OMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS IUSTINIANI IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI DIGESTORUM SEU PANDECTARUM

Liber Un-et-Vicesimus

Dig.21.1.0. De aedilicio edicto et redhibitione et quanti minoris.
Dig.21.2.0. De evictionibus et duplae stipulatione.
Dig.21.3.0. De exceptione rei venditae et traditae.


Dig.21.1.0. De aedilicio edicto et redhibitione et quanti minoris.


Dig.21.1.1pr.

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Labeo scribit edictum aedilium curulium de venditionibus rerum esse tam earum quae soli sint quam earum quae mobiles aut se moventes.


Dig.21.1.1.1

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Aiunt aediles: " qui mancipia vendunt certiores faciant emptores, quid morbi vitiive cuique sit, quis fugitivus errove sit noxave solutus non sit: eademque omnia, cum ea mancipia venibunt, palam recte pronuntianto. quodsi mancipium adversus ea venisset, sive adversus quod dictum promissumve fuerit cum veniret, fuisset, quod eius praestari oportere dicetur: emptori omnibusque ad quos ea res pertinet iudicium dabimus, ut id mancipium redhibeatur. si quid autem post venditionem traditionemque deterius emptoris opera familiae procuratorisve eius factum erit, sive quid ex eo post venditionem natum adquisitum fuerit, et si quid aliud in venditione ei accesserit, sive quid ex ea re fructus pervenerit ad emptorem, ut ea omnia restituat. item si quas accessiones ipse praestiterit, ut recipiat. item si quod mancipium capitalem fraudem admiserit, mortis consciendae sibi causa quid fecerit, inve harenam depugnandi causa ad bestias intromissus fuerit, ea omnia in venditione pronuntianto: ex his enim causis iudicium dabimus. hoc amplius si quis adversus ea sciens dolo malo vendidisse dicetur, iudicium dabimus".


Dig.21.1.1.2

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Causa huius edicti proponendi est, ut occurratur fallaciis vendentium et emptoribus succurratur, quicumque decepti a venditoribus fuerint: dummodo sciamus venditorem, etiamsi ignoravit ea quae aediles praestari iubent, tamen teneri debere. nec est hoc iniquum: potuit enim ea nota habere venditor: neque enim interest emptoris, cur fallatur, ignorantia venditoris an calliditate.


Dig.21.1.1.3

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Illud sciendum est edictum hoc non pertinere ad venditiones fiscales.


Dig.21.1.1.4

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Si tamen res publica aliqua faciat venditionem, edictum hoc locum habebit.


Dig.21.1.1.5

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

In pupillaribus quoque venditionibus erit edicto locus.


Dig.21.1.1.6

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Si intellegatur vitium morbusve mancipii ( ut plerumque signis quibusdam solent demonstrare vitia), potest dici edictum cessare: hoc enim tantum intuendum est, ne emptor decipiatur.


Dig.21.1.1.7

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Sed sciendum est morbum apud sabinum sic definitum esse habitum cuiusque corporis contra naturam, qui usum eius ad id facit deteriorem, cuius causa natura nobis eius corporis sanitatem dedit: id autem alias in toto corpore, alias in parte accidere ( namque totius corporis morbus est puta fvisis febris, partis veluti caecitas, licet homo itaque natus sit): vitiumque a morbo multum differre, ut puta si quis balbus sit, nam hunc vitiosum magis esse quam morbosum. ego puto aediles tollendae dubitationis gratia bis kata tou autou idem dixisse, ne qua dubitatio superesset.


Dig.21.1.1.8

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Proinde si quid tale fuerit vitii sive morbi, quod usum ministeriumque hominis impediat, id dabit redhibitioni locum, dummodo meminerimus non utique quodlibet quam levissimum efficere, ut morbosus vitiosusve habeatur. proinde levis febricula aut vetus quartana quae tamen iam sperni potest vel vulnusculum modicum nullum habet in se delictum, quasi pronuntiatum non sit: contemni enim haec potuerunt. exempli itaque gratia referamus, qui morbosi vitiosique sunt.


Dig.21.1.1.9

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Apud vivianum quaeritur, si servus inter fanaticos non semper caput iactaret et aliqua profatus esset, an nihilo minus sanus videretur. et ait vivianus nihilo minus hunc sanum esse: neque enim nos, inquit, minus animi vitiis aliquos sanos esse intellegere debere: alioquin, inquit, futurum, ut in infinito hac ratione multos sanos esse negaremus ut puta levem superstitiosum iracundum contumacem et si qua similia sunt animi vitia: magis enim de corporis sanitate, quam de animi vitiis promitti. interdum tamen, inquit, vitium corporale usque ad animum pervenire et eum vitiare: veluti contingeret frenytikw, quia id ei ex febribus acciderit. quid ergo est? si quid sit animi vitium tale, ut id a venditore excipi oporteret neque id venditor cum sciret pronuntiasset, ex empto eum teneri.


Dig.21.1.1.10

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Idem vivianus ait, quamvis aliquando quis circa fana bacchatus sit et responsa reddiderit, tamen, si nunc hoc non faciat, nullum vitium esse: neque eo nomine, quod aliquando id fecit, actio est, sicuti si aliquando febrem habuit: ceterum si nihilo minus permaneret in eo vitio, ut circa fana bacchari soleret et quasi demens responsa daret, etiamsi per luxuriam id factum est, vitium tamen esse, sed vitium animi, non corporis, ideoque redhiberi non posse, quoniam aediles de corporalibus vitiis loquuntur: attamen ex empto actionem admittit.


Dig.21.1.1.11

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Idem dicit etiam in his, qui praeter modum timidi cupidi avarique sunt aut iracundi.


Dig.21.1.2

Paulus 1 ad ed. aedil. curul.

Vel melancholici.


Dig.21.1.3

Gaius 1 ad ed. aedil. curul.

Vel protervi vel gibberosi vel curvi vel pruriginosi vel scabiosi, item muti et surdi:


Dig.21.1.4pr.

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Ob quae vitia negat redhibitionem esse, ex empto dat actionem.


Dig.21.1.4.1

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Sed si vitium corporis usque ad animum penetrat, forte si propter febrem loquantur aliena vel qui per vicos more insanorum deridenda loquantur, in quos id animi vitium ex corporis vitio accidit, redhiberi posse.


Dig.21.1.4.2

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Item aleatores et vinarios non contineri edicto quosdam respondisse pomponius ait, quemadmodum nec gulosos nec impostores aut mendaces aut litigiosos.


Dig.21.1.4.3

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Idem pomponius ait, quamvis non valide sapientem servum venditor praestare debeat, tamen, si ita fatuum vel morionem vendiderit, ut in eo usus nullus sit, videri vitium. et videmur hoc iure uti, ut vitii morbique appellatio non videatur pertinere nisi ad corpora: animi autem vitium ita demum praestabit venditor, si promisit, si minus, non. et ideo nominatim de errone et fugitivo excipitur: hoc enim animi vitium est, non corporis. unde quidam iumenta pavida et calcitrosa morbosis non esse adnumeranda dixerunt: animi enim, non corporis hoc vitium esse.


Dig.21.1.4.4

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

In summa si quidem animi tantum vitium est, redhiberi non potest, nisi si dictum est hoc abesse et non abest: ex empto tamen agi potest, si sciens id vitium animi reticuit: si autem corporis solius vitium est aut et corporis et animi mixtum vitium, redhibitio locum habebit.


Dig.21.1.4.5

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Illud erit adnotandum, quod de morbo generaliter scriptum est, non de sontico morbo, nec mirum hoc videri pomponius ait: nihil enim ibi agitur de ea re, cui hic ipse morbus obstet.


Dig.21.1.4.6

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Idem ait non omnem morbum dare locum redhibitioni, ut puta levis lippitudo aut levis dentis auriculaeve dolor aut mediocre ulcus: non denique febriculam quantulamlibet ad causam huius edicti pertinere.


Dig.21.1.5

Paulus 11 ad sab.

Et quantum interest inter haec vitia quae graeci kakoyveian dicunt, interque pavos aut noson aut arrwstian, tantum inter talia vitia et eum morbum, ex quo quis minus aptus usui sit, differt.


Dig.21.1.6pr.

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Pomponius recte ait non tantum ad perpetuos morbos, verum ad temporarios quoque hoc edictum pertinere.


Dig.21.1.6.1

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Trebatius ait impetiginosum morbosum non esse, si eo membro, ubi impetigo esset, aeque recte utatur: et mihi videtur vera trebatii sententia.


Dig.21.1.6.2

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Spadonem morbosum non esse neque vitiosum verius mihi videtur, sed sanum esse, sicuti illum, qui unum testiculum habet, qui etiam generare potest.


Dig.21.1.7

Paulus 11 ad sab.

Sin autem quis ita spado est, ut tam necessaria pars corporis et penitus absit, morbosus est.


Dig.21.1.8

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Si cui lingua abscisa sit, an sanus esse videatur, quaeritur. et exstat haec quaestio apud ofilium relata apud eum in equo: ait enim hunc videri non esse sanum.


Dig.21.1.9

Ulpianus 44 ad sab.

Mutum morbosum esse sabinus ait: morbum enim esse sine voce esse apparet. sed qui graviter loquitur, morbosus non est, nec qui asafws: plane qui asymws loquitur, hic utique morbosus est.


Dig.21.1.10pr.

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Idem ofilius ait, si homini digitus sit abscisus membrive quid laceratum, quamvis consanaverit, si tamen ob eam rem eo minus uti possit, non videri sanum esse.


Dig.21.1.10.1

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Catonem quoque scribere lego, cui digitus de manu aut de pede praecisus sit, eum morbosum esse: quod verum est secundum supra scriptam distinctionem.


Dig.21.1.10.2

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Sed si quis plures digitos habeat sive in manibus sive in pedibus, si nihil impeditur numero eorum, non est in causa redhibitionis: propter quod non illud spectandum est, quis numerus sit digitorum, sed an sine impedimento vel pluribus vel paucioribus uti possit.


Dig.21.1.10.3

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

De myope quaesitum est, an sanus esset: et puto eum redhiberi posse.


Dig.21.1.10.4

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Sed et nuktalwpa morbosum esse constat, id est ubi homo neque matutino tempore videt neque vespertino, quod genus morbi graeci vocant nuktalwpa. luscitionem eam esse quidam putant, ubi homo lumine adhibito nihil videt.


Dig.21.1.10.5

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Quaesitum est, an balbus et blaesus et atypus isque qui tardius loquitur et varus et vatius sanus sit: et opinor eos sanos esse.


Dig.21.1.11

Paulus 11 ad sab.

Cui dens abest, non est morbosus: magna enim pars hominum aliquo dente caret neque ideo morbosi sunt: praesertim cum sine dentibus nascimur nec ideo minus sani sumus donec dentes habeamus: alioquin nullus senex sanus esset.


Dig.21.1.12pr.

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Qui clavum habet, morbosus est: sed et polyposus.


Dig.21.1.12.1

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Eum, qui alterum oculum aut alteram maxillam maiorem habet, si recte iis utatur, sanum videri pedius scribit: ait enim inaequalitatem maxillarum oculorum brachiorum, si nihil ex ministerio praestando subtrahit, extra redhibitionem esse. sed et latus vel crus brevius potest adferre impedimentum: ergo et hic erit redhibendus.


Dig.21.1.12.2

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Si quis natura gutturosus sit aut oculos eminentes habeat, sanus videtur.


Dig.21.1.12.3

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Item sciendum est scaevam non esse morbosum vel vitiosum, praeterquam si inbecillitate dextrae validius sinistra utitur: sed hunc non scaevam, sed mancum esse.


