius ferro, alius peste, alius latrocinio interiit: et sic omnium finis mors est, et vita hominum tanquam umbra cito pertransit.
8. Quis memorabitur tui post mortem, et qui orabit pro te? Age, age nunc charissime quidquid pro te agere potes, quia nescis quando morieris. Nescis etiam, quid tibi post mortem sequatur. Dum tempus habes, congrega divitias immortales. Præter salutem tuam nihil cogites. Solum quæ Dei sunt, cures. Fac nunc tibi amicos venerando Sanctos, et actus imitando, ut cum defeceris in hac vita, illi te recipiant in æterna tabernacula.
9. Serva te tanquam peregrinum et hospitem super terram, ad quem nihil spectat de mundi negociis. Serva cor liberum, et ad Deum sursum erectum, quia non habes hic manentem civitatem. Illuc gemitus et preces quotidianas cum lacrymis dirige, ut spiritus tuus mereatur post mortem ad Dominum feliciter transire.
Cap. 24. De judicio et poenis peccatorum.
1. In omnibus rebus respice finem, et qualiter ante districtum judicem stabis, cui nihil est occultum, qui muneribus non placatur, nec escusationes recipit, sed quod justum est, judicabit. O miserrime et insipiens, quid respondebis Deo, omniamala tua scienti, qui interdum times vultum hominis irati? Ut quid non prævides tibi in judicii die? Quando nemo poterit per alium excusari vel defendi, sed unusquisque sufficiens onus suum portabit sisi ipsi. Nunc labor tuus est fructuosus, fletus acceptabilies, gemitus exaudibilis, dolor satisfactorius et purgativus.
2. Habet magnum et salubre purgatorium homo patiens, qui suscipiens injurias, plus dolet de alterius malitia, quam de sua injuria, qui pro contrariantibus sibi libenter orat, et ex corde culpas indulget; qui veniam ab aliis petere non retardat, qui facilius miseretur quam irascitur, qui sibi ipsi violentiam frequenter facit, et carnem suam omnino spiritui subjugare conatur. Melius est modo purgare peccata, et vitia resecare, quam in futuro purganda reservare. Vere nos ipsos decipimus per inordinatum amorem, quem ad carnem habemus.
3. Quid aliud ille ignis devorat, nisi peccata tua? Quanto amplius nunc tibi ipsi parcis, et carnem sequeris, postea lues tanto durius, et majorem materiam comburendi reservas. In quibus homo peccavit, in illis gravius punietur. Ibi acidiosi ardentibus stimulis purgentur, et gulosi ingenti fame ac siti cruciabuntur. Ibi luxuriosi et voluptatum amatores ardenti pice et foetido sulphure perfundentur. Et sicut furiosi canes, præ dolore invidiosi ululabunt.
4. Nullum vitium erit, quod suum proprium cruciatum non habeat. Ibi superbi omni confusione replebuntur, et avari miserrima egestate arctabuntur. Ibi erit una hora gravior in poena, quam hic centum anni in amarissima poenitentia. Ibi nulla requies, nulla consolatio damnatis. Hic tamen interdum cessatur a laboribus atque amicorum fruitur solatiis. Esto modo sollicitus, et dolens pro peccatis tuis, ut in die judicii sis securus propetenus cum beatis. Tunc enim justi stabunt in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt et depresserunt. Tunc stabit ad judicandum qui modo se subjicit humiliter judiciis hominum. Tunc magnam fiduciam pauper et humlis habebit, et pavebit undique superbus.
5. Tunc videbitur sapiens in hoc mundo fuisse, qui pro Christo didicit stultus esse et despectus. Tunc placebit omnis tribulatio patienter perpessa et omnis iniquitas oppilabit os suum. Tunc gaudebit omnis devotus et merebit omnis religiosus. Tunc plus exultabit caro afflicta, quam si semper in deliciis fuisset nutrita. Tunc splendebit habitus vilis, et obtenebrescet vestis subtilis. Tunc plus laudabitur pauperculum domicilium, quam deauratum palatium. Tunc plus juvabit constans pacientia, quam omnis mundi potentia. Tunc amplius exaltabitur simplex obedientia, quam omnis sæcularis astutia.
