OMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS IUSTINIANI IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI DIGESTORUM SEU PANDECTARUM

Liber Quintus

Dig.5.2.0. De inofficioso testamento.
Dig.5.3.0. De hereditatis petitione.
Dig.5.4.0. Si pars hereditatis petatur.
Dig.5.5.0. De possessoria hereditatis petitione.
Dig.5.6.0. De fideicommissaria hereditatis petitione.


Dig.5.1.0.R rubrica: de iudiciis: ubi quisque agere vel conveniri debeat.


Dig.5.1.1

Ulpianus 2 ad ed.

Si se subiciant aliqui iurisdictioni et consentiant, inter consentientes cuiusvis iudicis, qui tribunali praeest vel aliam iurisdictionem habet, est iurisdictio.


Dig.5.1.2pr.

Ulpianus 3 ad ed.

Consensisse autem videntur, qui sciant se non esse subiectos iurisdictioni eius et in eum consentiant. ceterum si putent eius iurisdictionem esse, non erit eius iurisdictio: error enim litigatorum, ut iulianus quoque libro primo digestorum scribit, non habet consensum. aut si putaverunt alium esse praetorem pro alio, aeque error non dedit iurisdictionem. aut si, cum restitisset quivis ex litigatoribus, viribus praeturae compulsus est, nulla iurisdictio est.


Dig.5.1.2.1

Ulpianus 3 ad ed.

Convenire autem utrum inter privatos sufficit an vero etiam ipsius praetoris consensus necessarius est? lex iulia iudiciorum ait " quo minus inter privatos conveniat": sufficit ergo privatorum consensus. proinde si privati consentiant, praetor autem ignoret consentire et putet suam iurisdictionem, an legi satisfactum sit, videndum est: et puto posse defendi eius esse iurisdictionem.


Dig.5.1.2.2

Ulpianus 3 ad ed.

Si et iudex ad tempus datus et omnes litigatores consentiant: nisi specialiter principali iussione prorogatio fuerit inhibita, possunt tempora, intra quae iussus est litem dirimere, prorogari.


Dig.5.1.2.3

Ulpianus 3 ad ed.

Legatis in eo quod ante legationem contraxerunt, item his qui testimonii causa evocati sunt vel si qui iudicandi causa arcessiti sunt vel in provinciam destinati, revocandi domum suam ius datur. eo quoque qui ipse provocavit non imponitur necessitas intra tempora provocationis exercendae romae vel alio loco ubi provocatio exercetur aliis pulsantibus respondere: nam celsus huic etiam domus revocationem dandam ait, quoniam ob aliam causam venerit: haec celsi sententia et rationabilis est. nam et divus pius plotio celsiano rescripsit eum, qui tutelae reddendae causa romam erat a se evocatus, alterius tutelae causa, cuius causa non erat evocatus, non debere compelli iudicium suscipere. idem claudio flaviano rescripsit minorem viginti quinque annis, qui desiderarat in integrum restitui adversus asinianum, qui alterius negotii causa venerat, non esse romae audiendum.


Dig.5.1.2.4

Ulpianus 3 ad ed.

Omnes autem isti domum revocant, si non ibi contraxerunt, ubi conveniuntur. ceterum si contraxerunt ibi, revocandi ius non habent: exceptis legatis, qui licet ibi contraxerunt, dummodo ante legationem contraxerunt, non compelluntur se romae defendere, quamdiu legationis causa hic demorantur. quod et iulianus scribit et divus pius rescripsit. plane si perfecta legatione subsistant, conveniendos eos divus pius rescripsit.


Dig.5.1.2.5

Ulpianus 3 ad ed.

Item si extra provinciam suam contraxerunt, licet non in italia, quaestionis est, an romae conveniri possint. et Marcellus in eo solo privilegio eos uti domum revocandi, quod in civitate sua vel certe intra provinciam contraxerunt: quod est verum. sed et si agant, compelluntur se adversus omnes defendere: non tamen si iniuriam suam persequantur vel furtum vel damnum quod nunc passi sunt: alioquin, ut et iulianus eleganter ait, aut impune contumeliis et damnis adficientur aut erit in potestate cuiusque pulsando eos subicere ipsos iurisdictioni, dum se vindicant.


Dig.5.1.2.6

Ulpianus 3 ad ed.

Sed si dubitetur, utrum in ea quis causa sit, ut domum revocare possit, nec ne, ipse praetor debet causa cognita statuere. quod si constiterit in ea eum esse causa, ut domum revocet, debebit cavere in iudicio sisti, statuente praetore in quem diem promittat. sed utrum nuda cautione an satisdato, Marcellus dubitat: mihi videtur sola promissione, quod et mela scribit: alioquin compelletur iudicium accipere quam invenire eos qui satis pro eo dent.


Dig.5.1.2.7

Ulpianus 3 ad ed.

In omnibus autem, in quibus protelatur admonitio, hoc procedere sine temporali damno creditorum oportet.


Dig.5.1.2.8

Ulpianus 3 ad ed.

His datur multae dicendae ius, quibus publice iudicium est, et non aliis: nisi hoc specialiter eis permissum est.


Dig.5.1.3

Ulpianus 4 ad ed.

Non videtur frustrandae actionis causa latitare, qui praesens suscipere iudicium non compellitur.


Dig.5.1.4

Gaius 1 ad ed. provinc.

Lis nulla nobis esse potest cum eo quem in potestate habemus, nisi ex castrensi peculio.


Dig.5.1.5

Ulpianus 5 ad ed.

Si quis ex aliena iurisdictione ad praetorem vocetur, debet venire, ut et pomponius et vindius scripserunt: praetoris est enim aestimare, an sua sit iurisdictio, vocati autem non contemnere auctoritatem praetoris: nam et legati ceterique qui revocandi domum ius habent in ea sunt causa, ut in ius vocati veniant privilegia sua allegaturi.


Dig.5.1.6

Ulpianus 6 ad ed.

Caecus iudicandi officio fungitur.


Dig.5.1.7

Ulpianus 7 ad ed.

Si quis, posteaquam in ius vocatus est, miles vel alterius fori esse coeperit, in ea causa ius revocandi forum non habebit quasi praeventus.


Dig.5.1.8

Gaius 2 ad ed. provinc.

Si quis in legatione constituerit quod ante legationem debuerit, non cogi eum ibi iudicium pati ubi constituerit.


Dig.5.1.9

Ulpianus 9 ad ed.

Insulae italiae pars italiae sunt et cuiusque provinciae.


Dig.5.1.10

Ulpianus 10 ad ed.

Destitisse is ^ ^ videtur non qui distulit, sed qui liti renuntiavit in totum: desistere enim est de negotio abstinere, quod calumniandi animo instituerat. plane si quis cognita rei veritate suum negotium deseruerit nolens in lite improba perseverare, quam calumniae causa non instituerat, is destitisse non videtur.


Dig.5.1.11

Ulpianus 12 ad ed.

Si a me fuerit adrogatus qui mecum erat litem contestatus vel cum quo ego: solvi iudicium Marcellus libro tertio digestorum scribit, quoniam nec ab initio inter nos potuit consistere.


Dig.5.1.12pr.

Paulus 17 ad ed.

Cum praetor unum ex pluribus iudicare vetat, ceteris id committere videtur.


Dig.5.1.12.1

Paulus 17 ad ed.

Iudicem dare possunt, quibus hoc lege vel constitutione vel senatus consulto conceditur. lege, sicut proconsuli. is quoque cui mandata est iurisdictio iudicem dare potest: ut sunt legati proconsulum. item hi quibus id more concessum est propter vim imperii, sicut praefectus urbi ceterique romae magistratus.


Dig.5.1.12.2

Paulus 17 ad ed.

Non autem omnes iudices dari possunt ab his qui iudicis dandi ius habent: quidam enim lege impediuntur ne iudices sint, quidam natura, quidam moribus. natura, ut surdus mutus: et perpetuo furiosus et impubes, quia iudicio carent. lege impeditur, qui senatu motus est. moribus feminae et servi, non quia non habent iudicium, sed quia receptum est, ut civilibus officiis non fungantur.


Dig.5.1.12.3

Paulus 17 ad ed.

Qui possunt esse iudices, nihil interest in potestate an sui iuris sint.


Dig.5.1.13

Gaius 7 ad ed. provinc.

In tribus istis iudiciis familiae erciscundae, communi dividundo et finium regundorum quaeritur quis actor intellegatur, quia par causa omnium videtur. sed magis placuit eum videri actorem qui ad iudicium provocasset.


Dig.5.1.14

Ulpianus 2 disp.

Sed cum ambo ad iudicium provocant, sorte res discerni solet.


Dig.5.1.15pr.

Ulpianus 21 ad ed.

Filius familias iudex si litem suam faciat, in tantam quantitatem tenetur, quae tunc in peculio fuit, cum sententiam dicebat.


Dig.5.1.15.1

Ulpianus 21 ad ed.

Iudex tunc litem suam facere intellegitur, cum dolo malo in fraudem legis sententiam dixerit ( dolo malo autem videtur hoc facere, si evidens arguatur eius vel gratia vel inimicitia vel etiam sordes), ut veram aestimationem litis praestare cogatur.


Dig.5.1.16

Ulpianus 5 ad ed.

Iulianus autem in heredem iudicis, qui litem suam fecit, putat actionem competere: quae sententia vera non est et a multis notata est.


Dig.5.1.17

Ulpianus 22 ad ed.

Iulianus ait, si alter ex litigatoribus iudicem solum heredem vel ex parte fecerit, alius iudex necessario sumendus est, quia iniquum est aliquem suae rei iudicem fieri.


Dig.5.1.18pr.

Ulpianus 23 ad ed.

Si longius spatium intercessurum erit, quo minus iudex datus operam possit dare, mutari eum iubet praetor: hoc est si forte occupatio aliqua iudicem non patiatur operam iudicio dare, incidente infirmitate vel necessaria profectione vel rei suae familiaris periculo.


Dig.5.1.18.1

Ulpianus 23 ad ed.

Si filius familias ex aliqua noxa, ex qua patri actio competit, velit experiri, ita demum permittimus ei agere, si non sit qui patris nomine agat. nam et iuliano placet, si filius familias legationis vel studiorum gratia aberit et vel furtum vel damnum iniuria passus sit: posse eum utili iudicio agere, ne dum pater exspectatur impunita sint maleficia, quia pater venturus non est vel dum venit, se subtrahit is qui noxam commisit. unde ego semper probavi, ut, si res non ex maleficio veniat, sed ex contractu, debeat filius agere utili iudicio, forte depositum repetens vel mandati agens vel pecuniam quam credidit petens, si forte pater in provincia sit, ipse autem forte romae vel studiorum causa vel alia iusta ex causa agat: ne, si ei non dederimus actionem, futurum sit, ut impune fraudem patiatur et egestate romae laboret viaticulo suo non recepto, quod ad sumptum pater ei destinaverat. et finge senatorem esse filium familias qui patrem habet in provincia, nonne augetur utilitas per dignitatem?


Dig.5.1.19pr.

Ulpianus 60 ad ed.

Heres absens ibi defendendus est, ubi defunctus debuit, et conveniendus, si ibi inveniatur, nulloque suo proprio privilegio excusatur.


Dig.5.1.19.1

Ulpianus 60 ad ed.

Si quis tutelam vel curam vel negotia vel argentariam vel quid aliud, unde obligatio oritur, certo loci administravit: etsi ibi domicilium non habuit, ibi se debebit defendere et, si non defendat neque ibi domicilium habeat, bona possideri patietur.


Dig.5.1.19.2

Ulpianus 60 ad ed.

Proinde et si merces vendidit certo loci vel disposuit vel comparavit: videtur, nisi alio loci ut defenderet convenit, ibidem se defendere. numquid dicimus eum, qui a mercatore quid comparavit advena, vel ei vendidit quem scit inde confestim profecturum, non oportet ibi bona possideri, sed domicilium sequi eius? at si quis ab eo qui tabernam vel officinam certo loci conductam habuit, in ea causa est ut illic conveniatur: quod magis habet rationem. nam ubi sic venit ut confestim discedat, quasi a viatore emptis, vel eo qui transvehebatur, vel eo qui paraplei, emit: durissimum est, quotquot locis quis navigans vel iter faciens delatus est, tot locis se defendi. at si quo constitit, non dico iure domicilii, sed tabernulam pergulam horreum armarium officinam conduxit ibique distraxit egit: defendere se eo loci debebit.


Dig.5.1.19.3

Ulpianus 60 ad ed.

Apud labeonem quaeritur, si homo provincialis servum institorem vendendarum mercium gratia romae habeat: quod cum eo servo contractum est, ita habendum atque si cum domino contractum sit: quare ibi se debebit defendere.


Dig.5.1.19.4

Ulpianus 60 ad ed.

Illud sciendum est eum, qui ita fuit obligatus ut in italia solveret, si in provincia habuit domicilium, utrubique posse conveniri et hic et ibi: et ita et iuliano et multis aliis videtur.


Dig.5.1.20

Paulus 58 ad ed.

Omnem obligationem pro contractu habendam existimandum est, ut ubicumque aliquis obligetur, et contrahi videatur, quamvis non ex crediti causa debeatur.


Dig.5.1.21

Ulpianus 70 ad ed.

Si debitori meo velim actionem edere, probandum erit, si fateatur se debere paratumque dicat solvere, audiendum eum, dandumque diem cum competenti cautela ad solvendam pecuniam: neque enim magnum damnum est in mora modici temporis. modicum autem tempus hic intellegendum est, quod post condemnationem reis indultum est.


Dig.5.1.22

Paulus 3 ad plaut.

Qui non cogitur in aliquo loco iudicium pati, si ipse ibi agat, cogitur excipere actiones et ad eundem iudicem mitti.


Dig.5.1.23

Paulus 7 ad plaut.

Non potest videri in iudicium venisse id quod post iudicium acceptum accidisset: ideoque alia interpellatione opus est.


Dig.5.1.24pr.

Paulus 17 ad plaut.

Non alias in eos, quos princeps evocavit, romae competit actio, quam si hoc tempore contraxerint.


Dig.5.1.24.1

Paulus 17 ad plaut.

Legati ex delictis in legatione commissis coguntur iudicium romae pati, sive ipsi admiserunt sive servi eorum.


Dig.5.1.24.2

Paulus 17 ad plaut.

Sed si postulatur in rem actio adversus legatum, numquid danda sit, quoniam ex praesenti possessione haec actio est? cassius respondit sic servandum, ut si subducatur ministerium ei, non sit concedenda actio, si vero ex multis servis de uno agatur, non sit inhibenda: iulianus sine distinctione denegandam actionem: merito: ideo enim non datur actio, ne ab officio suscepto legationis avocetur.


Dig.5.1.25

Iulianus 1 dig.

Si legationis tempore quis servum vel aliam rem emerit aut ex alia causa possidere coeperit, non inique cogetur eius nomine iudicium accipere: aliter enim potestas dabitur legatis sub hac specie res alienas domum auferendi.


Dig.5.1.26

Paulus 17 ad plaut.

De eo autem qui adiit hereditatem cassius scribit, quamvis romae adierit hereditatem, non competere in eum actionem, ne impediatur legatio, et hoc verum est. sed nec legatariis datur actio, sed nisi satisdet, mittuntur in possessionem rerum hereditariarum: quod et in hereditariis creditoribus dicendum est.


Dig.5.1.27

Iulianus 1 dig.

Quid enim prohibet legatum publico munere fungi et actorem custodiae causa in possessione rerum hereditariarum esse?


Dig.5.1.28pr.

Paulus 17 ad plaut.

Sed et si restituatur ei hereditas ex trebelliano, actio in eum non dabitur, sive sponte sive coactus heres eam adierit: commodius enim est reddi quidem ei hereditatem, perinde autem habendum, ac si ipse adisset hereditatem.


Dig.5.1.28.1

Paulus 17 ad plaut.

Contra si legatus tempore legationis adierit et restituerit, datur in fideicommissarium actio, nec exceptio trebelliani obstat ex persona legati, quia hoc legati personale beneficium est.


Dig.5.1.28.2

Paulus 17 ad plaut.

Ex quibus autem causis non cogitur legatus iudicium accipere, nec iurare cogendus est se dare non oportere, quia hoc iusiurandum in locum litis contestatae succedit.


Dig.5.1.28.3

Paulus 17 ad plaut.

Aedium nomine legatus damni infecti promittere debet aut vicinum admittere in possessionem.


Dig.5.1.28.4

Paulus 17 ad plaut.

Sed et si dies actionis exitura erit, causa cognita adversus eum iudicium praetor dare debet, ut lis contestetur ita, ut in provinciam transferatur.


Dig.5.1.28.5

Paulus 17 ad plaut.

Si pater familias mortuus esset relicto uno filio et uxore praegnate, non recte filius a debitoribus partem dimidiam crediti petere potest, quamvis postea unus filius natus sit, quia poterant plures nasci: cum per rerum naturam certum fuerit unum nasci. sed sabinus cassius partem quartam peti debuisse, quia incertum esset an tres nascerentur: nec rerum naturam intuendam, in qua omnia certa essent, cum futura utique fierent, sed nostram inscientiam aspici debere.


Dig.5.1.29

Paulus 8 ad plaut.

Qui appellat prior, agit.


Dig.5.1.30

Marcellus 1 dig.

Ubi acceptum est semel iudicium, ibi et finem accipere debet.


Dig.5.1.31

Celsus 27 dig.

Si petitor plures heredes reliquerit unusque eorum iudicio egerit, non erit verum totam rem quae in priore iudicio fuerit deductam esse: nec enim quisquam alienam actionem in iudicium invito coherede perducere potest.


Dig.5.1.32

Ulpianus 1 de off. cons.

Si iudex, cui certa tempora praestita erant, decesserit et alius in locum eius datus fuerit, tanta ex integro tempora in persona eius praestituta intellegemus, quamvis magistratus nominatim hoc in sequentis datione non expresserit: ita tamen ut legitimum tempus non excedat.


Dig.5.1.33

Modestinus 3 reg.

Non videtur in iudicem consensisse, qui edi sibi genus apud eundem iudicem desiderat actionis.


Dig.5.1.34

Iavolenus 15 ex cass.

Si is qui romae iudicium acceperat decessit, heres eius quamvis domicilium trans mare habet, romae tamen defendi debet, quia succedit in eius locum, a quo heres relictus est.


Dig.5.1.35

Iavolenus 10 epist.

Non quemadmodum fideiussoris obligatio in pendenti potest esse et vel in futurum concipi, ita iudicium in pendenti potest esse vel de his rebus quae postea in obligationem adventurae sunt. nam neminem puto dubitaturum, quin fideiussor ante obligationem rei accipi possit: iudicium vero, antequam aliquid debeatur, non posse.


Dig.5.1.36pr.

Callistratus 1 cogn.

Interdum ex iustis causis et ex certis personis sustinendae sunt cognitiones: veluti si instrumenta litis apud eos esse dicantur qui rei publicae causa aberunt: idque divi fratres in haec verba rescripserunt. humanum est propter fortuitos casus dilationem accipi, veluti quod pater litigator filium vel filiam vel uxor virum vel filius parentem amiserit, et in similibus causis cognitionem ad aliquem modum sustineri.


Dig.5.1.36.1

Callistratus 1 cogn.

Senator si negotiis alienis se optulerit in provincia, non debet iudicium recusare negotiorum gestorum, sed actionem eum excipere oportere iulianus respondit, cum sua sponte sibi hanc obligationem contraxerit.


Dig.5.1.37

Callistratus 5 cogn.

Si de vi et possessione quaeratur, prius cognoscendum de vi quam de proprietate rei divus hadrianus tw koinw twn vessalwn graece rescripsit.


Dig.5.1.38

Licinius 4 reg.

Quod legatur, si quidem per personalem actionem exigetur, ibi dari debet ubi est, nisi si dolo malo heredis subductum fuerit: tunc enim ibi dari debet ubi petitur. praeterea quod pondere aut numero aut mensura continetur, ibi dari debet ubi petitur, nisi si adiectum fuerit " centum modios ex illo horreo" aut " vini amphoras ex illo dolio". si autem per in rem actionem legatum petetur, etiam ibi peti debet ubi res est. et si mobilis sit res, ad exhibendum agi cum herede poterit, ut exhibeat rem: sic enim vindicari a legatario poterit.


Dig.5.1.39pr.

Papinianus 3 quaest.

Cum furiosus iudex addicitur, non ideo minus iudicium erit, quod hodie non potest iudicare: ut scilicet suae mentis effectus quod sententiae dixerit, ratum sit: neque enim in addicendo praesentia vel scientia iudicis necessaria est.


Dig.5.1.39.1

Papinianus 3 quaest.

Qui legationis causa romam venit, ex qualibet causa fideiubere potest, cum privilegio suo, cum sit in italia contractum, uti non potest.


Dig.5.1.40pr.

Papinianus 4 quaest.

Non quidquid iudicis potestati permittitur, id subicitur iuris necessitati.


Dig.5.1.40.1

Papinianus 4 quaest.

Iudex si quid adversus legis praeceptum in iudicando dolo malo praetermiserit, legem offendit.


Dig.5.1.41

Papinianus 11 quaest.

In omnibus bonae fidei iudicis, cum nondum dies praestandae pecuniae venit, si agat aliquis ad interponendam cautionem, ex iusta causa condemnatio fit.


Dig.5.1.42

Papinianus 24 quaest.

Si uxor a legato romae diverterit, dotis nomine defendendum romae virum responsum est.


Dig.5.1.43

Papinianus 27 quaest.

Eum, qui insulam capuae fieri certo tempore stipulatus est, eo finito quocumque loco agere posse in id quod interest constat.


Dig.5.1.44pr.

Papinianus 2 resp.

Non idcirco iudicis officium impeditur, quod quidam ex tutoribus post litem adversus omnes inchoatam rei publicae causa abesse coeperunt, cum praesentium et eorum qui non defenduntur administratio discerni et aestimari possit.


Dig.5.1.44.1

Papinianus 2 resp.

Cum postea servus apparuit, cuius nomine per procuratorem fuerat actum, absolvi debitorem oportet: quae res domino quandoque propriam litem inferenti non obstabit.


Dig.5.1.45pr.

Papinianus 3 resp.

Argentarium ubi contractum est conveniri oportet nec in hoc dilationem nisi ex iusta causa dari, ut ex provincia codices adferantur. idem in actione tutelae placuit.


Dig.5.1.45.1

Papinianus 3 resp.

Nomine puellae tutoribus in provincia condemnatis curatores puellae iudicatum romae facere coguntur, ubi mutuam pecuniam mater accepit, cui filia heres extitit.


Dig.5.1.46

Paulus 2 quaest.

Iudex datus in eodem officio permanet, licet furere coeperit, quia recte ab initio iudex addictus est: sed iudicandi necessitatem morbus sonticus remittit. ergo mutari debet.


Dig.5.1.47

Callistratus 1 quaest.

Observandum est, ne is iudex detur quem altera pars nominatim petat: id enim iniqui exempli esse divus hadrianus rescripsit: nisi hoc specialiter a principe ad verecundiam petiti iudicis respiciente permittetur.


Dig.5.1.48

Paulus 2 resp.

Pars litterarum divi hadriani: tous arxontas en hw arxousin eniautw myte eisienai dikyn idian myte diwkontwn myte feugontwn, myte peri hwn epitropoi y kouratores eien krinetwsan. epeidan de ecyky hy arxy, kai autois pros tous feugontas kai tois feugousi pros autous eisagwgimous einai tas dikas.


Dig.5.1.49pr.

Paulus 3 resp.

Venditor ab emptore denuntiatus, ut eum evictionis nomine defenderet, dicit se privilegium habere sui iudicis: quaeritur, an possit litem ab eo iudice, apud quem res inter petitorem et emptorem coepta est, ad suum iudicem revocare. paulus respondit venditorem emptoris iudicem sequi solere.


Dig.5.1.49.1

Paulus 3 resp.

Iudices a praeside dati solent etiam in tempus successorum eius durare et cogi pronuntiare easque sententias servari. in eundem sensum etiam scaevola respondit.


Dig.5.1.50pr.

Ulpianus 6 fideic.

Si fideicommissum ab aliquo petatur isque dicat alibi esse maiorem partem hereditatis, non erit ad praestationem compellendus: et ita multis constitutionibus cavetur, ut ibi petatur fideicommissum, ubi maior pars hereditatis est: nisi si probetur eo loco voluisse testatorem fideicommissum praestari, ubi petitur.


Dig.5.1.50.1

Ulpianus 6 fideic.

Tractatum est de aere alieno: si in ea provincia, ubi fideicommissum petitur, plus esset aeris alieni, an quasi maior pars alibi esset, praescriptio locum haberet. sed et hic placuit nihil facere aeris alieni nomen, cum non loci sit aes alienum, sed universarum facultatium: aes enim alienum patrimonium totum imminuere constitit, non certi loci facultates. quid tamen si forte certis oneribus destinatum sit id patrimonium, ut puta alimentis praestandis quae romae praestari pater familias iusserat, vel tributis vel quibusdam aliis inexcusabilibus oneribus, an possit praescriptio locum habere? hic putem iustius dici locum habere.


Dig.5.1.50.2

Ulpianus 6 fideic.

Sed et rescriptum est, ut illic fideicommissum petatur, ubi domicilium heres habet. quotiens autem coepit quis fideicommissum solvere, non potest hac praescriptione uti,


Dig.5.1.51

Marcianus 8 inst.

Quamvis ad eum hereditas fuerit devoluta qui domicilium in provincia habet. sed et divi severus et antoninus rescripserunt, si consenserit fideicommissarius alio loco dare, necesse habere secundum consensum dare ubi consenserit.


Dig.5.1.52pr.

Ulpianus 6 fideic.

Sed et si suscepit actionem fideicommissi et aliis defensionibus usus hanc omisit, postea, quamvis ante sententiam, reverti ad hanc defensionem non potest.


Dig.5.1.52.1

Ulpianus 6 fideic.

Si libertis suis tesseras frumentarias emi voluerit, quamvis maior pars hereditatis in provincia sit, tamen romae debere fideicommissum solvi dicendum est, cum apparet id testatorem sensisse ex genere comparationis.


Dig.5.1.52.2

Ulpianus 6 fideic.

Sed et si proponas quibusdam clarissimis viris argenti vel auri pondo relicta et sit sufficiens ad huiusmodi fideicommissa romae patrimonium: licet maior pars totius patrimonii in provincia sit, dici oportet romae esse praestandum: nec enim verisimile est testatorem, qui honorem habitum voluit his quibus reliquit tam modica fideicommissa, in provincia praestari voluisse.


Dig.5.1.52.3

Ulpianus 6 fideic.

Si ea res quae per fideicommissum relicta est eo loci sit, dicendum est non debere praescribi ei qui petit, quasi maior pars hereditatis alibi sit.


Dig.5.1.52.4

Ulpianus 6 fideic.

Sed si non fideicommissum petatur eo loci, sed fideicommisso satis, videndum est, an haec praescriptio locum habeat: et non puto habere, quin immo, et si nihil sit eo loci, attamen iubendum satisdare. quid enim veretur, cum, si satis non dederit, mittatur adversarius in possessionem fideicommissi servandi causa?


Dig.5.1.53

Hermogenianus 1 iuris epit.

Vix certis ex causis adversus dominos servis consistere permissum est: id est si qui suppressas tabulas testamenti dicant, in quibus libertatem sibi relictam adseverant. item artioris annonae populi romani, census etiam et falsae monetae criminis reos dominos detegere servis permissum est. praeterea fideicommissam libertatem ab his petent: sed et si qui suis nummis redemptos se et non manumissos contra placiti fidem adseverent. liber etiam esse iussus si rationes reddiderit, arbitrum contra dominum rationibus excutiendis recte petet. sed et si quis fidem alicuius elegerit, ut nummis eius redimatur atque his solutis manumittatur, nec ille oblatam pecuniam suscipere velle dicat, contractus fidem detegendi servo potestas tributa est.


Dig.5.1.54

Paulus 1 sent.

Per minorem causam maiori cognitioni praeiudicium fieri non oportet: maior enim quaestio minorem causam ad se trahit.


Dig.5.1.55

Paulus l.S. de off. adsess.

Edictum, quod ab antecessore datum est, in numero trium edictorum connumerari debet. plane licet omnis ab antecessore numerus finitus sit, solet successor unum edictum dare.


Dig.5.1.56

Ulpianus 30 ad sab.

Licet verum procuratorem in iudicio rem deducere verissimum est, tamen et si quis, cum procurator non esset, litem sit contestatus, deinde ratum dominus habuerit, videtur retro res in iudicium recte deducta.


Dig.5.1.57

Ulpianus 41 ad sab.

Tam ex contractibus quam ex delictis in filium familias competit actio: sed mortuo filio post litis contestationem transfertur iudicium in patrem dumtaxat de peculio et quod in rem eius versum est. certe si quasi procurator alicuius filius familias iudicium acceperit, mortuo eo in eum quem defenderit transactio vel iudicati datur.


Dig.5.1.58

Paulus 13 ad sab.

Iudicium solvitur vetante eo qui iudicare iusserat, vel etiam eo qui maius imperium in eadem iurisdictione habet, vel etiam si ipse iudex eiusdem imperii esse coeperit, cuius erat qui iudicare iussit.


Dig.5.1.59

Ulpianus 51 ad sab.

Si locus in iubendo iudicare non est comprehensus, videtur eo loco iudicare iussisse quo solet iudicari, sine incommodo litigantium.


Dig.5.1.60

Paulus 14 ad sab.

Mortuo iudice quod eum iudicare oportuerat idem eum qui subditus est sequi oportet.


Dig.5.1.61pr.

Ulpianus 26 ad ed.

Solemus quidem dicere id venire in iudicium, de quo actum est inter litigantes: sed celsus ait periculose esse ex persona rei hoc metiri, qui semper ne condemnetur hoc dicet non convenisse. quid ergo? melius est dicere id venire in iudicium non de quo actum est ut veniret, sed id non venire, de quo nominatim actum est ne veniret.


Dig.5.1.61.1

Ulpianus 26 ad ed.

Latrunculator de re pecuniaria iudicare non potest.


Dig.5.1.62

Ulpianus 39 ad ed.

Inter litigantes non aliter lis expediri potest, quam si alter petitor, alter possessor sit: esse enim debet qui onera petitoris sustineat et qui commodo possessoris fungatur.


Dig.5.1.63

Ulpianus 49 ad ed.

Recte defendi hoc est iudicium accipere vel per se vel per alium, sed cum satisdatione: nec ille videtur defendi, qui quod iudicatum est non solvit.


Dig.5.1.64pr.

Ulpianus 1 disp.

Non ab iudice doli aestimatio ex eo quod interest fit, sed ex eo quod in litem iuratur: denique et praedoni depositi et commodati ob eam causam competere actionem non dubitatur.


Dig.5.1.64.1

Ulpianus 1 disp.

Si quis alio iudicio acturus iudicatum solvi satis acceperit, deinde in alio iudicio agat, non committetur stipulatio, quia de alia re cautum videtur.


Dig.5.1.65

Ulpianus 34 ad ed.

Exigere dotem mulier debet illic, ubi maritus domicilium habuit, non ubi instrumentum dotale conscriptum est: nec enim id genus contractus est, ut et eum locum spectari oporteat, in quo instrumentum dotis factum est, quam eum, in cuius domicilium et ipsa mulier per condicionem matrimonii erat reditura.


Dig.5.1.66

Ulpianus 2 disp.

Si quis intentione ambigua vel oratione usus sit, id quod utilius ei est accipiendum est.


Dig.5.1.67

Ulpianus 6 disp.

Qui se dicit suis nummis redemptum, si hoc probaverit, exinde liber erit ex quo redemptus est, quia constitutio non liberum pronuntiari praecipit, sed restitui ei libertatem iubet. proinde compellendus erit manumittere eum qui se suis nummis redemit. sed et si latitet, exempla senatus consultorum ad fideicommissam libertatem pertinentium debere induci oportet.


Dig.5.1.68

Ulpianus 8 disp.

Ad peremptorium edictum hoc ordine venitur, ut primo quis petat post absentiam adversari edictum primum, mox alterum.


Dig.5.1.69

Ulpianus 4 de omn. trib.

Per intervallum non minus decem dierum.


Dig.5.1.70

Ulpianus 8 disp.

Et tertium: quibus propositis tunc peremptorium impetret. quod inde hoc nomen sumpsit, quod peremeret disceptationem, hoc est ultra non pateretur adversarium tergiversari.


Dig.5.1.71

Ulpianus 4 de omn. trib.

In peremptorio autem comminatur is qui edictum dedit etiam absente diversa parte cogniturum se et pronuntiaturum.


Dig.5.1.72

Ulpianus 8 disp.

Nonnumquam autem hoc edictum post tot numero edicta quae praecesserint datur, nonnumquam post unum vel alterum, nonnumquam statim, quod appellatur unum pro omnibus. hoc autem aestimare oportet eum qui ius dixit et pro condicione causae vel personae vel temporis ita ordinem edictorum vel compendium moderari.


Dig.5.1.73pr.

Ulpianus 4 de omn. trib.

Et post edictum peremptorium impetratum, cum dies eius supervenerit, tunc absens citari debet: et sive responderit sive non responderit, agetur causa et pronuntiabitur, non utique secundum praesentem, sed interdum vel absens, si bonam causam habuit, vincet.


Dig.5.1.73.1

Ulpianus 4 de omn. trib.

Quod si is qui edictum peremptorium impetravit absit die cognitionis, is vero adversus quem impetratum est adsit, tum circumducendum erit edictum peremptorium neque causa cognoscetur nec secundum praesentem pronuntiabitur.


Dig.5.1.73.2

Ulpianus 4 de omn. trib.

Circumducto edicto videamus an amplius reus conveniri possit, an vero salva quidem lis est, verum instantia tantum edicti periit: et magis est ut instantia tantum perierit, ex integro autem litigari possit.


Dig.5.1.73.3

Ulpianus 4 de omn. trib.