Dig.21.1.12.4

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Is cui os oleat an sanus sit quaesitum est: trebatius ait non esse morbosum os alicui olere, veluti hircosum, strabonem: hoc enim ex illuvie oris accidere solere. si tamen ex corporis vitio id accidit, veluti quod iecur, quod pulmo aut aliud quid similiter dolet, morbosus est.


Dig.21.1.13

Gaius 1 ad ed. aedil. curul.

Item clodus morbosus est.


Dig.21.1.14pr.

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Quaeritur de ea muliere, quae semper mortuos parit, an morbosa sit: et ait sabinus, si vulvae vitio hoc contingit, morbosam esse.


Dig.21.1.14.1

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Si mulier praegnas venierit, inter omnes convenit sanam eam esse: maximum enim ac praecipuum munus feminarum est accipere ac tueri conceptum:


Dig.21.1.14.2

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Puerperam quoque sanam esse, si modo nihil extrinsecus accidit, quod corpus eius in aliquam valetudinem immitteret.


Dig.21.1.14.3

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

De sterili caelius distinguere trebatium dicit, ut, si natura sterilis sit, sana sit, si vitio corporis, contra.


Dig.21.1.14.4

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Item de eo qui urinam facit quaeritur. et pedius ait non ob eam rem sanum non esse, quod in lecto somno vinoque pressus aut etiam pigritia surgendi urinam faciat: sin autem vitio vesicae collectum umorem continere non potest, non quia urinam in lecto facit, sed quia vitiosam vesicam habet, redhiberi posse: et verius est quod pedius.


Dig.21.1.14.5

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Idem ait, si uva alicuius praecisa sit, tollere magis quam praestare redhibitionem, quod morbus minuitur: ego puto, si morbus desinit, non esse redhibitioni locum, sin autem vitium perseveret, redhibitionem locum habere.


Dig.21.1.14.6

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Si quis digitis coniunctis nascatur, non videtur sanus esse, sed ita demum, si incommodatur ad usum manus.


Dig.21.1.14.7

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Mulierem ita artam, ut mulier fieri non possit, sanam non videri constat.


Dig.21.1.14.8

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Si quis antiadas habeat, an redhiberi quasi vitiosus possit, quaeritur. et si antiades hae sunt quas existimo, id est inveteratas, et qui iam discuti non possint faucium tumores, qui antiadas habet vitiosus est.


Dig.21.1.14.9

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Si venditor nominatim exceperit de aliquo morbo et de cetero sanum esse dixerit aut promiserit, standum est eo quod convenit ( remittentibus enim actiones suas non est regressus dandus), nisi sciens venditor morbum consulto reticuit: tunc enim dandam esse de dolo malo replicationem.


Dig.21.1.14.10

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Si nominatim morbus exceptus non sit, talis tamen morbus sit, qui omnibus potuit apparere ( ut puta caecus homo venibat, aut qui cicatricem evidentem et periculosam habebat vel in capite vel in alia parte corporis), eius nomine non teneri caecilius ait, perinde ac si nominatim morbus exceptus fuisset: ad eos enim morbos vitiaque pertinere edictum aedilium probandum est, quae quis ignoravit vel ignorare potuit.


Dig.21.1.15

Paulus 11 ad sab.

Quae bis in mense purgatur, sana non est, item quae non purgatur, nisi per aetatem accidit.


Dig.21.1.16

Pomponius 23 ad sab.

Quod ita sanatum est, ut in pristinum statum restitueretur, perinde habendum est, quasi numquam morbosum esset.


Dig.21.1.17pr.

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Quid sit fugitivus, definit ofilius: fugitivus est, qui extra domini domum fugae causa, quo se a domino celaret, mansit.


Dig.21.1.17.1

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Caelius autem fugitivum esse ait eum, qui ea mente discedat, ne ad dominum redeat, tametsi mutato consilio ad eum revertatur: nemo enim tali peccato, inquit, paenitentia sua nocens esse desinit.


Dig.21.1.17.2

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Cassius quoque scribit fugitivum esse, qui certo proposito dominum relinquat.


Dig.21.1.17.3

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Item apud vivianum relatum est fugitivum fere ab affectu animi intellegendum esse, non utique a fuga: nam eum qui hostem aut latronem, incendium ruinamve fugeret, quamvis fugisse verum est, non tamen fugitivum esse. item ne eum quidem, qui a praeceptore cui in disciplinam traditus erat aufugit, esse fugitivum, si forte ideo fugit, quia immoderate eo utebatur. idemque probat et si ab eo fugerit cui erat commodatus, si propter eandem causam fugerit. idem probat vivianus et si saevius cum eo agebat. haec ita, si eos fugisset et ad dominum venisset: ceterum si ad dominum non venisset, sine ulla dubitatione fugitivum videri ait.


Dig.21.1.17.4

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Idem ait: interrogatus proculus de eo, qui domi latuisset in hoc scilicet, ut fugae nactus occasionem se subtraheret, ait, tametsi fugere non posset videri, qui domi mansisset, tamen eum fugitivum fuisse: sin autem in hoc tantum latuisset, quoad iracundia domini effervesceret, fugitivum non esse, sicuti ne eum quidem, qui cum dominum animadverteret verberibus se adficere velle, praeripuisset se ad amicum, quem ad precandum perduceret. ne eum quidem fugitivum esse, qui in hoc progressus est, ut se praecipitaret ( ceterum etiam eum quis fugitivum diceret, qui domi in altum locum ad praecipitandum se ascendisset), magisque hunc mortem sibi consciscere voluisse. illud enim, quod plerumque ab imprudentibus, inquit, dici solet, eum esse fugitivum, qui nocte aliqua sine voluntate domini emansisset, non esse verum, sed ab affectu animi cuiusque aestimandum


Dig.21.1.17.5

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Idem vivianus ait, si a magistro puer recessit et rursus ad matrem pervenit, cum quaereretur, num fugitivus esset: si celandi causa quo, ne ad dominum reverteretur, fugisset, fugitivum esse: sin vero ut per matrem faciliorem deprecationem haberet delicti alicuius, non esse fugitivum.


Dig.21.1.17.6

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Caelius quoque scribit, si servum emeris, qui se in tiberim deiecit, si moriendi dumtaxat consilio suscepto a domino discessisset, non esse fugitivum, sed si fugae prius consilium habuit, deinde mutata voluntate in tiberim se deiecit, manere fugitivum. eadem probat et de eo, qui de ponte se praecipitavit. haec omnia vera sunt, quae caelius scribit.


Dig.21.1.17.7

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Idem ait, si servus tuus fugiens vicarium suum secum abduxit: si vicarius invitus aut imprudens secutus est neque occasionem ad te redeundi nactus praetermisit, non videri fugitivum fuisse: sed si aut olim cum fugeret intellexit quid ageretur aut postea cognovit quid acti esset et redire ad te cum posset noluit, contra esse. idem putat dicendum de eo, quem plagiarius abduxit.


Dig.21.1.17.8

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Idem caelius ait, si servus, cum in fundo esset, exisset de villa ea mente, ut profugeret et quis eum, priusquam ex fundo tuo exisset comprehendisset, fugitivum videri: animum enim fugitivum facere.


Dig.21.1.17.9

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Idem ait nec eum, qui ad fugam gradum unum alterumve promovit vel etiam currere coepit, si dominum sequentem non potest evadere, non esse fugitivum.


Dig.21.1.17.10

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Idem recte ait libertatis cuiusdam speciem esse fugisse, hoc est potestate dominica in praesenti liberatum esse.


Dig.21.1.17.11

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Pignori datus servus debitorem quidem dominum habet, sed si, posteaquam ius suum exercuit creditor, ei se subtraxit, potest fugitivus videri.


Dig.21.1.17.12

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Apud labeonem et caelium quaeritur, si quis in asylum confugerit aut eo se conferat, quo solent venire qui se venales postulant, an fugitivus sit: ego puto non esse eum fugitivum, qui id facit quod publice facere licere arbitratur. ne eum quidem, qui ad statuam caesaris confugit, fugitivum arbitror: non enim fugiendi animo hoc facit. idem puto et in eum, qui in asylum vel quod aliud confugit, quia non fugiendi animo hoc facit: si tamen ante fugit et postea se contulit, non ideo magis fugitivus esse desinit.


Dig.21.1.17.13

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Item caelius scribit placere eum quoque fugitivum esse ^ ^ , qui eo se conferat, unde eum dominus reciperare non possit, multoque magis illum fugitivum esse, qui eo se conferat, unde abduci non possit.


Dig.21.1.17.14

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Erronem ita definit labeo pusillum fugitivum esse, et ex diverso fugitivum magnum erronem esse. sed proprie erronem sic definimus: qui non quidem fugit, sed frequenter sine causa vagatur et temporibus in res nugatorias consumptis serius domum redit.


Dig.21.1.17.15

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Apud caelium scriptum est: liberti apud patronum habitantis sic, ut sub una clave tota eius habitatio esset, servus ea mente, ne rediret ad eum, extra habitationem liberti fuit, sed intra aedes patroni, et tota nocte obtulit: videri esse fugitivum caelius ait. plane si talem custodiam ea habitatio non habuit et in ea cella libertus habitavit, cui commune et promiscuum plurium cellarum iter est, contra placere debere caelius ait et labeo probat.


Dig.21.1.17.16

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Idem caelius ait servum in provinciam missum a domino, cum eum mortuum esse et testamento se liberum relictum audisset et in eodem officio permansisset tantumque pro libero se gerere coepisset, hunc non esse fugitivum: nec enim mentiendo se liberum, inquit, fugitivus esse coepit, quia sine fugae consilio id fecit.


Dig.21.1.17.17

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Quod aiunt aediles " noxa solutus non sit", sic intellegendum est, ut non hoc debeat pronuntiari nullam eum noxam commisisse, sed illud noxa solutum esse, hoc est noxali iudicio subiectum non esse: ergo si noxam commisit nec permanet, noxa solutus videtur.


Dig.21.1.17.18

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Noxas accipere debemus privatas, hoc est eas, quaecumque committuntur ex delictis, non publicis criminibus, ex quibus agitur iudiciis noxalibus: denique specialiter cavetur infra de capitalibus fraudibus. ex privatis autem noxiis oritur damnum pecuniarium, si quis forte noxae dedere noluerit, sed litis aestimationem sufferre.


Dig.21.1.17.19

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Si quis talis sit servus, qui omnino manumitti non possit ex constitutionibus, vel si sub poena vinculorum distractus sit a domino ( vel ab aliqua potestate damnatus) vel si exportandus: aequissimum erit etiam hoc praedici.


Dig.21.1.17.20

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Si quis adfirmaverit aliquid adesse servo nec adsit, vel abesse et adsit, ut puta si dixerit furem non esse et fur sit, si dixerit artificem esse et non sit: hi enim, quia quod adseveraverunt non praestant, adversus dictum promissumve facere videntur.


Dig.21.1.18pr.

Gaius 1 ad ed. aedil. curul.

Si quid venditor de mancipio adfirmaverit idque non ita esse emptor queratur, aut redhibitorio aut aestimatorio ( id est quanti minoris) iudicio agere potest: verbi gratia si constantem aut laboriosum aut curracem vigilacem esse, aut ex frugalitate sua peculium adquirentem adfirmaverit, et is ex diverso levis protervus desidiosus somniculosus piger tardus comesor inveniatur. haec omnia videntur eo pertinere, ne id quod adfirmaverit venditor amare ab eo exigatur, sed cum quodam temperamento, ut si forte constantem esse adfirmaverit, non exacta gravitas et constantia quasi a philosopho desideretur, et si laboriosum et vigilacem adfirmaverit esse, non continuus labor per dies noctesque ab eo exigatur, sed haec omnia ex bono et aequo modice desiderentur. idem et in ceteris quae venditor adfirmaverit intellegemus.


Dig.21.1.18.1

Gaius 1 ad ed. aedil. curul.

Venditor, qui optimum cocum esse dixerit, optimum in eo artificio praestare debet: qui vero simpliciter cocum esse dixerit, satis facere videtur, etiamsi mediocrem cocum praestet. idem et in ceteris generibus artificiorum.


Dig.21.1.18.2

Gaius 1 ad ed. aedil. curul.

Aeque si quis simpliciter dixerit peculiatum esse servum, sufficit, si is vel minimum habeat peculium.


Dig.21.1.19pr.

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Sciendum tamen est quaedam et si dixerit praestare eum non debere, scilicet ea, quae ad nudam laudem servi pertinent: veluti si dixerit frugi probum dicto audientem. ut enim pedius scribit, multum interest, commendandi servi causa quid dixerit, an vero praestaturum se promiserit quod dixit.


Dig.21.1.19.1

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Plane si dixerit aleatorem non esse, furem non esse, ad statuam numquam confugisse, oportet eum id praestare.


Dig.21.1.19.2

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Dictum a promisso sic discernitur: dictum accipimus, quod verbo tenus pronuntiatum est nudoque sermone finitur: promissum autem potest referri et ad nudam promissionem sive pollicitationem vel ad sponsum. secundum quod incipiet is, qui de huiusmodi causa stipulanti spopondit, et ex stipulatu posse conveniri et redhibitoriis actionibus: non novum, nam et qui ex empto potest conveniri, idem etiam redhibitoriis actionibus conveniri potest.


Dig.21.1.19.3

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Ea autem sola dicta sive promissa admittenda sunt, quaecumque sic dicuntur, ut praestentur, non ut iactentur.


Dig.21.1.19.4

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Illud sciendum est: si quis artificem promiserit vel dixerit, non utique perfectum eum praestare debet, sed ad aliquem modum peritum, ut neque consummatae scientiae accipias, neque rursum indoctum esse in artificium: sufficiet igitur talem esse, quales volgo artifices dicuntur.


Dig.21.1.19.5

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Deinde aiunt aediles: " emptori omnibusque ad quos ea res pertinet iudicium dabimus". pollicentur emptori actionem et successoribus eius qui in universum ius succedunt. emptorem accipere debemus eum qui pretio emit. sed si quis permutaverit, dicendum est utrumque emptoris et venditoris loco haberi et utrumque posse ex hoc edicto experiri.


Dig.21.1.19.6

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Tempus autem redhibitionis sex menses utiles habet: si autem mancipium non redhibeatur, sed quanto minoris agitur, annus utilis est. sed tempus redhibitionis ex die venditionis currit aut, si dictum promissumve quid est, ex eo ex quo dictum promissumve quid est.


Dig.21.1.20

Gaius 1 ad ed. aedil. curul.

Si vero ante venditionis tempus dictum intercesserit, deinde post aliquot dies interposita fuerit stipulatio, caelius sabinus scribit ex priore causa, quae statim, inquit, ut veniit id mancipium, eo nomine posse agere coepit.


Dig.21.1.21pr.

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Redhibere est facere, ut rursus habeat venditor quod habuerit, et quia reddendo id fiebat, idcirco redhibitio est appellata quasi redditio.


Dig.21.1.21.1

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Cum redditur ab emptore mancipium venditori, de dolo malo promitti oportere ei pomponius ait et ideo cautiones necessarias esse, ne forte aut pignori datus sit servus ab emptore aut iussu eius furtum sive damnum cui datum sit.


Dig.21.1.21.2

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Idem pomponius ait interdum etiam dupliciter cautiones interponi debere, alias in praeteritum, alias in futurum, ut puta si eius servi nomine qui redhibetur emptor procuratorve eius iudicium accepit, vel quod cum eo ageretur vel quod ipse eius nomine ageret. cavendum autem esse ait, si quid sine dolo malo emptor condemnatus fuerit aut dederit, his rebus recte praestari, vel si quid ex eo quod egerit ad eum pervenerit dolove malo vel culpa eius factum sit, quo minus perveniret isdem diebus, reddi.


Dig.21.1.21.3

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Idem ait futuri temporis nomine cautionem ei, qui sciens vendidit, fieri solere, si in fuga est homo sine culpa emptoris et nihilo minus condemnatur venditor: tum enim cavere oportere, ut emptor hominem persequatur et in sua potestate redactum venditori reddat,


Dig.21.1.22

Gaius 1 ad ed. aedil. curul.

Et neque per se neque per heredem suum futurum, quo minus eum hominem venditor habeat.


Dig.21.1.23pr.

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Cum autem redhibitio fit, si deterius mancipium sive animo sive corpore ab emptore factum est, praestabit emptor venditori, ut puta si stupratum sit aut saevitia emptoris fugitivum esse coeperit: et ideo, inquit pomponius, ut ex quacumque causa deterius factum sit, id arbitrio iudicis aestimetur et venditori praestetur. quod si sine iudice homo redhibitus sit, reliqua autem quae diximus nolit emptor reddere, sufficiat venditori ex vendito actio.


Dig.21.1.23.1

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Iubent aediles restitui et quod venditioni accessit et si quas accessiones ipse praestiterit, ut uterque resoluta emptione nihil amplius consequatur, quam non haberet, si venditio facta non esset.


Dig.21.1.23.2

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Excipitur etiam ille, qui capitalem fraudem admisit. capitalem fraudem admittere est tale aliquid delinquere, propter quod capite puniendus sit: veteres enim fraudem pro poena ponere solebant. capitalem fraudem admisisse accipiemus dolo malo et per nequitiam: ceterum si quis errore, si quis casu fecerit, cessabit edictum. unde pomponius ait neque impuberem neque furiosum capitalem fraudem videri admisisse.


Dig.21.1.23.3

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Excipitur et ille, qui mortis consciscendae causa quid fecerit. malus servus creditus est, qui aliquid facit, quo magis se rebus humanis extrahat, ut puta laqueum torsit sive medicamentum pro veneno bibit praecipitemve se ex alto miserit aliudve quid fecerit, quo facto speravit mortem perventuram, tamquam non nihil in alium ausurus, qui hoc adversus se ausus est.


Dig.21.1.23.4

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Si servus sit qui vendidit vel filius familias in dominum vel patrem de peculio aedilicia actio competit: quamvis enim poenales videantur actiones, tamen quoniam ex contractu veniunt, dicendum est eorum quoque nomine qui in aliena potestate sunt competere. proinde et si filia familias vel ancilla distraxit, aeque dicendum est actiones aedilicias locum habere.


Dig.21.1.23.5

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Hae actiones quae ex hoc edicto oriuntur etiam adversus heredes omnes competunt.


Dig.21.1.23.6

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Et si bona fide nobis servient liberi forte homines vel servi alieni qui vendiderunt, potest dici etiam hos hoc edicto contineri.


Dig.21.1.23.7

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Iulianus ait iudicium redhibitoriae actionis utrumque, id est venditorem et emptorem quodammodo in integrum restituere debere.


Dig.21.1.23.8

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Quare sive emptori servus furtum fecerit sive alii cuilibet, ob quod furtum emptor aliquid praestiterit, non aliter hominem venditori restituere iubetur, quam si indemnem eum praestiterit. quid ergo, inquit iulianus, si noluerit venditor hominem recipere? non esse cogendum ait quicquam praestare, nec amplius quam pretio condemnabitur: et hoc detrimentum sua culpa emptorem passurum, qui cum posset hominem noxae dedere, maluerit litis aestimationem sufferre: et videtur mihi iuliani sententia humanior esse.


Dig.21.1.23.9

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Cum redhibetur mancipium, si quid ad emptorem pervenit vel culpa eius non pervenit, restitui oportet, non solum si ipse fructus percepit mercedesve a servo vel conductore servi accepit, sed etiam si a venditore fuerit idcirco consecutus, quod tardius ei hominem restituit: sed et si a quovis alio possessore fructus accepit emptor, restituere eos debebit: sed et si quid fructuum nomine consecutus est, id praestet: item si legatum vel hereditas servo obvenerit. neque refert, potuerit haec consequi venditor an non potuerit, si servum non vendidisset: ponamus enim talem esse, qui capere aliquid ex testamento non potuerat: nihil haec res nocebit. pedius quidem etiam illud non putat esse spectandum, cuius contemplatione testator servum heredem scripserit vel ei legaverit, quia et si venditio remansisset, nihil haec res emptori proderat: et per contrarium, inquit, si contemplatione venditoris institutus proponeretur, tamen diceremus restituere emptorem non debere venditori, si nollet eum redhibere.


Dig.21.1.24

Gaius 1 ad ed. aedil. curul.

Et generaliter dicendum est, quidquid extra rem emptoris per eum servum adquisitum est, id iustum videri reddi oportere.


Dig.21.1.25pr.

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Aediles etiam hoc praestare emptorem volunt, si in aliquo deterior factus sit servus, sed ita demum, si post venditionem traditionemque factus sit: ceterum si ante fuit, non pertinet ad hoc iudicium quod ante factum est.


Dig.21.1.25.1

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Sive ergo ipse deteriorem eum fecit sive familia eius sive procurator, tenebit actio.


Dig.21.1.25.2

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Familiae appellatione omnes qui in servitio sunt continentur, etiam liberi homines, qui ei bona fide serviunt, vel alieni: accipe eos quoque qui in potestate eius sunt.


Dig.21.1.25.3

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Procuratoris fit mentio in hac actione: sed neratius procuratorem hic eum accipiendum ait, non quemlibet, sed cui universa negotia aut id ipsum, propter quod deterius factum sit, mandatum est.


Dig.21.1.25.4

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Pedius ait aequum fuisse id dumtaxat imputari emptori ex facto procuratoris et familiae, quod non fuit passurus servus nisi venisset: quod autem passurus erat etiam, si non venisset, in eo concedi emptori servi sui noxae deditionem et ex eo, inquit, quod procurator commisit, solum actionum praestandarum necessitatem ei iniungi.


Dig.21.1.25.5

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Quid ergo, si culpa, non etiam dolo emptoris servus deterior factus sit? aeque condemnabitur.


Dig.21.1.25.6

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Hoc autem, quod deterior factus est servus, non solum ad corpus, sed etiam ad animi vitia referendum est, ut puta si imitatione conservorum apud emptorem talis factus est, aleator forte vel vinarius vel erro evasit.


Dig.21.1.25.7

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Sed notandum est, quod non permittitur emptori ex huiusmodi causis noxae dedere servum suum: nec enim factum servorum suorum itemque procuratoris praestat.


Dig.21.1.25.8

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Item sciendum est haec omnia, quae exprimuntur edicto aedilium, praestare eum debere, si ante iudicium acceptum facta sint: idcirco enim necesse habuisse ea enumerari, ut, si quid eorum ante litem contestatam contigisset, praestaretur. ceterum post iudicium acceptum tota causa ad hominem restituendum in iudicio versatur, et tam fructus veniunt quam id quo deterior factus est ceteraque veniunt: iudici enim statim atque iudex factus est omnium rerum officium incumbit, quaecumque in iudicio versantur: ea autem quae ante iudicium contingunt non valde ad eum pertinent, nisi fuerint ei nominatim iniuncta.


Dig.21.1.25.9

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Praeterea in edicto adicitur sic: " et quanta pecunia pro eo homine soluta accessionisve nomine data erit, non reddetur: cuiusve pecuniae quis eo nomine obligatus erit, non liberabitur " .


Dig.21.1.25.10

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Ordine fecerunt aediles, ut ante venditori emptor ea omnia, quae supra scripta sunt, praestet, sic deinde pretium consequatur.


Dig.21.1.26

Gaius 1 ad ed. aedil. curul.

Videamus tamen, ne iniquum sit emptorem compelli dimittere corpus et ad actionem iudicati mitti, si interdum nihil praestatur propter inopiam venditoris, potiusque res ita ordinanda sit, ut emptor caveat, si intra certum tempus pecunia sibi soluta sit, se mancipium restituturum.


Dig.21.1.27

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Debet autem recipere pecuniam, quam dedit pro eo homine, vel si quid accessionis nomine. dari autem non id solum accipiemus, quod numeratur venditori, ut puta pretium et usuras eius, sed et si quid emptionis causa erogatum est. hoc autem ita demum deducitur, si ex voluntate venditoris datur: ceterum si quid sua sponte datum esse proponatur, non imputabitur: neque enim debet quod quis suo arbitrio dedit a venditore exigere. quid ergo, si forte vectigalis nomine datum est, quod emptorem forte sequeretur? dicemus hoc quoque restituendum: indemnis enim emptor debet discedere.


Dig.21.1.28

Gaius 1 ad ed. aedil. curul.

Si venditor de his quae edicto aedilium continentur non caveat, pollicentur adversus eum redhibendi iudicium intra duos menses vel quanti emptoris intersit intra sex menses.


Dig.21.1.29pr.

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Illud sciendum est, si emptor venditori haec non praestat, quae desiderantur in hac actione, non posse ei venditorem condemnari: si autem emptori venditor ista non praestat, condemnabitur ei.


Dig.21.1.29.1

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Item emptori praestandum est, ut pecuniae, cuius nomine obligatus erit, liberetur, sive ipsi venditori obligatus sit sive etiam alii.


Dig.21.1.29.2

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Condemnatio autem fit, quanti ea res erit: ergo excedet pretium an non, videamus. et quidem continet condemnatio pretium accessionesque. an et usuras pretii consequatur, quasi quod sua intersit debeat accipere, maxime cum fructus quoque ipse restituat? et placet consecuturum.


Dig.21.1.29.3

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Si quid tamen damni sensit vel si quid pro servo impendit, consequetur arbitrio iudicis, sic tamen, non ut ei horum nomine venditor condemnetur, ut ait iulianus, sed ne alias compellatur hominem venditori restituere, quam si eum indemnem praestet.


Dig.21.1.30pr.

Paulus 1 ad ed. aedil. curul.

Item si servi redhibendi nomine emptor iudicium accepit vel ipse eius nomine dictavit, cavendum ex utraque parte erit, ut, si quid sine dolo malo condemnatus sit vel si quid ex eo quod egerit ad eum pervenerit dolove malo eius factum sit quo minus perveniret, id reddat.


Dig.21.1.30.1

Paulus 1 ad ed. aedil. curul.

Quas impensas necessario in curandum servum post litem contestatam emptor fecerit, imputabit: praecedentes impensas nominatim comprehendendas pedius: sed cibaria servo data non esse imputanda aristo, nam nec ab ipso exigi, quod in ministerio eius fuit.


Dig.21.1.31pr.

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Quodsi nolit venditor hominem recipere, non in maiorem summam, inquit, quam in pretium ei condemnandum. ob haec ergo, quae propter servum damna sensit, solam dabimus ei corporis retentionem: ceterum poterit evitare praestationem venditor, si nolit hominem recipere, quo facto pretii praestationem eorumque quae pretium sequuntur solam non evitabit.


Dig.21.1.31.1

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Si venditor pronuntiaverit vel promiserit furem non esse, tenetur ex sua promissione, si furtum servus fecit: esse enim hoc casu furem non tantum eum, qui extraneo, sed et eum, qui domino suo res subtraxit, intellegendum est.


Dig.21.1.31.2

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Si ancilla redhibeatur, et quod ex ea post venditionem natum erit reddetur, sive unus partus sit sive plures.


Dig.21.1.31.3

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Sed et si forte usus fructus proprietati adcreverit, indubitate hic quoque restituetur.


Dig.21.1.31.4

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Si peculium quaesiit apud emptorem, quid de hoc dicemus? et si quidem ex re emptoris accessit, dicendum est apud ipsum relinquendum, si aliunde crevit, venditori restituendum est.


Dig.21.1.31.5

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Si plures heredes sint emptoris, an omnes ad redhibendum consentire debeant, videamus. et ait pomponius omnes consentire debere ad redhibendum dareque unum procuratorem, ne forte venditor iniuriam patiatur, dum ab alio partem recipit hominis, alii in partem pretii condemnatur, quanti minoris is homo sit.


Dig.21.1.31.6

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Idem ait homine mortuo vel etiam redhibito singulos pro suis portionibus recte agere. pretium autem et accessiones pro parte recipient: sed et fructus accessionis et si quo deterior homo factus est pro parte praestabitur ab ipsis, nisi forte tale sit, quod divisionem non recipiat, ut puta ancillae partus: in hoc enim idem servandum est, quod in ipsa matre vendita, quam pro parte redhiberi posse negavimus.


Dig.21.1.31.7

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Marcellus quoque scribit, si servus communis servum emerit et sit in causa redhibitionis, unum ex dominis pro parte sua redhibere servum non posse: non magis, inquit, quam cum emptori plures heredes exstiterunt nec omnes ad redhibendum consentiunt.


Dig.21.1.31.8

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Idem Marcellus ait non posse alterum ex dominis consequi actione ex empto, ut sibi pro parte venditor tradat, si pro portione pretium dabit: et hoc in emptoribus servari oportere ait: nam venditor pignoris loco quod vendidit retinet, quoad emptor satisfaciat.


Dig.21.1.31.9

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Pomponius ait, si unus ex heredibus vel familia eius vel procurator culpa vel dolo fecerit rem deteriorem, aequum esse in solidum eum teneri arbitrio iudicis: hoc autem expeditius esse, si omnes heredes unum procuratorem ad agendum dederunt. tunc et si quo deterior servus culpa unius heredum factus est et hoc solutum est, ceteri familiae herciscundae iudicium adversus eum habent, quia propter ipsum damnum sentiunt impediunturque redhibere.


Dig.21.1.31.10

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Si venditori plures heredes exstiterint, singulis pro portione hereditaria poterit servus redhiberi. et si servus plurium venierit, idem erit dicendum: nam si unus a pluribus vel plures ab uno vel plura mancipia ab uno emantur, verius est dicere, si quasi plures rei fuerunt venditores, singulis in solidum redhibendum: si tamen partes emptae sint a singulis, recte dicetur alteri quidem posse redhiberi, cum altero autem agi quanto minoris. item si plures singuli partes ab uno emant, tunc pro parte quisque eorum experietur: sed si in solidum emant, unusquisque in solidum redhibebit.


Dig.21.1.31.11

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Si mancipium quod redhiberi oportet mortuum erit, hoc quaeretur, numquid culpa emptoris vel familiae eius vel procuratoris homo demortuus sit: nam si culpa eius decessit, pro vivo habendus est, et praestentur ea omnia, quae praestarentur, si viveret.


Dig.21.1.31.12

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Culpam omnem accipiemus, non utique latam: propter quod dicendum est, quamcumque occasionem morti emptor praestitit, debere eum: etiam si non adhibuit medicum, ut sanari possit, vel malum adhibuit, sed culpa sua.


Dig.21.1.31.13

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Sed hoc dicemus, si ante iudicium acceptum decessit: ceterum si post iudicium acceptum decessisse proponatur, tunc in arbitrium iudicis veniet, qualiter mortuus sit: ut enim et pedio videtur, ea, quaecumque post litis contestationem contingunt, arbitrium iudicis desiderant.


Dig.21.1.31.14

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Quod in procuratore diximus, idem et in tutore et curatore dicendum erit ceterisque, qui ex officio pro aliis interveniunt: et ita pedius ait, et adicit, quibus administratio rerum, culpam abesse praestare non inique dominum cogi.


Dig.21.1.31.15

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Idem pedius ait familiae appellatione et filios familias demonstrari: facta enim domesticorum redhibitoria agentem praestare voluit.


Dig.21.1.31.16

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Si quis egerit quanto minoris propter servi fugam, deinde agat propter morbum, quanti fieri condemnatio debeat? et quidem saepius agi posse quanto minoris dubium non est, sed ait iulianus id agendum esse, ne lucrum emptor faciat et bis eiusdem rei aestimationem consequatur.


Dig.21.1.31.17

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

In factum actio competit ad pretium reciperandum, si mancipium redhibitum fuerit: in qua non hoc quaeritur, an mancipium in causa redhibitionis fuerit, sed hoc tantum, an sit redhibitum, nec immerito: iniquum est enim, posteaquam venditor agnovit recipiendo mancipium esse id in causa redhibitionis, tunc quaeri, utrum debuerit redhiberi an non debuerit: nec de tempore quaeretur, an intra tempora redhibitus esse videatur.


Dig.21.1.31.18

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Illud plane haec actio exigit, ut sit redhibitus: ceterum nisi fuerit redhibitus, deficit ista actio, etiamsi nudo consensu placuerit, ut redhibeatur. conventio ergo de redhibendo non facit locum huic actioni, sed ipsa redhibitio.


Dig.21.1.31.19

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Restitui autem debet per hanc actionem etiam quod ei servo in venditione accessit.


Dig.21.1.31.20

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Quia adsidua est duplae stipulatio, idcirco placuit etiam ex empto agi posse, si duplam venditor mancipii non caveat: ea enim, quae sunt moris et consuetudinis, in bonae fidei iudiciis debent venire.


Dig.21.1.31.21

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Qui mancipia vendunt, nationem cuiusque in venditione pronuntiare debent: plerumque enim natio servi aut provocat aut deterret emptorem: idcirco interest nostra scire nationem: praesumptum etenim est quosdam servos bonos esse, quia natione sunt non infamata, quosdam malos videri, quia ea natione sunt, quae magis infamis est. quod si de natione ita pronuntiatum non erit, iudicium emptori omnibusque ad quos ea res pertinebit dabitur, per quod emptor redhibet mancipium.


Dig.21.1.31.22

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Si quid ita venierit, ut, nisi placuerit, intra praefinitum tempus redhibeatur, ea conventio rata habetur: si autem de tempore nihil convenerit, in factum actio intra sexaginta dies utiles accommodatur emptori ad redhibendum, ultra non. si vero convenerit, ut in perpetuum redhibitio fiat, puto hanc conventionem valere.


Dig.21.1.31.23

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Item si tempus sexaginta dierum praefinitum redhibitioni praeteriit, causa cognita iudicium dabitur: in causae autem cognitione hoc versabitur, si aut mora fuit per venditorem, aut non fuit praesens cui redderetur, aut aliqua iusta causa intercessit, cur intra diem redhibitum mancipium non est, quod ei magis displicuerat.


Dig.21.1.31.24

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

In his autem actionibus eadem erunt observanda, quae de partu fructibus accessionibus quaeque de mortuo redhibendo dicta sunt.


Dig.21.1.31.25

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Quod emptioni accedit, partem esse venditionis prudentibus visum est.


Dig.21.1.32

Gaius 2 ad ed. aedil. curul.

Itaque sicut superius venditor de morbo vitiove et ceteris quae ibi comprehensa sunt praedicere iubetur, et praeterea in his causis non esse mancipium ut promittat praecipitur: ita et cum accedat alii rei homo, eadem et praedicere et promittere compellitur. quod non solum hoc casu intellegendum est, quo nominatim adicitur accessurum fundo hominem stichum, sed etiam si generaliter omnia mancipia quae in fundo sint accedant venditioni.


Dig.21.1.33pr.

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Proinde pomponius ait iustam causam esse, ut quod in venditione accessurum esse dictum est tam integrum praestetur, quam illud praestari debuit quod principaliter veniit: nam iure civili, ut integra sint quae accessura dictum fuerit, ex empto actio est, veluti si dolia accessura fundo dicta fuerint. sed hoc ita, si certum corpus accessurum fuerit dictum: nam si servus cum peculio venierit, ea mancipia quae in peculio fuerint sana esse praestare venditor non debet, quia non dixit certum corpus accessurum, sed peculium tale praestare oportere, et quemadmodum certam quantitatem peculii praestare non debet, ita nec hoc. eandem rationem facere pomponius ait, ut etiam, si hereditas aut peculium servi venierit, locus edicto aedilium non sit circa ea corpora, quae sunt in hereditate aut in peculio. idem probat et si fundus cum instrumento venierit et in instrumento mancipia sint. puto hanc sententiam veram, nisi si aliud specialiter actum esse proponatur.


Dig.21.1.33.1

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Si vendita res redhibeatur, servus quoque qui rei accessit, licet nullum in eo vitium sit, redhibetur.


Dig.21.1.34pr.

Africanus 6 quaest.

Cum eiusdem generis plures res simul veneant, veluti comoedi vel chorus, referre ait, in universos an in singulos pretium constituatur, ut scilicet interdum una, interdum plures venditiones contractae intellegantur: quod vel eo quaeri pertinere, ut, si quis eorum forte morbosus vel vitiosus sit, vel omnes simul redhibeantur.


Dig.21.1.34.1

Africanus 6 quaest.

Interdum etsi in singula capita pretium constitutum sit, tamen una emptio est, ut propter unius vitium omnes redhiberi possint vel debeant, scilicet cum manifestum erit non nisi omnes quem empturum vel venditurum fuisse, ut plerumque circa comoedos vel quadrigas vel mulas pares accidere solet, ut neutri non nisi omnes habere expediat.


Dig.21.1.35

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Plerumque propter morbosa mancipia etiam non morbosa redhibentur, si separari non possint sine magno incommodo vel ad pietatis rationem offensam. quid enim, si filio retento parentes redhibere maluerint vel contra? quod et in fratribus et in personas contubernio sibi coniunctas observari oportet.


Dig.21.1.36

Pomponius 23 ad sab.

Si plura mancipia uno pretio venierint et de uno eorum aedilicia actione utamur, ita demum pro bonitate eius aestimatio fiet, si confuse universis mancipiis constitutum pretium fuerit: quod si singulorum mancipiorum constituto pretio universa tanti venierunt, quantum ex consummatione singulorum fiebat, tunc cuiusque mancipii pretium, seu pluris seu minoris id esset, sequi debemus.


Dig.21.1.37

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Praecipiunt aediles, ne veterator pro novicio veneat. et hoc edictum fallaciis venditorum occurrit: ubique enim curant aediles, ne emptores a venditoribus circumveniantur. ut ecce plerique solent mancipia, quae novicia non sunt, quasi novicia distrahere ad hoc, ut pluris vendant: praesumptum est enim ea mancipia, quae rudia sunt, simpliciora esse et ad ministeria aptiora et dociliora et ad omne ministerium habilia: trita vero mancipia et veterana difficile est reformare et ad suos mores formare. quia igitur venaliciarii sciunt facile decurri ad noviciorum emptionem, idcirco interpolant veteratores et pro noviciis vendunt. quod ne fiat, hoc edicto aediles denuntiant: et ideo si quid ignorante emptore ita venierit, redhibebitur.


Dig.21.1.38pr.

Ulpianus 2 ad ed. aedil. curul.

Aediles aiunt: " qui iumenta vendunt, palam recte dicunto, quid in quoque eorum morbi vitiique sit, utique optime ornata vendendi causa fuerint, ita emptoribus tradentur. si quid ita factum non erit, de ornamentis restituendis iumentisve ornamentorum nomine redhibendis in diebus sexaginta, morbi autem vitiive causa inemptis faciendis in sex mensibus, vel quo minoris cum venirent fuerint, in anno iudicium dabimus. si iumenta paria simul venierint et alterum in ea causa fuerit, ut redhiberi debeat, iudicium dabimus, quo utrumque redhibeatur".


Dig.21.1.38.1

Ulpianus 2 ad ed. aedil. curul.

Loquuntur aediles in hoc edicto de iumentis redhibendis.


Dig.21.1.38.2

Ulpianus 2 ad ed. aedil. curul.

Causa autem huius edicti eadem est, quae mancipiorum redhibendorum.


Dig.21.1.38.3

Ulpianus 2 ad ed. aedil. curul.

Et fere eadem sunt in his, quae in mancipiis, quod ad morbum vitiumve attinet: quidquid igitur hic diximus, huc erit transferendum. et si mortuum fuerit iumentum, pari modo redhiberi poterit, quemadmodum mancipium potest.


Dig.21.1.38.4

Ulpianus 2 ad ed. aedil. curul.

Iumentorum autem appellatione an omne pecus contineatur, videamus. et difficile est, ut contineatur: nam aliud significant iumenta, aliud significatur pecoris appellatione.


Dig.21.1.38.5

Ulpianus 2 ad ed. aedil. curul.

Idcirco elogium huic edicto subiectum est, cuius verba haec sunt: " quae de iumentorum sanitate diximus, de cetero quoque pecore omni venditores faciunto".


Dig.21.1.38.6

Ulpianus 2 ad ed. aedil. curul.

Unde dubitari desiit, an hoc edicto boves quoque contineantur: etenim iumentorum appellatione non contineri eos verius est, sed pecoris appellatione continebuntur.


Dig.21.1.38.7

Ulpianus 2 ad ed. aedil. curul.

Sed enim sunt quaedam, quae in hominibus quidem morbum faciunt, in iumentis non adeo: ut puta si mulus castratus est, neque morbi neque vitii quid habere videtur, quia neque de fortitudine quid eius detrahitur neque de utilitate, cum ad generandum numquam sit habilis. caelius quoque scribit non omnia animalia castrata ob id ipsum vitiosa esse, nisi propter ipsam castrationem facta sunt inbecilliora: et ideo mulum non esse vitiosum. idem refert ofilium existimasse equum castratum sanum esse, sicuti spado quoque sanus est, sed si emptor ignoravit, venditor scit, ex empto esse actionem: et verum est quod ofilius.


Dig.21.1.38.8

Ulpianus 2 ad ed. aedil. curul.

Quaesitum est, si mula talis sit, ut transiungi non possit, an sana sit. et ait pomponius sanam esse: plerasque denique carrucharias ^ carrucarias^ tales esse, ut non possint transiungi.


Dig.21.1.38.9

Ulpianus 2 ad ed. aedil. curul.

Idem ait, si nata sit eo ingenio aut corpore, ut alterum iugum non patiatur, sanam non esse.


Dig.21.1.38.10

Ulpianus 2 ad ed. aedil. curul.

Non tantum autem ob morbum vitiumve redhibitio locum habebit in iumentis, verum etiam si contra dictum promissumve, erit locus redhibitioni exemplo mancipiorum.


Dig.21.1.38.11

Ulpianus 2 ad ed. aedil. curul.

Vendendi autem causa ornatum iumentum videri caelius ait non, si sub tempus venditionis, hoc est biduo ante venditionem ornatum sit, sed si in ipsa venditione ornatum sit, aut ideo, inquit, venale cum esset sic ornatum inspiceretur: semperque cum de ornamentis agitur, et in actione et in edicto adiectum est: " vendendi causa ornata ducta esse": poterit enim iumentum ornatum itineris causa duci, deinde venire.


Dig.21.1.38.12

Ulpianus 2 ad ed. aedil. curul.

Si plura iumenta venierint, non omnia erunt redhibenda propter unius ornamentum: nam et si vitiosum sit unum iugum, non tamen propter hoc cetera iuga redhibebuntur.


Dig.21.1.38.13

Ulpianus 2 ad ed. aedil. curul.

Si forte iugum mularum sit, quarum altera vitiosa est, non ex pretio tantum vitiosae, sed ex utriusque erit componendum, quanti minoris sit: cum enim uno pretio utraeque venierint, non est separandum pretium, sed quanto minoris cum veniret utrumque fuit, non alterum quod erat vitiosum.


Dig.21.1.38.14

Ulpianus 2 ad ed. aedil. curul.

Cum autem iumenta paria veneunt, edicto expressum est, ut, cum alterum in ea causa sit, ut redhiberi debeat, utrumque redhibeatur: in qua re tam emptori quam venditori consulitur, dum iumenta non separantur. simili modo et si triga venierit, redhibenda erit tota, et si quadriga, redhibeatur. sed si duo paria mularum sint et una mula vitiosa sit vel par, solum par redhibebitur, alterum non: si tamen nondum sint paria constituta, sed simpliciter quattuor mulae uno pretio venierint, unius erit mulae redhibitio, non omnium: nam et si polia venierit, dicemus unum equum qui vitiosus est, non omnem poliam redhiberi oportere. haec et in hominibus dicemus pluribus uno pretio distractis, nisi si separari non possint, ut puta si tragoedi vel mimi.


Dig.21.1.39

Paulus 1 ad ed. aedil. curul.

Vel fratres:


Dig.21.1.40pr.

Ulpianus 2 ad ed. aedil. curul.

Hi enim non erunt separandi.


Dig.21.1.40.1

Ulpianus 2 ad ed. aedil. curul.

Deinde aiunt aediles: " ne quis canem, verrem vel minorem aprum, lupum, ursum, pantheram, leonem",


Dig.21.1.41

Paulus 2 ad ed. aedil. curul.

Et generaliter " aliudve quod noceret animal, sive soluta sint, sive alligata, ut contineri vinculis, quo minus damnum inferant, non possint,


Dig.21.1.42

Ulpianus 2 ad ed. aedil. curul.

" qua vulgo iter fiet, ita habuisse velit, ut cuiquam nocere damnumve dare possit. si adversus ea factum erit et homo liber ex ea re perierit, solidi ducenti, si nocitum homini libero esse dicetur, quanti bonum aequum iudici videbitur, condemnetur, ceterarum rerum, quanti damnum datum factumve sit, dupli".


Dig.21.1.43pr.

Paulus 1 ad ed. aedil. curul.

Bovem qui cornu petit vitiosum esse plerique dicunt, item mulas quae cessum dant: ea quoque iumenta, quae sine causa turbantur et semet ipsa eripiunt, vitiosa esse dicuntur.


Dig.21.1.43.1

Paulus 1 ad ed. aedil. curul.

Qui ad amicum domini deprecaturus confugit, non est fugitivus: immo etiamsi ea mente sit, ut non impetrato auxilio domum non revertatur, nondum fugitivus est, quia non solum consilii, sed et facti fugae nomen est.


Dig.21.1.43.2

Paulus 1 ad ed. aedil. curul.

Qui persuasu alterius a domino recessit, fugitivus est, licet id non fuerit facturus citra consilium eius qui persuasit.


Dig.21.1.43.3

Paulus 1 ad ed. aedil. curul.

Si servus meus bona fide serviens fugerit vel sciens se meum esse vel ignorans, fugitivus est, nisi animo ad me revertendi id fecit.


Dig.21.1.43.4

Paulus 1 ad ed. aedil. curul.

Mortis consciscendae causa sibi facit, qui propter nequitiam malosque mores flagitiumve aliquod admissum mortem sibi consciscere voluit, non si dolorem corporis non sustinendo id fecerit.


Dig.21.1.43.5

Paulus 1 ad ed. aedil. curul.

