IMPERATORIS IVSTINIANI INSTITVTIONVM LIBER PRIMVS



LIBER PRIMUS: TITULORUM CONSPECTUS.

I:IDe iustitia et iure
I:IIDe iure naturali, gentium et civili
I:IIIDe iure personarum
I:IVDe ingenuis
I:VDe libertinis
I:VIQui quibus ex causis manumittere non possunt
I:VIIDe lege Furia Caninia sublata
I:VIIIDe his qui sui vel alieni iuris sunt
I:IXDe patria potestate
I:XDe nuptiis
I:XIDe adoptionibus
I:XIIQuibus modis ius potestatis solvitur
I:XIIIDe tutelis
I:XIVQui dari tutores testamento possunt
I:XVDe legitima adgnatorum tutela
I:XVIDe capitis minutione
I:XVIIDe legitima patronorum tutela
I:XVIIIDe legitima parentum tutela
I:XIXDe fiduciaria tutela
I:XXDe Atiliano tutore vel eo qui ex lege Iulia et Titia dabatur
I:XXIDe auctoritate tutorum
I:XXIIQuibus modis tutela finitur
I:XXIIIDe curatoribus
I:XXIVDe satisdatione tutorum vel curatorum
I:XXVDe excusationibus tutorum vel curatorum
I:XXVIDe suspectis tutoribus et curatoribus



LIB. I, TIT. I.
DE IUSTITIA ET IURE.

     Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuens.  Iurisprudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia.
     His generaliter cognitis et incipientibus nobis exponere iura populi Romani ita maxime videntur posse tradi commodissime, si primo levi ac simplici, post deinde diligentissima atque exactissima interpretatione singula tradantur.  alioquin si statim ab initio rudem adhuc et infirmum animum studiosi multitudine ac varietate rerum oneraverimus, duorum alterum aut desertorem studiorum efficiemus aut cum magno labore eius, saepe etiam cum diffidentia, quae plerumque iuvenes avertit, serius ad id perducemus ad quod leniore via ductus sine magno labore et sine ulla diffidentia maturius perduci potuisset.
     Iuris praecepta sunt haec: honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere.  Huius studii duae sunt positiones, publicum et privatum.  publicum ius est quod ad statum rei Romanae spectat, privatum quod ad singulorum utilitatem pertinet.  dicendum est igitur de iure privato, quod tripertitum est; collectum est enim ex naturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus.


LIB. I, TIT. II.
DE IURE NATURALI, GENTIUM ET CIVILI.

     Ius naturale est quod natura omnia animalia docuit.  nam ius istud non humani generis proprium est, sed omnium animalium, quae in caelo, quae in terra, quae in mari nascuntur.  hinc descendit maris atque feminae coniugatio, quam nos matrimonium appellamus, hinc liberorum procreatio et educatio: videmus etenim cetera quoque animalia istius iuris peritia censeri.
     Ius autem civile vel gentium ita dividitur:  omnes populi qui legibus et moribus reguntur partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur:  nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium civitatis est vocaturque ius civile, quasi ius proprium ipsius civitatis:  quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur.  et populus itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utitur.  quae singula qualia sunt, suis locis proponemos.
     Sed ius quidem civile ex unaquaque civitate appellatur, veluti Atheniensium:  nam si quis velit Solonis vel Draconis leges appellare ius civile Atheniensium, non erraverit.  sic enim et ius quo populus Romanus utitur ius civile Romanorum appellamus, vel ius Quiritium, quo Quirites utuntur; Romani enim a Quirino Quirites appellantur.  sed quotiens non addimus, cuius sit civitatis, nostrum ius significamus: sicuti cum poetam dicimus nec addimus nomen, subauditur apud Graecos egregius Homerus, apud nos Vergilius.
     Ius autem gentium omni humano generi commune est.  nam usu exigente et humanis necessitatibus gentes humanae quaedam sibi constituerunt:  bella etenim orta sunt et captivitates secutae et servitutes, quae sunt iuri naturali contrariae (iure enim naturali ab initio omnes homines liberi nascebantur); ex hoc iure gentium et omnes paene contractus introducti sunt, ut emptio venditio, locatio conductio, societas, depositum, mutuum, et alii innumerabiles.
     Constat autem ius nostrum aut ex scripto aut ex non scripto, ut apud Graecos: t«n nÒmvn oț m°n ¶ggrafoi, oț dą ênrafoi..
     Scriptum ius est lex, plebiscita, senatusconsulta, principum placita, magistratuum edicta, responsa prudentium.  Lex est quod populus Romanus senatorio magistratu interrogante, veluti consule, constituebat. plebiscitum est, quod plebs plebeio magistratu interrogante, veluti tribuno, constituebat.  plebs autem a populo eo differt quo species a genere:  nam appellatione populi universi cives significantur, connumeratis etiam patriciis et senatoribus:  plebis autem appellatione sine patriciis et senatoribus ceteri cives significantur.  sed et plebiscita, lege Hortensia lata, non minus valere quam leges coeperunt.  Senatusconsultum est quod senatus iubet atque constituit.  nam cum auctus est populus Romanus in eum modum ut difficile sit in unum eum convocari legis sanciendae causa, aequum visum est senatum vice populi consuli.  Sed et quod principi placuit legis habet vigorem, cum lege regia, quae de imperio eius lata est, populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem concessit.  quodcumque igitur imperator per epistulam constituit vel cognoscens decrevit vel edicto praecepit, legem esse constat:  hae sunt quae constitutiones appellantur.  plane ex his quaedam sunt personales, quae nec ad exemplum trahuntur, quoniam non hoc princeps vult:  nam quod alicui ob merita indulsit, vel si cui poenam irrogavit, vel si cui sine exemplo subvenit, personam non egreditur.  aliae autem, cum generales sunt, omnes procul dubio tenent.  Praetorum quoque edicta non modicam iuris optinent auctoritatem.  haec etiam ius honorarium solemus appellare, quod qui honorem gerunt, id est magistratus, auctoritatem huic iuri dederunt.  proponebant et aediles curules edictum de quibusdam casibus, quod edictum iuris honorarii portio est.  Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum quibus permissum erat iura condere.  nam antiquitus institutum erat ut essent qui iura publice interpretarentur, quibus a Caesare ius respondendi datum est, qui iurisconsulti appellabantur.  quorum omnium sententiae et opiniones eam auctoritatem tenebant ut iudici recedere a responso eorum non liceret, ut est constitutum.
     Ex non scripto ius venit quod usus comprobavit.  nam diuturni mores consensu utentium comprobati legem imitantur. 
     Et non ineleganter in duas species ius civile distributum videtur.  nam origo eius ab institutis duarum civitatium, Athenarum scilicet et Lacedaemonis, fluxisse videtur:  in his enim civitatibus ita agi solitum erat, ut Lacedaemonii quidem magis ea quae pro legibus observarent memoriae mandarent, Athenienses vero ea quae in legibus scripta reprehendissent custodirent.
     Sed naturalia quidem iura, quae apud omnes gentes peraeque servantur, divina quadam providentia constituta, semper firma atque immutabilia permanent:  ea vero quae ipsa sibi quaeque civitas constituit, saepe mutari solent vel tacito consensu populi vel alia postea lege lata.
     Omne autem ius quo utimur vel ad personas pertinet vel ad res vel ad actiones.  ac prius de personis videamus.  nam parum est ius nosse, si personae, quarum causa statutum est, ignorentur.


LIB. I, TIT. III.
DE IURE PERSONARUM.

     Summa itaque divisio de iure personarum haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut servi.  Et libertas quidem est, ex qua etiam liberi vocantur, naturalis facultas eius quod cuique facere libet, nisi si quid aut vi aut iure prohibetur.  Servitus autem est constitutio iuris gentium, qua quis dominio alieno contra naturam subicitur.  Servi autem ex eo appellati sunt, quod imperatores captivos vendere iubent ac per hoc servare nec occidere solent:  qui etiam mancipia dicti sunt, quod ab hostibus manu capiuntur.  Servi autem aut nascuntur aut fiunt. nascuntur ex ancillis nostris:  fiunt aut iure gentium, id est ex captivitate, aut iure civili, veluti cum homo liber maior viginti annis ad pretium participandum sese venumdari passus est.  In servorum condicione nulla differentia est.  in liberis multae differentiae sunt: aut enim ingenui sunt aut libertini.


LIB. I, TIT. IV.
DE INGENUIS.

     Ingenuus is est qui statim ut natus est liber est, sive ex duobus ingenuis matrimonio editus, sive ex libertinis, sive ex altero libertino, altero ingenuo.  sed et si quis ex matre libera nascatur, patre servo, ingenuus nihilo minus nascitur:  quemadmodum qui ex matre libera et incerto patre natus est, quoniam vulgo conceptus est.  sufficit autem liberam fuisse matrem eo tempore quo nascitur, licet ancilla conceperit.  et ex contrario si libera conceperit, deinde ancilla facta pariat, placuit eum qui nascitur liberum nasci, quia non debet calamitas matris ei nocere qui in utero est.  ex his et illud quaesitum est, si ancilla praegnans manumissa sit, deinde ancilla postea facta peperit, liberum an servum pariat?  et Marcellus probat, liberum nasci:  sufficit enim ei qui in ventre est liberam matrem vel medio tempore habuisse:  quod et verum est.  Cum autem ingenuus aliquis natus sit, non officit illi in servitute fuisse et postea manumissum esse:  saepissime enim constitutum est, natalibus non officere manumissionem.


LIB. I, TIT. V.
DE LIBERTINIS.

     Libertini sunt qui ex iusta servitute manumissi sunt.  manumissio autem est datio libertatis:  nam quamdiu quis in servitute est, manui et potestati suppositus est, et manumissus liberatur potestate.  quae res a iure gentium originem sumpsit, utpote cum iure naturali omnes liberi nascerentur nec esset nota manumissio, cum servitus esset incognita:  sed posteaquam iure gentium servitus invasit, secutum est beneficium manumissionis. et cum uno naturali nomine homines appellaremur, iure gentium tria genera hominum esse coeperunt, liberi et his contrarium servi et tertium genus libertini, qui desierant esse servi.  Multis autem modis manumissio procedit: aut enim ex sacris constitutionibus in sacrosanctis ecclesiis aut vindicta aut inter amicos aut per epistulam aut per testamentum aut aliam quamlibet ultimam voluntatem. sed et aliis multis modis libertas servo competere potest, qui tam ex veteribus quam nostris constitutionibus introducti sunt.  Servi vero a dominis semper manumitti solent, adeo ut vel in transitu manumittantur, veluti cum praetor aut proconsul aut praeses in balneum vel in theatrum eat.
     Libertinorum autem status tripertitus antea fuerat:  nam qui manumittebantur, modo maiorem et iustam libertatem consequebantur et fiebant cives Romani, modo minorem et Latini ex lege Iunia Norbana fiebant, modo inferiorem et fiebant ex lege Aelia Sentia dediticiorum numero.  sed dediticiorum quidem pessima condicio iam ex multis temporibus in desuetudinem abiit, Latinorum vero nomen non frequentabatur:  ideoque nostra pietas, omnia augere et in meliorem statum reducere desiderans, in duabus constitutionibus hoc emendavit et in pristinum statum reduxit, quia et a primis urbis Romae cunabulis una atque simplex libertas competebat, id est eadem quam habebat manumissor, nisi quod scilicet libertinus sit qui manumittitur, licet manumissor ingenuus sit.  et dediticios quidem per constitutionem expulimus, quam promulgavimus inter nostras decisiones, per quas, suggerente nobis Triboniano, viro excelso, quaestore, antiqui iuris altercationes placavimus:  Latinos autem Iunianos et omnem quae circa eos fuerat observantiam alia constitutione per eiusdem quaestoris suggestionem correximus, quae inter imperiales radiat sanctiones, et omnes libertos, nullo nec aetatis manumissi nec dominii manumissoris nec in manumissionis modo discrimine habito, sicuti antea observabatur, civitate Romana donavimus:  multis additis modis, per quos possit libertas servis cum civitate Romana, quae sola in praesenti est, praestari.


LIB. I, TIT. VI.
QUI QUIBUS EX CAUSIS MANUMITTERE NON POSSUNT.

     Non tamen cuicunque volenti manumittere licet.  nam is qui in fraudem creditorum manumittit nihil agit, quia lex Aelia Sentia impedit libertatem.  Licet autem domino qui solvendo non est testamento servum suum cum libertate heredem instituere, ut fiat liber heresque ei solus et necessarius, si modo nemo alius ex eo testamento heres extiterit, aut quia nemo heres scriptus sit, aut quia is qui scriptus est qualibet ex causa heres non extiterit.  idque eadem lege Aelia Sentia provisum est, et recte:  valde enim prospiciendum erat, ut egentes homines, quibus alius heres extaturus non esset, vel servum suum necessarium heredem habeant, qui satisfacturus esset creditoribus, aut, hoc eo non faciente, creditores res hereditarias servi nomine vendant, nec iniuria defunctus afficiatur.  Idemque iuris est et si sine libertate servus heres institutus est.  quod nostra constitutio non solum in domino qui solvendo non est, sed generaliter constituit, nova humanitatis ratione, ut ex ipsa scriptura institutionis etiam libertas ei competere videatur, cum non est verisimile, eum quem heredem sibi elegit, si praetermiserit libertatis dationem, servum remanere voluisse et neminem sibi heredem fore.  In fraudem autem creditorum manumittere videtur qui vel iam eo tempore quo manumittit solvendo non est, vel qui datis libertatibus desiturus est solvendo esse.  praevaluisse tamen videtur, nisi animum quoque fraudandi manumissor habuit, non impediri libertatem, quamvis bona eius creditoribus non sufficiant:  saepe enim de facultatibus suis amplius quam in his est sperant homines.  itaque tunc intellegimus impediri libertatem, cum utroque modo fraudantur creditores, id est et consilio manumittentis et ipsa re, eo quod bona non suffectura sunt creditoribus.
     Eadem lege Aelia Sentia domino minori annis viginti non aliter manumittere permittitur, quam si vindicta apud consilium iusta causa manumissionis adprobata fuerit manumissi.  Iustae autem manumissionis causae sunt, veluti si quis patrem aut matrem aut filium filiamve aut fratrem sororemve naturales aut paedagogum, nutricem, educatorem aut alumnum alumnamve aut collactaneum manumittat, aut servum procuratoris habendi gratia, aut ancillam matrimonii causa, dum tamen intra sex menses uxor ductatur, nisi iusta causa impediat, et qui manumittitur procuratoris habendi gratia, ne minor septem et decem annis manumittatur.  Semel autem causa adprobata, sive vera sive falsa sit, non retractatur.
     Cum ergo certus modus manumittendi minoribus viginti annis dominis per legem Aeliam Sentiam constitutus sit, eveniebat ut qui quattuordecim annos aetatis expleverit, licet testamentum facere possit et in eo heredem sibi instituere legataque relinquere possit, tamen, si adhuc minor sit annis viginti, libertatem servo dare non poterat. quod non erat ferendum, si is, cui totorum bonorum in testamento dispositio data erat, uni servo libertatem dare non permittebatur.  quare nos similiter ei quemadmodum alias res ita et servos suos in ultima voluntate disponere, quemadmodum voluerit, permittimus, ut et libertatem eis possit praestare.  sed cum libertas inaestimabilis est et propter hoc ante vicesimum aetatis annum antiquitas libertatem servo dari prohibebat:  ideo nos, mediam quodammodo viam eligentes, non aliter minori viginti annis libertatem in testamento dare servo suo concedimus, nisi septimum et decimum annum impleverit et octavum decimum tetigerit. cum enim antiquitas huiusmodi aetati et pro aliis postulare concessit, cur non etiam sui iudicii stabilitas ita eos adiuvare credatur, ut et ad libertates dandas servis suis possint provenire.


LIB. I, TIT. VII.
DE LEGE FURIA CANINIA SUBLATA.

     Lege Furia Caninia certus modus constitutus erat in servis testamento manumittendis.  quem quasi libertatibus impedientem et quodammodo invidam tollendam esse censuimus; cum satis fuerat inhumanum, vivos quidem licentiam habere totam suam familiam libertate donare, nisi alia causa impediat libertati, morientibus autem huiusmodi licentiam adimere.


LIB. I, TIT. VIII.
DE HIS QUI SUI VEL ALIENI IURIS SUNT.

     Sequitur de iure personarum alia divisio.  nam quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri subiectae sunt:  rursus earum quae alieno iuri subiectae sunt, aliae in potestate parentum, aliae in potestate dominorum sunt.  videamus itaque de his quae alieno iuri subiectae sunt:  nam si cognoverimus quae istae personae sint, simul intellegemus quae sui iuris sunt.  ac prius dispiciamus de his qui in potestate dominorum sunt.
     In potestate itaque dominorum sunt servi.  quae quidem potestas iuris gentium est:  nam apud omnes peraeque gentes animadvertere possumus, dominis in servos vitae necisque potestatem esse, et quodcumque per servum adquiritur id domino adquiritur.  Sed hoc tempore nullis hominibus qui sub imperio nostro sunt licet sine causa legibus cognita et supra modum in servos suos saevire.  nam ex constitutione divi Pii Antonini qui sine causa servum suum occiderit, non minus puniri iubetur quam qui servum alienum occiderit.  sed et maior asperitas dominorum eiusdem principis constitutione coercetur.  nam consultus a quibusdam praesidibus provinciarum de his servis qui ad aedem sacram vel ad statuas principum confugiunt, praecepit, ut si intolerabilis videatur dominorum saevitia, cogantur servos bonis condicionibus vendere, ut pretium dominis daretur:  et recte; expedit enim rei publicae, ne quis re sua male utatur. cuius rescripti ad Aelium Marcianum emissi verba haec sunt: 


LIB. I, TIT. IX.
DE PATRIA POTESTATE.

     In potestate nostra sunt liberi nostri, quos ex iustis nuptiis procreaverimus.  Nuptiae autem sive matrimonium est viri et mulieris coniunctio, individuam consuetudinem vitae continens.  Ius autem potestatis quod in liberos habemus proprium est civium Romanorum:  nulli enim alii sunt homines qui talem in liberos habeant potestatem qualem nos habemus.  Qui igitur ex te et uxore tua nascitur, in tua potestate est: item qui ex filio tuo et uxore eius nascitur, id est nepos tuus et neptis, aeque in tua sunt potestate, et pronepos et proneptis et deinceps ceteri. qui tamen ex filia tua nascitur, in tua potestate non est, sed in patris eius.


LIB. I, TIT. X.
DE NUPTIIS.

     Iustas autem nuptias inter se cives Romani contrahunt, qui secundum praecepta legum coeunt, masculi quidem puberes, feminae autem viripotentes, sive patresfamilias sint sive filiifamilias, dum tamen filiifamilias et consensum habeant parentum, quorum in potestate sunt.   nam hoc fieri debere et civilis et naturalis ratio suadet in tantum ut iussum parentis praecedere debeat.  unde quaesitum est, an furiosi filia nubere aut furiosi filius uxorem ducere possit?  cumque super filio variabatur, nostra processit decisio, qua permissum est ad exemplum filiae furiosi filium quoque posse et sine patris interventu matrimonium sibi copulare secundum datum ex constitutione modum.
     Ergo non omnes nobis uxores ducere licet:  nam quarundam nuptiis abstinendum est:  inter eas enim personas quae parentum liberorumve locum inter se optinent nuptiae contrahi non possunt, veluti inter patrem et filiam vel avum et neptem vel matrem et filium vel aviam et nepotem et usque ad infinitum:  et si tales personae inter se coierunt, nefarias atque incestas nuptias contraxisse dicuntur.  et haec adeo ita sunt ut, quamvis per adoptionem parentum liberorumve loco sibi esse coeperint, non possint inter se matrimonio iungi, in tantum ut etiam dissoluta adoptione idem iuris maneat:  itaque eam quae tibi per adoptionem filia aut neptis esse coeperit, non poteris uxorem ducere, quamvis eam emancipaveris.
     Inter eas quoque personas, quae ex transverso gradu cognationis iunguntur, est quaedam similis observatio, sed non tanta.  sane enim inter fratrem sororemque nuptiae prohibitae sunt, sive ab eodem patre eademque matre nati fuerint, sive ex alterutro eorum.  sed si qua per adoptionem soror tibi esse coeperit, quamdiu quidem constat adoptio sane inter te et eam nuptiae consistere non possunt:  cum vero per emancipationem adoptio dissoluta sit, poteris eam uxorom ducere:  sed et si tu emancipatus fueris, nihil est impedimento nuptiis.  et ideo constat, si quis generum adoptare velit, debere eum ante filiam suam emancipare:  et si quis velit nurum adoptare, debere eum ante filium emancipare.  Fratris vel sororis filiam uxorem ducere non licet.  sed nec neptem fratris vel sororis ducere quis potest, quamvis quarto gradu sint.  cuius enim filiam uxorem ducere non licet, eius neque neptem permittitur. eius vero mulieris quam pater tuus adoptavit filiam non videris impediri uxorem ducere, quia neque naturali neque civili iure tibi coniungitur. Duorum autem fratrum vel sororum liberi vel fratris et sororis iungi possunt.  Item amitam, licet adoptivam, uxorem ducere non licet, item materteram, quia parentum loco habentur.  qua ratione verum est, magnam quoque amitam et materteram magnam prohiberi uxorem ducere.  Adfinitatis quoque veneratione quarundam nuptiis abstinere necesse est.  ut ecce privignam aut nurum uxorem ducere non licet, quia utraeque filiae loco sunt.  quod scilicet ita accipi debet, si fuit nurus aut privigna: nam si adhuc nurus est, id est si adhuc nupta est filio tuo, alia ratione uxorem eam ducere non poteris, quia eadem duobus nupta esse non potest:  item si adhuc privigna tua est, id est si mater eius tibi nupta est, ideo eam uxorem ducere non poteris, quia duas uxores eodem tempore habere non licet.  Socrum quoque et novercam prohibitum est uxorem ducere, quia matris loco sunt.  quod et ipsum dissoluta demum adfinitate procedit:  alioquin si adhuc noverca est, id est si adhuc patri tuo nupta est, communi iure impeditur tibi nubere, quia eadem duobus nupta esse non potest:  item si adhuc socrus est id est si adhuc filia eius tibi nupta est, ideo impediuntur nuptiae, quia duas uxores habere non potes.  Mariti tamen filius ex alia uxore et uxoris filia ex alio marito, vel contra, matrimonium recte contrahunt, licet habeant fratrem sororemve ex matrimonio postea contracto natos.  Si uxor tua post divortium ex alio filiam procreaverit, haec non est quidem privigna tua, sed Iulianus huiusmodi nuptiis abstinere debere ait:  nam nec sponsam filii nurum esse nec patris sponsam novercam esse, rectius tamen et iure facturos eos, qui huiusmodi nuptiis se abstinuerint.  Illud certum est, serviles quoque cognationes impedimento esse nuptiis, si forte pater et filia aut frater et soror manumissi fuerint.  Sunt et aliae personae quae propter diversas rationes nuptias contrahere prohibentur quas in libris digestorum seu pandectarum ex veteri iure collectarum enumerari permisimus.
     Si adversus ea quae diximus aliqui coierint, nec vir nec uxor nec nuptiae nec matrimonium nec dos intellegitur.  itaque ii qui ex eo coitu nascuntur in potestate patris non sunt, sed tales sunt, quantum ad patriam potestatem pertinet, quales sunt ii quos mater vulgo concepit.  nam nec hi patrem habere intelleguntur, cum his etiam incertus est:  unde solent filii spurii appellari, vel a Graeca voce quasi sporădhn concepti, vel quasi sine patre filii.  sequitur ergo, ut et dissoluto tali coitu nec dotis exactioni locus sit.  qui autem prohibitas nuptias coeunt et alias poenas patiuntur, quae sacris constitutionibus continentur.
     Aliquando autem evenit, ut liberi quidem statim ut nati sunt in potestate parentum non fiant, postea autem redigantur in potestatem.  qualis est is qui dum naturalis fuerat postea curiae datus potestati patris subicitur.  nec non is qui a muliere libera procreatus, cuius matrimonium minime legibus interdictum fuerat sed ad quam pater consuetudinem habuerat.  postea ex nostra constitutione, dotalibus instrumentis compositis, in potestate patris efficitur:  quod et alii si ex eodem matrimonio non fuerint procreati, similiter nostra constitutio praebuit.