6. Tunc plus lætificabit pura et simplex conscientia et bona quam docta philosophia. Tunc plus ponderabit contemptus divitiarum, quam totus thesaurus terrigenarum. Tunc magis consolaberis super devota oratione, quam super delicata comestione. Tunc potius gaudebis de fervato silentio, quam de longa fabulatione. Tunc plus valebunt sancta sancta opera, quam multa pulchra verba. Tunc plus valebit stricta vita et ardus poenitntia, quam omnis delectatio terrena. Disce nunc in modico pati, ut tunc a gravioribus valeas liberari. Hic primo proba quid possis pati postea. Si nunc tam parum non vales sustinere, quomodo poteris æterna tormenta sufferre? Si modo modica passio te tam impatientem efficit, tunc gehenna quid facietur? Ecce vere non potes modo duo gaudia habere, delectari hic in mundo, es postea regnare cum Christo.
7. Si usque in hodiernum diem semper in honoribus et voluptatibus vixisses, quid totum tibi profuisset, si jam in instanti mori contingeret? Omnia ergo vanitas, præter amare Deum, et illi foli servire. Qui enim Deum ex toto corde amat, nec mortem, nec supplicium, nec judcium, nec infernum metuit, quia perfectus amor securum ad Deum accessum facit. Quem adhuc peccare delectat, non mirum, si mortem, judicium timeat. Bonum tamen est ut, si necdum amor a malo te revocat, saltem timor gehenæ te coerceat. Qui vero timorem Dei postponit, diu stare in bono non valebit, sed diaboli laqueos citius incurret.
Cap. 25. De ferventi emendatione totius vitæ.
1. Esto vigilans et diligens in Dei fervitio, et cogita frequenter ad quid venisti, et cur sæculum reliquisti. Nonne ut Deo viveres, et spiritualis fieres? Igitur ad profectum ferveas, quia mercedem laborum tuorum in brevi recipies. Nec erit tunc amplius timor aut dolor in finibus tuis. Modicum nunc laborabis, et magnam requiem, imo perpetuam lætitiam, invenies. Si tu permanseris fidelis et fervidus in agendo, Deus procul dubio erit fidelis, et locuples in retribuendo. Spem bonam retinere debes, quod ad palmam pervenies, sed securitatem capere non oportet ne torpeas, aut elatus fias.
2. Cum enim quidam anxius inter metum et spem frequenter fluctuaret, et quadam vice moerore confectus in ecclesia ante quoddam altare se in oratione prostravisset, hæc intra se resolvit dicens: O, si scirem, quod adhuc perserveratus essem; statimque audivit divinum intus responsum. Quid, si hoc scires, quid facere velles? Fac nunc quod facere velles, et bene securus eris. Moxque consolatus et confortatus divinæ se commisit voluntati, et cessavit anxia fluctuatio. Noluitque curiose se investigare, ut sciret quæ sibi essent futura, sed magis studuit inquirere quæ esset voluntas Dei beneplacens et perfecta ad omne opus inchoandum et perficiendum.
3. Spera in Domino et fac bonitatem, ait Propheta, et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus. Unum est quod multos a profectu et ferventi emendatione retrahit: horror difficultatis seu labor certaminis. Illi maxime præ aliis in virtutibus proficiunt, qui ea quæ sibi magis gravia et contraria sunt vincere nituntur. Nam ibi homo plus proficit, et gratiam meretur ampliorem, ubi magis se ipsum vincit, et in spiritu mortificat.
4. Sed non omnes habent æque multum ad vincendum et moriendum. Diligens autem æmulator valentior erit ad proficiendum, etiamsi plures habeat passiones, quam alius bene morigeratus, minus tamen fervens ad virtutes. Duo specialiter ad magnam emendationem juvant, videlicet subtrahere se violenter ad quod natura vitiose inclinatur, et ferventer instare pro bono, quo amplius quis indiget. Illa etiam magis studeas cavere et vincere quæ tibi in aliis frequentius displicent.