Sciendum est ex peremptorio absentem condemnatum si appellet non esse audiendum, si modo per contumaciam defuit: si minus, audietur.


Dig.5.1.74pr.

Iulianus 5 dig.

De qua re cognoverit iudex, pronuntiare quoque cogendus erit.


Dig.5.1.74.1

Iulianus 5 dig.

Iudex, qui usque ad certam summam iudicare iussus est, etiam de re maiori iudicare potest, si inter litigatores conveniat.


Dig.5.1.74.2

Iulianus 5 dig.

Cum absentem defendere vellem, iudicium mortuo iam eo accepi et condemnatus solvi: quaesitum est an heres liberaretur, item quae actio mihi adversus eum competeret. respondi iudicium, quod iam mortuo debitore per defensorem eius accipitur, nullum esse et ideo heredem non liberari: defensorem autem, si ex causa iudicati solverit, repetere quidem non posse, negotiorum tamen gestorum ei actionem competere adversus heredem: qui sane exceptione doli mali tueri se possit, si ab actore conveniatur.


Dig.5.1.75

Iulianus 36 dig.

Si praetor iusserit eum a quo debitum petebatur adesse et ordine edictorum peracto pronuntiaverit absentem debere, non utique iudex, qui de iudicato cognoscit, debet de praetoris sententia cognoscere: alioquin lusoria erunt huiusmodi edicta et decreta praetorum. Marcellus notat: si per dolum sciens falso aliquid allegavit et hoc modo consecutum eum sententiam praetoris liquido fuerit adprobatum, existimo debere iudicem querellam rei admittere. paulus notat: si autem morbo impeditus aut rei publicae causa avocatus adesse non potuit reus, puto vel actionem iudicati eo casu in eum denegandam vel exsequi praetorem ita iudicatum non debere.


Dig.5.1.76

Alfenus 6 dig.

Proponebatur ex his iudicibus, qui in eandem rem dati essent, nonullos causa audita excusatos esse inque eorum locum alios esse sumptos, et quaerebatur, singulorum iudicum mutatio eandem rem an aliud iudicium fecisset. respondi, non modo si unus aut alter, sed et si omnes iudices mutati essent, tamen et rem eandem et iudicium idem quod antea fuisset permanere: neque in hoc solum evenire, ut partibus commutatis eadem res esse existimaretur, sed et in multis ceteris rebus: nam et legionem eandem haberi, ex qua multi decessissent, quorum in locum alii subiecti essent: et populum eundem hoc tempore putari qui abhinc centum annis fuissent, cum ex illis nemo nunc viveret: itemque navem, si adeo saepe refecta esset, ut nulla tabula eadem permaneret quae non nova fuisset, nihilo minus eandem navem esse existimari. quod si quis putaret partibus commutatis aliam rem fieri, fore ut ex eius ratione nos ipsi non idem essemus qui abhinc anno fuissemus, propterea quod, ut philosophi dicerent, ex quibus particulis minimis constiteremus, hae cottidie ex nostro corpore decederent aliaeque extrinsecus in earum locum accederent. quapropter cuius rei species eadem consisteret, rem quoque eandem esse existimari.


Dig.5.1.77

Africanus 3 quaest.

In privatis negotiis pater filium vel filius patrem iudicem habere potest:


Dig.5.1.78

Paulus 16 ad plaut.

Quippe iudicare munus publicum est.


Dig.5.1.79pr.

Ulpianus 5 de off. procons.

Eum, quem temere adversarium suum in iudicium vocasse constitit, viatica litisque sumptus adversario suo reddere oportebit.


Dig.5.1.79.1

Ulpianus 5 de off. procons.

Iudicibus de iure dubitantibus praesides respondere solent: de facto consulentibus non debent praesides consilium impertire, verum iubere eos prout religio suggerit sententiam proferre: haec enim res nonnumquam infamat et materiam gratiae vel ambitionis tribuit.


Dig.5.1.80

Pomponius 2 ad sab.

Si in iudicis nomine praenomine erratum est, servius respondit, si ex conventione litigatorum is iudex addictus esset, eum esse iudicem, de quo litigatores sensissent.


Dig.5.1.81

Ulpianus 5 opin.

Qui neque iurisdictioni praeest neque a principe potestate aliqua praeditus est neque ab eo qui ius dandorum iudicum habet datus est nec ex compromisso sumptus vel ex aliqua lege confirmatus est, iudex esse non potuit.


Dig.5.1.82

Ulpianus 1 de off. cons.

Nonnumquam solent magistratus populi romani viatorem nominatim vice arbitri dare: quod raro et non nisi re urguente faciendum est.


Dig.5.2.0. De inofficioso testamento.


Dig.5.2.1

Ulpianus 14 ad ed.

Sciendum est frequentes esse inofficiosi querellas: omnibus enim tam parentibus quam liberis de inofficioso licet disputare. cognati enim proprii qui sunt ultra fratrem melius facerent, si se sumptibus inanibus non vexarent, cum optinere spem non haberent.


Dig.5.2.2

Marcianus 4 inst.

Hoc colore inofficioso testamento agitur, quasi non sanae mentis fuerunt, ut testamentum ordinarent. et hoc dicitur non quasi vere furiosus vel demens testatus sit, sed recte quidem fecit testamentum, sed non ex officio pietatis: nam si vere furiosus esset vel demens, nullum est testamentum.


Dig.5.2.3

Marcellus 3 dig.

Inofficiosum testamentum dicere hoc est allegare, quare exheredari vel praeteriri non debuerit: quod plerumque accidit, cum falso parentes instimulati liberos suos vel exheredant vel praetereunt.


Dig.5.2.4

Gaius l.S. ad l. glitiam.

Non est enim consentiendum parentibus, qui iniuriam adversus liberos suos testamento inducunt: quod plerumque faciunt, maligne circa sanguinem suum inferentes iudicium, novercalibus delenimentis instigationibusve corrupti.


Dig.5.2.5

Marcellus 3 dig.

Nam et his, qui non ex masculis descendunt, facultas est agendi, cum et de matris testamento agant et optinere adsidue soleant. huius autem verbi " de inofficioso" vis illa ut dixi est docere immerentem se et ideo indigne praeteritum vel etiam exheredatione summotum: resque illo colore defenditur apud iudicem, ut videatur ille quasi non sanae mentis fuisse, cum testamentum inique ordinaret.


Dig.5.2.6pr.

Ulpianus 14 ad ed.

Postumus inofficiosum testamentum potest dicere eorum, quibus suus heres vel legitimus potuisset fieri, si in utero fuerit mortis eorum tempore: sed et cognatorum, quia et horum ab intestato potuit bonorum possessionem accipere. quid ergo? eis imputatur, cur intestati non decesserant? sed hoc nemo apud iudicem potest impetrare: non enim interdicitur testamenti factione. hoc plane ei imputare potest, cur eum heredem non scripserit: potuit enim scriptus heres in possessionem mitti ex clausula de ventre in possessionem mittendo: item natus secundum tabulas haberet. simili modo et eum, qui post testamentum matris factum exsecto ventre extractus est, posse queri dico.


Dig.5.2.6.1

Ulpianus 14 ad ed.

Si quis ex his personis, quae ad successionem ab intestato non admittuntur, de inofficioso egerit ( nemo enim eum repellit) et casu optinuerit, non ei prosit victoria, sed his qui habent ab intestato successionem: nam intestatum patrem familias facit.


Dig.5.2.6.2

Ulpianus 14 ad ed.

Si quis instituta accusatione inofficiosi decesserit, an ad heredem suum querellam transferat? papinianus respondit, quod et quibusdam rescriptis significatur, si post adgnitam bonorum possessionem decesserit, esse successionem accusationis. et si non sit petita bonorum possessio, iam tamen coepta controversia vel praeparata, vel si cum venit ad movendam inofficiosi querellam decessit, puto ad heredem transire.


Dig.5.2.7

Paulus l.S. de septemvir. iud.

Quemadmodum praeparasse litem quis videatur, ut possit transmittere actionem, videamus. et ponamus in potestate fuisse eum, ut neque bonorum possessio ei necessaria et aditio hereditatis supervacua sit: is si comminatus tantum accusationem fuerit vel usque ad denuntiationem vel libelli dationem praecesserit, ad heredem suum accusationem transmittet: idque divus pius de libelli datione et denuntiatione rescripsit. quid ergo si in potestate non fuerit, an ad heredem actionem transmittat ? et recte videtur litem praeparasse, si ea fecerit quorum supra mentionem habuimus.


Dig.5.2.8pr.

Ulpianus 14 ad ed.

Papinianus libro quinto quaestionum recte scribit inofficiosi querellam patrem filii sui nomine instituere non posse invito eo: ipsius enim iniuria est. sequenti loco scribit, si filius post adgnitam litis ordinandae gratia bonorum possessionem decesserit, finitam esse inofficiosi querellam, quae non patri, sed nomine dabatur filii.


Dig.5.2.8.1

Ulpianus 14 ad ed.

Si quis post rem inofficiosi ordinatam litem dereliquerit, postea non audietur.


Dig.5.2.8.2

Ulpianus 14 ad ed.

Si imperator sit heres institutus, posse inofficiosum dici testamentum saepissime rescriptum est.


Dig.5.2.8.3

Ulpianus 14 ad ed.

Papinianus libro secundo responsorum ait contra veterani patris familias testamentum esse inofficiosi querellam, etsi ea sola bona habuit quae in castris quaesierat.


Dig.5.2.8.4

Ulpianus 14 ad ed.

Si quis in militia fecerit testamentum et intra annum post militiam decesserit, dubito an, quia ad hoc usque temporis iure militari testamentum eius valet, querella inofficiosi cesset: et potest dici querellam inofficiosi cessare.


Dig.5.2.8.5

Ulpianus 14 ad ed.

Sed nec impuberis filii mater inofficiosum testamentum dicit, quia pater ei hoc fecit ( et ita papinianus respondit): nec patris frater, quia filii testamentum est: ergo nec frater impuberis, si patris non dixit. sed si in patris obtentum est, nec hoc valebit: nisi si pro parte patris rescissum est: tunc enim pupillare valet.


Dig.5.2.8.6

Ulpianus 14 ad ed.

Si quis mortis causa filio donaverit quartam partem eius quod ad eum esset perventurum, si intestatus pater familias decessisset, puto secure eum testari.


Dig.5.2.8.7

Ulpianus 14 ad ed.

Si quis impuberi filio substituit secundas tabulas faciendo, non ob hoc admittemus ipsum impuberem ad inofficiosi querellam.


Dig.5.2.8.8

Ulpianus 14 ad ed.

Quoniam autem quarta debitae portionis sufficit ad excludendam querellam, videndum erit an exheredatus partem faciat qui non queritur: ut puta sumus duo filii exheredati. et utique faciet, ut papinianus respondit, et si dicam inofficiosum, non totam hereditatem debeo, sed dimidiam petere. proinde si sint ex duobus filiis nepotes, ex uno plures, tres puta, ex uno unus: unicum sescuncia, unum ex illis semuncia querella excludit.


Dig.5.2.8.9

Ulpianus 14 ad ed.

Quarta autem accipietur scilicet deducto aere alieno et funeris impensa: sed an et libertates quartam minuant, videndum est. et numquid minuant? nam si, cum quis ex asse heres institutus est, ideo non potest dicere inofficiosum, quia habet falcidiam, falcidia autem libertates non minuit: potest dici deductis libertatibus quartam ineundam. cum igitur placet quartam minui per libertates, eveniet ut, qui servos tantum habet in patrimonio suo, dando eis libertatem inofficiosi querellam excludat: nisi forte hic filius, si non fuit in potestate, a patre heres institutus merito omittit hereditatem et ad substitutum transmittens querellam inofficiosi instituet, vel ab intestato citra edicti poenam habeat hereditatem.


Dig.5.2.8.10

Ulpianus 14 ad ed.

Si condicioni parere testator heredem iussit in persona filii vel alterius qui eandem querellam movere potest et sciens is accepit, videndum, ne ab inofficiosi querella excludatur: adgnovit enim iudicium. idem est et si legatarius ei vel statuliber dedit. et potest dici excludi eum, maxime si heredem ei iusserat dare: ceterum si legatarium, numquid semel natam inofficiosi querellam non peremat legatarii oblatio? cur ergo in herede absolute diximus? quoniam ante aditam hereditatem nec nascitur querella. ego eventum puto sequendum in hac re, ut, si forte antequam iudicium moveatur oblatio ei fiat eius quod relictum est, quasi ex voluntate testatoris oblato eo satis ei factum videatur.


Dig.5.2.8.11

Ulpianus 14 ad ed.

Unde si quis fuit institutus forte ex semisse, cum ei sextans ex substantia testatoris deberetur, et rogatus esset post certum temporis restituere hereditatem, merito dicendum est nullum iudicium movere, cum debitam portionem et eius fructus habere possit: fructus enim solere in falcidiam imputari non est incognitum. ergo et si ab initio ex semisse heres institutus rogetur post decennium restituere hereditatem, nihil habet quod queratur, quoniam facile potest debitam portionem eiusque fructus medio tempore cogere.


Dig.5.2.8.12

Ulpianus 14 ad ed.

Si quis et irritum dicat testamentum vel ruptum et inofficiosum, condicio ei deferri debet, utrum prius movere volet.


Dig.5.2.8.13

Ulpianus 14 ad ed.

Si filius exheredatus in possessione sit hereditatis, scriptus quidem heres petet hereditatem, filius vero in modum contradictionis querellam inducat, quemadmodum ageret, si non possideret, sed peteret.


Dig.5.2.8.14

Ulpianus 14 ad ed.

Meminisse autem oportebit eum, qui testamentum inofficiosum improbe dixit et non optinuit, id quod in testamento accepit perdere et id fisco vindicari quasi indigno ablatum. sed ei demum aufertur quod testamento datum est, qui usque ad sententiam iudicum lite improba perseveraverit: ceterum si ante sententiam destitit vel decessit, non ei aufertur quod datum est: proinde et si absente eo secundum praesentem pronuntietur, potest dici conservandum ei quod accepit. eo autem solo carere quis debet, cuius emolumentum ad eum pertinet: ceterum si id rogatus fuit restituere, non debet iniuria fieri. unde non male papinianus libro secundo responsorum refert, si heres fuit institutus et rogatus restituere hereditatem, deinde in querella inofficiosi non optinuit, id quod iure falcidiae potuit habere solum perdere.


Dig.5.2.8.15

Ulpianus 14 ad ed.

Si quis impubes adrogatus sit ex his personis, quae et citra adoptionem et emancipationem queri de inofficioso possunt, hunc puto removendum a querella, cum habeat quartam ex constitutione divi pii. quod si egit nec optinuit, an quartam perdat? et puto aut non admittendum ad inofficiosum, aut si admittatur, etsi non optinuerit, quartam ei quasi aes alienum concedendam.


Dig.5.2.8.16

Ulpianus 14 ad ed.

Si ex causa de inofficiosi cognoverit iudex et pronuntiaverit contra testamentum nec fuerit provocatum, ipso iure rescissum est: et suus heres erit secundum quem iudicatum est et bonorum possessor, si hoc se contendit: et libertates ipso iure non valent: nec legata debentur, sed soluta repetuntur aut ab eo qui solvit, aut ab eo qui optinuit et haec utili actione repetuntur. fere autem si ante controversiam motam soluta sunt, qui optinuit repetit: et ita divus hadrianus et divus pius rescripserunt.


Dig.5.2.8.17

Ulpianus 14 ad ed.

Plane si post quinquennium inofficiosum dici coeptum est ex magna et iusta causa, libertates non esse revocandas, quae competierunt vel praestitae sunt, sed viginti aureos a singulis praestandos victori.


Dig.5.2.9

Modestinus l.S. de inoff. testam.

Si autem intra quinquennium egerit, libertates non competunt. sed paulus ait praestaturum fidei commissas libertates, scilicet viginti aureis et in hoc casu a singulis praestandis.


Dig.5.2.10pr.

Marcellus 3 dig.

Si pars iudicantium de inofficioso testamento contra testamentum, pars secundum id sententiam dederit, quod interdum fieri solet, humanius erit sequi eius partis sententiam quae secundum testamentum spectavit: nisi si aperte iudices inique secundum scriptum heredem pronuntiasse apparebit.


Dig.5.2.10.1

Marcellus 3 dig.

Illud notissimum est eum qui legatum perceperit non recte de inofficioso testamento dicturum, nisi id totum alii administravit.


Dig.5.2.11

Modestinus 3 resp.

Etiamsi querella inofficiosi testamenti optinuerit, non ideo tamen donationes, quas vivus ei perfecisse proponitur, infirmari neque in dotem datorum partem vindicari posse respondi.


Dig.5.2.12pr.

Modestinus l.S. de praescr.

Nihil interest sibi relictum legatum filius exheredatus adgnoverit an filio servove relictum consecutus sit: utrubique enim praescriptione submovebitur. quin etiam si idem institutum servum priusquam adire hereditatem iuberet manumiserit, ut ille suo arbitrio adeat hereditatem, idque fraudulento consilio fecerit, summovebitur ab actione.


Dig.5.2.12.1

Modestinus l.S. de praescr.

Si a statulibero exheredatus pecuniam petere coeperit, videri adgnovisse parentis iudicium.


Dig.5.2.12.2

Modestinus l.S. de praescr.

Si cum filius ademptum legatum instituerit petere, summotus repetat inofficiosi querellam, praescriptione removendus non est: quamvis enim agendo testamentum comprobaverit, tamen est aliquid, quod testatoris vitio reputetur, ut merito repellendus non sit.


Dig.5.2.12.3

Modestinus l.S. de praescr.

Filius testatoris, qui cum titio eiusdem pecuniae reus fuerat, liberatione titio legata per acceptilationem titii liberatus ab actione inofficiosi non summovebitur.


Dig.5.2.13

Scaevola 3 resp.

Titia filiam heredem instituit, filio legatum dedit: eodem testamento ita cavit: " ea omnia quae supra dari fieri iussi, ea dari fieri volo ab omni herede bonorumve possessore qui mihi erit etiam iure intestato: item quae dari iussero, ea uti dentur fiantque, fidei eius committo. " quaesitum est, si soror centumvirali iudicio optinuerit, an fideicommissa ex capite supra scripto debeantur. respondi: si hoc quaeratur, an iure eorum, quos quis sibi ab intestato heredes bonorumve possessores successuros credat, fidei committere possit, respondi posse. paulus notat: probat autem nec fideicommissa ab intestato data deberi, quasi a demente.


Dig.5.2.14

Papinianus 5 quaest.

Pater filium emancipavit et nepotem ex eo retinuit: emancipatus suscepto postea filio, duobus exheredatis patre praeterito vita decessit. in quaestione de inofficiosi testamenti praecedente causa filiorum patris intentio adhuc pendet. quod si contra filios iudicetur, pater ad querellam vocatur et suam intentionem implere potest.


Dig.5.2.15pr.

Papinianus 14 quaest.

Nam etsi parentibus non debetur filiorum hereditas propter votum parentium et naturalem erga filios caritatem: turbato tamen ordine mortalitatis non minus parentibus quam liberis pie relinqui debet.


Dig.5.2.15.1

Papinianus 14 quaest.

Heredi eius, qui post litem de inofficioso praeparatam mutata voluntate decessit, non datur de inofficioso querella: non enim sufficit litem instituere, si non in ea perseveret.


Dig.5.2.15.2

Papinianus 14 quaest.

Filius, qui de inofficiosi actione adversus duos heredes expertus diversas sententias iudicum tulit et unum vicit, ab altero superatus est, et debitores convenire et ipse a creditoribus conveniri pro parte potest et corpora vindicare et hereditatem dividere: verum enim est familiae erciscundae iudicium competere, quia credimus eum legitimum heredem pro parte esse factum: et ideo pars hereditatis in testamento remansit, nec absurdum videtur pro parte intestatum videri.


Dig.5.2.16pr.

Papinianus 2 resp.

Filio, qui de inofficioso matris testamento contra fratrem institutum de parte ante egit et optinuit, filia, quae non egit aut non optinuit, in hereditate legitima fratri non concurrit.


Dig.5.2.16.1

Papinianus 2 resp.

Contra tabulas filii possessionem iure manumissionis pater accepit et bonorum possessionem adeptus est: postea filia defuncti, quam ipse exheredaverat, quaestionem inofficiosi testamenti recte pertulit: possessio, quam pater accepit, ad irritum reccidit: nam priore iudicio de iure patris, non de iure testamenti quaesitum est: et ideo universam hereditatem filiae cum fructibus restitui necesse est.


Dig.5.2.17pr.

Paulus 2 quaest.

Qui repudiantis animo non venit ad accusationem inofficiosi testamenti, partem non facit his qui eandem querellam movere volunt. unde si de inofficioso testamento patris alter ex liberis exheredatis ageret, quia rescisso testamento alter quoque ad successionem ab intestato vocatur, et ideo universam hereditatem non recte vindicasset: hic si optinuerit, uteretur rei iudicatae auctoritate, quasi centumviri hunc solum filium in rebus humanis esse nunc, cum facerent intestatum, crediderint.


Dig.5.2.17.1

Paulus 2 quaest.

Cum contra testamentum ut inofficiosum iudicatur, testamenti factionem habuisse defunctus non creditur. non idem probandum est, si herede non respondente secundum praesentem iudicatum sit: hoc enim casu non creditur ius ex sententia iudicis fieri: et ideo libertates competunt et legata petuntur.


Dig.5.2.18

Paulus l.S. de inoff. testam.

De qua re etiam constitutio exstat divorum fratrum, quae huiusmodi distinctionem admittit.


Dig.5.2.19

Paulus 2 quaest.

Mater decedens extraneum ex dodrante heredem instituit, filiam unam ex quadrante, alteram praeteriit: haec de inofficioso egit et optinuit. quaero, scriptae filiae quomodo succurrendum sit. respondi: filia praeterita id vindicare debet, quod intestata matre habitura esset: itaque dici potest eam quae omissa est etiam, si totam hereditatem ab intestato petat et optineat, solam habituram universam successionem, quemadmodum si altera omisisset legitimam hereditatem. sed non est admittendum, ut adversus sororem audiatur agendo de inofficioso: praeterea dicendum est non esse similem omittenti eam, quae ex testamento adiit: et ideo ab extraneo semissem vindicandum et defendendum totum semissem esse auferendum, quasi semis totus ad hanc pertineat. secundum quod non in totum testamentum infirmatur, sed pro parte intestata efficitur, licet quasi furiosae iudicium ultimum eius damnetur. ceterum si quis putaverit filia optinente totum testamentum infirmari, dicendum est etiam institutam ab intestato posse adire hereditatem: nec enim quae ex testamento adiit, quod putat valere, repudiare legitimam hereditatem videtur, quam quidem nescit sibi deferri: cum et hi qui sciant ius suum, eligentes id quod putant sibi competere, non amittant. quod evenit in patrono, qui iudicium defuncti falsa opinione motus amplexus est: is enim non videtur bonorum possessionem contra tabulas repudiasse. ex quibus apparet non recte totam hereditatem praeteritam vindicare, cum rescisso testamento etiam institutae salvum ius sit adeundae hereditatis.


Dig.5.2.20

Scaevola 2 quaest.

Qui de inofficioso vult dicere, licet negetur filius, carbonianam bonorum possessionem non debet accipere ( totiens enim ea indulgenda est, quotiens, si vere filius esset, heres esset aut bonorum possessor, ut interim et possideat et alatur et actionibus praeiudicium non patiatur: qui vero de inofficioso dicit, nec actiones movere debet nec aliam ullam quam hereditatis petitionem exercere nec ali), ne umquam melioris sit condicionis, quam si confitetur adversarius.


Dig.5.2.21pr.

Paulus 3 resp.

Eum, qui inofficiosi testamenti querellam instituit et fraude heredis scripti, quasi tertiam partem hereditatis tacite rogatus esset ei restituere, reliquit eam actionem, non videri deseruisse querellam et ideo non prohiberi eum repetere inchoatam actionem.


Dig.5.2.21.1

Paulus 3 resp.

Item quaesitum est, an heres audiendus est, ante de inofficiosi querellam actam desiderans restitui sibi ea quae solvit. respondit ei, qui sciens indebitum fideicommissum solvit, nullam repetitionem ex ea causa competere.


Dig.5.2.21.2

Paulus 3 resp.

Idem respondit, evicta hereditate per inofficiosi querellam ab eo qui heres institutus esset, perinde omnia observari oportere, ac si hereditas adita non fuisset: et ideo et petitionem integram debiti heredi instituto adversus eum qui superavit competere et compensationem debiti.


Dig.5.2.22pr.

Tryphonus 17 disp.

Filius non impeditur, quo minus inofficiosum testamentum matris accusaret, si pater eius legatum ex testamento matris accipiet vel adisset hereditatem, quamquam in eius esset potestate: nec prohiberi patrem dixi iure filii accusare: nam indignatio filii est.


Dig.5.2.22.1

Tryphonus 17 disp.

Et quaerebatur, si non optinuisset in accusando, an quod patri datum est publicaretur? quoniam alii commodum victoriae parat et in hac causa nihil ex officio patris, sed totum de meritis filii agitur. et inclinandum est non perdere patrem sibi datum, si secundum testamentum pronuntiatum fuisset.


Dig.5.2.22.2

Tryphonus 17 disp.

Multo magis si mihi legatum testator dedit, cuius de inofficioso testamento filius agens decessit me herede relicto, egoque hereditariam causam peregi et victus sum: id quod mihi eo testamento relictum est, non perdam: utique si iam defunctus agere coeperat.


Dig.5.2.22.3

Tryphonus 17 disp.

Item si adrogavi eum, qui instituerat litem de inofficioso testamento eius qui mihi legatum dedit, litemque peregero nomine filii nec optinuero: perdere me legatum non oportet, quia non sum indignus, ut auferatur mihi a fisco id quod derelictum est: cum non proprio nomine, sed iure cuiusdam successionis egi.


Dig.5.2.23pr.

Paulus l.S. de inoff. testam.

Si ponas filium emancipatum praeteritum et ex eo nepotem in potestate retentum heredem institutum esse: filius potest contra filium suum, testatoris nepotem petere bonorum possessionem, queri autem de inofficioso testamento non poterit. quod si exheredatus sit filius emancipatus, poterit queri et ita iungetur filio suo et simul cum eo hereditatem optinebit.


Dig.5.2.23.1

Paulus l.S. de inoff. testam.

Si hereditatem ab heredibus institutis exheredati emerunt vel res singulas scientes eos heredes esse: aut conduxerunt praedia aliudve quid simile fecerunt: vel solverunt heredi quod testatori debebant: iudicium defuncti adgnoscere videntur et a querella excluduntur.


Dig.5.2.23.2

Paulus l.S. de inoff. testam.

Si duo sint filii exheredati et ambo de inofficioso testamento egerunt et unus postea constituit non agere, pars eius alteri adcrescit. idemque erit, et si tempore exclusus sit.


Dig.5.2.24

Ulpianus 48 ad sab.

Circa inofficiosi querellam evenire plerumque adsolet, ut in una atque eadem causa diversae sententiae proferantur. quid enim si fratre agente heredes scripti diversi iuris fuerunt? quod si fuerit, pro parte testatus, pro parte intestatus decessisse videbitur.


Dig.5.2.25pr.

Ulpianus 2 disp.

Si non mortis causa fuerit donatum, sed inter vivos, hac tamen contemplatione, ut in quartam habeatur: potest dici inofficiosi querellam cessare, si quartam in donatione habet aut, si minus habeat, quod deest viri boni arbitratu repleatur: aut certe conferri oportere id quod donatum est.


Dig.5.2.25.1

Ulpianus 2 disp.

Si quis, cum non possit de inofficioso queri, ad querellam admissus pro parte rescindere testamentum temptet et unum sibi heredem eligat, contra quem inofficiosi querellam instituat, dicendum est, quia testamentum pro parte valet et praecedentes eum personae exclusae sunt, cum effectu eum querellam instituisse.


Dig.5.2.26

Ulpianus 8 disp.

Si sub hac condicione fuerit heres institutus " si stichum manumiserit " et manumisisset, et posteaquam manumisit inofficiosum vel iniustum testamentum pronuntietur: aequum est huic quoque succurri, ut servi pretium a manumisso accipiat, ne frustra servum perdat.


Dig.5.2.27pr.

Ulpianus 6 opin.

Si instituta de inofficioso testamento accusatione de lite pacto transactum est nec fides ab herede transactioni praestatur, inofficiosi causam integram esse placuit.


Dig.5.2.27.1

Ulpianus 6 opin.

Ei, qui se filium eius esse adfirmat, qui testamento id denegavit, tamen eum exheredavit, de inofficioso testamento causa superest.


Dig.5.2.27.2

Ulpianus 6 opin.

De inofficioso testamento militis dicere nec miles potest.


Dig.5.2.27.3

Ulpianus 6 opin.

De inofficioso testamento nepos contra patruum suum vel alium scriptum heredem pro portione egerat et optinuerat, sed scriptus heres appellaverat: placuit interim propter inopiam pupilli alimenta pro modo facultatium, quae per inofficiosi testamenti accusationem pro parte ei vindicabantur, decerni eaque adversarium ei subministrare necesse habere usque ad finem litis.


Dig.5.2.27.4

Ulpianus 6 opin.

De testamento matris, quae existimans perisse filium alium heredem instituit, de inofficioso queri potest.


Dig.5.2.28

Paulus l.S. de septemvir. iud.

Cum mater militem filium falso audisset decessisse et testamento heredes alios instituisset, divus hadrianus decrevit hereditatem ad filium pertinere ita, ut libertates et legata praestentur. hic illud adnotatum quod de libertatibus et legatis adicitur: nam cum inofficiosum testamentum arguitur, nihil ex eo testamento valet.


Dig.5.2.29pr.

Ulpianus 5 opin.

Si suspecta collusio sit legatariis inter scriptos heredes et eum qui de inofficioso testamento agit: adesse etiam legatarios et voluntatem defuncti tueri constitutum est, eisdemque permissum est etiam appellare, si contra testamentum pronuntiatum fuerit.


Dig.5.2.29.1

Ulpianus 5 opin.

De inofficioso testamento matris spurii quoque filii dicere possunt.


Dig.5.2.29.2

Ulpianus 5 opin.

Quamvis instituta inofficiosi testamenti accusatione res transactione decisa sit, tamen testamentum in suo iure manet: et ideo datae in eo libertates atque legata, usque quo falcidia permittit, suam habent potestatem.


Dig.5.2.29.3

Ulpianus 5 opin.

Quoniam femina nullum adoptare filium sine iussu principis potest, nec de inofficioso testamento eius, quam quis sibi matrem adoptivam falso esse existimabat, agere potest.


Dig.5.2.29.4

Ulpianus 5 opin.

In ea provincia de inofficioso testamento agi oportet, in qua scripti heredes domicilium habent.


Dig.5.2.30pr.

Marcianus 4 inst.

Adversus testamentum filii in adoptionem dati pater naturalis recte de inofficioso testamento agere potest.


Dig.5.2.30.1

Marcianus 4 inst.

Tutoribus pupilli nomine sine periculo eius, quod testamento datum est, agere posse de inofficioso vel falso testamento divi severus et antoninus rescripserunt.


Dig.5.2.31pr.

Paulus l.S. de septemvir. iud.

Si is qui admittitur ad accusationem, nolit aut non possit accusare, an sequens admittatur, videndum est. et placuit posse, ut fiat successioni locus.


Dig.5.2.31.1

Paulus l.S. de septemvir. iud.

Quantum ad inofficiosi liberorum vel parentium querellam pertinet, nihil interest, quis sit heres scriptus ex liberis an extraneis vel municipibus.


Dig.5.2.31.2

Paulus l.S. de septemvir. iud.

Si heres extiterim ei, qui eo testamento institutus est quod de inofficioso arguere volo, non mihi nocebit, maxime si eam portionem non possideam vel iure suo possideam.


Dig.5.2.31.3

Paulus l.S. de septemvir. iud.

Diversum dicemus, si legaverit mihi eam rem, quam quis ex eo testamento acceperat: nam si eam adgnoscam, repellar ab accusatione.


Dig.5.2.31.4

Paulus l.S. de septemvir. iud.

Quid ergo si alias voluntatem testatoris probaverim? puta in testamento adscripserim post mortem patris consentire me? repellendus sum ab accusatione.


Dig.5.2.32pr.

Paulus l.S. de inoff. testam.

Si exheredatus petenti legatum ex testamento advocationem praebuit procurationemve susceperit, removetur ab accusatione: adgnovisse enim videtur, qui qualequale iudicium defuncti comprobavit.


Dig.5.2.32.1

Paulus l.S. de inoff. testam.

Si legatario heres extiterit exheredatus petieritque legatum, videbimus an sit summovendus ab hac accusatione: certum est enim iudicium defuncti et rursus nihil ei ex testamento relictum verum est. tutius tamen fecerit, si se abstinuerit a petitione legati.


Dig.5.3.0. De hereditatis petitione.


Dig.5.3.1

Gaius 6 ad ed. provinc.

Hereditas ad nos pertinet aut vetere iure aut novo. vetere e lege duodecim tabularum vel ex testamento, quod iure factum est.


Dig.5.3.2

Ulpianus 15 ad ed.

( sive suo nomine sive per se sive per alios effecti sumus,


Dig.5.3.3

Gaius 6 ad ed. provinc.

Veluti si eam personam, quae in nostra potestate sit, institutam iusserimus adire hereditatem: sed et si titio, qui seio heres extitit, nos heredes facti sumus, sicuti titii hereditatem nostram esse intendere possumus, ita et seii) vel ab intestato ( forte quod sui heredes defuncto sumus, vel adgnati, vel quod manumisimus defunctum, quodve parens noster manumiserit). novo iure fiunt heredes omnes qui ex senatus consultis aut ex constitutionibus ad hereditatem vocantur.


Dig.5.3.4

Paulus 1 ad ed.

Si hereditatem petam ab eo, qui unam rem possidebat, de qua sola controversia erat, etiam id quod postea coepit possidere restituet.


Dig.5.3.5pr.

Ulpianus 14 ad ed.

Divus pius rescripsit prohibendum possessorem hereditatis, de qua controversia erit, antequam lis inchoaretur, aliquid ex ea distrahere: nisi maluerit pro omni quantitate hereditatis vel rerum eius restitutione satisdare: causa autem cognita, etsi non talis data sit satisdatio, sed solita cautio, etiam post litem coeptam deminutionem se concessurum praetor edixit, ne in totum deminutio impedita in aliquo etiam utilitates alias impediat. ut puta si ad funus sit aliquid necessarium: nam funeris gratia deminutionem permittit. item si futurum est, ut, nisi pecunia intra diem solvatur, pignus distrahatur. sed et propter familiae cibaria necessaria erit deminutio. sed et res tempore perituras permittere debet praetor distrahere.


Dig.5.3.5.1

Ulpianus 14 ad ed.

Divus hadrianus trebio sergiano rescripsit, ut aelius asiaticus daret satis de hereditate quae ab eo petitur, et sic falsum dicat: hoc ideo, quia sustinetur hereditatis petitionis iudicium, donec falsi causa agatur.


Dig.5.3.5.2

Ulpianus 14 ad ed.

Eorum iudiciorum, quae de hereditatis petitione sunt, ea auctoritas est, ut nihil in praeiudicium eius iudicii fieri debeat.


Dig.5.3.6

Ulpianus 75 ad ed.

Si testamentum falsum esse dicatur et ex eo legatum petatur, vel praestandum est oblata cautione vel quaerendum an debeatur, etsi testamentum falsum esse dicatur. ei tamen qui falsi accusat, si suscepta cognitio est, non est dandum.


Dig.5.3.7pr.

Ulpianus 14 ad ed.

Si quis libertatem ex testamento sibi competisse dicat, non debebit iudex de libertate sententiam dicere, ne praeiudicium de testamento cognituro faciat: et ita senatus censuit: sed et divus traianus rescripsit differendum de libertate iudicium, donec de inofficioso iudicium aut inducatur aut finem accipiat.


Dig.5.3.7.1

Ulpianus 14 ad ed.

Ita demum autem sustinentur liberalia iudicia, si iam de inofficioso iudicium contestatum est: ceterum si non contestetur, non exspectantur liberalia iudicia: et ita divus pius rescripsit. nam cum quidam licinnianus de statu suo quaestionem patiebatur et, ne maturius pronuntiaretur de condicione sua, nolebat ad liberale iudicium ire, dicens suscepturum se de inofficioso testamento iudicium et petiturum hereditatem, quia libertatem et hereditatem ex testamento sibi defendebat: divus pius ait, si quidem possessor esset hereditatis licinnianus, facilius audiendum, quoniam esset hereditatis nomine iudicium suscepturus et erat in arbitrio eius, qui se dominum esse dicit, agere de inofficioso testamento iudicium. nunc vero sub obtentu iudicii de inofficioso testamento ab ipso licinniano non suscepti per quinquennium non debere moram fieri servituti. plane summatim aestimandum iudici concessit, an forte bona fide imploretur iudicium de testamento: et si id deprehenderit, praestituendum modicum tempus, intra quod si non fuerit contestatum, iubeat iudicem libertatis partibus suis fungi.


Dig.5.3.7.2

Ulpianus 14 ad ed.

Quotiens autem quis patitur controversiam libertatis et hereditatis, sed se non ex testamento liberum dicit, sed alias vel a vivo testatore manumissum, non debere impediri liberalem causam, licet iudicium de testamento moveri speretur, divus pius rescripsit: adiecit plane in rescripto, dummodo praedicatur iudici liberalis causae, ne ullum adminiculum libertatis ex testamento admittat.


Dig.5.3.8

Paulus 16 ad ed.

Legitimam hereditatem vindicare non prohibetur is qui, cum ignorabat vires testamenti, iudicium defuncti secutus est.


Dig.5.3.9

Ulpianus 15 ad ed.

Regulariter definiendum est eum demum teneri petitione hereditatis, qui vel ius pro herede vel pro possessore possidet vel rem hereditariam.


Dig.5.3.10pr.

Gaius 6 ad ed. provinc.

Licet minimam.


Dig.5.3.10.1

Gaius 6 ad ed. provinc.

Itaque qui ex asse vel ex parte heres est, intendit quidem hereditatem suam esse totam vel pro parte, sed hoc solum ei officio iudicis restituitur quod adversarius possidet, aut totum, si ex asse sit heres, aut pro parte ex qua heres est.


Dig.5.3.11pr.

Ulpianus 15 ad ed.

Pro herede possidet, qui putat se heredem esse. sed an et is, qui scit se heredem non esse, pro herede possideat, quaeritur: et arrianus libro secundo de interdictis putat teneri, quo iure nos uti proculus scribit. sed enim et bonorum possessor pro herede videtur possidere.


Dig.5.3.11.1

Ulpianus 15 ad ed.

Pro possessore vero possidet praedo,


Dig.5.3.12

Ulpianus 67 ad ed.

Qui interrogatus cur possideat, responsurus sit " quia possideo" nec contendet se heredem vel per mendacium,


Dig.5.3.13pr.

Ulpianus 15 ad ed.

Nec ullam causam possessionis possit dicere: et ideo fur et raptor petitione hereditatis tenentur.


Dig.5.3.13.1

Ulpianus 15 ad ed.

Omnibus etiam titulis hic pro possessore haeret et quasi iniunctus est. denique et pro emptore titulo haeret: nam si a furioso emero sciens, pro possessore possideo. item in titulo pro donato quaeritur, an quis pro possessore possideat, ut puta uxor vel maritus: et placet nobis iuliani sententia pro possessore possidere eum, et ideo petitione hereditatis tenebitur. item pro dote titulus recipit pro possessore possessionem, ut puta si a minore duodecim annis nupta mihi quasi dotem sciens accepi. et si legatum mihi solutum est ex falsa causa scienti, utique pro possessore possidebo.


Dig.5.3.13.2

Ulpianus 15 ad ed.

Is autem qui restituit hereditatem teneri hereditatis petitione non potest, nisi dolo fecit, id est si scit et restituit: nam et dolus praeteritus venit in hereditatis petitione, quasi dolo desierit possidere.


Dig.5.3.13.3

Ulpianus 15 ad ed.

Neratius libro sexto membranarum scribit ab herede peti hereditatem posse, etiam si ignoret pro herede vel pro possessore defunctum possedisse. idem esse libro septimo ait etiam si putavit heres eas res ex hac hereditate esse quae sibi delata est.


Dig.5.3.13.4

Ulpianus 15 ad ed.

Quid si quis hereditatem emerit, an utilis in eum petitio hereditatis deberet dari, ne singulis iudiciis vexaretur? venditorem enim teneri certum est: sed finge non extare venditorem vel modico vendidisse et bonae fidei possessorem fuisse: an porrigi manus ad emptorem debeant? et putat gaius cassius dandam utilem actionem.


Dig.5.3.13.5

Ulpianus 15 ad ed.

Idem erit dicendum et si parvo pretio iussus vendere heres titio hereditatem vendidit: nam putat dicendum papinianus adversus fideicommissarium dari actionem: ab herede enim peti non expedit perexiguum pretium habente.


Dig.5.3.13.6

Ulpianus 15 ad ed.

Sed et si retenta certa quantitate restituere rogatus sit, idem erit dicendum. plane si accepta certa quantitate restituere rogatus est, non putat papinianus ab herede petendam hereditatem, quoniam pro herede, quod condicionis implendae gratia accepit, non possidetur. sed sabinus in statulibero contra: et id verius est, quia pecunia hereditaria est.


Dig.5.3.13.7

Ulpianus 15 ad ed.

Idem et in eo qui solus fructus ex hereditate retinet, dicendum erit: tenetur enim et is hereditatis petitione.


Dig.5.3.13.8

Ulpianus 15 ad ed.

Si quis sciens alienam emit hereditatem, quasi pro possessore possidet: et sic peti ab eo hereditatm quidam putant. quam sententiam non puto veram: nemo enim praedo est qui pretium numeravit: sed ut emptor universitatis utili tenetur.


Dig.5.3.13.9

Ulpianus 15 ad ed.

Item si quis a fisco hereditatem quasi vacantem emerit, aequissimum erit utilem actionem adversus eum dari.


Dig.5.3.13.10

Ulpianus 15 ad ed.

Apud Marcellum libro quarto digestorum relatum est, si mulier hereditatem in dotem dedit, maritum pro dote quidem possidere hereditatem, sed petitione hereditatis utili teneri: sed et ipsam mulierem directa teneri Marcellus scribit, maxime si iam factum divortium est.


Dig.5.3.13.11

Ulpianus 15 ad ed.

Heredem autem etiam earum rerum nomine, quas defunctus pro emptore possedit, hereditatis petitione teneri constat, quasi pro herede possideat: quamvis etiam earum rerum nomine, quas pro herede vel pro possessore defunctus possedit, utique teneatur.


Dig.5.3.13.12

Ulpianus 15 ad ed.

Si quis absentis nomine possideat hereditatem, cum sit incertum an ille ratum habeat, puto absentis nomine petendam hereditatem, ipsius vero nequaquam, quia non videtur pro herede vel pro possessore possidere, qui contemplatione alterius possidet: nisi forte quis dixerit, cum ratum non habet, iam procuratorem quasi praedonem esse: tunc enim suo nomine teneri potest.


Dig.5.3.13.13

Ulpianus 15 ad ed.

Non solum autem ab eo peti hereditas potest, qui corpus hereditarium possidet, sed et si nihil. et videndum, si non possidens optulerit tamen se petitioni, an teneatur. et celsus libro quarto digestorum scribit ex dolo eum teneri: dolo enim facere eum qui se offert petitioni. quam sententiam generaliter Marcellus apud iulianum probat: omnem, qui se offert petitioni, quasi possidentem teneri.


Dig.5.3.13.14

Ulpianus 15 ad ed.

Item si quis dolo fecerit, quo minus possideat, hereditatis petitione tenebitur. sed si alius nanctus possessionem, quam ego dolo malo amiseram, paratus sit iudicium pati, Marcellus libro quarto digestorum tractat, ne forte evanescat adversus eum qui desiit litis aestimatio: et magis evanescere ait, nisi petentis interest: certe, inquit, si rem paratus sit restituere, indubitatum erit evanescere. sed si is qui dolo desiit ante conveniatur, eum qui possidet non liberabit.


Dig.5.3.13.15

Ulpianus 15 ad ed.

Item a debitore hereditario quasi a iuris possessore: nam et a iuris possessoribus posse hereditatem peti constat.


Dig.5.3.14

Paulus 20 ad ed.

Sed utrum ex delicto an ex contractu debitor sit, nihil refert. debitor autem hereditarius intellegitur is quoque qui servo hereditario promisit, vel qui ante aditam hereditatem damnum dedit.


Dig.5.3.15

Gaius 6 ad ed. provinc.

Vel aliquam rem hereditariam subripuerit.


Dig.5.3.16pr.

Ulpianus 15 ad ed.

Quod si in diem sit debitor vel sub condicione, a quo petita est hereditas, non debere eum damnari. rei plane iudicatae tempus spectandum esse secundum octaveni sententiam, ut apud pomponium scriptum est, an dies venerit: quod et in stipulatione condicionali erit dicendum. si autem non venerit, cavere officio iudicis debeat de restituendo hoc debito, cum dies venerit vel condicio extiterit.


Dig.5.3.16.1

Ulpianus 15 ad ed.

Sed et is qui pretia rerum hereditariarum possidet, item qui a debitore hereditario exegit, petitione hereditatis tenetur.


Dig.5.3.16.2

Ulpianus 15 ad ed.

Unde iulianus libro sexto digestorum ait ab eo, qui petit hereditatem et litis aestimationem consecutus est, hereditatem peti posse.


Dig.5.3.16.3

Ulpianus 15 ad ed.

Non solum autem a debitore defuncti, sed etiam a debitore hereditario peti hereditas potest: denique ab eo, qui negotia hereditaria gessit, et celso et iuliano videtur peti hereditatem posse, sed si heredis negotium gessit, nequaquam: ab heredis enim debitore peti hereditas non potest.


Dig.5.3.16.4

Ulpianus 15 ad ed.

Iulianus scribit, si is, qui pro herede possidebat, vi fuerit deiectus, peti ab eo hereditatem posse quasi a iuris possessore, quia habet interdictum unde vi, quo victus cedere debet: sed et eum qui deiecit petitione hereditatis teneri, quia res hereditarias pro possessore possidet.


Dig.5.3.16.5

Ulpianus 15 ad ed.

Idem iulianus ait, sive quis possidens sive non rem vendiderit, petitione hereditatis eum teneri, sive iam pretium recepit sive petere possit, ut et hic actionibus cedat.


Dig.5.3.16.6

Ulpianus 15 ad ed.

Idem scribit patronum hereditatem petere non posse ab eo, cui libertus in fraudem alienavit, quia calvisiana actione ei tenetur: patroni enim iste debitor est, non hereditarius. ergo nec ab eo, cui mortis causa donatum est, peti hereditas potest.


Dig.5.3.16.7

Ulpianus 15 ad ed.

Idem iulianus scribit, si quis ex causa fideicommissi restituerit hereditatem vel singulas res praestiterit, peti ab eo hereditatem posse, quia habet condictionem earum, quae sunt ex ea causa solutae, et veluti iuris possessor est.


Dig.5.3.16.8

Ulpianus 15 ad ed.

Sed et si pretia rerum, quas distraxit, ex causa fideicommissi solvit, peti hereditatem ab eo posse, quia repetere potest. sed his casibus actiones suas dumtaxat eum praestaturum, cum et res exstant et potest petitor etiam per in rem actionem eas vindicare.


Dig.5.3.17

Gaius 6 ad ed. provinc.

Quod si possessor hereditatis ob id, quod ex testamento heredem se esse putaret, legatorum nomine de suo solvit, si quis ab intestato eam hereditatem evincat, licet damnum videtur esse possessoris, quod sibi non prospexerit stipulatione " evicta hereditate legata reddi", attamen quia fieri potest, ut eo tempore solverit legata, quo adhuc nulla controversia mota sit, et ob id nullam interposuerit cautionem, placet in eo casu evicta hereditate dandam ei esse repetitionem. sed cum cessante cautione repetitio datur, periculum est, ne propter inopiam eius, cui solutum est legatum, nihil repeti possit, et ideo secundum senatus consulti sententiam subveniendum ei est, ut ipse quidem ex retentione rerum hereditariarum sibi satisfaciat, cedat autem actionibus petitori, ut suo periculo eas exerceat.


Dig.5.3.18pr.

Ulpianus 15 ad ed.

Item videndum, si possessor hereditatis venditione per argentarium facta pecuniam apud eum perdiderit, an petitione hereditatis teneatur, quia nihil habet nec consequi potest. sed labeo putat eum teneri, quia suo periculo male argentario credidit: sed octavenus ait nihil eum praeter actiones praestaturum, ob has igitur actiones petitione hereditatis teneri. mihi autem in eo, qui mala fide possedit, labeonis sententia placet: in altero vero, qui bona fide possessor est, octaveni sententia sequenda esse videtur.


Dig.5.3.18.1

Ulpianus 15 ad ed.

Si quis, cum peteretur ab eo hereditas, neque rei neque iuris velut possessor erat, verum postea aliquid adeptus est, an petitione hereditatis videatur teneri? et celsus libro quarto digestorum recte scribit hunc condemnandum, licet initio nihil possedit.


Dig.5.3.18.2

Ulpianus 15 ad ed.

Nunc videamus, quae veniant in hereditatis petitione. et placuit universas res hereditarias in hoc iudicium venire, sive iura sive corpora sint,


Dig.5.3.19pr.

Paulus 20 ad ed.

Et non tantum hereditaria corpora, sed et quae non sunt hereditaria, quorum tamen periculum ad heredem pertinet: ut res pignori datae defuncto vel commodatae depositaeve. et quidem rei pignori datae etiam specialis petitio est, ut et hereditatis petitione contineatur, sicut illae quarum nomine publiciana competit. sed licet earum nomine, quae commodatae vel depositae sunt, nulla sit facile actio, quia tamen periculum earum ad nos pertinet, aequum est eas restitui.


Dig.5.3.19.1

Paulus 20 ad ed.

Quod si pro emptore usucapio ab herede impleta sit, non veniet in hereditatis petitione: quia heres, id est petitor, eam vindicare potest nec ulla exceptio datur possessori.


Dig.5.3.19.2

Paulus 20 ad ed.

Veniunt et hae res in hereditatis petitionem, in quibus possessor retentionem habuit, non etiam petitionem: veluti si iuraverat defunctus petitoris rem non esse et decesserit, debent hae quoque restitui. immo et si possessor sua culpa eas amiserit, tenebitur hoc nomine. idemque erit et in praedone, licet hic propter culpam non teneatur: quia nec hic debet has res retinere.


Dig.5.3.19.3

Paulus 20 ad ed.

Servitutes in restitutionem hereditatis non venire ego didici, cum nihil eo nomine possit restitui, sicut est in corporibus et fructibus, sed si non patiatur ire et agere, propria actione convenietur.


Dig.5.3.20pr.

Ulpianus 15 ad ed.

Item veniunt in hereditatem etiam ea, quae hereditatis causa comparata sunt, ut puta mancipia pecoraque et si qua alia, quae necessario hereditati sunt comparata. et si quidem pecunia hereditaria sint comparata, sine dubio venient: si vero non pecunia hereditaria, videndum erit: et puto etiam haec venire, si magna utilitas hereditatis versetur, pretium scilicet restituturo herede.


Dig.5.3.20.1

Ulpianus 15 ad ed.

Sed non omnia, quae ex hereditaria pecunia comparata sunt, in hereditatis petitionem veniunt. denique scribit iulianus libro sexto digestorum, si possessor ex pecunia hereditaria hominem emerit et ab eo petatur hereditas, ita venire in hereditatis petitionem, si hereditatis interfuit eum emi: at si sui causa emit, pretium venire.


Dig.5.3.20.2

Ulpianus 15 ad ed.

Simili modo et si fundum hereditarium distraxerit, si quidem sine causa, et ipsum fundum et fructus in hereditatis petitionem venire: quod si aeris exsolvendi gratia hereditarii id fecit, non amplius venire quam pretium.


Dig.5.3.20.3

Ulpianus 15 ad ed.

Item non solum ea quae mortis tempore fuerunt, sed si qua postea augmenta hereditati accesserunt, venire in hereditatis petitionem: nam hereditas et augmentum recipit et deminutionem. sed ea, quae post aditam hereditatem accedunt, si quidem ex ipsa hereditate, puto hereditati accedere: si extrinsecus, non, quia personae possessoris accedunt. fructus autem omnes augent hereditatem, sive ante aditam sive post aditam hereditatem accesserint. sed et partus ancillarum sine dubio augent hereditatem.


Dig.5.3.20.4

Ulpianus 15 ad ed.

Cum praediximus omnes hereditarias actiones in hereditatis petitionem venire, quaeritur, utrum cum sua natura veniant an contra. ut puta est quaedam actio, quae infitiatione crescit: utrum cum suo incremento an vero in simplum venit, ut legis aquiliae? et iulianus libro sexto digestorum scribit simplum soluturum.


Dig.5.3.20.5

Ulpianus 15 ad ed.

Idem recte ait, si noxali iudicio condemnatus sit possessor defuncto, non posse eum dedentem noxae officio iudicis liberari: quia tamdiu quis habet noxae dedendae facultatem, quamdiu iudicati conveniatur, post susceptum iudicium non potest noxae dedendo se liberare: suscepit autem per petitionem hereditatis.


Dig.5.3.20.6

Ulpianus 15 ad ed.

Praeter haec multa repperimus tractata et de petitione hereditatis, de distractis rebus hereditariis, de dolo praeterito et de fructibus. de quibus cum forma senatus consulto sit data, optimum est ipsius senatus consulti interpretationem facere verbis eius relatis. " pridie idus martias quintus iulius balbus et publius iuventius celsus titius aufidius oenus severianus consules verba fecerunt de his, quae imperator caesar traiani parthici filius divi nervae nepos hadrianus augustus imperator maximusque princeps proposuit quinto nonas martias quae proximae fuerunt libello complexus esset, quid fieri placeat, de qua re ita censuerunt.


Dig.5.3.20.6a

Ulpianus 15 ad ed.

Cum, antequam partes caducae ex bonis rustici fisco peterentur, hi, qui se heredes esse existimant, hereditatem distraxerint, placere redactae ex pretio rerum venditarum pecuniae usuras non esse exigendas idemque in similibus causis servandum.


Dig.5.3.20.6b

Ulpianus 15 ad ed.

Item placere, a quibus hereditas petita fuisset, si adversus eos iudicatum esset, pretia, quae ad eos rerum ex hereditate venditarum pervenissent, etsi eae ante petitam hereditatem deperissent deminutiaeve fuissent, restituere debere.


Dig.5.3.20.6c

Ulpianus 15 ad ed.

Item eos qui bona invasissent, cum scirent ad se non pertinere, etiamsi ante litem contestatam fecerint, quo minus possiderent, perinde condemnandos, quasi possiderent: eos autem, qui iustas causas habuissent, quare bona ad se pertinere existimassent, usque eo dumtaxat, quo locupletiores ex ea re facti essent.


Dig.5.3.20.6d

Ulpianus 15 ad ed.

Petitam autem fisco hereditatem ex eo tempore existimandum esse, quo primum scierit quisque eam a se peti, id est cum primum aut denuntiatum esset ei aut litteris vel edicto evocatus esset. censuerunt". aptanda est igitur nobis singulis verbis senatus consulti congruens interpretatio.


Dig.5.3.20.7

Ulpianus 15 ad ed.

Ait senatus: " cum antequam partes caducae fisco peterentur". hoc evenerat, ut partes caducae fisco peterentur: sed et si ex asse fiat, senatus consultum locum habebit: idem, et si vacantia bona fisco vindicentur vel si ex alia quacumque causa bona ad eum pervenerunt, senatus consultum hoc locum habebit:


Dig.5.3.20.8

Ulpianus 15 ad ed.

Et si civitati peteretur.


Dig.5.3.20.9

Ulpianus 15 ad ed.

In privatorum quoque petitionibus senatus consultum locum habere nemo est qui ambigit, licet in publica causa factum sit.


Dig.5.3.20.10

Ulpianus 15 ad ed.

Non solum autem in hereditate utimur senatus consulto, sed et in peculio castrensi vel alia universitate.


Dig.5.3.20.11

Ulpianus 15 ad ed.

" petitam autem hereditatem" et cetera: id est ex quo quis scit a se peti: nam ubi scit, incipit esse malae fidei possessor. " id est cum primum aut denuntiatum esset": quid ergo si scit quidem, nemo autem ei denuntiavit, an incipiat usuras debere pecuniae redactae? et puto debere: coepit enim malae fidei possessor esse. sed ponamus denuntiatum esse, non tamen scit, quia non ipsi, sed procuratori eius denuntiatum est: senatus ipsi denuntiari exigit et ideo non nocebit, nisi forte is cui denuntiatum est eum certioraverit, sed non si certiorare potuit nec fecit. a quo denuntiatum est senatus non exigit: quicumque ergo fuit qui denuntiavit, nocebit.


Dig.5.3.20.12

Ulpianus 15 ad ed.

Haec adversus bonae fidei possessores, nam ita senatus locutus est: " eos qui se heredes existimassent". ceterum si quis sciens ad se hereditatem non pertinere distraxit, sine dubio non pretia rerum, sed ipsae res veniunt in petitionem hereditatis et fructus earum. sed imperator severus epistula ad celerem idem videtur fecisse et in malae fidei possessoribus: atquin senatus de his est locutus qui se heredes existimant. nisi forte ad eas res referemus, quas distrahi expedierat, quae onerabant magis hereditatem quam fructui erant: ut sit in arbitrio petitoris, qualem computationem faciat adversus malae fidei possessorem, utrum ipsius rei et fructuum an pretii et usurarum post motam controversiam.


Dig.5.3.20.13

Ulpianus 15 ad ed.

Licet autem senatus de his locutus sit, qui se heredes existiment, tamen et si bonorum possessores se existiment vel alios successores iustos vel sibi restitutam hereditatem, in eadem erunt condicione.


Dig.5.3.20.14

Ulpianus 15 ad ed.

Papinianus autem libro tertio quaestionum, si possessor hereditatis pecuniam inventam in hereditate non attingat, negat eum omnino in usuras conveniendum.


Dig.5.3.20.15

Ulpianus 15 ad ed.

" redactae " , inquit, " pecuniae ex pretio rerum venditarum. " redactam sic accipiemus, non solum iam exactam, verum et si exigi potuit nec exacta est.


Dig.5.3.20.16

Ulpianus 15 ad ed.

Quid si post petitam hereditatem res distraxerit ? hic ipsae res venient fructusque earum. sed si forte tales fuerunt, quae vel steriles erant vel tempore periturae, et hae distractae sunt vero pretio, fortassis possit petitor eligere, ut sibi pretia et usurae praestentur.


Dig.5.3.20.17

Ulpianus 15 ad ed.

Ait senatus: " placere, a quibus petita hereditas fuisset, si adversus eos iudicatum esset, pretia, quae ad eos rerum ex hereditate venditarum pervenissent, etsi ante petitam hereditatem deperissent deminutaeve essent, restituere debere. " bonae fidei possessor si vendiderit res hereditarias, sive exegit pretium sive non, quia habet actionem, debebit pretium praestare: sed ubi habet actionem, sufficiet eum actiones praestare.


Dig.5.3.20.18

Ulpianus 15 ad ed.

Sed si vendidit et evicta re restituit quod accepit, non videbitur ad eum pervenisse: quamquam possit dici nec ab initio pretium venire, quia non fuit res hereditaria quae distracta est: sed etsi senatus rerum ex hereditate distractarum, non hereditariarum fecit mentionem, restitui tamen non debet, quia nihil apud eum remanet. nam et iulianus libro sexto digestorum scribit quod indebitum exegit restituere eum non debere nec imputaturum quod non debitum solvit.


Dig.5.3.20.19

Ulpianus 15 ad ed.

Sed si res sit redhibita, hic utique et hereditaria est et pretium non veniet quod refusum est.


Dig.5.3.20.20

Ulpianus 15 ad ed.

Sed et si ob venditionem obstrictus sit emptori possessor hereditatis, dicendum erit prospici ei cautione.


Dig.5.3.20.21

Ulpianus 15 ad ed.

Restituere autem pretia debebit possessor, etsi deperditae sunt res vel deminutae. sed utrum ita demum restituat, si bonae fidei possessor est, an et si malae fidei? et si quidem res apud emptorem exstent nec deperditae nec deminutae sunt, sine dubio ipsas res debet praestare malae fidei possessor aut, si recipere eas ab emptore nullo modo possit, tantum quantum in litem esset iuratum. at ubi deperditae sunt et deminutae, verum pretium debet praestari, quia si petitor rem consecutus esset, distraxisset et verum pretium rei non perderet.


Dig.5.3.21

Gaius 6 ad ed. provinc.

Deperditum intellegitur, quod in rerum natura esse desiit: deminutum vero, quod usucaptum esset et ob id de hereditate exiit.


Dig.5.3.22

Paulus 20 ad ed.

Si et rem et pretium habeat bonae fidei possessor, puta quod eandem redemerit: an audiendus sit, si velit rem dare, non pretium? in praedone dicimus electionem esse debere actoris: an hic magis possessor audiendus sit, si velit rem tradere licet deteriorem factam, non petitor, si pretium desideret, quod inverecundum sit tale desiderium: an vero, quia ex re hereditaria locupletior sit, et id quod amplius habet ex pretio restituere debeat, videndum. nam et in oratione divi hadriani ita est: " dispicite, patres conscripti, numquid sit aequius possessorem non facere lucrum et pretium, quod ex aliena re perceperit, reddere, quia potest existimari in locum hereditariae rei venditae pretium eius successisse et quodammodo ipsum hereditarium factum. " oportet igitur possessorem et rem restituere petitori et quod ex venditione eius rei lucratus est.


Dig.5.3.23pr.

Ulpianus 15 ad ed.

Utrum autem omne pretium restituere debebit bonae fidei possessor an vero ita demum, si factus sit locupletior, videndum: finge pretium acceptum vel perdidisse vel consumpsisse vel donasse. et verbum quidem pervenisse ambiguum est, solumne hoc contineret, quod prima ratione fuerit, an vero et id quod durat. et puto sequentem clausulam senatus consulti, etsi haec sit ambigua, ut ita demum competat, si factus sit locupletior.


Dig.5.3.23.1

Ulpianus 15 ad ed.

Proinde si non solum pretium, sed etiam poena tardius pretio soluto pervenerit, poterit dici, quia locupletior in totum factus est, debere venire, licet de pretio solummodo senatus sit locutus.


Dig.5.3.24

Paulus 20 ad ed.

At ubi vi deiectus fuit, non debet restituere poenam ex eo commissam, quod eam actor habere non potest. sic nec poena restitui debet, quam adversarius ei promisit, si ad iudicium non venerit.


Dig.5.3.25pr.

Ulpianus 15 ad ed.

Sed et si lege commissoria vendidit, idem erit dicendum lucrum, quod sensit lege commissoria, praestaturum.


Dig.5.3.25.1

Ulpianus 15 ad ed.

Item si rem distraxit et ex pretio aliam rem comparavit, veniet pretium in petitionem hereditatis, non res quam in patrimonium suum convertit. sed si res minoris valet quam comparata est, hactenus locupletior factus videbitur, quatenus res valet: quemadmodum si consumpsisset, in totum locupletior factus non videbitur.


Dig.5.3.25.2

Ulpianus 15 ad ed.

Quod ait senatus: " eos qui bona invasissent, quae scirent ad se non pertinere, etiam si ante litem contestatam fecerint quo minus possiderent, perinde condemnandos quasi possiderent", ita intellegendum est, ut et dolus praeteritus in petitionem hereditatis deduceretur: sed et culpa. et ideo ab eo qui ab alio non exegit vel a semet ipso, si tempore esset liberatus, peti hereditatem posse: hoc utique si exigere potuit.


Dig.5.3.25.3

Ulpianus 15 ad ed.

Quod autem ait senatus " eos qui bona invasissent", loquitur de praedonibus, id est de his qui, cum scirent ad se non pertinere hereditatem, invaserunt bona, scilicet cum nullam causam haberent possidendi.


Dig.5.3.25.4

Ulpianus 15 ad ed.

Sed et fructus non quos perceperunt, inquit, sed quos percipere debuerunt, eos praestaturos.


Dig.5.3.25.5

Ulpianus 15 ad ed.

De eo autem loquitur senatus, qui ab initio mente praedonis res hereditarias adprehendit. quod si ab initio quidem iustam causam habuit adipiscendae possessionis, postea vero conscius ad se nihil hereditatem pertinere praedonio more versari coepit, nihil senatus loqui videtur: puto tamen et ad eum mentem senatus consulti pertinere: parvi etenim refert, ab initio quis dolose in hereditate sit versatus an postea hoc facere coepit.


Dig.5.3.25.6

Ulpianus 15 ad ed.

Scire ad se non pertinere utrum is tantummodo videatur, qui factum scit, an et is qui in iure erravit? putavit enim recte factum testamentum, cum inutile erat: vel cum eum alius praecederet adgnatus, sibi potius deferri. et non puto hunc esse praedonem qui dolo caret, quamvis in iure erret.


Dig.5.3.25.7

Ulpianus 15 ad ed.

" si ante litem contestatam", inquit, " fecerit": hoc ideo adiectum, quoniam post litem contestatam omnes incipiunt malae fidei possessores esse, quin immo post controversiam motam. quamquam enim litis contestatae mentio fiat in senatus consulto, tamen et post motam controversiam omnes possessores pares fiunt et quasi praedones tenentur. et hoc iure hodie utimur: coepit enim scire rem ad se non pertinentem possidere se is qui interpellatur. qui vero praedo est, et ante litem contestatam doli nomine tenebitur: hic est enim dolus praeteritus.


Dig.5.3.25.8

Ulpianus 15 ad ed.

" perinde", inquit, " condemnandos quasi possiderent": merito: nam is qui dolo fecit quo minus possideret, ut possessor condemnatur. accipies, sive dolo desierit possidere sive dolo possessionem noluerit admittere. sive autem ab alio res possideatur sive in totum non extet, locum habebit haec clausula. unde si sit alius possessor, ab utroque hereditas peti possit: et si per multos ambulaverit possessio, omnes tenebuntur.


Dig.5.3.25.9

Ulpianus 15 ad ed.

Sed utrum is solus qui possidet fructus praestabit an etiam is qui dolo fecit quo minus possideret? et dicendum erit post senatus consultum ambo teneri.


Dig.5.3.25.10

Ulpianus 15 ad ed.

Haec verba senatus consulti etiam adversus eum qui non possidet iusiurandum inducunt: tam enim adversus eum qui dolo fecit quo minus possideat quam adversus possidentem in litem iuratur.


Dig.5.3.25.11

Ulpianus 15 ad ed.

Consuluit senatus bonae fidei possessoribus, ne in totum damno adficiantur, sed in id dumtaxat teneantur, in quo locupletiores facti sunt. quemcumque igitur sumptum fecerint ex hereditate, si quid dilapidaverunt perdiderunt, dum re sua se abuti putant, non praestabunt. nec si donaverint, locupletiores facti videbuntur, quamvis ad remunerandum sibi aliquem naturaliter obligaverunt. plane si antidwra acceperunt, dicendum est eatenus locupletiores factos, quatenus acceperunt: velut genus quoddam hoc esset permutationis.


Dig.5.3.25.12

Ulpianus 15 ad ed.

Si quis re sua lautius usus sit contemplatione delatae sibi hereditatis, Marcellus libro quinto digestorum putat nihil eum ex hereditate deducturum, si eam non attigit.


Dig.5.3.25.13

Ulpianus 15 ad ed.

Simili modo et si mutuam pecuniam accepit, quasi dives se deceperit.


Dig.5.3.25.14

Ulpianus 15 ad ed.

Si tamen pignori res hereditarias dedit, videndum, an vel sic attingatur hereditas: quod est difficile, cum ipse sit obligatus.


Dig.5.3.25.15

Ulpianus 15 ad ed.

Adeo autem qui locupletior factus non est non tenetur, ut si quis putans se ex asse heredem partem dimidiam hereditatis sine dolo malo consumpserit, Marcellus libro quarto digestorum tractat, num non teneatur, quasi id quod erogaverit ex eo fuerit, quod ad eum non pertinebat, sed ad coheredes: nam et si is qui heres non erat totum, quidquid apud se fuit, consumpsisset, sine dubio non tenetur, quasi locupletior non factus. sed in proposita quaestione tribus visionibus relatis, una prima: deinde alia posse dici totum quod superest restituere eum debere, quasi suam partem consumpserit: tertia utrique quod consumptum est decedere: ait utique nonnihil restituendum, de illo dubitat, utrum totum an partem restituendam dicat: puto tamen residuum integrum non esse restituendum, sed partem eius dimidiam.


Dig.5.3.25.16

Ulpianus 15 ad ed.

Quod autem quis ex hereditate erogavit, utrum totum decedat an vero pro rata patrimonii eius? ut puta penum hereditarium ebibit: utrum totum hereditarii expensum feratur an aliquid et patrimonio eius? ut in id factus locupletior videatur, quod solebat ipse erogare ante delatam hereditatem: ut si quid lautius contemplatione hereditatis impendit, in hoc non videatur factus locupletior, in statutis vero suis sumptibus videatur factus locupletior: utique enim etsi non tam laute erogasset, aliquid tamen ad victum cottidianum erogasset. nam et divus marcus in causa pythodori, qui rogatus erat quod sibi superfuisset ex hereditate reddere, decrevit ea, quae alienata erant non minuendi fideicommissi nec pretium in corpus patrimonii pythodori redisse, et ex proprio pythodori patrimonio et ex hereditate decedere, non tantum ex hereditate. et nunc igitur statuti sumptus utrum ex hereditate decedent exemplo rescripti divi marci an ex solo patrimonio, videndum erit: et verius est, ut ex suo patrimonio decedant ea quae et si non heres fuisset erogasset.


Dig.5.3.25.17

Ulpianus 15 ad ed.

Item si rem distraxit bonae fidei possessor nec pretio factus sit locupletior, an singulas res, si nondum usucaptae sint, vindicare petitor ab emptore possit ? et si vindicet, an exceptione non repellatur " quod praeiudicium hereditati non fiat inter actorem et eum qui venum dedit " , quia non videtur venire in petitionem hereditatis pretium earum, quamquam victi emptores reversuri sunt ad eum qui distraxit ? et puto posse res vindicari, nisi emptores regressum ad bonae fidei possessorem habent.


Dig.5.3.25.17a

Ulpianus 15 ad ed.

Quid tamen si is qui vendidit paratus sit ita defendere hereditatem, ut perinde atque si possideret conveniatur? incipit exceptio locum habere ex persona emptorum. certe si minori pretio res venierint et pretium quodcumque illud actor sit consecutus, multo magis poterit dici exceptione eum summoveri. nam et si id quod a debitoribus exegit possessor petitori hereditatis solvit, liberari debitores iulianus libro quarto digestorum scribit, sive bonae fidei possessor sive praedo fuit qui debitum ab his exegerat, et ipso iure eos liberari.


Dig.5.3.25.18

Ulpianus 15 ad ed.

Petitio hereditatis, etsi in rem actio sit, habet tamen praestationes quasdam personales, ut puta eorum quae a debitoribus sunt exacta, item pretiorum.


Dig.5.3.25.19

Ulpianus 15 ad ed.

Hoc senatus consultum ad petitionem hereditatis factum etiam in familiae herciscundae iudicio locum habere placet, ne res absurda sit, ut quae peti possint dividi non possint.


Dig.5.3.25.20

Ulpianus 15 ad ed.

Augent hereditatem gregum et pecorum partus.


Dig.5.3.26

Paulus 20 ad ed.

Quod si oves natae sunt, deinde ex his aliae, hae quoque quasi augmentum restitui debent.


Dig.5.3.27pr.

Ulpianus 15 ad ed.

Ancillarum etiam partus et partuum partus quamquam fructus esse non existimantur, quia non temere ancillae eius rei causa comparantur ut pariant, augent tamen hereditatem: quippe cum ea omnia fiunt hereditaria, dubium non est, quin ea possessor, si aut possideat aut post petitam hereditatem dolo malo fecit quo minus possideret, debeat restituere.


Dig.5.3.27.1

Ulpianus 15 ad ed.

Sed et pensiones, quae ex locationibus praediorum urbanorum perceptae sunt, venient, licet a lupanario perceptae sint: nam et in multorum honestorum virorum praediis lupanaria exercentur.


Dig.5.3.28

Paulus 20 ad ed.

Post senatus consultum enim omne lucrum auferendum esse tam bonae fidei possessori quam praedoni dicendum est.


Dig.5.3.29

Ulpianus 15 ad ed.

Mercedes plane a colonis acceptae loco sunt fructuum. operae quoque servorum in eadem erunt causa, qua sunt pensiones: item vecturae navium et iumentorum.


Dig.5.3.30

Paulus 20 ad ed.

Iulianus scribit actorem eligere debere, utrum sortem tantum an et usuras velit cum periculo nominum agnoscere. atquin secundum hoc non observabimus quod senatus voluit, bonae fidei possessorem teneri quatenus locupletior sit: quid enim si pecuniam eligat actor, quae servari non potest? dicendum itaque est in bonae fidei possessore haec tantummodo eum praestare debere, id est vel sortem et usuras eius si et eas percepit, vel omnia cum eorum cessione in id facienda, quod ex his adhuc deberetur, periculo scilicet petitoris.


Dig.5.3.31pr.

Ulpianus 15 ad ed.

Si quid possessor solvit creditoribus, reputabit, quamquam ipso iure non liberaverit petitorem hereditatis: nam quod quis suo nomine solvit, non debitoris, debitorem non liberat. et ideo iulianus libro sexto digestorum scribit ita id imputaturum possessorem, si caverit se petitorem defensum iri. sed an et bonae fidei possessor debeat defendendum cavere, videndum erit, quia in eo quod solvit non videtur locupletior factus: nisi forte habeat condictionem et hoc nomine videtur locupletior, quia potest repetere: finge enim eum, dum se heredem putat, solvisse suo nomine. et videtur mihi iulianus de solo praedone ut caveat sensisse, non etiam de bonae fidei possessore: condictionem tamen praestare debebit. sed et petitor si a creditoribus conveniatur, exceptione uti debebit.


Dig.5.3.31.1

Ulpianus 15 ad ed.

Sed si ipsi aliquid praedoni debebatur, hoc deducere non debebit: maxime si id fuit debitum, quod natura debebatur. quid tamen si expediebat petitori id debitum esse dissolutum propter poenam vel aliam causam? potest dici ipsum sibi vel solvisse vel debuisse solvere.


Dig.5.3.31.2

Ulpianus 15 ad ed.

Iustus autem possessor dubio procul debebit deducere, quod sibi debetur.


Dig.5.3.31.3

Ulpianus 15 ad ed.

Sicut autem sumptum quem fecit deducit, ita si facere debuit nec fecit, culpae huius reddat rationem, nisi bonae fidei possessor est: tunc enim, quia quasi suam rem neglexit, nulli querellae subiectus est ante petitam hereditatem: postea vero et ipse praedo est.


Dig.5.3.31.4

Ulpianus 15 ad ed.

Illud plane praedoni imputari non potest, cur passus est debitores liberari et pauperiores fieri et non eos convenit, cum actionem non habuerit.


Dig.5.3.31.5

Ulpianus 15 ad ed.

Quod autem possessori solutum est an restituere debeat, videamus: et si bonae fidei possessor fuit sive non, debere restituere placet, et quidem si restituerit, ut cassius scribit et iulianus libro sexto, liberari ipso iure debitores.


Dig.5.3.32

Paulus 20 ad ed.

Per servum adquisitae res heredi restituendae sunt: quod procedit in hereditate liberti et cum de inofficioso agitur, cum interim in bonis esset heredis:


Dig.5.3.33pr.

Ulpianus 15 ad ed.

Nisi ex re heredis scripti stipulatus sit.


Dig.5.3.33.1

Ulpianus 15 ad ed.

Iulianus scribit, si hominem possessor distraxerit, si quidem non necessarium hereditati, petitione hereditatis pretium praestaturum: imputaretur enim ei, si non distraxisset: quod si necessarium hereditati, si quidem vivit, ipsum praestandum, si decesserit, fortassis nec pretium: sed non passurum iudicem qui cognoscit possessorem pretium lucrari scribit, et verius est.


Dig.5.3.34pr.

Paulus 20 ad ed.

Filii familias militis puto peti posse hereditatem ex testamento nobis obvenientem.


Dig.5.3.34.1

Paulus 20 ad ed.

Si servus vel filius familias res hereditarias teneat, a patre dominove peti hereditas potest, si facultatem restituendarum rerum habet. certe si pretium rerum hereditariarum venditarum in peculio servi habeat, et iulianus existimat posse a domino quasi a iuris possessore hereditatem peti.


Dig.5.3.35

Gaius 6 ad ed. provinc.

Idem iulianus ait etiam si nondum pretia rerum consecutus sit servus, posse a domino quasi a iuris possessore hereditatem peti, quia habet actionem, qua eam pecuniam consequatur, quae quidem actio etiam ignoranti adquireretur.


Dig.5.3.36pr.

Paulus 20 ad ed.

Si a domino vel a patre, qui pretia possidet, hereditas petatur, an filio vel servo mortuo vel servo manumisso vel emancipato filio intra annum agi debeat? et an debitum sibi dominus vel pater deducere potest? iulianus verius esse ait, id quod proculus quoque respondit, perpetuo actionem dandam nec deduci oportere id quod ipsi debetur, quia non de peculio agatur, sed hereditas petatur. haec recte, si pretia habeat servus vel filius familias. quod si propterea hereditas petatur a domino, quod servus debitor fuit, perinde haberi debebit, atque si de peculio ageretur. idem dicendum mauricianus ait etiam si pecuniam ex pretio perceptam servus vel filius consumpserit, sed alias ex peculio eius solvi potest.


Dig.5.3.36.1

Paulus 20 ad ed.

Sed et a filio familias peti hereditatem posse non est dubium, quia restituendi facultatem habet, sicut ad exhibendum. multo magis dicimus posse peti hereditatem a filio familias, qui, cum pater familias esset et possideret hereditatem, adrogandum se praestavit.


Dig.5.3.36.2

Paulus 20 ad ed.

Si possessor hereditarium servum occiderit, id quoque in hereditatis petitione veniet: sed pomponius ait actorem debere eligere, utrum velit sibi eum condemnari, ut caveat se non acturum lege aquilia, an malit integram sibi esse actionem legis aquiliae omissa eius rei aestimatione a iudice. quae electio locum habet, si ante aditam hereditatem occisus sit servus: nam si postea, ipsius actio propria effecta est nec veniet in hereditatis petitionem.


Dig.5.3.36.3

Paulus 20 ad ed.

Si praedo dolo desisset possidere, res autem eo modo interierit, quo esset interitura et si eadem causa possessionis mansisset: quantum ad verba senatus consulti melior est causa praedonis quam bonae fidei possessoris, quia praedo, si dolo desierit possidere, ita condemnatur atque si possideret, nec adiectum esset, si res interierit. sed non est dubium, quin non debeat melioris esse condicionis quam bonae fidei possessor. itaque et si pluris venierit res, electio debebit esse actoris, ut pretium consequatur: alioquin lucretur aliquid praedo.


Dig.5.3.36.4

Paulus 20 ad ed.

Quo tempore locupletior esse debeat bonae fidei possessor, dubitatur: sed magis est rei iudicatae tempus spectandum esse.


Dig.5.3.36.5

Paulus 20 ad ed.

Fructus intelleguntur deductis impensis, quae quaerendorum cogendorum conservandorumque eorum gratia fiunt. quod non solum in bonae fidei possessoribus naturalis ratio expostulat, verum etiam in praedonibus, sicut sabino quoque placuit.


Dig.5.3.37

Ulpianus 15 ad ed.

Quod si sumptus quidem fecit, nihil autem fructuum perceperit, aequissimum erit rationem horum quoque in bonae fidei possessoribus haberi.


Dig.5.3.38

Paulus 20 ad ed.

Plane in ceteris necessariis et utilibus impensis posse separari, ut bonae fidei quidem possessores has quoque imputent, praedo autem de se queri debeat, qui sciens in rem alienam impendit. sed benignius est in huius quoque persona haberi rationem impensarum ( non enim debet petitor ex aliena iactura lucrum facere) et id ipsum officio iudicis continebitur: nam nec exceptio doli mali desideratur. plane potest in eo differentia esse, ut bonae fidei quidem possessor omnimodo impensas deducat, licet res non exstet in quam fecit, sicut tutor vel curator consequuntur, praedo autem non aliter, quam si res melior sit.


Dig.5.3.39pr.

Gaius 6 ad ed. provinc.

Utiles autem necessariaeque sunt veluti quae fiunt reficiendorum aedificorum gratia: aut in novelleta: aut cum servorum gratia litis aestimatio solvitur, cum id utilius sit quam ipsos dedi: denique alias complures eiusdem generis esse impensas manifestum est.


Dig.5.3.39.1

Gaius 6 ad ed. provinc.

Videamus tamen, ne et ad picturarum quoque et marmorum et ceterarum voluptariarum rerum impensas aeque proficiat nobis doli exceptio, si modo bonae fidei possessores simus: nam praedoni probe dicetur non debuisse in alienam rem supervacuas impensas facere: ut tamen potestas ei fieret tollendorum eorum, quae sine detrimento ipsius rei tolli possint.


Dig.5.3.40pr.

Paulus 20 ad ed.

Illud quoque quod in oratione divi hadriani est, ut post acceptum iudicium id actori praestetur, quod habiturus esset, si eo tempore quo petit restituta esset hereditas, interdum durum est. quid enim, si post litem contestatam mancipia aut iumenta aut pecora deperierint? damnari debebit secundum verba orationis, quia potuit petitor restituta hereditate distraxisse ea. et hoc iustum esse in specialibus petitionibus proculo placet: cassius contra sensit. in praedonis persona proculus recte existimat, in bonae fidei possessoribus cassius. nec enim debet possessor aut mortalitatem praestare, aut propter metum huius periculi temere indefensum ius suum relinquere.


Dig.5.3.40.1

Paulus 20 ad ed.

Praedo fructus suos non facit, sed augent hereditatem: ideoque eorum quoque fructus praestabit. in bonae fidei autem possessore hi tantum veniunt in restitutione quasi augmenta hereditatis, per quos locupletior factus est.


Dig.5.3.40.2

Paulus 20 ad ed.

Actiones si quas possessor nanctus est, evicta hereditate restituere debet, veluti si interdictum unde vi, aut quod precario concessit. contra quoque si possessor caverit damni infecti, cavendum est possessori.


Dig.5.3.40.3

Paulus ad ed.

Ad officium iudicis pertinebunt et noxales actiones, ut, si paratus sit possessor noxae dedere servum qui damnum dederit in re hereditaria vel furtum fecerit, absolvatur, sicut fit in interdicto quod vi aut clam.


Dig.5.3.41pr.

Gaius 6 ad ed. provinc.

Si quo tempore conveniebatur possessor hereditatis, pauciores res possidebat, deinde aliarum quoque rerum possessionem adsumpsit, eas quoque victus restituere debebit, sive ante acceptum iudicium sive postea adquisierit possessionem. et si fideiussores, quos dederat, ad litem non sufficiant, iubere eum debebit proconsul ut idonee caveat. ex diverso quoque si pauciores postea possidebit, quam initio possidebat, si modo id sine dolo eius acciderit, absolvi debet quod ad eas res quas desiit possidere.


Dig.5.3.41.1

Gaius 6 ad ed. provinc.

Fructus computandos etiam earum rerum, quas defunctus pignori accepit, iulianus ait.


Dig.5.3.42

Ulpianus 67 ad ed.

Si debitor hereditarius non ideo nolit solvere, quod se dicat heredem, sed ideo quod neget aut dubitet, an hereditas pertineat ad eum qui petit hereditatem, non tenetur hereditatis petitione.


Dig.5.3.43

Paulus 2 ad plaut.

Postquam legatum a te accepi, hereditatem peto. atilicinus quibusdam placuisse ait non aliter mihi adversus te dandam petitionem, quam si legatum redderem. videamus tamen, ne non aliter petitor hereditatis legatum restituere debeat, quam ut ei caveatur, si contra eum de hereditate iudicatum fuerit, reddi ei legatum: cum sit iniquum eo casu possessorem hereditatis legatum, quod solverit, retinere, et maxime si non per calumniam, sed per errorem hereditatem petierit adversarius: idque et laelius probat. imperator autem antoninus rescripsit ei, qui legatum ex testamento abstulisset, causa cognita hereditatis petitionem negandam esse, scilicet si manifesta calumnia sit.


Dig.5.3.44

Iavolenus 1 ex plaut.

Cum is, qui legatum ex testamento percepit, hereditatem petit, si legatum quocumque modo redditum non sit, iudicis officio continetur, ut victori deducto eo quod accepit restituatur hereditas.


Dig.5.3.45

Celsus 4 dig.

Qui se liti optulit, cum rem non possideret, condemnatur, nisi si evidentissimis probationibus possit ostendere actorem ab initio litis scire eum non possidere: quippe isto modo non est deceptus et qui se hereditatis petitioni optulit ex doli clausula tenetur: aestimari scilicet oportebit, quanti eius interfuit non decipi.


Dig.5.3.46

Modestinus 6 diff.

Praedonis loco intellegendus est is, qui tacitam fidem interposuerit, ut non capienti restitueret hereditatem.


Dig.5.3.47

Modestinus 8 resp.

Lucius titius cum in falsi testamenti propinqui accusatione non optinuerit, quaero, an de non iure facto nec signato testamento querella illi competere possit. respondit non ideo repelli ab intentione non iure facti testamenti, quod in falsi accusatione non optinuerit.


Dig.5.3.48

Iavolenus 3 ex cass.

In aestimationibus hereditatis ita venit pretium venditae hereditatis, ut id quoque accedat, quod plus fuit in hereditate, si ea negotiationis causa veniit: sin autem ex fideicommissi causa, nihil amplius quam quod bona fide accepit.


Dig.5.3.49

Papinianus 3 quaest.

Si bonae fidei possessor hereditatis velit cum debitoribus hereditariis aut qui res hereditarias occupaverint consistere, audietur, utique si periculum erit, ne inter moras actiones intercidant. petitor autem hereditatis citra metum exceptionis in rem agere poterit: quid enim si possessor hereditatis neglegat? quid si nihil iuris habere se sciat?


Dig.5.3.50pr.

Papinianus 6 quaest.

Hereditas etiam sine ullo corpore iuris intellectum habet.


Dig.5.3.50.1

Papinianus 6 quaest.

Si defuncto monumentum condicionis implendae gratia bonae fidei possessor fecerit, potest dici, quia voluntas defuncti vel in hoc servanda est, utique si probabilem modum faciendi monumenti sumptus, vel quantum testator iusserit, non excedat, eum, cui aufertur hereditas, impensas ratione doli exceptione aut retenturum aut actione negotiorum gestorum repetiturum, veluti hereditario negotio gesto: quamvis enim stricto iure nulla teneantur actione heredes ad monumentum faciendum, tamen principali vel pontificali auctoritate compelluntur ad obsequium supremae voluntatis.


Dig.5.3.51pr.

Papinianus 2 resp.

Heres furiosi substituto vel sequentis gradus cognato fructus medii temporis, quibus per curatorem furiosus locupletior factus videtur, praestabit: exceptis videlicet impensis, quae circa eandem substantiam tam necessarie quam utiliter factae sunt. sed et si quid circa furiosum necessarie fuerit expensum, et hoc excipiatur, nisi alia sufficiens substantia est furioso, ex qua sustentari potest.


Dig.5.3.51.1

Papinianus 2 resp.

Fructuum post hereditatem petitam perceptorum usurae non praestantur: diversa ratio est eorum, qui ante actionem hereditatis illatam percepti hereditatem auxerunt.


Dig.5.3.52

Hermogenianus 2 iuris epit.

Si possessor ex hereditate inhonestos habuerit quaestus, hos etiam restituere cogitur, ne honesta interpretatio non honesto quaestui lucrum possessori faciat.


Dig.5.3.53

Paulus 10 ad sab.

Non solum ad aes alienum hereditarium exsolvendum necessaria alienatio possessori est, sed et si impensae necessariae in rem hereditariam factae sunt a possessore, vel si mora periturae deterioresve futurae erant.


Dig.5.3.54pr.

Iulianus 6 dig.

Ei, qui partes hereditarias vel totam a fisco mercatus fuerit, non est iniquum dari actionem, per quam universa bona persequatur, quemadmodum ei, cui ex trebelliano senatus consulto hereditas restituta est, petitio hereditatis datur.


Dig.5.3.54.1

Iulianus 6 dig.

Heres debitoris id quod defunctus pignori dederat quin hereditatem petendo consequi possit, dubium non est.


Dig.5.3.54.2

Iulianus 6 dig.

Cum praedia urbana et rustica neglegentia possessorum peiora sint facta, veluti quia vineae pomaria horti extra consuetudinem patris familias defuncti culta sunt: litis aestimationem earum rerum, quanto peiores sint factae, possessores pati debent.


Dig.5.3.55

Iulianus 60 dig.

Evicta hereditate bonae fidei possessor quod lege aquilia exegisset non simplum, sed duplum restituet: lucrum enim ex eo, quod propter hereditatem acceperit, facere non debet.


Dig.5.3.56

Africanus 4 quaest.

Cum hereditas petita sit, eos fructus, quos possessor percepit, omnimodo restituendos, etsi petitor eos percepturus non fuerat.


Dig.5.3.57

Nerva 7 membr.

Cum idem eandem hereditatem adversus duos defendit et secundum alterum ex his iudicatum est, quaeri solet, utrum perinde ei hereditatem restitui oporteat, atque oporteret, si adversus alium defensa non esset: ut scilicet si mox et secundum alium fuerit iudicatum, absolvatur is cum quo actum est, quia neque possideat neque dolo malo fecerit, quo minus possideret quod iudicio revictus restituerit: an quia possit et secundum alium iudicari, non aliter restituere debeat quam si cautum ei fuerit, quod adversus alium eandem hereditatem defendit. sed melius est officio iudicis cautione vel satisdatione victo mederi, cum et res salva sit ei, qui in exsecutione tardior venit adversus priorem victorem.


Dig.5.3.58

Scaevola 3 dig.

Filius a patre emancipatus secundum condicionem testamenti matris adiit hereditatem, quam pater, antequam filium emanciparet, possedit fructusque ex ea possedit, sed erogationem in honorem filii cum esset senator fecit ex ea. quaesitum est, cum paratus sit pater restituere hereditatem habita ratione eorum quae in eum erogavit, an filius nihilo minus perseverans petere hereditatem doli mali exceptione summoveri possit. respondi, et si non exciperetur, satis per officium iudicis consuli.


Dig.5.4.0. Si pars hereditatis petatur.


Dig.5.4.1pr.

Ulpianus 5 ad ed.

Post actionem, quam proposuit praetor ei qui ad se solum hereditatem pertinere contendit, consequens fuit et ei proponere qui partem hereditatis petit.


Dig.5.4.1.1

Ulpianus 5 ad ed.

Qui hereditatem vel partem hereditatis petit, is non ex eo metitur quod possessor occupavit, sed ex suo iure: et ideo sive ex asse heres sit, totam hereditatem vindicabit, licet tu unam rem possideas, sive ex parte, partem, licet tu totam hereditatem possideas.


Dig.5.4.1.2

Ulpianus 5 ad ed.

Quin immo si duo possideant hereditatem et duo sint, qui ad se partes pertinere dicant, non singuli a singulis petere contenti esse debent, puta primus a primo vel secundus a secundo, sed ambo a primo et ambo a secundo: neque enim alter primi, alter secundi partem possidet, sed ambo utriusque pro herede. et si possessor et petitor possideant hereditatem, cum unusquisque eorum partem dimidiam hereditatis sibi adserat, invicem petere debebunt, ut partes rerum consequantur: aut si controversiam sibi non faciunt hereditatis, familiae herciscundae experiri eos oportebit.


Dig.5.4.1.3

Ulpianus 5 ad ed.

Si ego ex parte me dicam heredem, coheres autem meus possideat hereditatem cum extraneo, cum non plus coheres haberet sua parte, utrum a solo extraneo an vero et a coherede deberem petere hereditatem, quaeritur. et pegasus fertur existimasse a solo extraneo me petere debere eumque restituturum quidquid possidet, et fortassis hoc officio iudicis debeat fieri: ceterum ratio facit, ut a duobus petam hereditatem, hoc est et a coherede meo, et ille quoque dirigat actionem adversus exterum possessorem: sed pegasi sententia utilior est.


Dig.5.4.1.4

Ulpianus 5 ad ed.

Item si, cum me ex parte dimidia heredem dicerem, trientem hereditatis possiderem, deinde residuum sextantem velim persequi, qualiter agam videamus. et labeo scribit utique partem dimidiam me petere debere a singulis: sic fieri ut a singulis sextantem consequar, et habebo bessem: quod verum puto: sed ipse tenebor ad restitutionem sextantis ex triente quem possidebam. et ideo officio iudicis invicem compensatio erit admittenda eius quod possideo, si forte coheredes sint a quibus hereditatem peto.


Dig.5.4.1.5

Ulpianus 5 ad ed.

Interdum praetor incertae partis hereditatis petitionem indulget idoneis causis intervenientibus: ut puta est defuncti fratris filius, sunt et uxores defunctorum fratrum praegnates: quam partem fratris filius hereditatis vindicet incertum est, quia quot edantur fratrum defuncti filii incertum est. aequissimum igitur est incertae partis vindicationem ei concedi. non audenter itaque dicetur, ubicumque merito quis incertus est quam partem vindicet, debere ei incertae partis vindicationem concedi.


Dig.5.4.2

Gaius 6 ad ed. provinc.

Si ex pluribus, ad quos eadem hereditas pertinet, quidam adierint, quidam adhuc deliberent: eos qui adierint, si petant hereditatem, non maiorem partem petere debere, quam habituri essent ceteris adeuntibus: nec eis proderit, si ceteri non adierint. non adeuntibus autem ceteris poterunt tunc partes eorum petere, si modo ad eos pertinerent.


Dig.5.4.3

Paulus 17 ad plaut.

Antiqui libero ventri ita prospexerunt, ut in tempus nascendi omnia ei iura integra reservarent: sicut apparet in iure hereditatium, in quibus qui post eum gradum sunt adgnationis, quo est id quod in utero est, non admittuntur, dum incertum est, an nasci possit. ubi autem eodem gradu sunt ceteri quo et venter, tunc quae portio in suspenso esse debeat, quaesierunt ideo, quia non poterant scire, quot nasci possunt: ideo nam multa de huiusmodi re tam varia et incredibilia creduntur, ut fabulis adnumerentur. nam traditum est et quattuor pariter puellas a matre familias natas esse: alioquin tradidere non leves auctores quinquies quaternos enixam peloponensi, multas aegypti uno utero septenos. sed et tregeminos senatores cinctos vidimus horatios. sed et laelius scribit se vidisse in palatio mulierem liberam, quae ab alexandria perducta est, ut hadriano ostenderetur, cum quinque liberis, ex quibus quattuor eodem tempore enixa, inquit, dicebatur, quintum post diem quadragensimum. quid est ergo? prudentissime iuris auctores medietatem quandam secuti sunt, ut quod fieri non rarum admodum potest, intuerentur, id est quia fieri poterat, ut tregemini nascerentur, quartam partem superstiti filio adsignaverint: to gar hapac y dis, ut ait theophrastus, parabainousin ohi nomovetai. ideoque et si unum paritura sit, non ex parte dimidia, sed ex quarta interim heres erit:


Dig.5.4.4

Ulpianus 15 ad ed.

Et si pauciores fuerint nati, residuum ei pro rata adcrescere, si plures quam tres, decrescere de ea parte ex qua heres factus est.


Dig.5.4.5pr.

Paulus 17 ad plaut.

Illud sciendum est, si mulier praegnans non sit, existimetur autem praegnans esse, interim filium heredem esse ex asse, quamquam ignoret se ex asse heredem esse.


Dig.5.4.5.1

Paulus 17 ad plaut.

Idem est in extraneo, si ex certa portione heres institutus sit, ex reliqua postumi. quod si forte ita institutio facta est: " quotcumque mihi nati erunt et lucius titius pro virilibus portionibus heredes mihi sunto", habebit haesitationem, numquid adire non possit, atque qui in testamento portionem suam nescit. sed utilius est posse eum adire qui nescit portionem, si cetera, quae oportet eum scire, non ignoret.


Dig.5.4.6pr.

Ulpianus 6 opin.

Sorori, quam coheredem fratribus quattuor in bonis matris esse placuit, quinta portio pro portionibus quae ad eos pertinuit cedet, ita ut singuli in quarta, quam antehac habere credebantur, non amplius ei quintam conferant.


Dig.5.4.6.1

Ulpianus 6 opin.

Sumptus, qui propter onera totius hereditatis iusti fiunt, ei, qui patroni iure portionem evicerit, pro rata computentur.


Dig.5.4.7

Iulianus 8 dig.

Non possumus consequi per hereditatis petitionem id quod familiae erciscundae iudicio consequimur, ut a communione discedamus, cum ad officium iudicis nihil amplius pertineat, quam ut partem hereditatis pro indiviso restitui mihi iubeat.


Dig.5.4.8

Iulianus 48 dig.

Permittendum erit possessori hereditatis partem quidem hereditatis defendere, parte vero cedere, nec enim prohibet aliquem totam hereditatem possidere et partem scire dimidiam ad se pertinere, de altera parte controversiam non facere.


Dig.5.4.9

Paulus 3 epit. alf. dig.

Cum multi heredes instituti essent, ex his unus in asia erat: eius procurator venditionem fecit et pecuniam pro parte eius abstulerat: postea apparuerit eum qui in asia erat antea decessisse instituto ex parte dimidia herede procuratore suo et ex parte alio. quaesitum est, quemadmodum pecunia ex hereditate petenda esset. responsum est ab eo, qui procurator eius fuisset, totam hereditatem, quia ex hereditate ea pecunia fuisset quae ad procuratorem ex venditione pervenisset, petere eos oportere: et nihilo minus partem dimidiam hereditatis a coheredibus eius. ita fore, sive omnis ea pecunia penes eum qui procurator fuisset resideret, ut omnem per iudicem ab eodem recuperarent, sive is partem dimidiam coheredi suo reddidisset, ipsum ex dimidia parte et ex dimidia coheredes eius condemnarent.


Dig.5.4.10

Papinianus 6 quaest.

Cum heredis ex parte instituti filius, qui patrem suum ignorabat vivo testatore decessisse, partem hereditatis nomine patris ut absentis administraverit et pecunias distractis rebus acceperit, hereditas ab eo peti non potest, quia neque pro herede neque pro possessore pretia possidet, sed ut filius patris negotium curavit. negotiorum autem gestorum actio ceteris coheredibus, ad quos portio defuncti pertinet, dabitur. illud enim utique non est metuendum, ne etiam patris, a quo forte exheredatus est, teneatur heredibus, quasi negotia hereditaria gesserit, cum id quod administravit non fuerit paternae hereditatis. nam etsi negotiorum gestorum actio sit ei, cuius nomine perceptum est: ei cuius nomine perceptum ^ ^ est ^ ^ perceptum ^ ^ alieno ^ ^ nomine ^ ^ restitui aequum est. sed in proposito neque patris negotia fuerunt, qui esse desierat, neque paternae successionis, quae fuerunt alterius hereditatis. quod si filius iste patri suo heres extitit et movet controversiam, quod pater eius, postquam heres extitit, mortem obierit, ille tractatus incurrit, an ipse sibi causam possessionis mutare videatur. quoniam tamen qui negotia hereditaria gessit et debitor esse coepit, postea faciens controversiam hereditatis ut iuris possessor convenitur, idem etiam in hoc filio respondendum erit.


Dig.5.5.0. De possessoria hereditatis petitione.


Dig.5.5.1

Ulpianus 15 ad ed.

Ordinarium fuit post civiles actiones heredibus propositas rationem habere praetorem etiam eorum quos ipse velut heredes facit, hoc est eorum quibus bonorum possessio data est.


Dig.5.5.2

Gaius 6 ad ed. provinc.

Per quam hereditatis petitionem tantundem consequitur bonorum possessor, quantum superioribus civilibus actionibus heres consequi potest.


Dig.5.6.0. De fideicommissaria hereditatis petitione.


Dig.5.6.1

Ulpianus 16 ad ed.

Ex ordine occurrit actio quae proponitur his, quibus restituta est hereditas. nam quisquis susceperit ^ suscepit^ restitutam hereditatem ex senatus consulto, ex quo actiones transeunt, fideicommissaria hereditatis petitione uti poterit.


Dig.5.6.2

Paulus 20 ad ed.

Quae actio eadem recipit, quae hereditatis petitio civilis.


Dig.5.6.3pr.

Ulpianus 16 ad ed.

Nec interest, mihi quis rogatus fuerit restituere an ei cui heres extiti. sed et si bonorum possessor sim eius cui fideicommissaria hereditas relicta est vel alius successor, per hanc actionem experiri poterim.


Dig.5.6.3.1

Ulpianus 16 ad ed.

Hanc actionem sciendum est adversus eum, qui restituit hereditatem, non competere.


Dig.5.6.3.2

Ulpianus 16 ad ed.

Hae autem actiones mihi dantur, quae heredi et in heredem competunt.



Ius RomanumJustinianThe Latin LibraryThe Classics Page