LIB. I, TIT. XI.
DE ADOPTIONIBUS.

     Non solum tamen naturales liberi, secundum ea quae diximus, in potestate nostra sunt, verum etiam ii quos adoptamus.  Adoptio autem duobus modis fit, aut principali rescripto aut imperio magistratus.  imperatoris auctoritate adoptamus eos easve, qui quaeve sui iuris sunt.  quae species adoptionis dicitur adrogatio.  imperio magistratus adoptamus eos easve qui quaeve in potestate parentium sunt, sive primum gradum liberorum optineant, qualis est filius filia, sive inferiorem, qualis est nepos neptis, pronepos proneptis.  Sed hodie ex nostra constitutione, cum filiusfamilias a patre naturali extraneae personae in adoptionem datur, iura potestatis naturalis patris minime dissolvuntur nec quidquam ad patrem adoptivum transit nec in potestate eius est, licet ab intestato iura successionis ei a nobis tributa sunt.  si vero pater naturalis non extraneo, sed avo fílii sui materno, vel, si ipse pater naturalis fuerit emancipatus, etiam paterno, vel proavo simili modo paterno vel materno, filium suum dederit in adoptionem:  in hoc casu quia in unam personam concurrunt et naturalia et adoptionis iura, manet stabile ius patris adoptivi, et naturali vinculo copulatum et legitimo adoptionis modo constrictum, ut et in familia et in potestate huiusmodi patris adoptivi sit.  Cum autem impubes per principale rescriptum adrogatur, causa cognita adrogatio permittitur et exquiritur causa adrogationis, an honesta sit expediatque pupillo, et cum quibusdam condicionibus adrogatio fit, id est ut caveat adrogator personae publicae, hoc est tabulario, si intra pubertatem pupillus decesserit, restituturum se bona illis qui, si adoptio facta non esset, ad successionem eius venturi essent. item non alias emancipare eos potest adrogator, nisi causa cognita digni emancipatione fuerint et tunc sua bona eis reddat.  sed et si decedens pater eum exheredaverit vel vivus sine insta causa eum emancipaverit, iubetur quartam partem ei suorum bonoram relinquere, videlicet praeter bona quae ad patrem adoptivum transtulit et quorum commodum ei adquisivit postea.  Minorem natu non posse maiorem adoptare placet:  adoptio enim naturam imitatur et pro monstro est ut maior sit filius quam pater.  debet itaque is qui sibi per adrogationem vel adoptionem filium facit, plena pubertate, id est decem et octo annis praecedere.  Licet autem et in locum nepotis vel neptis vel in locum pronepotis vel proneptis vel deinceps adoptare, quamvis filium quis non habeat.  Et tam filium alienum quis in locum nepotis potest adoptare, quam nepotem in locum filii.  Sed si quis nepotis loco adoptet, vel quasi ex eo filio quem habet iam adoptatum, vel quasi ex illo quem naturalem in sua potestate habet:  in eo casu et filius consentire debet, ne ei invito suus heres adgnascatur.  sed ex contrario si avus ex filio nepotem dat in adoptionem, non est necesse filium consentire.  In plurimis autem causis adsimilatur is qui adoptatus vel adrogatus est, ei qui ex legitimo matrimonio natus est.  et ideo si quis per imperatorem sive apud praetorem vel apud praesidem provinciae non extraneum adoptaverit, potest eundem alii in adoptionem dare.  Sed et illud utriusque adoptionis commune est, quod et hi qui generare non possunt, quales sunt spadones, adoptare possunt, castrati autem non possunt.  Feminae quoque adoptare non possunt, quia nec naturales liberos in potestate sua habent: sed ex indulgentia principis ad solatium liberorum amissorum adoptare possunt.  Illud proprium est illius adoptionis quae per sacrum oraculum fit, quod is qui liberos in potestate habet, si se adrogandum dederit, non solum ipse potestati adrogatoris subicitur, sed etiam liberi eius in eiusdem fiunt potestate tamquam nepotes.  sic enim et divus Augustus non ante Tiberium adoptavit, quam is Germanicum adoptavit:  ut protinus adoptione facta incipiat Germanicus Augusti nepos esse.  Apud Catonem bene scriptum refert antiquitas, servi si a domino adoptati sint, ex hoc ipso posse liberari.  unde et nos eruditi in nostra constitutione etiam eum servum quem dominus actis intervenientibus filium suum nominaverit liberum esse constituimus, licet hoc ad ius filii accipiendum ei non sufficit.


LIB. I, TIT. XII.
QUIBUS MODIS IUS POTESTATIS SOLVITUR.

     Videamus nunc, quibus modis ii qui alieno iuri subiecti sunt eo iure liberantur.  et quidem servi quemadmodum potestate liberantur, ex his intellegere possumus quae de servis manumittendis superius euimas.
     Hi vero qui in potestate parentis sunt mortuo eo sui iuris fiunt.  sed hoc distinctionem recipit.  nam mortuo patre sane omnimodo filii filiaeve sui iuris efficiuntur.  mortuo vero avo non omnimodo nepotes neptesque sui iuris fiunt, sed ita si post mortem avi in potestatem patris sui recasuri non sunt:  itaque si moriente avo pater eorum et vivit et in potestate patris sui est, tunc post obitum avi in potestate patris sui fiunt:  si vero is quo tempore avus moritur aut iam mortuus est aut exiit de potestate patris, tunc hi, quia in potestatem eius cadere non possunt, sui iuris fiunt.
     Cum autem is qui ob aliquod maleficium in insulam deportatur civitatem amittit, sequitur ut, quia eo modo ex numero civium Romanorum tollitur, perinde acsi mortuo eo desinant liberi in potestate eius esse.  pari ratione et si is qui in potestate parentis sit in insulam deportatus fuerit, desinit in potestate parentis esse.  sed si ex indulgentia principali restituti fuerint, per omnia pristinum statum recipiunt.  Relegati autem patres in insulam in potestate sua liberos retinent:  et e contario liberi relegate in postestate parentum remanent.  Poenae servus effectus filios in potestate habere desinit. servi autem poenae efficiuntur, qui in metallum damnantur et qui bestiis subiciuntur.
     Filiusfamilias si militaverit, vel si senator vel consul fuerit factus, manet in patris potestate.  militia enim vel consularia dignitas patris potestate filium non liberat.  sed ex constitutione nostra summa patriciatus dignitas illico ab imperialibus codicillis praestitis a patria potestate liberat.  quis enim patiatur patrem quidem posse per emancipationis modum suae potestatis nexibus filiam relaxare, imperatoriam autem celsitudinem non valere eum quem sibi patrem elegit ab aliena eximere potestate?
     Si ab hostibus captus fuerit parens, quamvis servus hostium fiat, tamen pendet, ius liberorum propter ius postliminii:  quia hi qui ab hostibus capti sunt si reversi fuerint, omnia pristina iura recipiunt.  idcirco reversus et liberos habebit in potestate, quia postliminium fingit eum qui captus est semper in civitate fuisse:  si vero ibi decesserit, exinde, ex quo captus est pater, filius sui iuris fuisse videtur.  ipse quoque filius neposve si ab hostibus captus fuerit, similiter dicimus propter ius postliminii ius quoque potestatis parentis in suspenso esse.  dictum est autem postliminium a limine et post, et eum qui ab hostibus captus in fines nostros postea pervenit postliminio reversum recte dicimus.  nam limina sicut in domibus finem quendam faciunt, sic et imperii finem limen esse veteres voluerunt.  hinc et limes dictus est quasi finis quidam et terminus. ab eo postliminium dictum quia eodem limine revertebatur quo amissus erat.  sed et qui victis hostibus recuperatur, postliminio rediisse existimatur.
     Praeterea emancipatione quoque desinunt liberi in potestate parentum esse.  sed ea emancipatio antea quidem vel per antiquam legis observationem procedebat, quae per imaginarias venditiones et intercedentes manumissiones celebrabatur, vel ex imperiali rescripto.  nostra autem providentia et hoc in melius per constitutionem reformavit, ut, fictione pristina explosa, recta via apud competentes iudices vel magistratus parentes intrent et filios suos vel filias vel nepotes vel neptes ac deinceps sua manu dimitterent. et tunc ex edicto praetoris in huius filii vel filiae, nepotis vel neptis, bonis, qui vel quae a parente manumissus vel manumissa fuerit, eadem iura praestantur parenti quae tribuuntur patrono in bonis liberti: et praeterea si impubes sit filius vel filia vel ceteri, ipse parens ex manumissione tutelam eius nanciscitur.  Admonendi autem sumus, liberum esse arbitrium ei qui filium et ex eo nepotem vel neptem in potestate habebit, filium quidem de potestate dimittere, nepotem vero vel neptem retinere:  et ex diverso filium quidem in potestate retinere, nepotem vero vel neptem manumittere (eadem et de pronepote vel pronepte dicta esse intellegantur), vel omnes sui iuris efficere.  Sed et si pater filium, quem in potestate habet, avo vel proavo naturali secundum nostras constitutiones super his habitas in adoptionem dederit, id est si hoc ipsum, actis intervenientibus, apud competentem iudicem manifestavit, praesente eo qui adoptatur, et non contradicente nec non eo qui adoptat, solvitur quidem ius potestatis patris naturalis, transit autem in huiusmodi parentem adoptivum, in cuius persona adoptionem plenissimam esse antea diximus.  Illud autem scire oportet, quod, si nurus tua ex filio tuo conceperit et filium postea emancipaveris vel in adoptionem dederis praegnante nuru tua, nihilo minus quod ex ea nascitur, in potestate tua nascitur:  quod si post emancipationem vel adoptionem fuerit conceptum, patris sui emancipati vel avi adoptivi potestati subicitur:  et quod neque naturales liberi neque adoptiv ullo paene modo possunt cogere parentum de potestate sua eos dimittere.


LIB. I, TIT. XIII.
DE TUTELIS.

     Transeamus nunc ad aliam divisionem.  nam ex his personis quae in potestate non sunt, quaedam vel in tutela sunt vel in curatione, quaedam neutro iure tenentur.  videamus igitur de his quae in tutela vel in curatione sunt:  ita enim intellegemus ceteras personas, quae neutro iure tenentur.  ac prius dispiciamus de his quae in tutela sunt.  Est autem tutela, ut Servius definivit, ius ac potestas in capite libero ad tuendom eum qui propter aetatem se defendere nequit, iure civili data ac permissa.  Tutores autem sunt qui eam vim ac potestatem habent, exque re ipsa nomen ceperunt itaque appellantur tutores quasi tuitores atque defensores, sicut aeditui dicuntur, qui aedes tuentur.  Permissum est itaque parentibus, liberis impuberibus, quos in potestate habent, testamento tutores dare.  et hoc in filio filiaque omnimodo procedit; nepotibus tamen neptibusque ita demum parentes possunt testamento tutores dare, si post mortem eorum in patris sui potestatem non sint recasuri.  itaque si filius tuus mortis tuae tempore in potestate tua sit, nepotes ex eo non poterunt testamento tuo tutorem habere, quamvis in potestate tua fuerint; scilicet quia mortuo te in patris sui potestatem recasuri sunt.  Cum autem in compluribus aliis causis postumi pro iam natis habentur, et in hac causa placuit non minus postumis quam iam natis testamento tutores dari posse, si modo in ea causa sint, ut, si vivis parentibus nascerentur, sui et in potestate eorum fierent.  Sed si emancipato filio tutor a patre testamento datus fuerit, confirmandus est ex sententia praesidis omnimodo, id est sine inquisitione.


LIB. I, TIT. XIV.
QUI DARI TUTORES TESTAMENTO POSSUNT.

     Dari autem potest tutor non solum paterfamilias, sed etiam filiusfamilias.  Sed et servus proprius testamento cum libertate recte tutor dari potest.  sed sciendum est, eum et sine libertate tutorem datum tacite et libertatem directam accepisse videri et per hoc recte tutorem esse.  plane si per errorem quasi liber tutor datus sit, aliud dicendum est.  servus autem alienus pure inutiliter datur testamento tutor:  sed ita CUM LIBER ERIT utiliter datur.  proprius autem servus inutiliter eo modo datur tutor.  Furiosus vel minor viginti quinque annis tutor testamento datus tutor erit cum compos mentis aut maior viginti quinque annis fuerit factus.
     Ad certum tempus vel ex certo tempore vel sub condicione vel ante heredis institutionem posse dari tutorem non dubitatur.  Certae autem rei vel causae tutor dari non potest, quia personae, non causae vel rei datur.
     Si quis "filiabus" suis vel "filiis" tutores dederit, etiam postumae vel postumo videtur dedisse, quia filii vel filiae appellatione et postumus et postuma continentur.  quid, si nepotes sint, an appellatione filiorum et ipsis tutores dati sunt?  dicendam est, ut ipsis quoque dati videantur, si modo "liberos" dixit.  ceterum si "filios," non continebuntur:  aliter enim filii, aliter nepotes appellantur.  plane si "postumis" dederit, tam filii postumi quam ceteri liberi continebuntur.


LIB. I, TIT. XV.
DE LEGITIMA ADGNATORUM TUTELA.

     Quibus autem testamento tutor datus non sit his ex lege duodecim tabularum adgnati sunt tutores, qui vocantur legitimi.  Sunt autem adgnati per virilis sexus cognationem coniuncti, quasi a patre cognati, veluti frater eodem patre natus, fratris filius neposve ex eo, item patruus et patrui filius neposve ex eo.  at qui per feminini sexus personas cognatione iunguntur non sunt adgnati, sed alias naturali iure cognati. itaque amitae tuae filius non est tibi adgnatus, sed cognatus (et invicem scilicet tu illi eodem iure coniungeris), quia qui nascuntur patris non matris familiam sequuntur.  Quod autem lex ab intestato vocat ad tutelam adgnatos, non hanc habet significationem, si omnino non fecerit testamentum is qui poterat tutores dare, sed si quantum ad tutelam pertinet, intestatus decesserit.  quod tunc quoque accidere intellegitur, cum is qui datus est tutor, vivo testatore decesserit. Sed adgnationis quidem ius omnibus modis capitis deminutione plerumque perimitur:  nam adgnatio iuris est nomen.  cognationis vero ius non omnibus modis commutatur, quia civilis ratio civilia quidem iura corrumpere potest, naturalia vero non utique.


LIB. I, TIT. XVI.
DE CAPITIS MINUTIONE.

     Est autem capitis deminutio prioris status commutatio, eaque tribus modis accidit:  nam aut maxima est capitis deminutio aut minor, quam quidam mediam vocant, aut minima.
     Maxima est capitis deminutio, cum aliquis simul et civitatem et libertatem amittit.  quod accidit in his qui servi poenae efficiuntur atrocitate sententiae, vel liberti ut ingrati circa patronos condemnati, vel qui ad pretium participandum se venumdari passi sunt.
     Minor sive media est capitis deminutio, cum civitas quidem amittitur, libertas vero retinetur.  quod accidit ei cui aqua et igni interdictum fuerit, vel ei qui in insulam deportatus est.
     Minima capitis deminutio est, cum et civitas et libertas retinetur, sed status hominis commutatur.  quod accidit in his qui, cum sui iuris fuerunt, coeperunt alieno iuri subiecti esse, vel contra.  Servus autem manumissus capite non minuitur, quia nullum caput habuit.  Quibus autem dignitas magis quam status permutatur, capite non minuuntur:  et ideo senatu motos capite non minui constat.  Quod autem dictum est, manere cognationis ius et post capitis deminutionem, hoc ita est.  si minima capitis deminutio interveniat:  manet enim cognatio.  nam si maxima capitis deminutio incurrat, ius quoque cognationis perit, ut puta servitute alicuius cognati, et ne quidem, si manumissus fuerit, receipit cognationem.  sed et si in insulam deportatus quis sit, cognatio solvitur.
     Cum autem ad adgnatos tutela pertineat, non simul ad omnes pertinet, sed ad eos tantum qui proximiore gradu sunt, vel, si eiusdem gradus sint, ad omnes.


LIB. I, TIT. XVII.
DE LEGITIMA PATRONORUM TUTELA.

     Ex eadem lege duodecim tabularum libertorum et libertarum tutela ad patronos liberosque eorum pertinet, quae et ipsa legitima tutela vocatur:  non quia nominatim ea lege de hac tutela cavetur, sed quia perinde accepta est per interpretationem atque si verbis legis introducta esset.  eo enim ipso, quod hereditates libertorum libertarumque, si intestati decessissent, iusserat lex ad patronos liberosve eorum pertinere, crediderunt veteres, voluisse legem etiam tutelas ad eos pertinere, cum et adgnatos, quos ad hereditatem vocat, eosdem et tutores esse iussit et quia plerumque, ubi successionis est emolumentum, ibi et tutelae onus esse debet.  ideo autem diximus plerumque, quia, si a femina impubes manumittatur.  ipsa ad hereditatem vocatur, cum alius est tutor.


LIB. I, TIT. XVIII.
DE LEGITIMA PARENTUM TUTELA.

     Exemplo patronorum recepta est et alia tutela, quae et ipsa legitima vocatur.  nam si quis filium aut filiam, nepotem aut neptem ex filio, et deinceps, impuberes emancipaverit, legitimus eorum tutor erit.


LIB. I, TIT. XIX.
DE FIDUCIARIA TUTELA.

     Est et alia tutela, quae fiduciaria appellatur.  nam si parens filium vel filiam, nepotem vel neptem, et deinceps, impuberes manumiserit, legitimam nanciscitur eorum tutelam:  quo defuncto, si liberi virilis sexus extant, fiduciarii tutores filiorum suorum vel fratris vel sororis et ceterorum efficiuntur.  atqui patrono legitimo tutore mortuo, liberi quoque eius legitimi sunt tutores:  quoniam filius quidem defuncti, si non esset a vivo patre emancipatus, post obitum eius sui iuris efficeretur nec in fratrum potestatem recideret ideoque nec in tutelam, libertus autem si servus mansisset, utique eodem iure apud liberos domini post mortem eius futurus esset.  ita tamen ii ad tutelam vocantur, si perfectae aetatis sint.  quod nostra constitutio generaliter in omnibus tutelis et curationibus observari praecepit.


LIB. I, TIT. XX.
DE ATILIANO TUTORE, VEL EO QUI EX LEGE IULIA ET TITIA DABATUR.

     Si cui nullus omnino tutor fuerat, ei dabatur in urbe quidem Roma a praetore urbano et maiore parte tribunorum plebis tutor ex lege Atilia, in provinciis vero a praesidibus provinciarum ex lege Iulia et Titia.  Sed et si testamento tutor sub condicione aut die certo datus fuerat, quamdiu condicio aut dies pendebat, ex iisdem legibus tutor dari poterat.  item si pure datus fuerat, quamdiu nemo ex testamento heres existebat, tamdiu ex iisdem legibus tutor petendus erat, qui desinebat tutor esse, si condicio existeret aut dies veniret aut heres existeret.  Ab hostibus quoque tutore capto, ex his legibus tutor petebatur, qui desinebat esse tutor, si is qui captus erat in civitatem reversus fuerat:  nam reversus recipiebat tutelam iure postliminii.  Sed ex his legibus pupillis tutores desierunt dari, posteaquam primo consules pupillis utriusque sexus tutores ex inquisitione dare coeperunt, deinde praetores ex constitutionibus.  nam supra scriptis legibus neque de cautione a tutoribus exigenda rem salvam pupillis fore, neque de compellendis tutoribus ad tutelae administrationem quidquam cavetur.  Sed hoc iure utimur, ut Romae quidem praefectus urbis vel praetor secundum suam iurisdictionem, in provinciis autem praesides ex inquisitione tutores crearent, vel magistratus iussu praesidum, si non sint magnae pupilli facultates.  Nos autem per constitutionem nostram et huiusmodi difficultates hominum resecantes nec exspectata iussione praesidum, disposuimus, si facultas pupilli vel adulti usque ad quingentos solidos valeat, defensores civitatum (una cum eiusdem civitatis religiosissimo antistite vel apud alias publicas personas) vel magistratus, vel iuridicum Alexandrinae civitatis tutores vel curatores creare, legitima cautela secundum eiusdem constitutionis normam praestanda, videlicet eoram periculo qui eam accipiant.
     Impuberes autem in tutela esse naturali iure conveniens est, ut is qui perfectae aetatis non sit alterius tutela regatur.  Cum igitur pupillorum pupillarumque tutores negotia gerunt, post pubertatem tutelae iudicio rationem reddunt.


LIB. I, TIT. XXI.
DE AUCTORITATE TUTORUM.

     Auctoritas autem tutoris in quibusdam causis necessaria pupillis est, in quibusdam non est necessaria.  ut ecce si quid dari sibi stipulentur, non est necessaria tutoris auctoritas:  quod si aliis pupilli promittant, necessaria est:  namque placuit, meliorem quidem suam condicionem licere eis facere etiam sine tutoris auctoritate, deteriorem vero non aliter quam tutore auctore.  unde in his causis ex quibus mutuae obligationes nascuntur, in emptionibus venditionibus, locationibus conductionibus, mandatis, depositis, si tutoris auctoritas non interveniat, ipsi quidem qui cum his contrahunt obligantur, at invicem pupilli non obligantur.  Neque tamen hereditatem adire neque bonorum possessionem petere neque hereditatem ex fideicommisso suscipere aliter possunt nisi tutoris auctoritate, quamvis lucrosa sit neque ullum damnum habeat.  Tutor autem statim in ipso negotio praesens debet auctor fieri, si hoc pupillo prodesse existimaverit.  post tempus vero aut per epistulam interposita auctoritas nihil agit.  Si inter tutorem pupillumve iudicium agendum sit, quia ipse tutor in rem suam auctor esse non potest, non praetorius tutor, ut olim, constituitur, sed curator in locum eius datur, quo interveniente iudicium peragitur et eo peracto curator esse desinit.


LIB. I, TIT. XXII.
QUIBUS MODIS TUTELA FINITUR.

     Pupilli pupillaeque cum puberes esse coeperint, tutela liberantur.  pubertatem autem veteres quidem non solum ex annis, sed etiam ex habitu corporis in masculis aestimari volebant.  nostra autem maiestas dignum esse castitate temporum nostrorum bene putavit, quod in feminis et antiquis impudicum esse visum est, id est inspectionem habitudinis corporis, hoc etiam in masculos extendere:  et ideo sancta constitutione promulgata pubertatem in masculis post quartum decimum annum completum illico initium accipere disposuimus, antiquitatis normam in femininis personis bene positam suo ordine relinquentes, ut post duodecimum annum completum viripotentes esse credantur. Item finitur tutela, si adrogati sint adhuc impuberes vel deportati:  item si in servitutem pupillus redigatur, ut ingratus a patrono, vel ab hostibus fuerit captus.  Sed et si usque ad certam condicionem datus sit testamento, aeque evenit, ut desinat esse tutor existente condicione.  Simili modo finitur tutela morte vel tutorum vel pupillorum.  Sed et capitis deminutione tutoris, per quam libertas vel civitas eius amittitur, omnis tutela perit.  minima autem capitis deminutione tutoris, veluti si se in adoptionem dederit, legitima tantum tutela perit, ceterae non pereunt.  sed pupilli et pupillae capitis deminutio, licet minima sit, omnes tutelas tollit.  Praeterea qui ad certum tempus testamento dantur tutores, finito eo, deponunt tutelam.  Desinunt autem esse tutores, qui vel removentur a tutela ob id quod suspecti visi sunt, vel ex iusta causa sese excusant et onus administrandae tutelae deponunt secundum ea quae inferius proponemus.


LIB. I, TIT. XXIII.
DE CURATORIBUS.

     Masculi puberes et feminae viripotentes usque ad vicesimum quintum annum completum curatores accipiunt; qui licet puberes sint, adhuc tamen huius aetatis sunt, ut negotia sua tueri non possint.  Dantur autem curatores ab iisdem magistratibus a quibus et tutores.  sed curator testamento non datur, sed datus confirmatur decreto praetoris vel praesidis.  Item inviti adulescentes curatores non accipiunt praeterquam in litem:  curator enim et ad certam causam dari potest.  Furiosi quoque et prodigi, licet maiores viginti quinque annis sint, tamen in curatione sunt adgnatorum ex lege duodecim tabularum.  sed solent Romae praefectus urbis vel praetor et in provinciis praesides ex inquisitione eis dare curatores.  Sed et mente captis et surdis et mutis et qui morbo perpetuo laborant, quia rebus suis superesse non possunt, curatores dandi sunt.  Interdum autem et pupilli curatores accipiunt, ut puta si legitimus tutor non sit idoneus, quia habenti tutorem tutor dari non potest.  item si testamento datus tutor vel a praetore vel a praeside idoneus non sit ad administrationem nec tamen frandulenter negotia administrat, solet ei curator adiungi.  item in locum tutorum qui non in perpetuum sed ad tempus a tutela excusantur solent curatores dari.
     Quodsi tutor adversa valetudine vel alia necessitate impeditur, quo minus negotia pupilli administrare possit, et pupillus vel absit vel infans sit, quem velit actorem periculo ipsius praetor, vel qui provinciae praeerit, decreto constituet.


LIB. I, TIT. XXIV.
DE SATISDATIONE TUTORUM VEL CURATORUM.

     Ne tamen pupillorum pupillaramve et eorum qui quaeve in curatione sunt negotia a tutoribus curatoribusve consumantur vel deminuantur, curat praetor, ut et tutores et curatores eo nomine satisdent.  sed hoc non est perpetuum:  nam tutores testamento dati satisdare non coguntur, quia fides eorum et diligentia ab ipso testatore probata est:  item ex inquisitione tutores vel curatores dati satisdatione non onerantur, quia idonei electi sunt.  Sed et si ex testamento vel inquisitione duo pluresve dati fuerint, potest unus offerre satis de indemnitate pupilli vel adulescentis et contutori vel concuratori praeferri, ut solus administret, vel ut contutor satis offerens praeponatur ei et ipse solus administret.  itaque per se non potest petere satis a contutore vel concuratore suo, sed offerre debet, ut electionem det contutori suo, utrum velit satis accipere an satis dare.  quodsi nemo eorum satis offerat si quidem adscriptum fuerit a testatore, quis gerat, ille gerere debet:  quodsi non fuerit adscriptum, quem maior pars elegerit, ipse gerere debet, ut edicto praetoris cavetur.  sin autem ipsi tutores dissenserint circa eligendum eum vel eos qui gerere debent, praetor partes suas interponere debet.  idem et in pluribus ex inquisitione datis probandum est, id est ut maior pars eligere possit, per quem administratio fieret.
     Sciendum autem est, non solum tutores vel curatores pupillis et adultis ceterisque personis ex administratione teneri, sed etiam in eos qui satisdationem accipiunt subsidiariam actionem esse, quae ultimum eis praesidium possit afferre.  subsidiaria autem actio datur in eos qui vel omnino a tutoribus vel curatoribus satisdari non curaverint aut non idonee passi essent caveri.  quae quidem tam ex prudentium responsis quam ex constitutionibus imperialibus et in heredes eorum extenditur.  Quibus constitutionibus et illud exprimitur, ut, nisi caveant tutores vel curatores, pignoribus captis coerceantur.  Neque autem praefectus urbis neque praetor neque praeses provinciae neque quis alius cui tutores dandi ius est, hac actione tenebitur:  sed hi tantummodo qui satisdationem exigere solent.


LIB. I, TIT. XXV.
DE EXCUSATIONIBUS TUTORUM VEL CURATORUM.

     Excusantur autem tutores vel curatores variis ex causis:  plerumque autem propter liberos, sive in potestate sint sive emancipati.  si enim tres liberos quis superstites Romae habeat vel in Italia quattuor vel in provinciis quinque, a tutela vel cura possunt excusari exemplo ceterorum munerum:  nam et tutelam et curam placuit publicum munus esse.  sed adoptivi liberi non prosunt, in adoptionem autem dati naturali patri prosunt.  item nepotes ex filio prosunt, ut in locum patris succedant:  ex filia non prosunt.  filii autem superstites tantum ad tutelae vel curae muneris excusationem prosunt:  defuncti non prosunt.  sed si in bello amissi sunt, quaesitum est, an prosint.  et constat, eos solos prodesse qui in acie amittuntur:  hi enim, quia pro re publica ceciderunt, in perpetuum per gloriam vivere intelleguntur.  Item divus Marcus in semestribus rescripsit, eum qui res fisci administrat a tutela vel cura, quamdiu administrat, excusari posse.  Item qui rei publicae causa absunt, a tutela et cura excusantur.  sed et si fuerunt tutores vel curatores, deinde rei publicae causa abesse coeperunt, a tutela et cura excusantur, quatenus rei publicae causa absunt, et interea curator loco eorum datur.  qui si reversi fuerint, recipiunt onus tutelae nec anni habent vacationem, ut Papinianus responsorum libro quinto scripsit:  nam hoc spatium habent ad novas tutelas vocati.  Et qui potestatem aliquam habent excusare se possunt, ut divus Marcus rescripsit, sed coeptam tutelam deserere non possunt.  Item propter litem, quam cum pupillo vel adulto tutor vel curator habet, excusare se nemo potest:  nisi forte de omnibus bonis vel hereditate controversia sit.  Item tria onera tutelae non affectatae vel curae praestant vacationem, quamdiu administrantur:  ut tamen plurium pupillorum tutela vel cura eorundem bonorum, veluti fratrum, pro una computetur.  Sed et propter paupertatem excusationem tribui tam divi fratres quam per se divus Marcus rescripsit, si quis imparem se oneri iniuncto possit docere.  Item propter adversam valetudinem, propter quam nec suis quidem negotiis interesse potest, excusatio locum habet.  Similiter eum qui litteras nesciret excusandum esse divus Pius rescripsit:  quamvis et imperiti litterarum possunt ad administrationem negotiorum sufficere.  Item si propter inimicitiam aliquem testamento tutorem pater dederit, hoc ipsum praestat ei excusationem:  sicut per contrarium non excusantur qui se tutelam patri pupillorum administraturos promiserunt.  Non esse autem admittendam excusationem eius qui hoc solo utitur, quod ignotus patri pupillorum sit, divi fratres rescripserunt.  Inimicitiae, quas quis cum patre pupillorum vel adultorum exercuit, si capitales fuerunt nec reconciliatio intervenit, a tutela solent excusare.  Item si quis status controversiam a pupillorum patre passus est, excusatur a tutela.  Item maior septuaginta annis a tutela vel cura se potest excusare.  minores autem viginti et quinque annis olim quidem excusabantur:  a nostra autem constitutione prohibentur ad tutelam vel curam aspirare, adeo ut nec excusatione opus fiat.  qua constitutione cavetur, ut nec pupillus ad legitimam tutelam vocetur nec adultus:  cum erat incivile, eos qui alieno auxilio in rebus suis administrandis egere noscuntur et sub aliis reguntur, aliorum tutelam vel curam subire.  Idem et in milite observandum est, ut nec volens ad tutelae munus admittatur.  Item Romae grammatici, rhetores et medici et qui in patria sua id exercent et intra numerum sunt, a tutela vel cura habent vacationem.
     Qui autem se vult excusare, si plures habeat excusationes et de quibusdam non probaverit, aliis uti intra tempora non prohibetur.  qui excusare se volunt, non appellant:  sed intra dies quinquaginta continuos, ex quo cognoverunt, excusare se debent (cuiuscumque generis sunt, id est qualitercumque dati fuerint tutores), si intra centesimum lapidem sunt ab eo loco ubi tutores dati sunt:  si vero ultra centesimum habitant, dinumeratione facta viginti millium diurnorum et amplius triginta dierum.  quod tamen, ut Scaevola dicebat, sic debet computari, ne minus sint quam quinquaginta dies.  Datus autem tutor ad universum patrimonium datus esse creditur.  Qui tutelam alicuius gessit, invitus curator eiusdem fieri non compellitur, in tantum ut, licet pater qui testamento tutorem dederit adiecit, se eundem curatorem dare, tamen invitum eum curam suscipere non cogendum, divi Severus et Antoninus rescripserunt.  Iidem rescripserunt, maritum uxori suae curatorem datum excusare se posse, licet se immisceat.  Si quis autem falsis allegationibus excusationem tutelae meruit, non est liberatus onere tutelae.


LIB. I, TIT. XXVI.
DE SUSPECTIS TUTORIBUS ET CURATORIBUS.

     Sciendum est suspecti crimen e lege duodecim tabularum descendere.  Datum est autem ius removendi suspectos tutores Romae praetori et in provinciis praesidibus earum et legato proconsulis.  Ostendimus, qui possunt de suspecto cognoscere:  nunc videamus, qui suspecti fieri possunt.  et quidem omnes tutores possunt, sive testamentarii sint sive alterius generis tutores.  quare et si legitimus sit tutor, accusari poterit.  quid si patronus?  adhuc idem erit dicendum:  dummodo meminerimus, famae patroni parcendum, licet ut suspectus remotus fuerit.  Consequens est ut videamus, qui possint suspectos postulare.  et sciendum est, quasi publicam esse hanc actionem, hoc est omnibus patere.  quin immo et mulieres admittuntur ex rescripto divorum Severi et Antonini, sed hae solae, quae pietatis necessitudine ductae ad hoc procedunt, ut puta mater:  nutrix quoque et avia possunt, potest et soror:  sed et si qua mulier fuerit, cuius praetor propensam in pietatem mentem intellexerit, non sexus verecundiam egredientem sed pietate productam, non continere iniuriam pupillorum, admittit eam ad accusationem.  Impuberes non possunt tutores suos suspectos postulare:  puberes autem curatores suos ex consilio necessariorum suspectos possunt arguere:  et ita divi Severus et Antoninus rescripserunt.  Suspectus est autem et qui non ex fide tutelam gerit, licet solvendo est, ut Iulianus quoque scripsit.  sed et antequam incipiat gerere tutelam tutor, posse eum quasi suspectum removeri, idem Iulianus scripsit, et secundum eum constitutum est.  Suspectus autem remotus, si quidem ob dolum, famosus est:  si ob culpam, non aeque.  Si quis autem suspectus postulatur, quoad cognitio finiatur interdicitur ei administratio, ut Papiniano visum est.  Sed si suspecti cognitio suscepta fuerit posteaque tutor vel curator decesserit, extinguitur cognitio suspecti.  Si quis tutor copiam sui non faciat ut alimenta pupillo decernantur, cavetur epistula divorum Severi et Antonini.  ut in possessionem bonorum eius pupillus mittatur:  et quae mora deteriora futura sunt, dato curatore distrahi iubentur.  ergo ut suspectus romoveri poterit qui non praestat alimenta.  Sed si quis praesens negat propter inopiam alimenta posse decerni, si hoc per mendacium dicat, remittendum eum esse ad praefectum urbis puniendum placuit, sicut ille remittitur qui data pecunia ministerium tutelae redemit.  Libertus quoque, si fraudulenter gessisse tutelam filiorum vel nepotum patroni probetur, ad praefectum urbis remittitur puniendus.  Novissime sciendum est, eos qui frandulenter tutelam vel curam administrant, etiamsi satis offerent, removendos a tutela, quia satisdatio propositum tutoris malevolum non mutat, sed diutius grassandi in re familiari facultatem praestat.  Suspectum enim eum putamus qui moribus talis est ut suspectus sit:  enimvero tutor vel curator, quamvis pauper est, fidelis tamen et diligens, removendus non est quasi suspectus.



Ius RomanumJustinianThe Latin LibraryThe Classics Page