5. Ubique profectum tuum capies ut si bona exempla videas vel audias, de imitandis accendaris. Si quid autem reprehensibile confideraveris, cave ne idem facias, aut si aliquando fecisti, citius emendare te studeas. Sicut oculus tuus alios confiderat, sic iterum ab aliis notaris. Quam jucundum et dulce est videre fervidos et devotos Fratres bene morigeratos et disciiplinatos. Quam triste est et grave videre inordinate ambulantes, qui ea ad quæ vocati sunt non exercent. Quam nocivum est negligere vocationis suæ propositum, et ad non comissia sensum inclinare.
6. Memor esto arrepti propositi, et imaginem crucifixi tibi propone. Bene verecundari potes inspecta vita Jesu Christi, quia necdum magis illi te conformare studuisti, licet diu in via Dei fuisti. Religiosus qui se intente et devote in sanctissima vita et passione Domini exercet, omnia utilia et necessaria sibi abundanter ibi inveniet. Nec opus est ut extra Jesum aliquid melius quærat. O, si Jesus crucifixus in cor nostrum veniret, quam cito et sufficienter docti essemus. Religiosus fervidus bene omnia portat et capit, quæ illi jubentur.
7. Religiosus negligens et tepidus habet tribulationem super tribulationem et ex omni parte patitur angustiam, quia interiori consolatione caret, et exteriorem quærere prohibetur. Religiosus extra disciplinam vivens gravi patet ruinæ. Qui laxiora quærit et remissiora, semper in angustiis erit, quia unum aut reliquum displicebit sibi.
8. Quomodo faciunt tam multi alii Religiosi qui satis arctati sunt sub disciplina claustrali, rare execunt, abstracte vivunt, pauperrime comedunt, grosse vestiuntur, multum laborant, parum loquuntur, diu vigilant, mature surgunt, et orationes prolongant, frequenter legunt et se in omni disciplina custodiunt. Attende Cartusienses et Benedictinos, et Cistercienses ac diversæ religionis Monachos et Moniales qualiter omni nocte ad psallendum Deo surgunt. Et ideo turpe esset, ut tu debeas in tam sancto opere dormitare et pigritare, ubi tanta multitudo Religiosorum incipit Deo jubilare.
9. O, si nihil aliud faciendum incumberet, nisi Dominum Deum nostrum tot corde et ore laudare. O, si nunquam indigeres comedere, nec bibere, nec dormire, sed semper posses Deum laudare, et solummodo spiritualibus studiis vacare, tunc multo felicior esses, quam modo carni ex qualicumque necessitate serviens. Utinam non essent istæ necessitates, sed solummodo spirituales animæ refectiones, quas heu satis raro degustamus.
10. Quando homo ad hoc pervenit, quod de nulla creatura consolationem quærit, tunc ei Deus primo perfecte sapere incipit, tunc etiam bene contentus de omni eventu rerum erit, tunc nec pro magno lætabitur, nec pro modico contristabitur, sed ponit se integre, et fiducialiter in Deo, qui est ei omnia in omnibus, cui nihil utique parit, nec moritur, sed omnia ei vivunt, et ad nutum incunctanter deserviunt.
11. Memento semper finis, et quia perditum non redit tempus, sine sollicitudine, et diligentia nunquam acquires virtutes. Si incipis tepescere, incipis male habere. Si autem dederis te ad fervorem, invenies magnam pacem, et senties leviorem laborem propter Dei gratiam et virtutis amorem. Homo fervidus et diligens ad omnia est paratus. Major labor est resistere vitiis et passionibus, quam corporalibus insudare laboribus. Qui parvos non devitat defectus, paulatim labitur ad majora. Gaudebis semper de vespere, si diem expendes fructuose. Vigila semper te ipsum et quidquid de aliis sit non negligas te ipsum. Tantum proficies, quantum tibi ipsi vim intuleris. Amen.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |