Liber Quartus
Dig.4.1.0. De in integrum restitutionibus.
Dig.4.2.0. Quod metus causa gestum erit.
Dig.4.3.0. De dolo malo.
Dig.4.4.0. De minoribus viginti quinque annis.
Dig.4.5.0. De capite minutis.
Dig.4.6.0. Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur.
Dig.4.7.0. De alienatione iudicii mutandi causa facta.
Dig.4.8.0. De receptis: qui arbitrium receperint ut sententiam dicant.
Dig.4.9.0. Nautae caupones stabularii ut recepta restituant.
Dig.4.1.1
Ulpianus 11 ad ed.
Utilitas huius tituli non eget commendatione, ipse enim se ostendit. nam sub hoc titulo plurifariam praetor hominibus vel lapsis vel circumscriptis subvenit, sive metu sive calliditate sive aetate sive absentia inciderunt in captionem.
Dig.4.1.2
Paulus 1 sent.
Sive per status mutationem aut iustum errorem.
Dig.4.1.3
Modestinus 8 pand.
Omnes in integrum restitutiones causa cognita a praetore promittuntur, scilicet ut iustitiam earum causarum examinet, an verae sint, quarum nomine singulis subvenit.
Dig.4.1.4
Callistratus 1 ed. monit.
Scio illud a quibusdam observatum, ne propter satis minimam rem vel summam, si maiori rei vel summae praeiudicetur, audiatur is qui in integrum restitui postulat.
Dig.4.1.5
Paulus 7 ad ed.
Nemo videtur re exclusus, quem praetor in integrum se restituturum polliceatur.
Dig.4.1.6
Ulpianus 13 ad ed.
Non solum minoris, verum eorum quoque, qui rei publicae causa afuerunt, item omnium, qui ipsi potuerunt restitui in integrum, successores in integrum restitui possunt, et ita saepissime est constitutum. sive igitur heres sit sive is cui hereditas restituta est sive filii familias militis successor, in integrum restitui poterit. proinde et si minor in servitutem redigatur vel ancilla fiat, dominis eorum dabitur non ultra tempus statutum in integrum restitutio. sed et si forte hic minor erat captus in hereditate quam adierit, iulianus libro septimo decimo digestorum scribit abstinendi facultatem dominum posse habere non solum aetatis beneficio, verum et si aetas non patrocinetur: quia non apiscendae hereditatis gratia legum beneficio usi sunt, sed vindictae gratia.
Dig.4.1.7pr.
Marcellus 3 dig.
Divus antoninus marcio avito praetori de succurrendo ei, qui absens rem amiserat, in hanc sententiam rescripsit: " etsi nihil facile mutandum est ex sollemnibus, tamen ubi aequitas evidens poscit, subveniendum est. itaque si citatus non respondit et ob hoc more pronuntiatum est, confestim autem pro tribunali te sedente adiit: existimari potest non sua culpa sed parum exaudita voce praeconis defuisse, ideoque restitui potest. "
Dig.4.1.7.1
Marcellus 3 dig.
Nec intra has solum species consistet huius generis auxilium: etenim deceptis sine culpa sua, maxime si fraus ab adversario intervenerit, succurri oportebit, cum etiam de dolo malo actio competere soleat, et boni praetoris est potius restituere litem, ut et ratio aequitatis postulabit, quam actionem famosam constituere, ad quam tunc demum descendendum est, cum remedio locus esse non potest.
Dig.4.1.8
Macer 2 de appellat.
Inter minores viginti quinque annis et eos qui rei publicae causa absunt hoc interest, quod minores annis etiam qui per tutores curatoresve suos defensi sunt, nihilo minus in integrum contra rem publicam restituuntur, cognita scilicet causa: ei vero qui rei publicae causa absit, ceteris quoque qui in eadem causa habentur, si per procuratores suos defensi sunt, hactenus in integrum restitutione subveniri solet, ut appellare his permittatur.
Dig.4.2.0. Quod metus causa gestum erit.
Dig.4.2.1
Ulpianus 11 ad ed.
Ait praetor: " quod metus causa gestum erit, ratum non habebo " . olim ita edicebatur " quod vi metusve causa " : vis enim fiebat mentio propter necessitatem impositam contrariam voluntati: metus instantis vel futuri periculi causa mentis trepidatio. sed postea detracta est vis mentio ideo, quia quodcumque vi atroci fit, id metu quoque fieri videtur.
Dig.4.2.2
Paulus 1 sent.
Vis autem est maioris rei impetus, qui repelli non potest.
Dig.4.2.3pr.
Ulpianus 11 ad ed.
Continet igitur haec clausula et vim et metum, et si quis vi compulsus aliquid fecit, per hoc edictum restituitur.
Dig.4.2.3.1
Ulpianus 11 ad ed.
Sed vim accipimus atrocem et eam, quae adversus bonos mores fiat, non eam quam magistratus recte intulit, scilicet iure licito et iure honoris quem sustinet. ceterum si per iniuriam quid fecit populi romani magistratus vel provinciae praeses, pomponius scribit hoc edictum locum habere: si forte, inquit, mortis aut verberum terrore pecuniam alicui extorserit.
Dig.4.2.4
Paulus 11 ad ed.
Ego puto etiam servitutis timorem similiumque admittendum.
Dig.4.2.5
Ulpianus 11 ad ed.
Metum accipiendum labeo dicit non quemlibet timorem, sed maioris malitatis.
Dig.4.2.6
Gaius 4 ad ed. provinc.
Metum autem non vani hominis, sed qui merito et in homine constantissimo cadat, ad hoc edictum pertinere dicemus.
Dig.4.2.7pr.
Ulpianus 11 ad ed.
Nec timorem infamiae hoc edicto contineri pedius dicit libro septimo, neque alicuius vexationis timorem per hoc edictum restitui. proinde si quis meticulosus rem nullam frustra timuerit, per hoc edictum non restituitur, quoniam neque vi neque metus causa factum est.
Dig.4.2.7.1
Ulpianus 11 ad ed.
Proinde si quis in furto vel adulterio deprehensus vel in alio flagitio vel dedit aliquid vel se obligavit, pomponius libro vicensimo octavo recte scribit posse eum ad hoc edictum pertinere: timuit enim vel mortem vel vincula. quamquam non omnem adulterum liceat occidere, vel furem, nisi se telo defendat: sed potuerunt vel non iure occidi, et ideo iustus fuerit metus. sed et si, ne prodatur ab eo qui deprehenderit, alienaverit, succurri ei per hoc edictum videtur, quoniam si proditus esset, potuerit ea pati quae diximus.
Dig.4.2.8pr.
Paulus 11 ad ed.
Isti quidem et in legem iuliam incidunt, quod pro comperto stupro acceperunt. praetor tamen etiam ut restituant intervenire debet: nam et gestum est malo more, et praetor non respicit, an adulter sit qui dedit, sed hoc solum, quod hic accepit metu mortis illato.
Dig.4.2.8.1
Paulus 11 ad ed.
Si is accipiat pecuniam, qui instrumenta status mei interversurus est nisi dem, non dubitatur quin maximo metu compellat, utique si iam in servitutem petor et illis instrumentis perditis liber pronuntiari non possum.
Dig.4.2.8.2
Paulus 11 ad ed.
Quod si dederit ne stuprum patiatur vir seu mulier, hoc edictum locum habet, cum viris bonis iste metus maior quam mortis esse debet.
Dig.4.2.8.3
Paulus 11 ad ed.
Haec, quae diximus ad edictum pertinere, nihil interest in se quis veritus sit an in liberis suis, cum pro affectu parentes magis in liberis terreantur.
Dig.4.2.9pr.
Ulpianus 11 ad ed.
Metum autem praesentem accipere debemus, non suspicionem inferendi eius: et ita pomponius libro vicensimo octavo scribit. ait enim metum illatum accipiendum, id est si illatus est timor ab aliquo. denique tractat, si fundum meum dereliquero audito, quod quis cum armis veniret, an huic edicto locus sit? et refert labeonem existimare edicto locum non esse et unde vi interdictum cessare, quoniam non videor vi deiectus, qui deici non expectavi sed profugi. aliter atque si, posteaquam armati ingressi sunt, tunc discessi: huic enim edicto locum facere. idem ait, et si forte adhibita manu in meo solo per vim aedifices, et interdictum quod vi aut clam et hoc edictum locum habere, scilicet quoniam metu patior id te facere. sed et si per vim tibi possessionem tradidero, dicit pomponius hoc edicto locum esse.
Dig.4.2.9.1
Ulpianus 11 ad ed.
Animadvertendum autem, quod praetor hoc edicto generaliter et in rem loquitur nec adicit a quo gestum: et ideo sive singularis sit persona, quae metum intulit, vel populus vel curia vel collegium vel corpus, huic edicto locus erit. sed licet vim factam a quocumque praetor complectatur, eleganter tamen pomponius ait, si quo magis te de vi hostium vel latronum vel populi tuerer vel liberarem, aliquid a te accepero vel te obligavero, non debere me hoc edicto teneri, nisi ipse hanc tibi vim summisi: ceterum si alienus sum a vi, teneri me non debere, ego enim operae potius meae mercedem accepisse videor.
Dig.4.2.9.2
Ulpianus 11 ad ed.
Idem pomponius scribit quosdam bene putare etiam servi manumissionem vel aedificii depositionem, quam quis coactus fecit, ad restitutionem huius edicti porrigendam esse.
Dig.4.2.9.3
Ulpianus 11 ad ed.
Sed quod praetor ait ratum se non habiturum, quatenus accipiendum est videamus. et quidem aut imperfecta res est, licet metus intervenerit, ut puta stipulationem numeratio non est secuta, aut perfecta, si post stipulationem et numeratio facta est aut per metum accepto debitor liberatus est vel quid simile contigerit quod negotium perficeret. et pomponius scribit in negotiis quidem perfectis et exceptionem interdum et actionem competere, in imperfectis autem solam exceptionem. sed ex facto scio, cum campani metu cuidam illato extorsissent cautionem pollicitationis, rescriptum esse ab imperatore nostro posse eum a praetore in integrum restitutionem postulare, et praetorem me adsidente interlocutum esse, ut sive actione vellet adversus campanos experiri, esse propositam, sive exceptione adversus petentes, non deesse exceptionem. ex qua constitutione colligitur, ut sive perfecta sive imperfecta res sit, et actio et exceptio detur.
Dig.4.2.9.4
Ulpianus 11 ad ed.
Volenti autem datur et in rem actio et in personam rescissa acceptilatione vel alia liberatione.
Dig.4.2.9.5
Ulpianus 11 ad ed.
Iulianus libro tertio digestorum putat eum, cui res metus causa tradita est, non solum reddere, verum et de dolo repromittere debere.
Dig.4.2.9.6
Ulpianus 11 ad ed.
Licet tamen in rem actionem dandam existimemus, quia res in bonis est eius, qui vim passus est, verum non sine ratione dicetur, si in quadruplum quis egerit, finiri in rem actionem vel contra.
Dig.4.2.9.7
Ulpianus 11 ad ed.
Ex hoc edicto restitutio talis facienda est, id est in integrum, officio iudicis, ut, si per vim res tradita est, retradatur et de dolo sicut dictum est repromittatur, ne forte deterior res sit facta. et si acceptilatione liberatio intervenit, restituenda erit in pristinum statum obligatio, usque adeo, ut iulianus scribat libro quarto digestorum, si pecunia debita fuit, quae accepta per vim facta est, nisi vel solvatur vel restituta obligatione iudicium accipiatur, quadruplo eum condemnandum. sed et si per vim stipulanti promisero, stipulatio accepto facienda erit. sed et si usus fructus vel servitutes amissae sunt, restituendae erunt.
Dig.4.2.9.8
Ulpianus 11 ad ed.
Cum autem haec actio in rem sit scripta nec personam vim facientis coercerat, sed adversus omnes restitui velit quod metus causa factum est: non immerito iulianus a Marcello notatus est scribens, si fideiussor vim intulit, ut accepto liberetur, in reum non esse restituendam actionem, sed fideiussorem, nisi adversus reum quoque actionem restituat, debere in quadruplum condemnari. sed est verius, quod Marcellus notat: etiam adversus reum competere hanc actionem, cum in rem sit scripta.
Dig.4.2.10
Gaius 4 ad ed. provinc.
Illud verum est, si ex facto debitoris metum adhibentis fideiussores acceptilatione liberati sunt, etiam adversus fideiussores agi posse, ut se reponant in obligationem. si metu a te coactus acceptam tibi stipulationem fecerim, arbitratu iudicis, apud quem ex hoc edicto agitur, non solum illud continetur, ut in tua persona redintegretur obligatio, sed ut fideiussores quoque vel eosdem vel alios non minus idoneos adhibeas: praeterea ut et pignora quae dederas in eandem causam restituas.
Dig.4.2.11
Paulus not. ad iul. 4 dig.
Si quis alius sine malitia fideiussoris ut fideiussori accepto fieret vim fecit, non tenebitur fideiussor, ut rei quoque obligationem restituat.
Dig.4.2.12pr.
Ulpianus 11 ad ed.
Sed et partus ancillarum et fetus pecorum et fructus restitui et omnem causam oportet: nec solum eos qui percepti sunt, verum si plus ego percipere potui et per metum impeditus sum, hoc quoque praestabit.
Dig.4.2.12.1
Ulpianus 11 ad ed.
Quaeri poterit, an etiam ei qui vim fecerat passo vim restitui praetor velit per hoc edictum ea quae alienavit. et pomponius scribit libro vicensimo octavo non oportere ei praetorem opem ferre: nam cum liceat, inquit, vim vi repellere, quod fecit passus est. quare si metu te coegerit sibi promittere, mox ego eum coegero metu te accepto liberare, nihil esse quod ei restituatur.
Dig.4.2.12.2
Ulpianus 11 ad ed.
Iulianus ait eum, qui vim adhibuit debitori suo ut ei solveret, hoc edicto non teneri propter naturam metus causa actionis quae damnum exigit: quamvis negari non possit in iuliam eum de vi incidisse et ius crediti amisisse.
Dig.4.2.13
Callistratus 5 de cogn.
Exstat enim decretum divi marci in haec verba: " optimum est, ut, si quas putas te habere petitiones, actionibus experiaris. cum marcianus diceret: vim nullam feci, caesar dixit: tu vim putas esse solum, si homines vulnerentur ? vis est et tunc, quotiens quis id, quod deberi sibi putat, non per iudicem reposcit. quisquis igitur probatus mihi fuerit rem ullam debitoris vel pecuniam debitam non ab ipso sibi sponte datam sine ullo iudice temere possidere vel accepisse, isque sibi ius in eam rem dixisse: ius crediti non habebit " .
Dig.4.2.14pr.
Ulpianus 11 ad ed.
Item si, cum exceptione adversus te perpetua tutus essem, coegero te acceptum mihi facere, cessare hoc edictum, quia nihil tibi abest.
Dig.4.2.14.1
Ulpianus 11 ad ed.
Si quis non restituat, in quadruplum in eum iudicium pollicetur: quadruplabitur autem omne quodcumque restitui oportuit. satis clementer cum reo praetor egit, ut daret ei restituendi facultatem, si vult poenam evitare. post annum vero in simplum actionem pollicetur, sed non semper, sed causa cognita.
Dig.4.2.14.2
Ulpianus 11 ad ed.
In causae autem cognitione versatur, ut, si alia actio non sit, tunc haec detur: et sane cum per metum facta iniuria anno et quidem utili exoleverit, idonea esse causa debet, ut post annum actio haec dari debeat. alia autem actio esse sic potest: si is cui vis admissa est decesserit, heres eius habet hereditatis petitionem, quoniam pro possessore qui vim intulit possidet: propter quod heredi non erit metus causa actio, quamvis, si annus largiretur, etiam heres in quadruplum experiri possit. ideo autem successoribus datur, quoniam et rei habet persecutionem.
Dig.4.2.14.3
Ulpianus 11 ad ed.
In hac actione non quaeritur, utrum is qui convenitur an alius metum fecit: sufficit enim hoc docere metum sibi illatum vel vim, et ex hac re eum qui convenitur, etsi crimine caret, lucrum tamen sensisse. nam cum metus habeat in se ignorantiam, merito quis non adstringitur ut designet, quis ei metum vel vim adhibuit: et ideo ad hoc tantum actor adstringitur, ut doceat metum in causa fuisse, ut alicui acceptam pecuniam faceret vel rem traderet vel quid aliud faceret. nec cuiquam iniquum videtur ex alieno facto alium in quadruplum condemnari, quia non statim quadrupli est actio, sed si res non restituatur.
Dig.4.2.14.4
Ulpianus 11 ad ed.
Haec autem actio cum arbitraria sit, habet reus licentiam usque ad sententiam ab arbitro datam restitutionem, secundum quod supra diximus, rei facere: quod si non fecerit, iure meritoque quadrupli condemnationem patietur.
Dig.4.2.14.5
Ulpianus 11 ad ed.
Aliquando tamen et si metus adhibitus proponatur, arbitrium absolutionem adfert. quid enim si metum quidem titius adhibuit me non conscio, res autem ad me pervenit, et haec in rebus humanis non est sine dolo malo meo: nonne iudicis officio absolvar? aut si servus in fuga est, aeque, si cavero iudicis officio me, si in meam potestatem pervenerit, restituturum, absolvi debebo. unde quidam putant bona fide emptorem ab eo qui vim intulit comparantem non teneri nec eum qui dono accepit vel cui res legata est. sed rectissime viviano videtur etiam hos teneri, ne metus, quem passus sum, mihi captiosus sit. pedius quoque libro octavo scribit arbitrium iudicis in restituenda re tale esse, ut eum quidem qui vim admisit iubeat restituere, etiamsi ad alium res pervenit, eum autem ad quem pervenit, etiamsi alius metum fecit: nam in alterius praemium verti alienum metum non oportet.
Dig.4.2.14.6
Ulpianus 11 ad ed.
Labeo ait, si quis per metum reus sit constitutus et fideiussorem volentem dederit, et ipse et fideiussor liberatur: si solus fideiussor metu accessit, non etiam reus, solus fideiussor liberabitur.
Dig.4.2.14.7
Ulpianus 11 ad ed.
Quadruplatur autem id quanti ea res erit, id est cum fructibus et omni causa.
Dig.4.2.14.8
Ulpianus 11 ad ed.
Si quis per vim sisti promittendo postea fideiussorem adhibeat, is quoque liberatur.
Dig.4.2.14.9
Ulpianus 11 ad ed.
Sed et si quis per vim stipulatus, cum acceptum non faceret, fuerit in quadruplum condemnatus, ex stipulatu eum agentem adversus exceptionem replicatione adiuvari iulianus putat, cum in quadruplo et simplum sit reus consecutus. labeo autem etiam post quadrupli actionem nihilo minus exceptione summovendum eum, qui vim intulit, dicebat: quod cum durum videbatur, ita temperandum est, ut tam tripli condemnatione plectatur, quam acceptilationem omnimodo facere compellatur.
Dig.4.2.14.10
Ulpianus 11 ad ed.
Quatenus autem diximus quadruplo simplum inesse, si hoc disponendum est, ut in condemnatione quadrupli res quidem omnimodo contineatur et eius restitutio fiat, poenae autem usque ad triplum stetur.
Dig.4.2.14.11
Ulpianus 11 ad ed.
Quid si homo sine dolo malo et culpa eius, qui vim intulit et condemnatus est, periit? in hoc casu a rei condemnatione ideo relaxabitur, si intra tempora iudicati actionis moriatur, quia tripli poena propter facinus satisfacere cogitur. pro eo autem, qui in fuga esse dicitur, cautio ab eo extorquenda est, quatenus et persequatur et omnimodo eum restituat: et nihilominus in rem vel ad exhibendum vel si qua alia ei competit actio ad eum recipiendum integra ei qui vim passus est servabitur, ita ut, si dominus eum quoquo modo receperit, is qui ex stipulatione convenitur exceptione tutus fiat. haec si post condemnationem: si autem ante sententiam homo sine dolo malo et culpa mortuus fuerit, tenebitur, et hoc fit his verbis edicti " neque ea res arbitrio iudicis restituetur". ergo si in fuga sit servus sine dolo malo et culpa eius cum quo agetur, cavendum est per iudicem, ut eum servum persecutus reddat. sed et si non culpa ab eo quocum agitur aberit, si tamen peritura res non fuit, si metum non adhibuisset, tenebitur reus: sicut in interdicto unde vi vel quod vi aut clam observatur. itaque interdum hominis mortui pretium recipit, qui eum venditurus fuit, si vim passus non esset.
Dig.4.2.14.12
Ulpianus 11 ad ed.
Qui vim intulit, cum possessionem a me sit consecutus, fur non est: quamvis qui rapuit, fur improbior esse videatur, ut iuliano placet.
Dig.4.2.14.13
Ulpianus 11 ad ed.
Eum qui metum fecit et de dolo teneri certum est, et ita pomponius, et consumi alteram actionem per alteram exceptione in factum opposita.
Dig.4.2.14.14
Ulpianus 11 ad ed.
Iulianus ait quod interest quadruplari solum, et ideo eum, qui ex causa fideicommissi quadraginta debebat, si trecenta promiserit per vim et solverit, ducentorum sexaginta quadruplum consecuturum: in his enim cum effectu vim passus est.
Dig.4.2.14.15
Ulpianus 11 ad ed.
Secundum haec si plures metum adhibuerint et unus fuerit conventus, si quidem sponte rem ante sententiam restituerit, omnes liberati sunt: sed et si id non fecerit, sed ex sententia quadruplum restituerit, verius est etiam sic peremi adversus ceteros metus causa actionem.
Dig.4.2.15
Paulus 11 ad ed.
Aut in id dabitur adversus ceteros actio, quod minus ab illo exactum sit.
Dig.4.2.16pr.
Ulpianus 11 ad ed.
Quod diximus si plures metum admiserunt, idem dicendum erit et si ad alium res pervenit, alter metum adhibuit.
Dig.4.2.16.1
Ulpianus 11 ad ed.
Sed si servi metum adhibuerint, noxalis quidem actio ipsorum nomine erit, poterit autem quis dominum ad quem res pervenerit convenire: qui conventus sive rem sive secundum quod iam dictum est quadruplum praestiterit, proderit et servis. si vero noxali conventus maluerit noxae dedere, nihilo minus ipse poterit conveniri, si ad eum res pervenit.
Dig.4.2.16.2
Ulpianus 11 ad ed.
Haec actio heredi ceterisque successoribus datur, quoniam rei habet persecutionem. in heredem autem et ceteros in id, quod pervenit ad eos, datur non immerito: licet enim poena ad heredem non transeat, attamen quod turpiter vel scelere quaesitum est, ut est et rescriptum, ad compendium heredis non debet pertinere.
Dig.4.2.17
Paulus 1 quaest.
Videamus ergo, si heres, ad quem aliquid pervenerit, consumpserit id quod pervenit, an desinat teneri, an vero sufficit semel pervenisse? et, si consumpto eo decesserit, utrum adversus heredem eius omnimodo competit actio, quoniam hereditariam suscepit obligationem, an non sit danda, quoniam ad secundum heredem nihil pervenit? et melius est omnimodo competere in heredem heredis actionem: sufficit enim semel pervenisse ad proximum heredem, et perpetua actio esse coepit: alioquin dicendum erit nec ipsum, qui consumpsit quod ad eum pervenit, teneri.
Dig.4.2.18
Iulianus 64 dig.
Si ipsa res, quae ad alium pervenit, interiit, non esse locupletiorem dicemus: sin vero in pecuniam aliamve rem conversa sit, nihil amplius quaerendum est, quis exitus sit, sed omnimodo locuples factus videtur, licet postea deperdat. nam et imperator titus antoninus claudio frontino de pretiis rerum hereditarium rescripsit ob id ipsum peti ab eo hereditatem posse, quia licet res quae in hereditate fuerant apud eum non sint, tamen pretium earum quo, locupletem eum vel saepius mutata specie faciendo, perinde obligat, ac si corpora ipsa in eadem specie mansissent.
Dig.4.2.19
Gaius 4 ad ed. provinc.
Quod autem in heredem eatenus pollicetur actionem proconsul, quatenus ad eum pervenerit, intellegendum est ad perpetuo dandam actionem pertinere.
Dig.4.2.20
Ulpianus 11 ad ed.
Quantum autem ad heredem pervenerit, litis contestatae tempore spectabitur, si modo certum sit aliquid pervenisse. idem et si ipsius qui vim intulit sic in corpus patrimonii pervenit aliquid, ut certum sit ad heredem perventurum, id est si debitor liberatus est.
Dig.4.2.21pr.
Paulus 11 ad ed.
Si mulier contra patronum suum ingrata facta sciens se ingratam, cum de suo statu periclitabatur, aliquid patrono dederit vel promiserit, ne in servitutem redigatur: cessat edictum, quia hunc sibi metum ipsa infert.
Dig.4.2.21.1
Paulus 11 ad ed.
Quod metus causa gestum erit, nullo tempore praetor ratum habebit.
Dig.4.2.21.2
Paulus 11 ad ed.
Qui possessionem non sui fundi tradidit, non quanti fundus, sed quanti possessio est, eius quadruplum vel simplum cum fructibus consequetur: aestimatur enim quod restitui oportet, id est quod abest: abest autem nuda possessio cum suis fructibus. quod et pomponius.
Dig.4.2.21.3
Paulus 11 ad ed.
Si dos metu promissa sit, non puto nasci obligationem, quia est verissimum nec talem promissionem dotis ullam esse.
Dig.4.2.21.4
Paulus 11 ad ed.
Si metu coactus sim ab emptione locatione discedere, videndum est, an nihil sit acti et antiqua obligatio remaneat, an hoc simile sit acceptilationi, quia nulla ex bonae fidei obligatione possimus niti, cum finita sit dum amittitur: et magis est ut similis species acceptilationis sit, et ideo praetoria actio nascitur.
Dig.4.2.21.5
Paulus 11 ad ed.
Si metu coactus adii hereditatem, puto me heredem effici, quia quamvis si liberum esset noluissem, tamen coactus volui: sed per praetorem restituendus sum, ut abstinendi mihi potestas tribuatur.
Dig.4.2.21.6
Paulus 11 ad ed.
Si coactus hereditatem repudiem, duplici via praetor mihi succurrit aut utiles actiones quasi heredi dando aut actionem metus causa praestando, ut quam viam ego elegerim, haec mihi pateat.
Dig.4.2.22
Paulus 1 sent.
Qui in carcerem quem detrusit, ut aliquid ei extorqueret, quidquid ob hanc causam factum est, nullius momenti est.
Dig.4.2.23pr.
Ulpianus 4 opin.
Non est verisimile compulsum in urbe inique indebitum solvisse eum, qui claram dignitatem se habere praetendebat, cum potuerit ius publicum invocare et adire aliquem potestate praeditum, qui utique vim eum pati prohibuisset: sed huiusmodi praesumptioni debet apertissimas probationes violentiae opponere.
Dig.4.2.23.1
Ulpianus 4 opin.
Si iusto metu perterritus cognitionem, ad quam ut vinctus iret, potens adversarius minabatur, id quod habere licebat compulsus vendidit, res suae aequitati per praesidem provinciae restituitur.
Dig.4.2.23.2
Ulpianus 4 opin.
Si faenerator inciviliter custodiendo athletam et a certaminibus prohibendo cavere compulerit ultra quantitatem debitae pecuniae, his probatis competens iudex rem suae aequitati restitui decernat.
Dig.4.2.23.3
Ulpianus 4 opin.
Si quis, quod adversario non debebat, delegante eo per vim, apparitione praesidis interveniente, sine notione iudicis, coactus est dare, iudex inciviliter extorta restitui ab eo, qui rei damnum praestiterit, iubeat. quod si debitis satisfecit simplici iussione et non cognitione habita, quamvis non extra ordinem exactionem fieri, sed civiliter oportuit, tamen quae solutioni debitarum ab eo quantitatium profecerunt, revocare incivile est.
Dig.4.3.0. De dolo malo.
Dig.4.3.1pr.
Ulpianus 11 ad ed.
Hoc edicto praetor adversus varios et dolosos, qui aliis offuerunt calliditate quadam, subvenit, ne vel illis malitia sua sit lucrosa vel istis simplicitas damnosa.
Dig.4.3.1.1
Ulpianus 11 ad ed.
Verba autem edicti talia sunt: " quae dolo malo facta esse dicentur, si de his rebus alia actio non erit et iusta causa esse videbitur, iudicium dabo. "
Dig.4.3.1.2
Ulpianus 11 ad ed.
Dolum malum servius quidem ita definiit machinationem quandam alterius decipiendi causa, cum aliud simulatur et aliud agitur. labeo autem posse et sine simulatione id agi, ut quis circumveniatur: posse et sine dolo malo aliud agi, aliud simulari, sicuti faciunt, qui per eiusmodi dissimulationem deserviant et tuentur vel sua vel aliena: itaque ipse sic definiit dolum malum esse omnem calliditatem fallaciam machinationem ad circumveniendum fallendum decipiendum alterum adhibitam. labeonis definitio vera est.
Dig.4.3.1.3
Ulpianus 11 ad ed.
Non fuit autem contentus praetor dolum dicere, sed adiecit malum, quoniam veteres dolum etiam bonum dicebant et pro sollertia hoc nomen accipiebant, maxime si adversus hostem latronemve quis machinetur.
Dig.4.3.1.4
Ulpianus 11 ad ed.
Ait praetor: " si de his rebus alia actio non erit. " merito praetor ita demum hanc actionem pollicetur, si alia non sit, quoniam famosa actio non temere debuit a praetore decerni, si sit civilis vel honoraria, qua possit experiri: usque adeo, ut et pedius libro octavo scribit, etiam si interdictum sit quo quis experiri, vel exceptio qua se tueri possit, cessare hoc edictum. idem et pomponius libro vicensimo octavo: et adicit, et si stipulatione tutus sit quis, eum actionem de dolo habere non posse, ut puta si de dolo stipulatum sit.
Dig.4.3.1.5
Ulpianus 11 ad ed.
Idem pomponius ait et si actionem in nos dari non oporteat, veluti si stipulatio tam turpis dolo malo facta sit, ut nemo daturus sit ex ea actionem, non debere laborare, ut habeam de dolo malo actionem, cum nemo sit adversus me daturus actionem.
Dig.4.3.1.6
Ulpianus 11 ad ed.
Idem pomponius refert labeonem existimare, etiam si quis in integrum restitui possit, non debere ei hanc actionem competere: et si alia actio tempore finita sit, hanc competere non debere, sibi imputaturo eo qui agere supersedit: nisi in hoc quoque dolus malus admissus sit ut tempus exiret.
Dig.4.3.1.7
Ulpianus 11 ad ed.
Si quis cum actionem civilem haberet vel honorariam, in stipulatum deductam acceptilatione vel alio modo sustulerit, de dolo experiri non poterit, quoniam habuit aliam actionem: nisi in amittenda actione dolum malum passus est.
Dig.4.3.1.8
Ulpianus 11 ad ed.
Non solum autem si adversus eum sit alia actio, adversus quem de dolo quaeritur,
Dig.4.3.2
Paulus 11 ad ed.
Vel ab eo res servari poterit,
Dig.4.3.3
Ulpianus 11 ad ed.
Non habet hoc edictum locum, verum etiam si adversus alium.
Dig.4.3.4
Paulus 11 ad ed.
Sit actio vel si ab alio res mihi servari potest.
Dig.4.3.5
Ulpianus 11 ad ed.
Ideoque si quis pupillus a titio, tutore auctore colludente, circumscriptus sit, non debere eum de dolo actionem adversus titium habere, cum habeat tutelae actionem, per quam consequatur quod sua intersit. plane si tutor solvendo non sit, dicendum erit de dolo actionem dari ei.
Dig.4.3.6
Gaius 4 ad ed. provinc.
Nam is nullam videtur actionem habere, cui propter inopiam adversarii inanis actio est.
Dig.4.3.7pr.
Ulpianus 11 ad ed.
Et eleganter pomponius haec verba " si alia actio non sit" sic excipit, quasi res alio modo ei ad quem ea res pertinet salva esse non poterit. nec videtur huic sententiae adversari, quod iulianus libro quarto scribit, si minor annis viginti quinque consilio servi circumscriptus eum vendidit cum peculio emptorque eum manumisit, dandam in manumissum de dolo actionem ( hoc enim sic accipimus carere dolo emptorem, ut ex empto teneri non possit) aut nullam esse venditionem, si in hoc ipso ut venderet circumscriptus est. et quod minor proponitur, non inducit in integrum restitutionem: nam adversus manumissum nulla in integrum restitutio potest locum habere.
Dig.4.3.7.1
Ulpianus 11 ad ed.
Secundum quae et si poenali actione indemnitati eius consuli possit, dicendum erit cessare de dolo actionem.
Dig.4.3.7.2
Ulpianus 11 ad ed.
Pomponius autem, etiam si popularis actio sit, cessare de dolo ait actionem.
Dig.4.3.7.3
Ulpianus 11 ad ed.
Non solum autem si alia actio non sit, sed et si dubitetur an alia sit, putat labeo de dolo dandam actionem et adfert talem speciem. qui servum mihi debebat vel ex venditione vel ex stipulatu, venenum ei dedit et sic eum tradidit: vel fundum, et dum tradit, imposuit ei servitutem vel aedificia diruit, arbores excidit vel extirpavit: ait labeo, sive cavit de dolo sive non, dandam in eum de dolo actionem, quoniam si cavit, dubium est, an competat ex stipulatu actio. sed est verius, si quidem de dolo cautum est, cessare actionem de dolo, quoniam est ex stipulatu actio: si non est cautum, in ex empto quidem actione cessat de dolo actio, quoniam est ex empto, in ex stipulatu de dolo actio necessaria est.
Dig.4.3.7.4
Ulpianus 11 ad ed.
Si servum usurarium proprietarius occidit, legis aquiliae actioni et ad exhibendum accedit, si possidens proprietarius occidit, ideoque cessat de dolo actio.
Dig.4.3.7.5
Ulpianus 11 ad ed.
Item si servum legatum heres ante aditam hereditatem occiderit, quoniam priusquam factus sit legatarii, interemptus est, cessat legis aquiliae actio: de dolo autem actio, quocumque tempore eum occiderit, cessat, quia ex testamento actio competit.
Dig.4.3.7.6
Ulpianus 11 ad ed.
Si quadrupes tua dolo alterius damnum mihi dederit, quaeritur, an de dolo habeam adversus eum actionem. et placuit mihi, quod labeo scribit, si dominus quadrupedis non sit solvendo, dari debere de dolo, quamvis, si noxae deditio sit secuta, non puto dandam nec in id quod excedit.
Dig.4.3.7.7
Ulpianus 11 ad ed.
Idem labeo quaerit, si compeditum servum meum ut fugeret solveris, an de dolo actio danda sit? et ait quintus apud eum notans: si non misericordia ductus fecisti, furti teneris: si misericordia, in factum actionem dari debere.
Dig.4.3.7.8
Ulpianus 11 ad ed.
Servus pactionis pro libertate reum domino dedit ea condicione, ut post libertatem transferatur in eum obligatio: manumissus non patitur in se obligationem transferri. pomponius scribit locum habere de dolo actionem. sed si per patronum stabit, quo minus obligatio transferatur, dicendum ait patronum exceptione a reo summovendum. ego moveor: quemadmodum de dolo actio dabitur, cum sit alia actio? nisi forte quis dicat, quoniam exceptione patronus summoveri potest, si agat cum reo, debere dici, quasi nulla actio sit quae exceptione repellitur, de dolo decernendam: atquin patronus tunc summovetur, si nolit expromissorem ipsum manumissum accipere. expromissori plane adversus manumissum dari debebit de dolo: aut si non sit solvendo expromissor, domino dabitur.
Dig.4.3.7.9
Ulpianus 11 ad ed.
Si dolo malo procurator passus sit vincere adversarium meum, ut absolveretur, an de dolo mihi actio adversus eum qui vicit competat, potest quaeri. et puto non competere, si paratus sit reus transferre iudicium sub exceptione hac " si collusum est": alioquin de dolo actio erit danda, scilicet si cum procuratore agi non possit, quia non esset solvendo.
Dig.4.3.7.10
Ulpianus 11 ad ed.
Idem pomponius refert caecidianum praetorem non dedisse de dolo actionem adversus eum, qui adfirmaverat idoneum esse eum, cui mutua pecunia dabatur, quod verum est: nam nisi ex magna et evidenti calliditate non debet de dolo actio dari.
Dig.4.3.8
Gaius 4 ad ed. provinc.
Quod si cum scires eum facultatibus labi, tui lucri gratia adfirmasti mihi idoneum esse, merito adversus te, cum mei decipiendi gratia alium falso laudasti, de dolo iudicium dandum est.
Dig.4.3.9pr.
Ulpianus 11 ad ed.
Si quis adfirmavit minimam esse hereditatem et ita eam ab herede emit, non est de dolo actio, cum ex vendito sufficiat.
Dig.4.3.9.1
Ulpianus 11 ad ed.
Si autem mihi persuaseris, ut repudiem hereditatem, quasi minus solvendo sit, vel ut optem servum, quasi melior eo in familia non sit: dico de dolo dandam, si callide hoc feceris.
Dig.4.3.9.2
Ulpianus 11 ad ed.
Item si tabulae testamenti, ne de inofficioso diceretur, diu suppressae sint, mox mortuo filio prolatae, heredes filii adversus eos qui suppresserunt et lege cornelia et de dolo posse experiri.
Dig.4.3.9.3
Ulpianus 11 ad ed.
Labeo libro trigensimo septimo posteriorum scribit, si oleum tuum quasi suum defendat titius, et tu hoc oleum deposueris apud seium, ut is hoc venderet et pretium servaret, donec inter vos deiudicetur cuius oleum esset, neque titius velit iudicium accipere: quoniam neque mandati neque sequestraria seium convenire potes nondum impleta condicione depositionis, de dolo adversus titium agendum. sed pomponius libro vicensimo septimo posse cum sequestre praescriptis verbis actione agi, vel si is solvendo non sit, cum titio de dolo. quae distinctio vera esse videtur.
Dig.4.3.9.4
Ulpianus 11 ad ed.
Et si servum pigneratum noxae mihi dederis per iudicem et sis absolutus: de dolo teneris, si apparuerit esse eum pigneri datum.
Dig.4.3.9.4a
Ulpianus 11 ad ed.
Haec de dolo actio noxalis erit: ideo labeo quoque libro trigensimo praetoris peregrini scribit de dolo actionem servi nomine interdum de peculio, interdum noxalem dari. nam si ea res est, in quam dolus commissus est, ex qua de peculio daretur actio, et nunc in peculio dandam: sin vero ea sit, ex qua noxalis, hoc quoque noxale futurum.
Dig.4.3.9.5
Ulpianus 11 ad ed.
Merito causae cognitionem praetor inseruit: neque enim passim haec actio indulgenda est. nam ecce in primis, si modica summa sit,
Dig.4.3.10
Paulus 11 ad ed.
Id est usque ad duos aureos,
Dig.4.3.11pr.
Ulpianus 11 ad ed.
Non debet dari.
Dig.4.3.11.1
Ulpianus 11 ad ed.
Et quibusdam personis non dabitur, ut puta liberis vel libertis adversus parentes patronosve, cum sit famosa. sed nec humili adversus eum qui dignitate excellet debet dari: puta plebeio adversus consularem receptae auctoritatis, vel luxurioso atque prodigo aut alias vili adversus hominem vitae emendatioris. et ita labeo. quid ergo est ? in horum persona dicendum est in factum verbis temperandam actionem dandam, ut bonae fidei mentio fiat,
Dig.4.3.12
Paulus 11 ad ed.
Ne ex dolo suo lucrentur.
Dig.4.3.13pr.
Ulpianus 11 ad ed.
Heredibus tamen harum personarum, item adversus heredes de dolo actio erit danda.
Dig.4.3.13.1
Ulpianus 11 ad ed.
Item in causae cognitione versari labeo ait, ne in pupillum de dolo detur actio, nisi forte nomine hereditario conveniatur. ego arbitror et ex suo dolo conveniendum, si proximus pubertati est, maxime si locupletior ex hoc factus est.
Dig.4.3.14
Paulus 11 ad ed.
Quid enim, si impetraverit a procuratore petitoris, ut ab eo absolveretur, vel si de tutore mentitus pecuniam accepit, vel alia similia admisit, quae non magnam machinationem exigunt?
Dig.4.3.15pr.
Ulpianus 11 ad ed.
Sed et ex dolo tutoris, si factus est locupletior, puto in eum dandam actionem, sicut exceptio datur.
Dig.4.3.15.1
Ulpianus 11 ad ed.
Sed an in municipes de dolo detur actio, dubitatur. et puto ex suo quidem dolo non posse dari: quid enim municipes dolo facere possunt? sed si quid ad eos pervenit ex dolo eorum, qui res eorum administrant, puto dandam. de dolo autem decurionum in ipsos decuriones dabitur de dolo actio.
Dig.4.3.15.2
Ulpianus 11 ad ed.
Item si quid ex dolo procuratoris ad dominum pervenit, datur in dominum de dolo actio in quantum ad eum pervenit: nam procurator ex dolo suo procul dubio tenetur.
Dig.4.3.15.3
Ulpianus 11 ad ed.
In hanc actione designari oportet, cuius dolo factum sit, quamvis in metu non sit necesse.
Dig.4.3.16
Paulus 11 ad ed.
Item exigit praetor, ut comprehendatur, quid dolo malo factum sit: scire enim debet actor, in qua re circumscriptus sit, nec in tanto crimine vagari.
Dig.4.3.17pr.
Ulpianus 11 ad ed.
Si plures dolo fecerint et unus restituerit, omnes liberantur: quod si unus quanti ea res est praestiterit, puto adhuc ceteros liberari.
Dig.4.3.17.1
Ulpianus 11 ad ed.
Haec actio in heredem et ceteros successores datur dumtaxat de eo quod ad eos pervenit.
Dig.4.3.18pr.
Paulus 11 ad ed.
Arbitrio iudicis in hac quoque actione restitutio comprehenditur: et nisi fiat restitutio, sequitur condemnatio quanti ea res est. ideo autem et hic et in metus causa actione certa quantitas non adicitur, ut possit per contumaciam suam tanti reus condemnari, quanti actor in litem iuraverit: sed officio iudicis debet in utraque actione taxatione iusiurandum refrenari.
Dig.4.3.18.1
Paulus 11 ad ed.
Non tamen semper in hoc iudicio arbitrio iudicis dandum est: quid enim si manifestum sit restitui non posse ( veluti si servus dolo malo traditus defunctus sit) ideoque protinus condemnari debeat in id quod intersit actoris?
Dig.4.3.18.2
Paulus 11 ad ed.
Si dominus proprietatis insulam, cuius usus fructus legatus erat, incenderit, non est de dolo actio, quoniam aliae ex hoc oriuntur actiones.
Dig.4.3.18.3
Paulus 11 ad ed.
De eo qui sciens commodasset pondera, ut venditor emptori merces adpenderet, trebatius de dolo dabat actionem. atquin si maiora pondera commodavit, id quod amplius mercis datum est repeti condictione potest, si minora, ut reliqua merx detur ex empto agi potest: nisi si ea condictione merx venit, ut illis ponderibus traderetur, cum ille decipiendi causa adfirmasset se aequa pondera habere.
Dig.4.3.18.4
Paulus 11 ad ed.
Dolo cuius effectum est, ut lis temporibus legitimis transactis pereat: trebatius ait de dolo dandum iudicium, non ut arbitrio iudicis res restituatur, sed ut tantum actor consequatur, quanti eius interfuerit id non esse factum, ne aliter observantibus lex circumscribatur.
Dig.4.3.18.5
Paulus 11 ad ed.
Si servum, quem tu mihi promiseras, alius occiderit, de dolo malo actionem in eum dandam plerique recte putant, quia tu a me liberatus sis: ideoque legis aquiliae actio tibi denegabitur.
Dig.4.3.19
Papinianus 37 quaest.
Si fideiussor promissum animal ante moram occiderit, de dolo actionem reddi adversus eum oportere neratius priscus et iulianus responderunt, quoniam debitore liberato per consequentias ipse quoque dimittitur.
Dig.4.3.20pr.
Paulus 11 ad ed.
Servus tuus cum tibi deberet nec solvendo esset, hortatu tuo pecuniam mutuam a me accepit et tibi solvit: labeo ait de dolo malo actionem in te dandam, quia nec de peculio utilis sit, cum in peculio nihil sit, nec in rem domini versum videatur, cum ob debitum dominus acceperit.
Dig.4.3.20.1
Paulus 11 ad ed.
Si persuaseris mihi nullam societatem tibi fuisse cum eo, cui heres sum, et ob id iudicio absolvi te passus sim: dandam mihi de dolo actionem iulianus scribit.
Dig.4.3.21
Ulpianus 11 ad ed.
Quod si deferente me iuraveris et absolutus sis, postea periurium fuerit adprobatum, labeo ait de dolo actionem in eum dandam: pomponius autem per iusiurandum transactum videri, quam sententiam et Marcellus libro octavo digestorum probat: stari enim religioni debet.
Dig.4.3.22
Paulus 11 ad ed.
Nam sufficit periurii poena.
Dig.4.3.23
Gaius 4 ad ed. provinc.
Si legatarius, cui supra modum legis falcidiae legatum est, heredi adhuc ignoranti substantiam hereditatis ultro iurando vel quadam alia fallacia persuaserit, tamquam satis abundeque ad solida legata solvenda sufficiat hereditas, atque eo modo solida legata fuerit consecutus: datur de dolo actio.
Dig.4.3.24
Ulpianus 11 ad ed.
Si dolo acciderit eius, qui verba faciebat pro eo, qui de libertate contendebat, quo minus praesente adversario secundum libertatem pronuntietur, puto statim de dolo dandam in eum actionem, quia semel pro libertate dictam sententiam retractari non oportet.
Dig.4.3.25
Paulus 11 ad ed.
Cum a te pecuniam peterem eoque nomine iudicium acceptum est, falso mihi persuasisti, tamquam eam pecuniam servo meo aut procuratori solvisses, eoque modo consecutus es, ut consentiente me absolveris: quaerentibus nobis, an in te doli iudicium dari debeat, placuit de dolo actionem non dari, quia alio modo mihi succurri potest: nam ex integro agere possum et si obiciatur exceptio rei iudicatae, replicatione iure uti potero.
Dig.4.3.26
Gaius 4 ad ed. provinc.
In heredem eatenus daturum se eam actionem proconsul pollicetur, quatenus ad eum pervenerit, id est quatenus ex ea re locupletior ad eum hereditas venerit.
Dig.4.3.27
Paulus 11 ad ed.
Dolove malo eius factum est, quo minus pervenerit.
Dig.4.3.28
Gaius 4 ad ed. provinc.
Itaque si accepto lata sit tibi pecunia, omnimodo cum herede tuo agetur. at si res tibi tradita sit, si quidem mortuo te ea res extitit, agetur cum herede tuo, si minus, non agetur. sed utique in heredem perpetuo dabitur, quia non debet lucrari ex alieno damno. cui conveniens est, ut et in ipso, qui dolo commiserit, in id quod locupletior esset perpetuo danda sit in factum actio.
Dig.4.3.29
Paulus 11 ad ed.
Sabinus putat calculi ratione potius quam maleficii heredem conveniri, denique famosum non fieri: ideoque in perpetuum teneri oportere.
Dig.4.3.30
Ulpianus 11 ad ed.
Neque causae cognitio in heredis persona erit necessaria.
Dig.4.3.31
Proculus 2 epist.
Cum quis persuaserit familiae meae, ut de possessione decedat, possessio quidem non amittitur, sed de dolo malo iudicium in eum competit, si quid damni mihi accesserit.
Dig.4.3.32
Scaevola 2 dig.
Filius legatum sibi servum per praeceptionem rogatus manumittere post certum tempus, posteaquam rationes ipsi et coheredibus fratribus reddidisset, ante diem et ante redditas rationes ad libertatem vindicta manumittendo perduxerat: quaesitum est, an ex fideicommisso fratribus tenetur, ut rationes eorum pro portionibus redderet. respondi, cum liberum fecisset, ex causa quidem fideicommissi non teneri: verum si ideo properasset manumittere, ne rationes fratribus redderet, posse de dolo actionem in eum exercere.
Dig.4.3.33
Ulpianus 4 opin.
Rei, quam venalem possessor habebat, litem proprietatis adversarius movere coepit et posteaquam oportunitatem emptoris, cui venundari potuit, peremit, destitit: placuit possessori hoc nomine actionem in factum cum sua indemnitate competere.
Dig.4.3.34
Ulpianus 42 ad sab.
Si cum mihi permisisses saxum ex fundo tuo eicere vel cretam vel harenam fodere, et sumptum in hanc rem fecerim, et non patiaris me tollere: nulla alia quam de dolo malo actio locum habebit.
Dig.4.3.35
Ulpianus 30 ad ed.
Si quis tabulas testamenti apud se depositas post mortem testatoris delevit vel alio modo corruperit, heres scriptus habebit adversus eum actionem de dolo. sed et his, quibus legata data sunt, danda erit de dolo actio.
Dig.4.3.36
Marcianus 2 reg.
Si duo dolo malo fecerint, invicem de dolo non agent.
Dig.4.3.37
Ulpianus 44 ad sab.
Quod venditor ut commendet dicit, sic habendum, quasi neque dictum neque promissum est. si vero decipiendi emptoris causa dictum est, aeque sic habendum est, ut non nascatur adversus dictum promissumve actio, sed de dolo actio.
Dig.4.3.38
Ulpianus 5 opin.
Quidam debitor epistulam quasi a titio mitti creditori suo effecit, ut ipse liberetur: hac epistula creditor deceptus aquiliana stipulatione et acceptilatione liberavit debitorem: postea epistula falsa vel inani reperta creditor maior quidem annis viginti quinque de dolo habebit actionem, minor autem in integrum restituetur.
Dig.4.3.39
Gaius 27 ad ed. provinc.
Si te titio optuleris de ea re quam non possidebas in hoc ut alius usucapiat, et iudicatum solvi satisdederis: quamvis absolutus sis, de dolo malo tamen teneberis: et ita sabino placet.
Dig.4.3.40
Furius 1 ad ed.
Is, qui decepit aliquem, ut hereditatem non idoneam adiret, de dolo tenebitur, nisi fortasse ipse creditor erat et solus erat: tunc enim sufficit contra eum doli mali exceptio.
Dig.4.4.0. De minoribus viginti quinque annis.
Dig.4.4.1pr.
Ulpianus 11 ad ed.
Hoc edictum praetor naturalem aequitatem secutus proposuit, quo tutelam minorum suscepit. nam cum inter omnes constet fragile esse et infirmum huiusmodi aetatium consilium et multis captionibus suppositum, multorum insidiis expositum: auxilium eis praetor hoc edicto pollicitus est et adversus captiones opitulationem.
Dig.4.4.1.1
Ulpianus 11 ad ed.
Praetor edicit: " quod cum minore quam viginti quinque annis natu gestum esse dicetur, uti quaeque res erit, animadvertam".
Dig.4.4.1.2
Ulpianus 11 ad ed.
Apparet minoribus annis viginti quinque eum opem polliceri: nam post hoc tempus compleri virilem vigorem constat.
Dig.4.4.1.3
Ulpianus 11 ad ed.
Et ideo hodie in hanc usque aetatem adulescentes curatorum auxilio reguntur, nec ante rei suae administratio eis committi debebit, quamvis bene rem suam gerentibus.
Dig.4.4.2
Ulpianus 19 ad l. iul. et pap.
Nec per liberos suos rem suam maturius a curatoribus recipiat. quod enim legibus cavetur, ut singuli anni per singulos liberos remittantur, ad honores pertinere divus severus ait, non ad rem suam recipiendam.
Dig.4.4.3pr.
Ulpianus 11 ad ed.
Denique divus severus et imperator noster huiusmodi consulum vel praesidum decreta quasi ambitiosa esse interpretati sunt, ipsi autem perraro minoribus rerum suarum administrationem extra ordinem indulserunt: et eodem iure utimur.
Dig.4.4.3.1
Ulpianus 11 ad ed.
Si quis cum minore contraxerit et contractus inciderit in tempus quo maior efficitur: utrum initium spectamus an finem? et placet, ut est et constitutum, si quis maior factus comprobaverit, quod minor gesserat, restitutionem cessare. unde illud non ineleganter celsus epistularum libro undecimo et digestorum secundo tractat, ex facto a flavio respecto praetore consultus. minor annis viginti quinque, annos forte viginti quattuor agens, iudicium tutelae heredi tutoris dictaverat: mox factum ut ( non finito iudicio iam eo maiore effecto viginti quinque annis) tutoris heres absolutus proponeretur: in integrum restitutio desiderabatur. celsus igitur respecto suasit non facile hunc quondam minorem in integrum restitui, sed si ei probaretur calliditate adversarii id actum, ut maiore eo facto liberaretur: neque enim extremo, inquit, iudicii die videtur solum deceptus hic minor, sed totum hoc structum, ut maiore eo facto liberaretur. idem tamen confitetur, si levior sit suspicio adversarii quasi dolose versati, non debere hunc in integrum restitui.
Dig.4.4.3.2
Ulpianus 11 ad ed.
Scio etiam illud aliquando incidisse. minor viginti quinque annis miscuerat se paternae hereditati maiorque factus exegerat aliquid a debitoribus paternis, mox desiderabat restitui in integrum, quo magis abstineret paterna hereditate: contradicebatur ei, quasi maior factus comprobasset, quod minori sibi placuit: putavimus tamen restituendum in integrum initio inspecto. idem puto, et si alienam adiit hereditatem.
Dig.4.4.3.3
Ulpianus 11 ad ed.
Minorem autem viginti quinque annis natu videndum, an etiam die natalis sui adhuc dicimus ante horam qua natus est, ut si captus sit restituatur? et cum nondum compleverit, ita erit dicendum, ut a momento in momentum tempus spectetur. proinde et si bissexto natus est, sive priore sive posteriore die celsus scripsit nihil referre: nam id biduum pro uno die habetur et posterior dies kalendarum intercalatur.
Dig.4.4.3.4
Ulpianus 11 ad ed.
Sed utrum solis patribus familiarum an etiam filiis familiarum succurri debeat, videndum. movet dubitationem, quod, si quis dixerit etiam filiis familiarum in re peculiari subveniendum, efficiet, ut per eos etiam maioribus subveniatur, id est patribus eorum: quod nequaquam fuit praetori propositum: praetor enim minoribus auxilium promisit, non maioribus. ego autem verissimam arbitror sententiam existimantium, filium familias minorem annis in integrum restitui posse ex his solis causis quae ipsius intersint, puta si sit obligatus. proinde si iussu patris obligatus sit, pater utique poterit in solidum conveniri: filius autem cum et ipse possit vel in potestate manens conveniri, vel etiam emancipatus vel exheredatus in id quod facere potest, et quidem in potestate manens etiam invito patre ex condemnatione conveniri: auxilium impetrare debebit, si ipse conveniatur. sed an hoc auxilium patri quoque prosit, ut solet interdum fideiussori eius prodesse, videamus: et non puto profuturum. si igitur filius conveniatur, postulet auxilium: si patrem conveniat creditor, auxilium cessat: excepta mutui datione: in hanc enim si iussu patris mutuam pecuniam accepit, non adiuvatur. proinde et si sine iussu patris contraxit et captus est, si quidem pater de peculio conveniatur, filius non erit restituendus: si filius conveniatur, poterit restitui. nec eo movemur, quasi intersit filii peculium habere: magis enim patris quam filii interest, licet aliquo casu ad filium peculium spectet: ut puta si patris eius bona a fisco propter debitum occupata sunt: nam peculium ei ex constitutione claudii separatur.
Dig.4.4.3.5
Ulpianus 11 ad ed.
Ergo etiam filiam familias in dote captam, dum patri consentit stipulanti dotem non statim quam dedit, vel adhibenti aliquem qui dotem stipularetur, puto restituendam, quoniam dos ipsius filiae proprium patrimonium est.
Dig.4.4.3.6
Ulpianus 11 ad ed.
Si quis minor viginti quinque annis adrogandum se dedit et in ipsa adrogatione se circumventum dicat ( finge enim a praedone eum hominem locupletem adrogatum): dico debere eum audiri in integrum se restituentem.
Dig.4.4.3.7
Ulpianus 11 ad ed.
Si quid minori fuerit filio familias legatum post mortem patris vel fideicommissum relictum et captus est, forte dum consentit patri paciscenti, ne legatum peteretur: potest dici in integrum restituendum, quoniam ipsius interest propter spem legati, quod ei post mortem patris competit. sed et si ei legatum sit aliquid quod personae eius cohaeret, puta ius militiae, dicendum est posse eum restitui in integrum: interfuit enim eius non capi, cum hanc patri non adquireret, sed ipse haberet.
Dig.4.4.3.8
Ulpianus 11 ad ed.
Et si heres sit institutus, si a patre in diebus centum sit emancipatus: mox patrem debuerit certiorare nec fecerit cum posset: qui eum emancipasset, si cognovisset: dicendum erit posse eum restitui in integrum parato patre eum emancipare.
Dig.4.4.3.9
Ulpianus 11 ad ed.
Pomponius adicit ex his causis, ex quibus in re peculiari filii familias restituuntur, posse et patrem quasi heredem nomine filii post obitum eius impetrare cognitionem.
Dig.4.4.3.10
Ulpianus 11 ad ed.
Si autem filius familias sit, qui castrense peculium habeat, procul dubio ex his, quae ad castrense peculium spectant, in integrum restituendus erit quasi in proprio patrimonio captus.
Dig.4.4.3.11
Ulpianus 11 ad ed.
Servus autem minor annis viginti quinque nullo modo restitui poterit, quoniam domini persona spectatur, qui sibi debebit imputare, cur minori rem commisit. quare et si per impuberem contraxerit, idem erit dicendum, ut et Marcellus libro secundo digestorum scribit. et si forte libera peculii administratio minori servo sit concessa, maior dominus ex hac causa non restituetur.
Dig.4.4.4
Africanus 7 quaest.
Etenim quodcumque servus ita gerit, voluntate domini gerere intellegendus est. et magis hoc apparebit, si aut de institoria actione quaeratur, aut si proponatur maiorem annis viginti quinque negotium aliquod gerendum minori mandasse et illum in ea re deceptum esse.
Dig.4.4.5
Ulpianus 11 ad ed.
Si tamen is servus fuit, cui fideicommissaria libertas debebatur praesens, et fuit captus, cum re mora ei fit, poterit dici praetorem ei succurrere oportere.
Dig.4.4.6
Ulpianus 10 ad ed.
Minoribus viginti quinque annis subvenitur per in integrum restitutionem non solum, cum de bonis eorum aliquid minuitur, sed etiam cum intersit ipsorum litibus et sumptibus non vexari.
Dig.4.4.7pr.
Ulpianus 11 ad ed.
Ait praetor: " gestum esse dicetur". gestum sic accipimus qualiterqualiter, sive contractus sit, sive quid aliud contigit.
Dig.4.4.7.1
Ulpianus 11 ad ed.
Proinde si emit aliquid, si vendidit, si societatem coit, si mutuam pecuniam accepit, et captus est, ei succurretur.
Dig.4.4.7.2
Ulpianus 11 ad ed.
Sed et si ei pecunia a debitore paterno soluta sit vel proprio et hanc perdidit, dicendum est ei subveniri, quasi gestum sit cum eo. et ideo si minor conveniat debitorem, adhibere debet curatores, ut ei solvatur pecunia: ceterum non ei compelletur solvere. sed hodie solet pecunia in aedem deponi, ut pomponius libro vicensimo octavo scribit, ne vel debitor ultra usuris oneretur vel creditor minor perdat pecuniam, aut curatoribus solvi, si sunt. permittitur etiam ex constitutione principum debitori compellere adulescentem ad petendos sibi curatores. quid tamen: si praetor decernat solvendam pecuniam minori sine curatoribus et solverit, an possit esse securus? dubitari potest: puto autem, si allegans minorem esse compulsus sit ad solutionem, nihil ei imputandum: nisi forte quasi adversus iniuriam appellandum quis ei putet. sed credo praetorem hunc minorem in integrum restitui volentem auditurum non esse.
Dig.4.4.7.3
Ulpianus 11 ad ed.
Non solum autem in his ei succurritur, sed etiam in interventionibus, ut puta si fideiussorio nomine se vel rem suam obligavit. pomponius autem videtur adquiescere distinguentibus: arbiter ad fideiussores probandos constitutus eum probavit an vero ipse adversarius? mihi autem semper succurrendum videtur, si minor sit et se circumventum doceat.
Dig.4.4.7.4
Ulpianus 11 ad ed.
Sed et in iudiciis subvenitur, sive dum agit sive dum convenitur captus sit.
Dig.4.4.7.5
Ulpianus 11 ad ed.
Sed et si hereditatem minor adiit minus lucrosam, succurritur ei ut se possit abstinere: nam et hic captus est. idem et in bonorum possessione vel alia successione. non solum autem filius, qui se miscuit paternae hereditati, sed et si aliquis sit ex necessariis minor annis, simili modo restitutionem impetrabit, veluti si servus sit cum libertate institutus: dicendum enim erit, si se miscuit, posse ei subveniri aetatis beneficio, ut habeat bonorum suorum separationem. plane qui post aditam hereditatem restituitur, debet praestare, si quid ex hereditate in rem eius pervenit nec periit per aetatis inbecillitatem.
Dig.4.4.7.6
Ulpianus 11 ad ed.
Hodie certo iure utimur, ut et in lucro minoribus succurratur.
Dig.4.4.7.7
Ulpianus 11 ad ed.
Pomponius quoque libro vicensimo octavo scribit et si sine dolo cuiusquam legatum repudiaverit, vel in optionis legato captus sit dum elegit deteriorem, vel si duas res promiserit illam aut illam et pretiosiorem dederit, debere subveniri: et subveniendum est.
Dig.4.4.7.8
Ulpianus 11 ad ed.
Quaesitum est ex eo, quod in lucro quoque minoribus subveniendum dicitur, si res eius venierit et existat qui plus liceatur, an in integrum propter lucrum restituendus sit? et cottidie praetores eos restituunt, ut rursum admittatur licitatio. idem faciunt et in his rebus, quae servari eis debent. quod circumspecte erit faciendum: ceterum nemo accedet ad emptionem rerum pupillarium, nec si bona fide distrahantur. et destricte probandum est in rebus, quae fortuitis casibus subiectae sunt, non esse minori adversus emptorem succurrendum, nisi aut sordes aut evidens gratia tutorum sive curatorum doceatur.
Dig.4.4.7.9
Ulpianus 11 ad ed.
Restitutus autem cum se hereditati misceat vel eam adeat quam repudiavit, rursus restitui poterit, ut se abstineat: et hoc et rescriptum et responsum est.
Dig.4.4.7.10
Ulpianus 11 ad ed.
Sed quod papinianus libro secundo responsorum ait minori substitutum servum necessarium repudiante quidem hereditatem minore necessarium fore, et si fuerit restitutus minor, liberum nihilo minus remanere: si autem prius minor adiit hereditatem, mox abstentus est, substitutum pupillo servum cum libertate non posse heredem existere neque liberum esse: non per omnia verum est. nam si non est solvendo hereditas, abstinente se herede et divus pius rescripsit et imperator noster, et quidem in extraneo pupillo locum fore necessario substituto. et quod ait liberum manere, tale est, quasi non et heres maneat, cum pupillus impetrat restitutionem posteaquam abstentus est: cum enim pupillus heres non fiat, sed utiles actiones habeat, sine dubio heres manebit, qui semel extitit.
Dig.4.4.7.11
Ulpianus 11 ad ed.
Item si non provocavit intra diem, subvenitur ut provocet: finge enim hoc desiderare.
Dig.4.4.7.12
Ulpianus 11 ad ed.
Item et in eremodiciis ei subvenitur. constat autem omnis aetatis hominibus restaurationem eremodicii praestari, si se doceant ex iusta causa afuisse.
Dig.4.4.8
Hermogenianus 1 iuris epit.
Minor etiam si quasi contumax condemnatus sit, in integrum restitutionis auxilium implorabit.
Dig.4.4.9pr.
Ulpianus 11 ad ed.
Si ex causa iudicati pignora minoris capta sint et distracta, mox restitutus sit adversus sententiam praesidis vel procuratoris caesaris, videndum, an ea revocari debeant, quae distracta sunt: nam illud certum est pecuniam ex causa iudicati solutam ei restituendam. sed interest ipsius corpora potius habere: et puto interdum permittendum, id est si grande damnum sit minoris.
Dig.4.4.9.1
Ulpianus 11 ad ed.
In dotis quoque modo mulieri subvenitur, si ultra vires patrimonii vel totum patrimonium circumscripta in dotem dedit.
Dig.4.4.9.2
Ulpianus 11 ad ed.
Nunc videndum minoribus utrum in contractibus captis dumtaxat subveniatur, an etiam delinquentibus: ut puta dolo aliquid minor fecit in re deposita vel commodata vel alias in contractu, an ei subveniatur, si nihil ad eum pervenit? et placet in delictis minoribus non subveniri. nec hic itaque subvenietur. nam et si furtum fecit vel damnum iniuria dedit, non ei subvenietur. sed si, cum ex damno dato confiteri possit ne dupli teneatur, maluit negare: in hoc solum restituendus sit, ut pro confesso habeatur. ergo et si potuit pro fure damnum decidere magis quam actionem dupli vel quadrupli pati, ei subvenietur.
Dig.4.4.9.3
Ulpianus 11 ad ed.
Si mulier, cum culpa divertisset, velit sibi subveniri, vel si maritus, puto restitutionem non habendam: est enim delictum non modicum. nam et si adulterium minor commisit, ei non subvenitur.
Dig.4.4.9.4
Ulpianus 11 ad ed.
Papinianus ait, si maior annis viginti minor viginti quinque se in servitutem venire patiatur, id est si pretium participatus est, non solere restitui: sed hoc merito, quoniam res nec capit restitutionem cum statum mutat.
Dig.4.4.9.5
Ulpianus 11 ad ed.
Si in commissum incidisse vectigalis dicatur, erit in integrum restitutio. quod sic erit accipiendum, si non dolus ipsorum interveniat: ceterum cessabit restitutio.
Dig.4.4.9.6
Ulpianus 11 ad ed.
Adversus libertatem quoque minori a praetore subveniri impossibile est,
Dig.4.4.10
Paulus 11 ad ed.
Nisi ex magna causa hoc a principe fuerit consecutus.
Dig.4.4.11pr.
Ulpianus 11 ad ed.
Verum vel de dolo vel utilis actio erit in id quod minoris interfuit non manumitti: proinde quidquid hic haberet, si non manumisisset, id ei nunc praestabitur. sed et nomine earum rerum, quas dominicas servus manumissus supprimebat, competunt adversus eum actiones ad exhibendum et furti et condictio, videlicet quoniam et manumissus eas contrectabat. ceterum ex delicto in servitutem facto domino adversus eum post libertatem actio non competit: et hoc rescripto divi severi continetur.
Dig.4.4.11.1
Ulpianus 11 ad ed.
Quid si minor viginti quinque annis, maior viginti hac lege vendiderit, ut manumittatur? ideo proposui maiorem viginti, quoniam et scaevola scribit libro quarto decimo quaestionum et magis est, ut sententia constitutionis divi marci ad aufidium victorinum hunc, id est minorem viginti annis non complectatur. quare videndum, an maiori viginti annis subveniatur: et si quidem ante desideret, quam libertas competat, audietur: sin vero postea, non possit. item quaeri potest, si is qui emit hac lege minor sit, an restitui possit. et si quidem nondum libertas competit, erit dicendum posse ei subveniri: sin vero posteaquam dies venit, voluntas maioris venditoris libertatem imponit.
Dig.4.4.11.2
Ulpianus 11 ad ed.
Ex facto quaesitum est: adulescentes quidam acceperant curatorem salvianum quendam nomine: hic cum curam administrasset, beneficio principis urbicam procurationem erat adeptus et apud praetorem se a cura adulescentium excusaverat absentibus eis: adulescentes adierant praetorem desiderantes in integrum adversus eum restitui, quod esset contra constitutiones excusatus. cum enim susceptam tutelam non alii soleant deponere, quam qui trans mare rei publicae causa absunt vel hi qui circa principem sunt occupati, ut in consiliarii menandri arrii persona est indultum, meruisset autem salvianus excusationem, adulescentes quasi capti in integrum restitui a praetore desideraverant. aetrius severus quia dubitabat, ad imperatorem severum rettulit: ad quam consultationem successori eius venidio quieto rescripsit nullas partes esse praetoris: neque enim contractum proponi cum minore annis viginti quinque: sed principes intervenire et reducere hunc ad administrationem, qui perperam esset a praetore excusatus.
Dig.4.4.11.3
Ulpianus 11 ad ed.
Sciendum est autem non passim minoribus subveniri, sed causa cognita, si capti esse proponantur.
Dig.4.4.11.4
Ulpianus 11 ad ed.
Item non restituetur, qui sobrie rem suam administrans occasione damni non inconsulte accidentis, sed fato velit restitui: nec enim eventus damni restitutionem indulget, sed inconsulta facilitas. et ita pomponius libro vicensimo octavo scripsit. unde Marcellus apud iulianum notat, si minor sibi servum necessarium comparaverit, mox decesserit, non debere eum restitui: neque enim captus est emendo sibi rem pernecessariam, licet mortalem.
Dig.4.4.11.5
Ulpianus 11 ad ed.
Si locupleti heres extitit et subito hereditas lapsa sit ( puta praedia fuerunt quae chasmate perierunt, insulae exustae sunt, servi fugerunt aut decesserunt): iulianus quidem libro quadragensimo sexto sic loquitur, quasi possit minor in integrum restitui. Marcellus autem apud iulianum notat cessare in integrum restitutionem: neque enim aetatis lubrico captus est adeundo locupletem hereditatem, et quod fato contingit, cuivis patri familias quamvis diligentissimo possit contingere. sed haec res adferre potest restitutionem minori, si adiit hereditatem, in qua res erant multae mortales vel praedia urbana, aes autem alienum grave, quod non prospexit posse evenire, ut demoriantur mancipia, praedia ruant, vel quod non cito distraxerit haec, quae multis casibus obnoxia sunt.
Dig.4.4.11.6
Ulpianus 11 ad ed.
Item quaeritur, si minor adversus minorem restitui desiderat, an sit audiendus. et pomponius simpliciter scribit non restituendum. puto autem inspiciendum a praetore, quis captus sit: proinde si ambo capti sunt, verbi gratia minor minori pecuniam dedit et ille perdidit, melior est causa secundum pomponium eius, qui accepit et vel dilapidavit vel perdidit.
Dig.4.4.11.7
Ulpianus 11 ad ed.
Plane si minor annis cum filio familias maiore contraxerit, et iulianus libro quarto digestorum et Marcellus libro secundo digestorum scribit posse in integrum restitui, ut magis aetatis ratio quam senatus consulti habeatur.
Dig.4.4.12
Gaius 4 ad ed. provinc.
Si apud minorem mulier pro alio intercesserit, non est ei actio in mulierem danda, sed perinde atque ceteri per exceptionem summoveri debet: scilicet quia communi iure in priorem debitorem ei actio restituitur. haec si solvendo sit prior debitor: alioquin mulier non utetur senatus consulti auxilio.
Dig.4.4.13pr.
Ulpianus 11 ad ed.
In causae cognitione versabitur, utrum soli ei succurrendum sit, an etiam his qui pro eo obligati sunt, ut puta fideiussoribus. itaque si cum scirem minorem et ei fidem non haberem, tu fideiusseris pro eo, non est aequum fideiussori in necem meam subveniri, sed potius ipsi deneganda erit mandati actio. in summa perpendendum erit praetori, cui potius subveniat, utrum creditori an fideiussori: nam minor captus neutri tenebitur. facilius in mandatore dicendum erit non debere ei subvenire: hic enim velut adfirmator fuit et suasor, ut cum minore contraheretur. unde tractari potest, minor in integrum restitutionem utrum adversus creditorem an et adversus fideiussorem implorare debeat. et puto tutius adversus utrumque: causa enim cognita et praesentibus adversariis vel si per contumaciam desint in integrum restitutiones perpendendae sunt.
Dig.4.4.13.1
Ulpianus 11 ad ed.
Interdum autem restitutio et in rem datur minori, id est adversus rei eius possessorem, licet cum eo non sit contractum. ut puta rem a minore emisti et alii vendidisti: potest desiderare interdum adversus possessorem restitui, ne rem suam perdat vel re sua careat, et hoc vel cognitione praetoria vel rescissa alienatione dato in rem iudicio. pomponius quoque libro vicensimo octavo scribit labeonem existimasse, si minor viginti quinque annis fundum vendidit et tradidit, si emptor rursus eum alienavit, si quidem emptor sequens scit rem ita gestam, restitutionem adversus eum faciendam: si ignoravit et prior emptor solvendo esset, non esse faciendam: sin vero non esset solvendo, aequius esse minori succurri etiam adversus ignorantem, quamvis bona fide emptor est.
Dig.4.4.14
Paulus 11 ad ed.
Plane quamdiu is qui a minore rem accepit aut heres eius idoneus sit, nihil novi constituendum est in eum, qui rem bona fide emerit, idque et pomponius scribit.
Dig.4.4.15
Gaius 4 ad ed. provinc.
Sed ubi restitutio datur, posterior emptor reverti ad auctorem suum poterit: per plures quoque personas si emptio ambulaverit, idem iuris erit.
Dig.4.4.16pr.
Ulpianus 11 ad ed.
In causae cognitione etiam hoc versabitur, num forte alia actio possit competere citra in integrum restitutionem. nam si communi auxilio et mero iure munitus sit, non debet ei tribui extraordinarium auxilium: ut puta cum pupillo contractum est sine tutoris auctoritate nec locupletior factus est.
Dig.4.4.16.1
Ulpianus 11 ad ed.
Item relatum est apud labeonem, si minor circumscriptus societatem coierit vel etiam donationis causa, nullam esse societatem nec inter maiores quidem et ideo cessare partes praetoris: idem et ofilius respondit: satis enim ipso iure munitus est.
Dig.4.4.16.2
Ulpianus 11 ad ed.
Pomponius quoque refert libro vicensimo octavo, cum quidam heres rogatus esset fratris filiae complures res dare ea condicione, ut, si sine liberis decessisset, restitueret eas heredi et haec defuncto herede heredi eius cavisset se restituturam, aristonem putasse in integrum restituendam. sed et illud pomponius adicit, quod potuit incerti condici haec cautio etiam a maiore: non enim ipso iure, sed per condictionem munitus est.
Dig.4.4.16.3
Ulpianus 11 ad ed.
Et generaliter probandum est, ubi contractus non valet, pro certo praetorem se non debere interponere.
Dig.4.4.16.4
Ulpianus 11 ad ed.
Idem pomponius ait in pretio emptionis et venditionis naturaliter licere contrahentibus se circumvenire.
Dig.4.4.16.5
Ulpianus 11 ad ed.
Nunc videndum, qui in integrum restituere possunt. et tam praefectus urbi quam alii magistratus pro iurisdictione sua restituere in integrum possunt, tam in aliis causis quam contra sententiam suam.
Dig.4.4.17
Hermogenianus 1 iuris epit.
Praefecti etiam praetorio ex sua sententia in integrum possunt restituere, quamvis appellari ab his non possit. haec idcirco tam varie. quia appellatio quidem iniquitatis sententiae querellam, in integrum vero restitutio erroris proprii veniae petitionem vel adversarii circumventionis allegationem continet.
Dig.4.4.18pr.
Ulpianus 11 ad ed.
Minor autem magistratus contra sententiam maiorum non restituet.
Dig.4.4.18.1
Ulpianus 11 ad ed.
Si autem princeps sententiam dixit, perraro solet permittere restitutionem et induci in auditorium suum eum, qui per infirmitatem aetatis captum se dicat, dum ea, quae pro causa sunt, dicta non allegat vel ab advocatis proditum queratur. denique glabrionem acilium divus severus et imperator antoninus non audierunt incolorate restitui desiderantem adversus fratrem post speciem in auditorio eorum finitam.
Dig.4.4.18.2
Ulpianus 11 ad ed.
Sed et percennio severo contra res bis iudicatas in integrum restitui divus severus et imperator antoninus permiserunt in auditorio suo examinari.
Dig.4.4.18.3
Ulpianus 11 ad ed.
Idem imperator licinnio frontoni rescripsit insolitum esse post sententiam vice sua ex appellatione dictam alium in integrum restitutionem tribuere nisi solum principem.
Dig.4.4.18.4
Ulpianus 11 ad ed.
Sed et si ab imperatore iudex datus cognoscat, restitutio ab alio nisi a principe, qui iudicem destinavit, non fiet.
Dig.4.4.18.5
Ulpianus 11 ad ed.
Non solum autem minoribus, verum successoribus quoque minorum datur in integrum restitutio, etsi sint ipsi maiores.
Dig.4.4.19
Ulpianus 13 ad ed.
Interdum tamen successori plus quam annum dabimus, ut est edicto expressum, si forte aetas ipsius subveniat: nam post annum vicensimum quintum habebit legitimum tempus. hoc enim ipso deceptus videtur, quod, cum posset restitui intra tempus statutum ex persona defuncti, hoc non fecit. plane si defunctus ad in integrum restitutionem modicum tempus ex anno utili habuit, huic heredi minori post annum vicensimum quintum completum non totum statutum tempus dabimus ad in integrum restitutionem, sed id dumtaxat tempus, quod habuit is cui heres extitit.
Dig.4.4.20pr.
Ulpianus 11 ad ed.
Papinianus libro secundo responsorum ait exuli reverso non debere prorogari tempus in integrum restitutionis statutum, quia afuit, cum potuerit adire praetorem per procuratorem, nec dixit, vel praesidem ubi erat. sed quod idem dicit et indignum esse propter irrogatam poenam, non recte: quid enim commune habet delictum cum venia aetatis?
Dig.4.4.20.1
Ulpianus 11 ad ed.
Si quis tamen maior viginti quinque annis intra tempus restitutionis statutum contestatus postea destiterit, nihil ei proficit ad in integrum restitutionem contestatio, ut est saepissime rescriptum.
Dig.4.4.21
Ulpianus 10 ad ed.
Destitisse autem is videtur non qui distulit, sed qui liti renuntiavit in totum.
Dig.4.4.22
Ulpianus 11 ad ed.
In integrum vero restitutione postulata adversus aditionem a minore factam, si quid legatis expensum est, vel pretia eorum qui ad libertatem aditione eius pervenerunt, a minore refundenda non sunt. quemadmodum per contrarium cum minor restituitur ad adeundam hereditatem, quae antea gesta erant per curatorem bonorum decreto praetoris ad distrahenda bona secundum iuris formam constitutum, rata esse habenda calpurnio flacco severus et antoninus rescripserunt.
Dig.4.4.23
Paulus 11 ad ed.
Cum mandatu patris filius familias res administraret, non habet beneficium restitutionis: nam et si alius ei mandasset, non succurreretur, cum eo modo maiori potius consuleretur, cuius damno res sit cessura. sed si eventu damnum minor passurus sit, quia quod praestiterit servare ab eo cuius negotia gessit non potest, quia is non erit solvendo, sine dubio praetor interveniet. si autem ipse dominus minor sit, procurator vero maioris aetatis, non potest facile dominus audiri, nisi si mandatu eius gestum erit nec a procuratore servari res possit. ergo et si procuratorio nomine minor circumscriptus sit, imputari debet hoc domino, qui tali commisit sua negotia. idque et Marcello placet.
Dig.4.4.24pr.
Paulus 1 sent.
Quod si minor sua sponte negotiis maioris intervenerit, restituendus erit, ne maiori damnum accidat. quod si hoc facere recusaverit, tunc si conventus fuerit negotiorum gestorum, adversus hanc actionem non restituitur: sed compellendus est sic ei cedere auxilio in integrum restitutionis, ut procuratorem eum in rem suam faciat, ut possit per hunc modum damnum sibi propter minorem contingens resarcire.
Dig.4.4.24.1
Paulus 1 sent.
Non semper autem ea, quae cum minoribus geruntur, rescindenda sunt, sed ad bonum et aequum redigenda sunt. ne magno incommodo huius aetatis homines adficiantur nemine cum his contrahente et quodammodo commercio eis interdicetur. itaque nisi aut manifesta circumscriptio sit aut tam neglegenter in ea causa versati sunt, praetor interponere se non debet.
Dig.4.4.24.2
Paulus 1 sent.
Scaevola noster aiebat, si quis iuvenili levitate ductus omiserit vel repudiaverit hereditatem vel bonorum possessionem, si quidem omnia in integro sint, omnimodo audiendus est: si vero iam distracta hereditate et negotiis finitis ad paratam pecuniam laboribus substituti veniat, repellendus est: multoque parcius ex hac causa heredem minoris restituendum esse.
Dig.4.4.24.3
Paulus 1 sent.
Si servus vel filius familias minorem circumscripserit, pater dominusve quod ad eum pervenerit restituere iubendus est, quod non pervenerit ex peculio eorum praestare: si ex neutro satisfiet et dolus servi intervenerit, aut verberibus castigandus aut noxae dedendus erit. sed et si filius familias hoc fecit, ob dolum suum condemnabitur.
Dig.4.4.24.4
Paulus 1 sent.
Restitutio autem ita facienda est, ut unusquisque integrum ius suum recipiat. itaque si in vendendo fundo circumscriptus restituetur, iubeat praetor emptorem fundum cum fructibus reddere et pretium recipere, nisi si tunc dederit, cum eum perditurum non ignoraret: sicuti facit in ea pecunia, quae ei consumpturo creditur, sed parcius in venditione, quia aes alienum ei solvitur, quod facere necesse est, credere autem non est necesse. nam et si origo contractus ita constitit, ut infirmanda sit, si tamen necesse fuit pretium solvi, non omnimodo emptor damno adficiendus est.
Dig.4.4.24.5
Paulus 1 sent.
Ex hoc edicto nulla propria actio vel cautio proficiscitur: totum enim hoc pendet ex praetoris cognitione.
Dig.4.4.25pr.
Gaius 4 ad ed. provinc.
Illud nullam habet dubitationem, quin minor si non debitum solverit ex ea causa, ex qua iure civili repetitio non est, danda sit ei utilis actio ad repetendum: cum et maioribus viginti quinque annis iustis ex causis dari solet repetitio.
Dig.4.4.25.1
Gaius 4 ad ed. provinc.
Si talis interveniat iuvenis, cui praestanda sit restitutio, ipso postulante praestari debet aut procuratori eius, cui id ipsum nominatim mandatum sit: qui vero generale mandatum de universis negotiis gerendis alleget, non debet audiri.
Dig.4.4.26pr.
Paulus 11 ad ed.
Quod si de speciali mandatu dubitetur, cum restitutio postuletur, interposita stipulatione ratam rem dominum habiturum rei potest mederi.
Dig.4.4.26.1
Paulus 11 ad ed.
Quod si is, qui circumscripsisse dicitur, absit, defensor eius satis iudicatum solvi dare debebit.
Dig.4.4.27pr.
Gaius 4 ad ed. provinc.
Patri pro filio omnimodo praestanda restitutio est, licet filius restitui nolit, quia patris periculum agitur qui de peculio tenetur. ex quo apparet ceteros cognatos vel adfines alterius esse condicionis, nec aliter audiri oportere, quamsi ex voluntate adulescentis postulent aut eius vitae sit iste adulescens, ut merito etiam bonis ei debeat interdici.
Dig.4.4.27.1
Gaius 4 ad ed. provinc.
Si pecuniam, quam mutuam minor accepit, dissipavit, denegare debet proconsul creditori adversus eum actionem. quod si egenti minor crediderit, ulterius procedendum non est, quam ut iubeatur iuvenis actionibus suis, quas habet adversus eum cui ipse credidisset, cedere creditori suo. praedium quoque si ex ea pecunia pluris quam oporteret emit, ita temperanda res erit, ut iubeatur venditor reddito pretio reciperare praedium, ita ut sine alterius damno etiam creditor a iuvene suum consequatur. ex quo scilicet simul intellegimus, quid observari oporteat, si sua pecunia pluris quam oportet emerit, ut tamen hoc et superiore casu venditor, qui pretium reddidit, etiam usuras, quas ex ea pecunia perceperit aut percipere potuit, reddat, et fructus, quibus locupletior factus est iuvenis, recipiat. item ex diverso si minore pretio quam oportet vendiderit adulescens, emptor quidem iuberi debebit praedia cum fructibus restituere, iuvenis autem eatenus ex pretio reddere, quatenus ex ea pecunia locupletior est.
Dig.4.4.27.2
Gaius 4 ad ed. provinc.
Si minor annis viginti quinque sine causa debitori acceptum tulerit, non solum in ipsum, sed et in fideiussores et in pignora actio restitui debet. et si ex duobus reis alteri acceptum tulerit, in utrumque restituenda est actio.
Dig.4.4.27.3
Gaius 4 ad ed. provinc.
Ex hoc intellegimus, si damnosam sibi novationem fecerit, forte si ab idoneo debitore ad inopem novandi causa transtulerit obligationem, oportere eum in priorem debitorem restitui.
Dig.4.4.27.4
Gaius 4 ad ed. provinc.
Adversus eos quoque restitutio praestanda est, quorum de dolo agere non permittitur, nisi quaedam personae speciali lege exceptae sint.
Dig.4.4.28
Celsus 2 dig.
Cum minor quam quinque et viginti annis adversus eum, cum quo tutelae egit, restituitur, non ideo tutori contrarium tutelae iudicium restituendum est.
Dig.4.4.29pr.
Modestinus 2 resp.
Etiamsi patre eodemque tutore auctore pupillus captus probari possit, curatorem postea ei datum nomine ipsius in integrum restitutionem postulare non prohiberi.
Dig.4.4.29.1
Modestinus 2 resp.
Ex causa curationis condemnata pupilla adversus num caput sententiae restitui volebat, et quia videtur in ceteris litis speciebus relevata fuisse, actor maior aetate, qui adquievit tunc temporis sententiae, dicebat totam debere litem restaurari. herennius ^ ^ modestinus respondit, si species, in qua pupilla in integrum restitui desiderat, ceteris speciebus non cohaeret, nihil proponi, cur a tota sententia recedi actor postulans audiendus est.
Dig.4.4.29.2
Modestinus 2 resp.
Si hereditate patris aetatis beneficio in integrum restitutus abstinuit se nemine de creditoribus paternis praesente vel ad agendum a praeside evocato, an ea restitutio recte facta videatur, quaeritur. herennius ^ ^ modestinus respondit, cum non evocatis creditoribus in integrum restitutionis decretum interpositum proponatur, minime id creditoribus praeiudicasse.
Dig.4.4.30
Papinianus 3 quaest.
Si filius emancipatus contra tabulas non accepta possessione, post inchoatam restitutionis quaestionem, legatum ex testamento patris maior viginti quinque annis petisset, liti renuntiare videtur, cum et si bonorum possessionis tempus largiretur, electo iudicio defuncti repudiatum beneficium praetoris existimaretur.
Dig.4.4.31
Papinianus 9 resp.
Si mulier, postquam heres extitit, propter aetatem abstinendi causa in integrum restituta fuerit, servos hereditarios ex fideicommisso ab ea recte manumissos retinere libertatem respondit: nec erunt cogendi viginti aureos pro libertate retinenda dependere, quam iure optimo consecuti videntur. nam et si quidam ex creditoribus pecuniam suam ante restitutionem ab ea reciperassent, ceterorum querella contra eos qui acceperunt ut pecunia communicetur non admittetur.
Dig.4.4.32
Paulus 1 quaest.
Minor viginti quinque annis adito praeside ex aspectu corporis falso probavit perfectam aetatem: curatores cum intellexissent esse minorem perseveraverunt in administratione: medio tempore post probatam aetatem ante impletum vicensimum quintum annum solutae sunt adulescenti pecuniae debitae easque male consumpsit. quaero cuius sit periculum: et quid si curatores quoque in eodem errore perseverassent, ut putarent maiorem esse et abstinuissent se ab administratione, curationem etiam restituissent, an periculum temporis, quod post probatam aetatem cessit, ad eos pertineat? respondi: hi qui debita exsoluerunt liberati iure ipso non debent iterum conveniri. plane curatores, qui scientes eum minorem esse perseveraverunt in eodem officio, non debuerunt eum pati accipere pecunias debitas et debebunt hoc nomine conveniri. quod si et ipsi decreto praesidis crediderunt et administrare cessaverunt vel etiam rationem reddiderunt, similes sunt ceteris debitoribus, ideoque non conveniuntur.
Dig.4.4.33
Valens 6 fideic.
Si minor viginti quinque annis servum suum, qui pluris, quam in testamento ei legatum sit, manumittere rogatus fuerit et legatum acceperit, non cogendum praestare libertatem, si legatum reddere paratus sit, iulianus respondit: ut quemadmodum maioribus liberum sit non accipere, si nolint manumittere, sic huic reddenti legatum necessitas manumittendi remittatur.
Dig.4.4.34pr.
Paulus 1 sent.
Si minor viginti quinque annis filio familias minori pecuniam credidit, melior est causa consumentis, nisi locupletior ex hoc inveniatur litis contestatae tempore is qui accepit.
Dig.4.4.34.1
Paulus 1 sent.
Minores si in iudicem compromiserunt et tutore auctore stipulati sunt, integri restitutionem adversus talem obligationem iure desiderant.
Dig.4.4.35
Hermogenianus 1 iuris epit.
Si in emptionem penes se collatam minor adiectione ab alio superetur, implorans in integrum restitutionem audietur, si eius interesse emptam ab eo rem fuisse adprobetur, veluti quod maiorum eius fuisset: ita ^ ^ tamen ut id, quod ex licitatione accessit, ipse offerat venditori.
Dig.4.4.36
Paulus 5 sent.
Minor viginti quinque annis omissam allegationem per in integrum restitutionis auxilium repetere potest.
Dig.4.4.37pr.
Tryphonus 3 disp.
Auxilium in integrum restitutionis exsecutionibus poenarum paratum non est: ideoque iniuriarum iudicium semel omissum repeti non potest.
Dig.4.4.37.1
Tryphonus 3 disp.
Sed et in sexaginta diebus praeteritis, in quibus iure mariti sine calumnia vir accusare mulierem adulterii potest, denegatur ei in integrum restitutio: quod ius omissum si nunc repetere vult, quid aliud quam delicti veniam, id est calumniae deprecatur? et cum neque in delictis neque calumniatoribus praetorem succurrere oportere certi iuris sit, cessabit in integrum restitutio. in delictis autem minor annis viginti quinque non meretur in integrum restitutionem, utique atrocioribus, nisi quatenus interdum miseratio aetatis ad mediocrem poenam iudicem produxerit. sed ut ad legis iuliae de adulteriis coercendis praecepta veniamus, utique nulla deprecatio adulterii poenae est, si se minor annis adulterum fateatur. dixi, nec si quid eorum commiserit, quae pro adulterio eadem lex punit, veluti si adulterii damnatam sciens uxorem duxerit, aut in adulterio deprehensam uxorem non dimiserit, quaestumve de adulterio uxoris fecerit, pretiumve pro comperto stupro acceperit, aut domum praebuerit ad stuprum adulteriumve in eam committendum: et non sit aetatis excusatio adversus praecepta legum ei, qui dum leges invocat, contra eas committit.
Dig.4.4.38pr.
Paulus 1 decr.
Aemilius larianus ab ovinio fundum rutilianum lege commissoria emerat data parte pecuniae, ita ut si intra duos menses ab emptione reliqui pretii partem dimidiam non solvisset, inemptus esset, item si intra alios duos menses reliquum pretium non numerasset, similiter esset inemptus. intra priores duos menses lariano defuncto rutiliana pupillaris aetatis successerat, cuius tutores in solutione cessaverunt. venditor denuntiationibus tutoribus saepe datis post annum eandem possessionem claudio telemacho vendiderat. pupilla in integrum restitui desiderabat: victa tam apud praetorem quam apud praefectum urbi provocaverat. putabam bene iudicatum, quod pater eius, non ipsa contraxerat: imperator autem motus est, quod dies committendi in tempus pupillae incidisset eaque effecisset, ne pareretur legi venditionis. dicebam posse magis ea ratione restitui eam, quod venditor denuntiando post diem, quo placuerat esse commissum, et pretium petendo recessisse a lege sua videretur: non me moveri quod dies postea transisset, non magis quam si creditor pignus distraxisset, post mortem debitoris die solutionis finita. quia tamen lex commissoria displicebat ei, pronuntiavit in integrum restituendam. movit etiam illud imperatorem, quod priores tutores, qui non restitui desiderassent, suspecti pronuntiati erant.
Dig.4.4.38.1
Paulus 1 decr.
Quod dicitur non solere filiis familias post emancipationem adhuc minoribus succurri in his, quae omisissent manentes in potestate, tunc recte dicitur, cum patri adquirere possunt.
Dig.4.4.39pr.
Scaevola 2 dig.
Intra utile tempus restitutionis apud praesidem petierunt in integrum restitutionem minores et de aetate sua probaverunt: dicta pro aetate sententia adversarii, ut impedirent cognitionem praesidis, ad imperatorem appellaverunt: praeses in eventum appellationis cetera cognitionis distulit. quaesitum est: si finita appellationis apud imperatorem cognitione et iniusta appellatione pronuntiata egressi aetatem deprehendantur, an cetera negotii implere possunt, cum per eos non steterit, quo minus res finem accipiat? respondi secundum ea quae proponuntur perinde cognosci atque si nunc intra aetatem essent.
Dig.4.4.39.1
Scaevola 2 dig.
Vendentibus curatoribus minoris fundum emptor extitit lucius titius et sex fere annis possedit et longe longeque rem meliorem fecit: quaero, cum sint idonei curatores, an minor adversus titium emptorem in integrum restitui possit. respondi ex omnibus quae proponerentur vix esse restituendum, nisi si maluerit omnes expensas, quas bona fide emptor fecisse adprobaverit, ei praestare, maxime cum sit ei paratum promptum auxilium curatoribus eis idoneis constitutis.
Dig.4.4.40pr.
Ulpianus 5 opin.
Minor annis viginti quinque, cui fideicommissum solvi pronuntiatum erat, caverat id se accepisse et cautionem eidem debitor quasi creditae pecuniae fecerat. in integrum restitui potest, quia partam ex causa iudicati persecutionem novo contractu ad initium alterius petitionis redegerat.
Dig.4.4.40.1
Ulpianus 5 opin.
Praedia patris sui minor annis viginti quinque ob debita rationis tutelae aliorum, quam pater administraverat, in solutum inconsulte dedit: ad suam aequitatem per in integrum restitutionem revocanda res est, usuris pecuniae, quam constiterit ex tutela deberi, reputatis et cum quantitate fructuum perceptorum compensatis.
Dig.4.4.41
Iulianus 45 dig.
Si iudex circumvento in venditione adulescenti iussit fundum restitui eumque pretium emptori reddere, et hic nolit uti hac in integrum restitutione paenitentia acta, exceptionem utilem adversus petentem pretium quasi ex causa iudicati adulescens habere poterit, quia unicuique licet contemnere haec, quae pro se introducta sunt. nec queri poterit venditor, si restitutus fuerit in eam causam, in qua se ipse constituit et quam mutare non potuisset, si minor auxilium praetoris non implorasset.
Dig.4.4.42
Ulpianus 2 de off. procons.
Praeses provinciae minorem in integrum restituere potest etiam contra suam vel decessoris sui sententiam: quod enim appellatio interposita maioribus praestat, hoc beneficio aetatis consequuntur minores.
Dig.4.4.43
Marcellus 1 de off. praesid.
De aetate eius, qui se maiorem annis viginti quinque dicit, causa cognita probandum est, quia per eam probationem in integrum restitutioni eiusdem adulescentis et aliis causis praeiudicatur.
Dig.4.4.44
Ulpianus 5 opin.
Non omnia, quae minores annis viginti quinque gerunt, irrita sunt, sed ea tantum, quae causa cognita eiusmodi deprehensa sunt, vel ab aliis circumventi vel sua facilitate decepti aut quod habuerunt amiserunt, aut quod adquirere emolumentum potuerunt omiserint, aut se oneri quod non suscipere licuit obligaverunt.
Dig.4.4.45pr.
Callistratus 1 ed. monit.
Etiam ei, qui prius quam ^ priusquam^ nasceretur usucaptum amisit, restituendam actionem labeo scribit.
Dig.4.4.45.1
Callistratus 1 ed. monit.
Imperator titus antoninus rescripsit eum, qui fraude tutoris adversarium suum diceret absolutum et agere cum eo ex integro vellet, licentiam habere prius cum tutore agere.
Dig.4.4.46
Paulus 2 resp.
Eum, qui ex sua voluntate minorem annis in iudicio defendit et condemnatus est, ex causa iudicati posse conveniri nec eius quem defendit aetatem ad restitutionem impetrandam ei prodesse, cum causam iudicati recusare non possit. ex quo apparet nec eum, cuius nomine condemnatus est, auxilium restitutionis propter eam sententiam implorare posse.
Dig.4.4.47pr.
Scaevola 1 resp.
Tutor urguentibus creditoribus rem pupillarem bona fide vendidit, denuntiante tamen matre emptoribus: quaero, cum urguentibus creditoribus distracta sit nec de sordibus tutoris merito quippiam dici potest, an pupillus in integrum restitui potest. respondi cognita causa aestimandum, nec idcirco, si iustum sit restitui, denegandum id auxilium, quod tutor delicto vacaret.
Dig.4.4.47.1
Scaevola 1 resp.
Curator adulescentium praedia communia sibi et his, quorum curam administrabat, vendidit: quaero, si decreto praetoris adulescentes in integrum restituti fuerint, an eatenus venditio rescindenda sit, quatenus adulescentium pro parte fundus communis fuit? respondi eatenus rescindi, nisi si emptor a toto contractu velit discedi, quod partem empturus non esset. item quaero, emptor utrum a seio et sempronio pupillis pretium cum usuris recipere deberet an vero ab herede curatoris? respondi heredes quidem curatoris teneri, verum in seium et sempronium pro parte, qua eorum fundus fuit, actiones dandas: utique si ad eos accepta pecunia pro eadem parte pervenisset.
Dig.4.4.48pr.
Paulus 1 sent.
Minor se in id, quod fideiussit vel mandavit, in integrum restituendo reum principalem non liberat.
Dig.4.4.48.1
Paulus 1 sent.
Minor ancillam vendidit: si eam emptor manumiserit, ob hoc in integrum restitui non poterit, sed adversus emptorem quanti sua interest actionem habebit.
Dig.4.4.48.2
Paulus 1 sent.
Mulier minor viginti quinque annis si pactione dotis deterior condicio eius fiat et tale pactum inierit, quod numquam maioris aetatis constitutae paciscerentur, atque ideo revocare velit: audienda est.
Dig.4.4.49
Ulpianus 35 ad ed.
Si res pupillaris vel adulescentis distracta fuerit, quam lex distrahi non prohibet, venditio quidem valet, verumtamen si grande damnum pupilli vel adulescentis versatur, etiam si collusio non intercessit, distractio per in integrum restitutionem revocatur.
Dig.4.4.50
Pomponius 9 epist. et var. lect.
Iunius diophantus pomponio suo salutem. minor viginti quinque annis novandi animo intercessit pro eo, qui temporali actione tenebatur, tunc cum adhuc supererant decem dies, et postea in integrum restitutus est: utrum restitutio, quae creditori adversus priorem debitorem datur, decem dierum sit an plenior? ego didici ex tempore in integrum restitutionis tantundem temporis praestandum, quantum supererat: tu quid de eo putas velim rescribas. respondit: sine dubio, quod de temporali actione, in qua intercessit minor, sensisti, puto verius esse: ideoque et pignus quod dederat prior debitor, manet obligatum.
Dig.4.5.0. De capite minutis.
Dig.4.5.1
Gaius 4 ad ed. provinc.
Capitis minutio est status permutatio.
Dig.4.5.2pr.
Ulpianus 12 ad ed.
Pertinet hoc edictum ad eas capitis deminutiones, quae salva civitate contingunt. ceterum sine amissione civitatis sive libertatis amissione contingat capitis deminutio, cessabit edictum neque possunt hi penitus conveniri: dabitur plane actio in eos, ad quos bona pervenerunt eorum.
Dig.4.5.2.1
Ulpianus 12 ad ed.
Ait praetor: " qui quaeve, posteaquam quid cum his actum contractumve sit, capite deminuti deminutae esse dicentur, in eos easve perinde, quasi id factum non sit, iudicium dabo".
Dig.4.5.2.2
Ulpianus 12 ad ed.
Hi qui capite minuuntur ex his causis, quae capitis deminutionem praecesserunt, manent obligati naturaliter: ceterum si postea, imputare quis sibi debebit cur contraxerit, quantum ad verba huius edicti pertinet. sed interdum, si contrahatur cum his post capitis deminutionem, danda est actio: et quidem si adrogatus sit, nullus labor: nam perinde obligabitur ut filius familias.
Dig.4.5.2.3
Ulpianus 12 ad ed.
Nemo delictis exuitur, quamvis capite minutus sit.
Dig.4.5.2.4
Ulpianus 12 ad ed.
Ei, qui debitorem suum adrogavit, non restituitur actio in eum, postquam sui iuris fiat.
Dig.4.5.2.5
Ulpianus 12 ad ed.
Hoc iudicium perpetuum est et in heredes et heredibus datur.
Dig.4.5.3pr.
Paulus 11 ad ed.
Liberos qui adrogatum parentem sequuntur placet minui caput, cum in aliena potestate sint et cum familiam mutaverint.
Dig.4.5.3.1
Paulus 11 ad ed.
Emancipato filio et ceteris personis capitis minutio manifesto accidit, cum emancipari nemo possit nisi in imaginariam servilem causam deductus: aliter atque cum servus manumittitur, quia servile caput nullum ius habet ideoque nec minui potest:
Dig.4.5.4
Modestinus 1 pand.
Hodie enim incipit statum habere.
Dig.4.5.5pr.
Paulus 11 ad ed.
Amissione civitatis fit capitis minutio, ut in aqua et igni interdictione.
Dig.4.5.5.1
Paulus 11 ad ed.
Qui deficiunt, capite minuuntur ( deficere autem dicuntur, qui ab his, quorum sub imperio sunt, desistunt et in hostium numerum se conferunt): sed et hi, quos senatus hostes iudicavit vel lege lata: utique usque eo, ut civitatem amittant.
Dig.4.5.5.2
Paulus 11 ad ed.
Nunc respiciendum, quae capitis deminutione pereant: et primo de ea capitis deminutione, quae salva civitate accidit, per quam publica iura non interverti constat: nam manere magistratum vel senatorem vel iudicem certum est.
Dig.4.5.6
Ulpianus 51 ad sab.
Nam et cetera officia quae publica sunt, in eo non finiuntur: capitis enim minutio privata hominis et familiae eius iura, non civitatis amittit.
Dig.4.5.7pr.
Paulus 11 ad ed.
Tutelas etiam non amittit capitis minutio exceptis his, quae in iure alieno personis positis deferuntur. igitur testamento dati vel ex lege vel ex senatus consulto erunt nihilo minus tutores: sed legitimae tutelae ex duodecim tabulis intervertuntur eadem ratione, qua et hereditates exinde legitimae, quia adgnatis deferuntur, qui desinunt esse familia mutati. ex novis autem legibus et hereditates et tutelae plerumque sic deferuntur, ut personae naturaliter designentur: ut ecce deferunt hereditatem senatus consulta matri et filio.
Dig.4.5.7.1
Paulus 11 ad ed.
Iniuriarum et actionum ex delicto venientium obligationes cum capite ambulant.
Dig.4.5.7.2
Paulus 11 ad ed.
Si libertate adempta capitis deminutio subsecuta sit, nulli restitutioni adversus servum locus est, quia nec praetoria iurisdictione ita servus obligatur, ut cum eo actio sit: sed utilis actio adversus dominum danda est, ut iulianus scribit, et nisi in solidum defendatur, permittendum mihi est in bona quae habuit mitti.
Dig.4.5.7.3
Paulus 11 ad ed.
Item cum civitas amissa est, nulla restitutionis aequitas est adversus eum, qui amissis bonis et civitate relicta nudus exulat.
Dig.4.5.8
Gaius 4 ad ed. provinc.
Eas obligationes, quae naturalem praestationem habere intelleguntur, palam est capitis deminutione non perire, quia civilis ratio naturalia iura corrumpere non potest. itaque de dote actio, quia in bonum et aequum concepta est, nihilo minus durat etiam post capitis deminutionem,
Dig.4.5.9
Paulus 11 ad ed.
Ut quandoque emancipata agat.
Dig.4.5.10
Modestinus 8 diff.
Legatum in annos singulos vel menses singulos relictum, vel si habitatio legetur, morte quidem legatarii legatum intercidit, capitis deminutione tamen interveniente perseverat: videlicet quia tale legatum in facto potius quam in iure consistit.
Dig.4.5.11
Paulus 2 ad sab.
Capitis deminutionis tria genera sunt, maxima media minima: tria enim sunt quae habemus, libertatem civitatem familiam. igitur cum omnia haec amittimus, hoc est libertatem et civitatem et familiam, maximam esse capitis deminutionem: cum vero amittimus civitatem, libertatem retinemus, mediam esse capitis deminutionem: cum et libertas et civitas retinetur, familia tantum mutatur, minimam esse capitis deminutionem constat.
Dig.4.6.0. Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur.
Dig.4.6.1pr.
Ulpianus 12 ad ed.
Huius edicti causam nemo non iustissimam esse confitebitur: laesum enim ius per id tempus, quo quis rei publicae operam dabat vel adverso casu laborabat, corrigitur, nec non et adversus eos succurritur, ne vel obsit vel prosit quod evenit.
Dig.4.6.1.1
Ulpianus 12 ad ed.
Verba autem edicti talia sunt: " si cuius quid de bonis, cum is metus aut sine dolo malo rei publicae causa abesset, inve vinculis servitute hostiumque potestate esset: sive cuius actionis eorum cui dies exisse dicetur: item si quis quid usu suum fecisset, aut quod non utendo amisit, consecutus, actioneve qua solutus ob id, quod dies eius exierit, cum absens non defenderetur, inve vinculis esset, secumve agendi potestatem non faceret, aut cum eum invitum in ius vocari non liceret neque defenderetur: cumve magistratus de ea re appellatus esset sive cui pro magistratu ^ per magistratus^ sine dolo ipsius actio exempta esse dicetur: earum rerum actionem intra annum, quo primum de ea re experiundi potestas erit, item si qua alia mihi iusta causa esse videbitur, in integrum restituam, quod eius per leges plebis scita senatus consulta edicta decreta principum licebit. "
Dig.4.6.2pr.
Callistratus 2 ed. monit.
Hoc edictum, quod ad eos pertinet, qui ei continentur, minus in usu frequentatur: huiusmodi enim personis extra ordinem ius dicitur ex senatus consultis et principalibus constitutionibus.
Dig.4.6.2.1
Callistratus 2 ed. monit.
Hoc autem capite adiuvantur in primis hi, qui metus causa afuissent: scilicet si non supervacuo timore deterriti afuissent.
Dig.4.6.3
Ulpianus 12 ad ed.
Metus autem causa abesse videtur, qui iusto timore mortis vel cruciatus corporis conterritus abest: et hoc ex affectu eius intellegitur. sed non sufficit quolibet terrore abductum timuisse, sed huius rei disquisitio iudicis est.
Dig.4.6.4
Callistratus 2 ed. monit.
Item hi, qui rei publicae causa sine dolo malo afuissent. dolum malum eo pertinere accepi, ut qui reverti potest neque reverteretur, in eo, quod per id tempus adversus eum factum est, non adiuvetur: veluti si alterius grandis commodi captandi gratia id egerit, ut rei publicae causa abesset, et revocatur ab isto privilegio,
Dig.4.6.5pr.
Ulpianus 12 ad ed.
Et qui data opera et sine lucro hoc affectaverit: vel qui maturius profectus est: vel litis gratia coepit rei publicae causa abesse. sed haec adiectio doli mali ad rei publicae causa absentes refertur, non etiam ad eum, qui metus causa: quoniam nullus metus est, si dolus intercedit.
Dig.4.6.5.1
Ulpianus 12 ad ed.
Sed qui romae rei publicae causa operam dant, rei publicae causa non absunt.
Dig.4.6.6
Paulus 12 ad ed.
Ut sunt magistratus.
Dig.4.6.7
Ulpianus 12 ad ed.
Milites plane, qui romae militant, pro rei publicae causa absentibus habentur.
Dig.4.6.8
Paulus 3 brev.
Legatis quoque municipiorum succurritur ex principum marci et commodi constitutione.
Dig.4.6.9
Callistratus 2 ed. monit.
Succurritur etiam ei, qui in vinculis fuisset. quod non solum ad eum pertinet, qui publica custodia coercetur, sed ad eum quoque, qui a latronibus aut praedonibus vel potentiore vi oppressus vinculis coercebatur. vinculorum autem appellatio latius accipitur: nam etiam inclusos veluti lautumiis vinctorum numero haberi placet, quia nihil intersit, parietibus an compedibus teneatur. custodiam autem solam publicam accipi labeo putat.
Dig.4.6.10
Ulpianus 12 ad ed.
In eadem causa sunt et qui a militibus statoribusque vel a municipalibus ministeriis adservantur, si probentur rei suae superesse non potuisse. in vinculis autem etiam eos accipimus, qui ita alligati sunt, ut sine dedecore in publico parere non possint.
Dig.4.6.11
Callistratus 2 ed. monit.
Ei quoque succurritur, qui in servitute fuerit, sive bona fide serviat homo liber, sive detentus sit.
Dig.4.6.12
Ulpianus 12 ad ed.
Is autem, qui de statu suo litigat, ex quo lis inchoata est hoc edicto non continetur: tamdiu igitur in servitute esse videtur, quamdiu non est eiusmodi lis coepta.
Dig.4.6.13pr.
Paulus 12 ad ed.
Recte labeo ait eum non contineri, qui liber et heres institutus sit, antequam sit heres, quia nec bona habeat et praetor de liberis hominibus loquatur.
Dig.4.6.13.1
Paulus 12 ad ed.
Puto tamen filium familias in castrensi peculio pertinere ad hoc edictum.
Dig.4.6.14
Callistratus 2 ed. monit.
Item ei succurritur, qui in hostium potestate fuit, id est ab hostibus captus. nam transfugis nullum credendum est beneficium tribui, quibus negatum est postliminium. poterant tamen, qui in hostium potestate essent, illa parte edicti contineri, qua loquitur de his qui in servitute fuerint.
Dig.4.6.15pr.
Ulpianus 12 ad ed.
Ab hostibus autem captis postliminio reversis succurritur aut ibi mortuis, quia nec procuratorem habere possunt: cum aliis supra scriptis etiam per procuratorem possit subveniri praeter eos, qui in servitute detinentur. ego autem etiam nomine eius, qui hostium potitus est, si curator ( ut plerumque) fuerit bonis constitutus, auxilium competere existimo.
Dig.4.6.15.1
Ulpianus 12 ad ed.
Non minus autem ab hostibus capto quam ibi nato, qui postliminium habet, succursum videtur.
Dig.4.6.15.2
Ulpianus 12 ad ed.
Si damni infecti missus sit in aedes militis, si quidem praesente eo iussit praetor possideri, non restituitur, sin vero absente eo, dicendum subveniri ei debere.
Dig.4.6.15.3
Ulpianus 12 ad ed.
Sed quod simpliciter praetor edixit " posteave" ita accipiendum est, ut si inchoata sit bonae fidei possessoris detentatio ante absentiam, finita autem reverso, restitutionis auxilium locum habeat non quandoque, sed ita demum, si intra modicum tempus quam rediit hoc contigit, id est dum hospitium quis conducit, sarcinulas componit, quaerit advocatum: nam eum, qui differt restitutionem, non esse audiendum neratius scribit.
Dig.4.6.16
Paulus 12 ad ed.
Non enim neglegentibus subvenitur, sed necessitate rerum impeditis. totumque istud arbitrio praetoris temperabitur, id est ut ita demum restituat, si non neglegentia, sed temporis angustia non potuerunt litem contestari.
Dig.4.6.17pr.
Ulpianus 12 ad ed.
Iulianus libro quarto scribit non solum adversus possessorem hereditatis succurrendum militi, verum adversus eos quoque, qui a possessore emerunt, ut vindicari res possint, si miles hereditatem adgnoverit: quod si non adgnoverit, ex post facto usucapionem processisse manifestatur.
Dig.4.6.17.1
Ulpianus 12 ad ed.
Eum quoque cui sic legatum sit: " vel in annos singulos, quibus in italia esset", restituendum, ut capiat, atque si in italia fuisset, et labeo scribit et iulianus libro quarto et pomponius libro trigensimo primo probant: non enim dies actionis exit, ubi praetoris auxilium necessarium erat, sed condicio in causa est.
Dig.4.6.18
Paulus 12 ad ed.
Sciendum est, quod in his casibus restitutionis auxilium maioribus damus in quibus rei dumtaxat persequendae gratia queruntur, non cum et lucri faciendi ex alterius poena vel damno auxilium sibi impertiri desiderant.
Dig.4.6.19
Papinianus 3 quaest.
Denique si emptor, priusquam per usum sibi adquireret, ab hostibus captus sit, placet interruptam possessionem postliminio non restitui, quia haec sine possessione non constitit, possessio autem plurimum facti habet: causa vero facti non continetur postliminio.
Dig.4.6.20
Papinianus 13 quaest.
Nec utilem actionem ei tribui oportet, cum sit iniquissimum auferre domino, quod usus non abstulit: neque enim intellegitur amissum, quod ablatum alteri non est.
Dig.4.6.21pr.
Ulpianus 12 ad ed.
" item", ait praetor," si quis usu suum fecisset, aut quod non utendo sit amissum consecutus, actioneve qua solutus ob id, quod dies eius exierit, cum absens non defenderetur. " quam clausulam praetor inseruit, ut quemadmodum succurrit supra scriptis personis, ne capiantur, ita et adversus ipsas succurrit, ne capiant.
Dig.4.6.21.1
Ulpianus 12 ad ed.
Et erit notandum, quod plus praetor expressit, cum adversus eos restituit, quam cum ipsis subvenit: nam hic non certas personas enumeravit adversus quas subvenit, ut supra, sed adiecit clausulam, qua omnes qui absentes non defenduntur complexus est.
Dig.4.6.21.2
Ulpianus 12 ad ed.
Haec autem restitutio locum habet, sive per se sive per subiectas sibi personas usu adquisierunt, qui absentes non defendebantur, et ita, si nemo eorum erat defensor. nam si fuit procurator, cum habueris quem convenias, non debet inquietari. ceterum si non existebat defensor, aequissimum erat subveniri, eo potius, quod eorum qui non defenduntur, si quidem latitent, praetor ex edicto pollicetur in bona eorum mittere, ut si res exegerit etiam distrahantur, si vero non latitent, licet non defendantur, in bona tantum mitti.
Dig.4.6.21.3
Ulpianus 12 ad ed.
Defendi autem non is videtur, cuius se defensor ingerit, sed qui requisitus ab actore non est defensioni defuturus, plenaque defensio accipietur, si et iudicium non detrectetur et iudicatum solvi satisdetur.
Dig.4.6.22pr.
Paulus 12 ad ed.
Ergo sciendum est non aliter hoc edictum locum habere, quam si amici eius interrogati fuerint, an defendant, aut si nemo sit, qui interrogari potest. ita enim absens defendi non videtur, si actor ultro interpellat nec quisquam defensioni se offerat: eaque testatione complecti oportet.
Dig.4.6.22.1
Paulus 12 ad ed.
Sicut igitur damno eos adfici non vult, ita lucrum facere non patitur.
Dig.4.6.22.2
Paulus 12 ad ed.
Quod edictum etiam ad furiosos et infantes et civitates pertinere labeo ait.
Dig.4.6.23pr.
Ulpianus 12 ad ed.
Ait praetor: " inve vinculis esset, secumve agendi potestatem non faceret". haec persona merito adiecta est: fieri enim poterat, ut quis in vinculis praesens esset, vel in publica vel in privata vincula ductus: nam eteum qui in vinculis est, si modo non sit in servitute, posse usu adquirere constat. sed et is, qui in vinculis est si defendatur, cessat restitutio.
Dig.4.6.23.1
Ulpianus 12 ad ed.
Is autem, qui apud hostes est, nihil per usum sibi adquirere potest, nec coeptam possessionem poterit implere, dum est apud hostes: hoc amplius nec postliminio reversus reciperabit per usum dominii adquisitionem.
Dig.4.6.23.2
Ulpianus 12 ad ed.
Item ei, qui per captivitatem fundi possessionem vel usus fructus quasi possessionem amisit, succurrendum esse papinianus ait, et fructus quoque medio tempore ab alio ex usu fructu perceptos debere captivo restitui aequum putat.
Dig.4.6.23.3
Ulpianus 12 ad ed.
Hi plane, qui fuerunt in potestate captivi, usu rem adquirere possunt ex re peculiari: et aequum erit ex hac clausula praesentibus, id est qui non sunt in captivitate, subveniri, si cum non defenderentur usucaptum quid sit. sed et si dies actionis, quae adversus captivum competebat, exierit, succurretur adversus eum.
Dig.4.6.23.4
Ulpianus 12 ad ed.
Deinde adicit praetor: " secumve agendi potestatem non faceret", ut si, dum hoc faciat, per usum adquisitio impleta vel quid ex supra scriptis contigit, restitutio concedatur: merito, nec enim sufficit semper in possessionem bonorum eius mitti, quia ea interdum species esse potest, ut in bonis latitantis mitti non possit aut non latitet: finge enim, dum advocationes postulat, diem exisse, vel dum alia mora iudicii contingit.
Dig.4.6.24
Paulus 12 ad ed.
Sed et ad eos pertinet, qui conventi frustrantur et qualibet tergiversatione et sollertia efficiunt, ne cum ipsis agi possit.
Dig.4.6.25
Gaius 4 ad ed. provinc.
Quod quidem simili modo ad eum quoque pertinere dicemus, qui non frustrandi gratia id faceret, sed quod multitudine rerum distringeretur.
Dig.4.6.26pr.
Ulpianus 12 ad ed.
Sed et si per praetorem stetit, restitutio indulgebitur.
Dig.4.6.26.1
Ulpianus 12 ad ed.
Adversus relegatum restitutionem faciendam ex generali clausula pomponius ait: sed non et ipsi concedendam, quia potuit procuratorem relinquere: ex causa tamen puto etiam ipsi succurrendum.
Dig.4.6.26.2
Ulpianus 12 ad ed.
Ait praetor: " aut cum eum invitum in ius vocare non liceret neque defenderetur". haec clausula ad eos pertinet, quos more maiorum sine fraude in ius vocare non licet, ut consulem praetorem ceterosque, qui imperium potestatemve quam habent. sed nec ad eos pertinet hoc edictum, quos praetor prohibet sine permissu suo vocari, quoniam aditus potuit permittere: patronos puta et parentes.
Dig.4.6.26.3
Ulpianus 12 ad ed.
Deinde adicit " neque defenderetur": quod ad omnes supra scriptos pertinet praeterquam ad eum, qui absens quid usucepit: quoniam plene supra de eo cautum est.
Dig.4.6.26.4
Ulpianus 12 ad ed.
Ait praetor: " sive cui per magistratus sine dolo malo ipsius actio exempta esse dicetur". hoc quo? ut si per dilationes iudicis effectum sit, ut actio eximatur, fiat restitutio. sed et si magistratus copia non fuit, labeo ait restitutionem faciendam. per magistratus autem factum ita accipiendum est, si ius non dixit: alioquin si causa cognita denegavit actionem, restitutio cessat: et ita servio videtur. item per magistratus factum videtur, si per gratiam aut sordes magistratus ius non dixerit: et haec pars locum habebit, nec non et superior " secumve agendi potestatem non faciat": nam id egit litigator, ne secum agatur, dum iudicem corrumpit.
Dig.4.6.26.5
Ulpianus 12 ad ed.
Actio exempta sic erit accipienda, si desiit agere posse.
Dig.4.6.26.6
Ulpianus 12 ad ed.
Et adicitur: " sine dolo malo ipsius", videlicet ut, si dolus eius intervenit, ne ei succurratur: ipsis enim delinquentibus praetor non subvenit. proinde si, dum vult apud sequentem praetorem agere, tempus frustratus est, non ei subvenietur. sed et si, dum decreto praetoris non obtemperat, iurisdictionem ei denegaverit, non esse eum restituendum labeo scribit. idemque si ex alia iusta causa non fuerit ab eo auditus.
Dig.4.6.26.7
Ulpianus 12 ad ed.
Si feriae extra ordinem sint indictae, ob res puta prospere gestas vel in honorem principis, et propterea magistratus ius non dixerit, gaius cassius nominatim edicebat restituturum se, quia per praetorem videbatur factum: sollemnium enim feriarum rationem haberi non debere, quia prospicere eas potuerit et debuerit actor, ne in eas incidat. quod verius est, et ita celsus libro secundo digestorum scribit. sed cum feriae tempus eximunt, restitutio dumtaxat ipsorum dierum facienda est, non totius temporis. et ita iulianus libro quarto digestorum scribit: ait enim rescissionem usucapionis ita faciendam, ut hi dies restituantur, quibus actor agere voluit et interventu feriarum impeditus est.
Dig.4.6.26.8
Ulpianus 12 ad ed.
Quotiens per absentiam quis non toto tempore aliquem exclusit, ut puta rem tuam possedi uno minus die statuto in usucapionibus tempore, deinde rei publicae causa abesse coepi, restitutio adversus me unius diei facienda est.
Dig.4.6.26.9
Ulpianus 12 ad ed.
" item", inquit praetor, " si qua alia mihi iusta causa videbitur, in integrum restituam. " haec clausula edicto inserta est necessario: multi enim casus evenire potuerunt, qui deferrent restitutionis auxilium, nec singillatim enumerari potuerunt, ut, quotiens aequitas restitutionem suggerit, ad hanc clausulam erit descendendum. ut puta legatione quis pro civitate functus est: aequissimum est eum restitui, licet rei publicae causa non absit: et saepissime constitutum est adiuvari eum debere, sive habuit procuratorem sive non. idem puto, et si testimonii causa sit evocatus ex qualibet provincia vel in urbem vel ad principem: nam et huic saepissime est rescriptum subveniri. sed et his, qui cognitionis gratia vel appellationis peregrinati sunt, similiter subventum. et generaliter quotienscumque quis ex necessitate, non ex voluntate afuit, dici oportet ei subveniendum.
Dig.4.6.27
Paulus 12 ad ed.
Et sive quid amiserit vel lucratus non sit, restitutio facienda est, etiam si non ex bonis quid amissum sit.
Dig.4.6.28pr.
Ulpianus 12 ad ed.
Nec non et si quis de causa probabili afuerit, deliberare debet praetor, an ei subveniri debeat, puta studiorum causa, forte procuratore suo defuncto: ne decipiatur per iustissimam absentiae causam.
Dig.4.6.28.1
Ulpianus 12 ad ed.
Item si quis nec in custodia nec in vinculis sit, sed sub fideiussorum satisdatione et, dum propter hoc recedere non potest, captus sit, restituetur et adversus eum dabitur restitutio.
Dig.4.6.28.2
Ulpianus 12 ad ed.
" quod eius" inquit praetor " per leges plebis scita senatus consulta edicta decreta principum licebit. " quae clausula non illud pollicetur restituturum, si leges permittant, sed si leges non prohibeant.
Dig.4.6.28.3
Ulpianus 12 ad ed.
Si quis saepius rei publicae causa afuit, ex novissimo reditu tempus restitutionis esse ei computandum labeo putat. sed si omnes quidem absentiae annum colligant, singulae minus anno, utrum annum ei damus ad restitutionem an vero tantum temporis, quantum novissima eius absentia occupavit, videndum: et puto annum dandum.
Dig.4.6.28.4
Ulpianus 12 ad ed.
Si cum in provincia domicilium haberes, esses autem in urbe, an mihi annus cedat, quasi experiundi potestatem habeam? et ait labeo non cedere. ego autem puto hoc ita verum, si ius revocandi domum adversarius habuit: si minus, videri esse experiundi potestatem, quia et romae contestari litem potuit.
Dig.4.6.28.5
Ulpianus 12 ad ed.
Exemplo rescissoriae actionis etiam exceptio ei, qui rei publicae causa afuit, competit: forte si res ab eo possessionem nancto vindicentur.
Dig.4.6.28.6
Ulpianus 12 ad ed.
In actione rescissoria, quae adversus militem competit, aequissimum esse pomponius ait eius quoque temporis, quo absens defensus non est, fructus eum praestare: ergo et militi debebunt restitui: utrimque actio erit,
Dig.4.6.29
Africanus 7 quaest.
Videlicet ne cui officium publicum vel damno vel compendio sit.
Dig.4.6.30pr.
Paulus 12 ad ed.
Cum miles qui usucapiebat decesserit et heres impleverit usucapionem, aequum est rescindi quod postea usucaptum est, ut eadem in heredibus, qui in usucapionem succedunt, servanda sint: quia possessio defuncti quasi iniuncta descendit ad heredem et plerumque nondum hereditate adita completur.
Dig.4.6.30.1
Paulus 12 ad ed.
Si is, qui rei publicae causa afuit, usucepit et post usucapionem alienaverit rem, restitutio facienda erit et licet sine dolo afuerit et usuceperit, lucro eius occurri oportet. item ex reliquis omnibus causis restitutio facienda erit, veluti si adversus eum pronuntiatum sit.
Dig.4.6.31
Paulus 53 ad ed.
Si is, cuius rem usucepit rei publicae causa absens, possessionem suae rei ab illo usucaptae nanctus sit, etsi postea amiserit, non temporalem, sed perpetuam habet actionem.
Dig.4.6.32
Modestinus 9 reg.
Abesse rei publicae causa intellegitur et is, qui ab urbe profectus est, licet nondum provinciam excesserit: sed et is qui excessit, donec in urbem revertatur. et hoc ad proconsules legatosque eorum et ad eos, qui provinciis praesunt, procuratoresve principum, qui in provinciis tenentur, pertinet, et ad tribunos militum et praefectos et comites legatorum, qui ad aerarium delati aut in commentarium principis delati sunt.
Dig.4.6.33pr.
Modestinus l.S. de enucl. cas.
Inter eos, qui ex generali clausula adiuvantur, et fisci patronus connumeratur.
Dig.4.6.33.1
Modestinus l.S. de enucl. cas.
Eos, qui notis scribunt acta praesidum, rei publicae causa non abesse certum est.
Dig.4.6.33.2
Modestinus l.S. de enucl. cas.
Militum medici, quoniam officium quod gerunt et publice prodest et fraudem eis adferre non debet, restitutionis auxilium implorare possunt.
Dig.4.6.34pr.
Iavolenus 15 ex cass.
Miles commeatu accepto si domo sua est, rei publicae causa abesse non videtur.
Dig.4.6.34.1
Iavolenus 15 ex cass.
Qui operas in publico, quod vectigalium causa locatum est, dat, rei publicae causa non abest.
Dig.4.6.35pr.
Paulus 3 ad l. iul. et pap.
Qui mittuntur, ut milites ducerent aut reducerent aut legendi curarent, rei publicae causa absunt.
Dig.4.6.35.1
Paulus 3 ad l. iul. et pap.
Hi quoque, qui missi sunt ad gratulandum principi.
Dig.4.6.35.2
Paulus 3 ad l. iul. et pap.
Item procurator caesaris, non solum cui rerum provinciae cuiusque procuratio mandata erit, sed et is, cui rerum quamvis non omnium. itaque plures sibi procuratores diversarum rerum rei publicae causa abesse intelleguntur.
Dig.4.6.35.3
Paulus 3 ad l. iul. et pap.
Praefectus quoque aegypti rei publicae causa abest, quive aliam ob causam rei publicae gratia extra urbem aberit.
Dig.4.6.35.4
Paulus 3 ad l. iul. et pap.
Sed et in urbanicianis militibus idem divus pius constituit.
Dig.4.6.35.5
Paulus 3 ad l. iul. et pap.
Quaesitum est de eo, qui ad compescendos malos homines missus est, an rei publicae causa abesset: et placuit rei publicae causa eum abesse.
Dig.4.6.35.6
Paulus 3 ad l. iul. et pap.
Item paganum, qui in expeditione consularis iussu transierat ibique in acie ceciderat: heredi enim eius succurrendum est.
Dig.4.6.35.7
Paulus 3 ad l. iul. et pap.
Qui rei publicae causa romam profectus est, abesse rei publicae causa videtur. sed et si extra patriam suam rei publicae causa profectus sit, etiam, si per urbem ei iter competit, rei publicae causa abest.
Dig.4.6.35.8
Paulus 3 ad l. iul. et pap.
Similiter qui in provincia est, ut primum aut domo sua profectus est aut, cum in eadem provincia degit rei publicae administrandae causa, simul agere rem publicam coepit, ad similitudinem absentis habetur.
Dig.4.6.35.9
Paulus 3 ad l. iul. et pap.
Et dum eat in castra et redeat, rei publicae causa abest, quod et eundum sit in castra militaturo et redeundum. vivianus scribit proculum respondisse militem, qui commeatu absit, dum domum vadit aut redit, rei publicae causa abesse, dum domi sit, non abesse.
Dig.4.6.36
Ulpianus 6 ad l. iul. et pap.
Rei publicae causa abesse eos solos intellegimus, qui non sui commodi causa, sed coacti absunt.
Dig.4.6.37
Paulus 3 ad l. iul. et pap.
Hi, qui in provincia sua ultra tempus a constitutionibus concessum adsident, publica causa abesse non intelleguntur.
Dig.4.6.38pr.
Ulpianus 6 ad l. iul. et pap.
Si cui in provincia sua princeps adsidere speciali beneficio permiserit, puto eum rei publicae causa abesse: quod si non ex permissu hoc fecerit, consequenter dicemus, cum crimen admisit, non habere eum privilegia eorum, qui rei publicae causa absunt.
Dig.4.6.38.1
Ulpianus 6 ad l. iul. et pap.
Tamdiu rei publicae causa abesse quis videbitur, q