Si quis servum emerit et rapto eo vi bonorum raptorum actione quadruplum consecutus est, deinde servum redhibeat, reddere debebit quod accepit: sed si per eum servum iniuriam passus iniuriae nomine egerit, non reddet venditori: aliter forsitan atque si loris ab aliquo caeso aut quaestione de eo habita emptor egerit.


Dig.21.1.43.6

Paulus 1 ad ed. aedil. curul.

Aliquando etiam redhiberi mancipium debebit, licet aestimatoria, id est quanto minoris, agamus: nam si adeo nullius sit pretii, ut ne expediat quidem tale mancipium domini habere, veluti si furiosum aut lunaticum sit, licet aestimatoria actum fuerit, officio tamen iudicis continebitur, ut reddito mancipio pretium recipiatur.


Dig.21.1.43.7

Paulus 1 ad ed. aedil. curul.

Si quis, cum consilium inisset fraudandorum creditorum, redhibuerit non redhibiturus alias, nisi vellet eos fraudare, tenetur creditoribus propter mancipium venditor.


Dig.21.1.43.8

Paulus 1 ad ed. aedil. curul.

Pignus manebit obligatum, etiamsi redhibitus fuerit servus: quemadmodum, si eum alienasset aut usum fructum eius, non recte redhibetur nisi redemptum, sic et pignore liberatum redhibetur.


Dig.21.1.43.9

Paulus 1 ad ed. aedil. curul.

Si sub condicione homo emptus sit, redhibitoria actio ante condicionem exsistentem inutiliter agitur, quia nondum perfecta emptio arbitrio iudicis imperfecta fieri non potest: et ideo etsi ex empto vel vendito vel redhibitoria ante actum fuerit, expleta condicione iterum agi poterit.


Dig.21.1.43.10

Paulus 1 ad ed. aedil. curul.

Interdum etiamsi pura sit venditio, propter iuris condicionem in suspenso est, veluti si servus, in quo alterius usus fructus, alterius proprietas est, aliquid emerit: nam dum incertum est, ex cuius re pretium solvat, pendet, cui sit adquisitum, et ideo neutri eorum redhibitoria competit.


Dig.21.1.44pr.

Paulus 2 ad ed. aedil. curul.

Iustissime aediles noluerunt hominem ei rei quae minoris esset accedere, ne qua fraus aut edicto aut iure civili fieret: ut ait pedius, propter dignitatem hominum: alioquin eandem rationem fuisse et in ceteris rebus: ridiculum namque esse tunicae fundum accedere. ceterum hominis venditioni quidvis adicere licet: nam et plerumque plus in peculio est quam in servo, et nonnumquam vicarius qui accedit pluris est quam is servus qui venit.


Dig.21.1.44.1

Paulus 2 ad ed. aedil. curul.

Proponitur actio ex hoc edicto in eum cuius maxima pars in venditione fuerit, quia plerumque venaliciarii ita societatem coeunt, ut quidquid agunt in commune videantur agere: aequum enim aedilibus visum est vel in unum ex his, cuius maior pars aut nulla parte minor esset, aedilicias actiones competere, ne cogeretur emptor cum multis litigare, quamvis actio ex empto cum singulis sit pro portione, qua socii fuerunt: nam id genus hominum ad lucrum potius vel turpiter faciendum pronius est.


Dig.21.1.44.2

Paulus 2 ad ed. aedil. curul.

In redhibitoria vel aestimatoria potest dubitari, an, quia alienum servum vendidit, et ob evictionem et propter morbum forte vel fugam simul teneri potest: nam potest dici nihil interesse emptoris sanum esse, fugitivum non esse eum, qui evictus sit. sed interfuit emptoris sanum possedisse propter operas, neque ex postfacto decrescat obligatio: statim enim ut servus traditus est committitur stipulatio quanti interest emptoris.


Dig.21.1.45

Gaius 1 ad ed. aedil. curul.

Redhibitoria actio duplicem habet condemnationem: modo enim in duplum, modo in simplum condemnatur venditor. nam si neque pretium neque accessionem solvat neque eum qui eo nomine obligatus erit liberet, dupli pretii et accessionis condemnari iubetur: si vero reddat pretium et accessionem vel eum qui eo nomine obligatus est liberet, simpli videtur condemnari.


Dig.21.1.46

Pomponius 18 ad sab.

Cum mihi redhibeas, furtis noxisque solutum esse promittere non debes, praeterquam quod iussu tuo fecerat aut eius cui tu eum alienaveris.


Dig.21.1.47pr.

Paulus 11 ad sab.

Si hominem emptum manumisisti, et redhibitoriam et quanti minoris denegandam tibi labeo ait, sicut duplae actio periret: ergo et quod adversus dictum promissumve sit, actio peribit.


Dig.21.1.47.1

Paulus 11 ad sab.

Post mortem autem hominis aediliciae actiones manent,


Dig.21.1.48pr.

Pomponius 23 ad sab.

Si tamen sine culpa actoris familiaeve eius vel procuratoris mortuus sit.


Dig.21.1.48.1

Pomponius 23 ad sab.

Audiendus est is, qui de vitio vel morbo servi querens retinere eum velit.


Dig.21.1.48.2

Pomponius 23 ad sab.

Non nocebit emptori, si sex mensum exceptione redhibitoria exclusus velit intra annum aestimatoria agere.


Dig.21.1.48.3

Pomponius 23 ad sab.

Ei, qui servum vinctum vendiderit, aedilicium edictum remitti aequum est: multo enim amplius est id facere, quam pronuntiare in vinculis fuisse:


Dig.21.1.48.4

Pomponius 23 ad sab.

In aediliciis actionibus exceptionem opponi aequum est, si emptor sciret de fuga aut vinculis aut ceteris rebus similibus, ut venditor absolvatur.


Dig.21.1.48.5

Pomponius 23 ad sab.

Aediliciae actiones et heredi et in heredem competunt, ut tamen et facta heredum quae postea accesserint et quod experiri potuerint, quaerantur.


Dig.21.1.48.6

Pomponius 23 ad sab.

Non solum de mancipiis, sed de omni animali hae actiones competunt, ita ut etiam, si usum fructum in homine emerim, competere debeant.


Dig.21.1.48.7

Pomponius 23 ad sab.

Cum redhibitoria actione de sanitate agitur, permittendum est de uno vitio agere et praedicere, ut, si quid aliud postea apparuisset, de eo iterum ageretur.


Dig.21.1.48.8

Pomponius 23 ad sab.

Simplariarum venditionum causa ne sit redhibitio, in usu est.


Dig.21.1.49

Ulpianus 8 disp.

Etiam in fundo vendito redhibitionem procedere nequaquam incertum est, veluti si pestilens fundus distractus sit: nam redhibendus erit. et benignum est dicere vectigalis exactionem futuri temporis post redhibitionem adversus emptorem cessare.


Dig.21.1.50

Iulianus 4 ex minic.

Varicosus sanus non est.


Dig.21.1.51pr.

Africanus 8 quaest.

Cum mancipium morbosum vel vitiosum servus emat et redhibitoria vel ex empto dominus experiatur, omnimodo scientiam servi, non domini spectandam esse ait, ut nihil intersit, peculiari an domini nomine emerit et certum incertumve mandante eo emerit, quia tunc et illud ex bona fide est servum, cum quo negotium sit gestum, deceptum non esse, et rursus delictum eiusdem, quod in contrahendo admiserit, domino nocere debet. sed si servus mandatu domini hominem emerit, quem dominus vitiosum esse sciret, non tenetur venditor.


Dig.21.1.51.1

Africanus 8 quaest.

Circa procuratoris personam, cum quidem ipse scierit morbosum vitiosum esse, non dubitandum, quin, quamvis ipse domino mandati vel negotiorum gestorum actione sit obstrictus, nihilo magis eo nomine agere possit: at cum ipse ignorans esse vitiosum mandatu domini qui id sciret emerit et redhibitoria agat, ex persona domini utilem exceptionem ei non putabat opponendam.


Dig.21.1.52

Marcianus 4 reg.

Si furtum domino servus fecerit, non est necesse hoc in venditione servi praedicere nec ex hac causa redhibitio est: sed si dixerit hunc furem non esse, ex illa parte tenebitur, quod dixit promisitve.


Dig.21.1.53

Iavolenus 1 ex post. lab.

Qui tertiana aut quartana febri aut podagra vexarentur quive comitialem morbum haberent, ne quidem his diebus, quibus morbus vacaret, recte sani dicentur.


Dig.21.1.54

Papinianus 4 resp.

Actioni redhibitoriae non est locus, si mancipium bonis condicionibus emptum fugerit, quod ante non fugerat.


Dig.21.1.55

Papinianus 12 resp.

Cum sex menses utiles, quibus experiundi potestas fuit, redhibitoriae actioni praestantur, non videbitur potestatem experiundi habuisse, qui vitium fugitivi latens ignoravit: non idcirco tamen dissolutam ignorationem emptoris excusari oportebit.


Dig.21.1.56

Paulus 1 quaest.

Latinus largus: quaero, an fideiussori emptionis redhiberi mancipium possit. respondi, si in universam causam fideiussor sit acceptus, putat Marcellus posse ei fideiussori redhiberi.


Dig.21.1.57pr.

Paulus 5 quaest.

Si servus mancipium emit et dominus redhibitoria agat, non aliter ei venditor daturus est, quam si omnia praestiterit quae huic actioni continentur et quidem solida, non peculio tenus: nam et si ex empto dominus agat, nisi pretium totum solverit, nihil consequitur.


Dig.21.1.57.1

Paulus 5 quaest.

Quod si servus vel filius vendiderit, redhibitoria in peculium competit. in peculio autem et causa redhibitionis continebitur: nec nos moveat, quod antequam reddatur servus non est in peculio ( non enim potest esse in peculio servus, qui adhuc emptoris est): sed causa ipsius redhibitionis in peculio computatur: igitur si servus decem milibus emptus quinque milibus sit, haec quoque in peculio esse dicemus. hoc ita, si nihil domino debeat aut ademptum peculium non est: quod si plus domino debeat, eveniet, ut hominem praestet et nihil consequatur.


Dig.21.1.58pr.

Paulus 5 resp.

Quaero, an, si servus apud emptorem fugit et in causa redhibitionis esse pronuntiatus fuerit, non prius venditori restitui debeat, quam rerum ablatarum a servo aestimationem praestiterit. paulus respondit venditorem cogendum non tantum pretium servi restituere, sed etiam rerum ablatarum aestimationem, nisi si pro his paratus sit servum noxae nomine relinquere.


Dig.21.1.58.1

Paulus 5 resp.

Item quaero, si nolit aestimationem et pretia rerum restituere, an servus retinendus sit et danda sit actio de peculio vel de pretio redhibiti servi ex duplae stipulatione. paulus respondit de pretio servi repetendo competere actionem etiam ex duplae stipulatione: de rebus per furtum ablatis iam responsum est.


Dig.21.1.58.2

Paulus 5 resp.

Servum dupla emi, qui rebus ablatis fugit: mox inventus praesentibus honestis viris interrogatus, an et in domo venditoris fugisset, respondit fugisse: quaero, an standum sit responso servi. paulus respondit: si et ^ ei^ alia indicia prioris fugae non deficiunt, tunc etiam servi responso credendum est ^ ^ .


Dig.21.1.59pr.

Ulpianus 74 ad ed.

Cum in ea causa est venditum mancipium, ut redhiberi debeat, iniquum est venditorem pretium redhibendae rei consequi.


Dig.21.1.59.1

Ulpianus 74 ad ed.

Si quis duos homines uno pretio emerit et alter in ea causa est, ut redhibeatur, deinde petatur pretium totum, exceptio erit obicienda: si tamen pars pretii petatur, magis dicetur non nocere exceptionem, nisi forte ea sit causa, in qua propter alterius vitium utrumque mancipium redhibendum sit.


Dig.21.1.60

Paulus 69 ad ed.

Facta redhibitione omnia in integrum restituuntur, perinde ac si neque emptio neque venditio intercessit.


Dig.21.1.61

Ulpianus 80 ad ed.

Quotiens de servitute agitur, victus tantum debet praestare, quanti minoris emisset emptor, si scisset hanc servitutem impositam.


Dig.21.1.62

Modestinus 8 diff.

Ad res donatas edictum aedilium curulium non pertinere dicendum est: etenim quid se restituturum donator repromittit, quando nullum pretium interveniat? quid ergo si res ab eo cui donata est melior facta sit, numquid quanti eius qui meliorem fecit interest donator conveniatur? quod minime dicendum est, ne eo casu liberalitatis suae donator poenam patiatur. itaque si qua res donetur, necesse non erit ea repromittere, quae in rebus venalibus aediles repromitti iubent. sane de dolo donator obligare se et debet et solet, ne quod benigne contulerit fraudis consilio revocet.


Dig.21.1.63

Ulpianus 1 ad ed. aedil. curul.

Sciendum est ad venditiones solas hoc edictum pertinere non tantum mancipiorum, verum ceterarum quoque rerum. cur autem de locationibus nihil edicatur, mirum videbatur: haec tamen ratio redditur vel quia numquam istorum de hac re fuerat iurisdictio vel quia non similiter locationes ut venditiones fiunt.


Dig.21.1.64pr.

Pomponius 17 epist.

Labeo scribit, si uno pretio plures servos emisti et de uno agere velis, interaestimationem servorum proinde fieri debere, atque ut fieret in aestimationem bonitatis agri, cum ob evictam partem fundi agatur.


Dig.21.1.64.1

Pomponius 17 epist.

Idem ait, si uno pretio plures servos vendidisti sanosque esse promisisti et pars dumtaxat eorum minus sana sit, de omnibus " adversus dictum promissum " recte agi.


Dig.21.1.64.2

Pomponius 17 epist.

Ibidem ait errare et fugere iumentum posse, nec tamen erronem aut fugitivum esse agi posse.


Dig.21.1.65pr.

Venonius 5 act.

Animi potius quam corporis vitium est, veluti si ludos adsidue velit spectare aut tabulas pictas studiose intueatur, sive etiam mendax aut similibus vitiis teneatur.


Dig.21.1.65.1

Venonius 5 act.

Quotiens morbus sonticus nominatur, eum significari cassius ait, qui noceat: nocere autem intellegi, qui perpetuus est, non qui tempore finiatur: sed morbum sonticum eum videri, qui inciderit in hominem postquam is natus sit: sontes enim nocentes dici.


Dig.21.1.65.2

Venonius 5 act.

Servus tam veterator quam novicius dici potest. sed veteratorem non spatio serviendi, sed genere et causa aestimandum caelius ait: nam quicumque ex venalicio noviciorum emptus alicui ministerio praepositus sit, statim eum veteratorum numero esse: novicium autem non tirocinio animi, sed condicione servitutis intellegi. nec ad rem pertinere, latine sciat nec ne: nam ob id veteratorem esse, si liberalibus studiis eruditus sit.


Dig.21.2.0. De evictionibus et duplae stipulatione.


Dig.21.2.1

Ulpianus 28 ad sab.

Sive tota res evincatur sive pars, habet regressum emptor in venditorem. sed cum pars evincatur, si quidem pro indiviso evincatur, regressum habet pro quantitate evictae partis: quod si certus locus sit evictus, non pro indiviso portio fundi, pro bonitate loci erit regressus. quid enim, si quod fuit in agro pretiosissimum, hoc evictum est, aut quod fuit in agro vilissimum? aestimabitur loci qualitas, et sic erit regressus.


Dig.21.2.2

Paulus 5 ad sab.

Si dupla non promitteretur et eo nomine agetur, dupli condemnandus est reus.


Dig.21.2.3

Paulus 10 ad sab.

Cum in venditione servi peculium semper exceptum esse intellegitur, is homo ex peculio summam quandam secum abstulerat. si propter hanc causam furti cum emptore actum sit, non reverteretur emptor ad venditorem ex stipulatione duplae, quia furtis noxisque solutum esse praestari debet venditionis tempore, haec autem actio postea esse coeperit.


Dig.21.2.4pr.

Ulpianus 32 ad ed.

Illud quaeritur, an is qui mancipium vendidit debeat fideiussorem ob evictionem dare, quem volgo auctorem secundum vocant. et est relatum non debere, nisi hoc nominatim actum est.


Dig.21.2.4.1

Ulpianus 32 ad ed.

Si impuberis nomine tutor vendiderit, evictione secuta papinianus libro tertio responsorum ait dari in eum cuius tutela gesta sit utilem actionem, sed adicit in id demum, quod rationibus eius accepto latum est. sed an in totum, si tutor solvendo non sit, videamus: quod magis puto: neque enim male contrahitur cum tutoribus.


Dig.21.2.5

Paulus 33 ad ed.

Servi venditor peculium accessurum dixit. si vicarius evictus sit, nihil praestaturum venditorem labeo ait, quia sive non fuit in peculio, non accesserit, sive fuerit, iniuriam a iudice emptor passus est: aliter atque si nominatim servum accedere dixisset: tunc enim praestare deberet in peculio eum esse.


Dig.21.2.6

Gaius 10 ad ed. provinc.

Si fundus venierit, ex consuetudine eius regionis in qua negotium gestum est pro evictione caveri oportet.


Dig.21.2.7

Iulianus 13 dig.

Qui a pupillo substitutum ei servum emerit, agere cum substituto ex empto potest et ex stipulatu de evictione, cum neutram earum actionum adversus pupillum habere potuerit.


Dig.21.2.8

Iulianus 15 dig.

Venditor hominis emptori praestare debet, quanti eius interest hominem venditoris fuisse. quare sive partus ancillae sive hereditas, quam servus iussu emptoris adierit, evicta fuerit, agi ex empto potest: et sicut obligatus est venditor, ut praestet licere habere hominem quem vendidit, ita ea quoque quae per eum adquiri potuerunt praestare debet emptori, ut habeat.


Dig.21.2.9

Paulus 76 ad ed.

Si vendideris servum mihi titii, deinde titius heredem me reliquerit, sabinus ait amissam actionem pro evictione, quoniam servus non potest evinci: sed in ex empto actione decurrendum est.


Dig.21.2.10

Celsus 27 dig.

Si quis per fundum quem cum alio communem haberet, quasi solus dominus eius esset, ius eundi agendi mihi vendiderit et cesserit, tenebitur mihi evictionis nomine ceteris non cedentibus.


Dig.21.2.11pr.

Paulus 6 resp.

Lucius titius praedia in germania trans renum emit et partem pretii intulit: cum in residuam quantitatem heres emptoris conveniretur, quaestionem rettulit dicens has possessiones ex praecepto principali partim distractas, partim veteranis in praemia adsignatas: quaero, an huius rei periculum ad venditorem pertinere possit. paulus respondit futuros casus evictionis post contractam emptionem ad venditorem non pertinere et ideo secundum ea quae proponuntur pretium praediorum peti posse.


Dig.21.2.11.1

Paulus 6 resp.

Ex his verbis stipulationis duplae vel simplae " eum hominem quo de agitur noxa esse solutum" venditorem conveniri non posse propter eas noxas, quae publice coerceri solent.


Dig.21.2.12

Scaevola 2 resp.

Quidam ex parte dimidia heres institutus universa praedia vendidit et coheredes pretium acceperunt: evictis his quaero, an coheredes ex empto actione teneantur. respondi, si coheredes praesentes adfuerunt nec dissenserunt, videri unumquemque partem suam vendidisse.


Dig.21.2.13

Paulus 5 ad sab.

Bonitatis aestimationem faciendam, cum pars evincitur, proculus recte putabat, quae fuisset venditionis tempore, non cum evinceretur:


Dig.21.2.14

Ulpianus 18 ad ed.

Non in dimidiam quantitatem pretii:


Dig.21.2.15pr.

Paulus 5 ad sab.

Sed si quid postea alluvione accessit, tempus quo accedit inspiciendum.


Dig.21.2.15.1

Paulus 5 ad sab.

Si usus fructus evincatur, pro bonitate fructuum aestimatio facienda est. sed et si servitus evincatur, quanti minoris ob id praedium est, lis aestimanda est.


Dig.21.2.16pr.

Pomponius 9 ad sab.

Evicta re vendita ex empto erit agendum de eo quod accessit, quemadmodum ea quae empto fundo nominatim accesserunt si evicta sint, simplum praestatur.


Dig.21.2.16.1

Pomponius 9 ad sab.

Duplae stipulatio committi dicitur tunc, cum res restituta est petitori, vel damnatus est litis aestimatione, vel possessor ab emptore conventus absolutus est.


Dig.21.2.16.2

Pomponius 9 ad sab.

Si servus, cuius nomine duplam stipulati sumus, evictus fuerit a nobis: ob id quod fugitivus vel sanus non fuerit an agere nihilo minus possimus, quaeritur. proculus videndum ait, ne hoc quoque intersit, utrum tum evictus sit, cum meus factus non esset, an tum cum meus factus esset: in eo enim casu quo meus factus est statim mea interest, quanto ob id deterior est, et quam actionem semel ex stipulatu habere coepi, eam nec evictione nec morte nec manumissione nec fuga servi nec ulla simili causa amitti: at si in bonis meis factus non sit, nihil ob ea quod fugitivus sit pauperior sim, utpote cum in bonis meis non sit. quod si sanum esse, erronem non esse stipulatus essem, tantum mea interesse, quantum ad praesentem usum pertineret, tametsi in obscuro esset ( utpote ignorantibus nobis, quamdiu eum habiturus essem et an futurum esset, ut eum quisquam aut a me aut ab eo cui vendidissem cuive similiter promisissem evinceret). summam autem opinionis suae hanc esse, ut tantum ex ea stipulatione consequar, quanti mea intersit aut post stipulationem interfuerit eum servum fugitivum non esse.


Dig.21.2.17

Ulpianus 29 ad sab.

Vindicantem venditorem rem, quam ipse vendidit, exceptione doli posse summoveri nemini dubium est, quamvis alio iure dominium quaesierit: improbe enim rem a se distractam evincere conatur. eligere autem emptor potest, utrum rem velit retinere intentione per exceptionem elisa, an potius re ablata ex causa stipulationis duplum consequi.


Dig.21.2.18

Paulus 5 ad sab.

Sed et si exceptio omissa sit aut opposita ea nihilo minus evictus sit, ex duplae quoque stipulatione vel ex empto potest conveniri.


Dig.21.2.19pr.

Ulpianus 29 ad sab.

Sed et si stipulatio nulla fuisset interposita, de ex empto actione idem dicemus.


Dig.21.2.19.1

Ulpianus 29 ad sab.

Si homo liber qui bona fide serviebat venierit mihi a titio titiusque eum heredem scripserit quasi liberum et ipse mihi sui faciat controversiam, ipsum de se obligatum habebo.


Dig.21.2.20

Pomponius 10 ad sab.

Fundum meum obligavi, deinde alienavi tibi: ut eo nomine non obligeris, si eum postea abs te emam et satis pro evictione mihi des, excipiendum cautione, quod pro me obligatus sit, quia etiam non excepto eo agendo eo nomine contra te doli mali exceptione possim summoveri.


Dig.21.2.21pr.

Ulpianus 29 ad sab.

Si servus venditus decesserit antequam evincatur, stipulatio non committitur, quia nemo eum evincat, sed factum humanae sortis: de dolo tamen poterit agi, si dolus intercesserit.


Dig.21.2.21.1

Ulpianus 29 ad sab.

Inde iulianus libro quadragesimo tertio eleganter definit duplae stipulationem tunc committi, quotiens res ita amittitur, ut eam emptori habere non liceat propter ipsam evictionem.


Dig.21.2.21.2

Ulpianus 29 ad sab.

Et ideo ait, si emptor hominis mota sibi controversia venditorem dederit procuratorem isque victus litis aestimationem sustulerit, stipulationem duplae non committi, quia nec mandati actionem procurator hic idemque venditor habet, ut ab emptore litis aestimationem consequatur: cum igitur neque corpus neque pecunia emptori absit, non oportet committi stipulationem: quamvis, si ipse iudicio accepto victus esset et litis aestimationem sustulisset, placeat committi stipulationem, ut et ipse iulianus eodem libro scripsit. neque enim habere licet eum, cuius si pretium quis non dedisset, ab adversario auferretur: prope enim hunc ex secunda emptione, id est ex litis aestimatione emptori habere licet, non ex pristina.


Dig.21.2.21.3

Ulpianus 29 ad sab.

Idem iulianus eodem libro scribit, si lite contestata fugerit homo culpa possessoris, damnatus quidem erit possessor, sed non statim eum ad venditorem regressurum et ex duplae stipulatione acturum, quia interim non propter evictionem, sed propter fugam ei hominem habere non licet: plane, inquit, cum adprehenderit possessionem fugitivi, tunc committi stipulationem iulianus ait. nam et si sine culpa possessoris fugisset, deinde cautionibus interpositis absolutus esset, non alias committeretur stipulatio, quam si adprehensum hominem restituisset. ubi igitur litis aestimationem optulit, sufficit adprehendere: ubi cavit, non prius, nisi restituerit.


Dig.21.2.22pr.

Pomponius 1 ex plaut.

Si pro re pupilli quam emit litis aestimationem tutor non ex pecunia pupilli, sed ex suo praestiterit, stipulatio de evictione pupillo adversus venditorem committitur.


Dig.21.2.22.1

Pomponius 1 ex plaut.

Si pro evictione fundi quem emit mulier satis accepisset et eundem fundum in dotem dedisset, deinde aliquis eum a marito per iudicium abstulisset, potest mulier statim agere adversus fideiussores emptionis nomine, quasi minorem dotem habere coepisset vel etiam nullam, si tantum maritus optulisset, quanti fundus esset.


Dig.21.2.23

Ulpianus 29 ad sab.

Sed et si post mortem mulieris evincatur, regressus erit ad duplae stipulationem, quia ex promissione maritus adversus heredes mulieris agere potest et ipsi ex stipulatu agere possunt.


Dig.21.2.24

Africanus 6 quaest.

Non tamen ei consequens esse, ut et, si ipsi domino nuptura in dotem eum dederit, committi stipulationem dicamus, quamvis aeque indotata mulier futura sit, quoniam quidem, etiamsi verum sit habere ei non licere servum, illud tamen verum non sit iudicio eum evictum esse. ex empto tamen contra venditorem mulier habet actionem.


Dig.21.2.25

Ulpianus 29 ad sab.

Si servum, cuius nomine duplam stipulatus sis, manumiseris, nihil ex stipulatione consequi possis, quia non evincitur, quo minus habere tibi liceat, quem ipse ante voluntate tua perdideris.


Dig.21.2.26

Paulus 5 ad sab.

Sed hoc nomine, quod libertum quis non habeat, ex vendito actionem habet, si scierit venditor alienum se vendere. sed et si ex causa fideicommissi emptor coactus fuerit eum manumittere, ex empto actionem habebit.


Dig.21.2.27

Pomponius 11 ad sab.

Hoc iure utimur, ut exceptiones ex persona emptoris obiectae si obstant, venditor ei non teneatur, si vero ad personam venditoris respicient, contra: certe nec ex empto nec ex stipulatione duplae nec simplae actio competit emptori, si exceptio ei ex facto ipsius opposita obstiterit.


Dig.21.2.28

Ulpianus 80 ad ed.

Sed si ex utriusque persona et auctoris et emptoris exceptiones obicientur, intererit, propter quam exceptionem iudex contra iudicaverit, et sic aut committetur aut non committetur stipulatio.


Dig.21.2.29pr.

Pomponius 11 ad sab.

Si rem, quam mihi alienam vendideras, a domino redemerim, falsum esse quod nerva respondisset posse te a me pretium consequi ex vendito agentem, quasi habere mihi rem liceret, celsus filius aiebat, quia nec bonae fidei conveniret et ego ex alia causa rem haberem.


Dig.21.2.29.1

Pomponius 11 ad sab.

Si duplae stipulator ex possessore petitor factus et victus sit, quam rem si possideret retinere potuerit, peti ita ^ ^ autem utiliter non poterit, vel ipso iure promissor duplae tutus erit vel certe doli mali exceptione se tueri poterit, sed ita, si culpa vel sponte duplae stipulatoris possessio amissa fuerit.


Dig.21.2.29.2

Pomponius 11 ad sab.

Quolibet tempore venditori renuntiari potest, ut de ea re agenda adsit, quia non praefinitur certum tempus in ea stipulatione, dum tamen ne prope ipsam condemnationem id fiat.


Dig.21.2.30

Pomponius 19 ad sab.

Si emptori, qui stipulatus sit furtis noxisque solutum esse, heres exstiterit is, cui servus furtum fecerit, incipit is ex stipulatu actionem habere, quemadmodum si ipse alii praestitisset.


Dig.21.2.31

Ulpianus 42 ad sab.

Si ita quis stipulanti spondeat " sanum esse, furem non esse, vispellionem non esse" et cetera, inutilis stipulatio quibusdam videtur, quia si quis est in hac causa, impossibile est quod promittitur, si non est, frustra est. sed ego puto verius hanc stipulationem " furem non esse, vispellionem non esse, sanum esse" utilem esse: hoc enim continere, quod interest horum quid esse vel horum quid non esse. sed et si cui horum fuerit adiectum " praestari", multo magis valere stipulationem: alioquin stipulatio quae ab aedilibus proponitur inutilis erit, quod utique nemo sanus probabit.


Dig.21.2.32pr.

Ulpianus 46 ad sab.

Quia dicitur, quotiens plures res in stipulationem deducuntur, plures esse stipulationes, an et in duplae stipulatione hoc idem sit, videamus. cum quis stipulatur " fugitivum non esse, erronem non esse" et cetera quae ex edicto aedilium curulium promittuntur, utrum una stipulatio est an plures? et ratio facit, ut plures sint.


Dig.21.2.32.1

Ulpianus 46 ad sab.

Ergo et illud procedit, quod iulianus libro quinto decimo digestorum scribit. egit, inquit, quanti minoris propter fugam servi, deinde agit propter morbum: id agendum est, inquit, ne lucrum faciat emptor et bis eiusdem vitii aestimationem consequatur. fingamus emptum decem, minoris autem empturum fuisse duobus, si tantum fugitivum esse scisset emptor: haec consecutum propter fugam mox comperisse, quod non esset sanus: similiter duobus minoris empturum fuisse, si de morbo non ignorasset: rursus consequi debebit duo: nam et si de utroque simul egisset, quattuor esset consecuturus, quia eum forte, qui neque sanus et fugitivus esset, sex tantum esset empturus. secundum haec saepius ex stipulatu agi poterit: neque enim ex una stipulatione, sed ex pluribus agitur.


Dig.21.2.33

Ulpianus 51 ad sab.

Si servum emero et eundem vendidero, deinde emptori ob hoc fuero condemnatus, quia tradere non potui evictum, committitur stipulatio.


Dig.21.2.34pr.

Pomponius 27 ad sab.

Si mancipium ita emeris, ne prostituatur et, cum prostitutum fuisset, ut liberum esset: si contra legem venditionis faciente te ad libertatem pervenerit, tu videris quasi manumisisse et ideo nullum adversus venditorem habebis regressum.


Dig.21.2.34.1

Pomponius 27 ad sab.

Si communi dividundo mecum actum esset et adversario servus adiudicatus sit, quia probavit eum communem esse, habebo ex duplae stipulatione actionem, quia non interest, quo genere iudicii evincatur, ut mihi habere non liceat.


Dig.21.2.34.2

Pomponius 27 ad sab.

Duplae stipulatio evictionem non unam continet, si quis dominium rei petierit et evicerit, sed et si serviana actione experiatur.


Dig.21.2.35

Paulus 2 ad ed. aedil. curul.

Evictus autem a creditore tunc videtur, cum fere spes habendi abscisa est: itaque si serviana actione evictus sit, committitur quidem stipulatio: sed quoniam soluta a debitore pecunia potest servum habere, si soluto pignore venditor conveniatur, poterit uti doli exceptione.


Dig.21.2.36

Paulus 29 ad ed.

Nave aut domu empta singula caementa vel tabulae emptae non intelleguntur ideoque nec evictionis nomine obligatur venditor quasi evicta parte.


Dig.21.2.37pr.

Ulpianus 32 ad ed.

Emptori duplam promitti a venditore oportet, nisi aliud convenit: non tamen ut satisdetur, nisi si specialiter id actum proponatur, sed ut repromittatur.


Dig.21.2.37.1

Ulpianus 32 ad ed.

Quod autem diximus duplam promitti oportere, sic erit accipiendum, ut non ex omni re id accipiamus, sed de his rebus, quae pretiosiores essent, si margarita forte aut ornamenta pretiosa vel vestis serica vel quid aliud non contemptibile veneat. per edictum autem curulium etiam de servo cavere venditor iubetur.


Dig.21.2.37.2

Ulpianus 32 ad ed.

Si simplam pro dupla per errorem stipulatus sit emptor, re evicta consecuturum eum ex empto neratius ait, quanto minus stipulatus sit, si modo omnia facit emptor, quae in stipulatione continentur: quod si non fecit, ex empto id tantum consecuturum, ut ei promittatur quod minus in stipulationem superiorem deductum est.


Dig.21.2.38

Ulpianus 2 disp.

In creditore qui pignus vendidit tractari potest, an re evicta vel ad hoc teneatur ex empto, ut quam habet adversus debitorem actionem, eam praestet: habet autem contrariam pigneraticiam actionem. et magis est ut praestet: cui enim non aequum videbitur vel hoc saltem consequi emptorem, quod sine dispendio creditoris futurum est?


Dig.21.2.39pr.

Iulianus 57 dig.

Minor viginti quinque annis fundum vendidit titio, eum titius seio: minor se in ea venditione circumscriptum dicit et impetrat cognitionem non tantum adversus titium, sed etiam adversus seium: seius postulabat apud praetorem utilem sibi de evictione stipulationem in titium dari: ego dandam putabam. respondi: iustam rem seius postulat: nam si ei fundus praetoria cognitione ablatus fuerit, aequum erit per eundem praetorem et evictionem restitui.


Dig.21.2.39.1

Iulianus 57 dig.

Si servus tuus emerit hominem et eundem vendiderit titio eiusque nomine duplam promiserit et tu a venditore servi stipulatus fueris: si titius servum petierit et ideo victus sit, quod servus tuus in tradendo sine voluntate tua proprietatem hominis transferre non potuisset, supererit publiciana actio et propter hoc duplae stipulatio ei non committetur: quare venditor quoque tuus agentem te ex stipulatu poterit doli mali exceptione summovere. alias autem si servus hominem emerit et duplam stipuletur, deinde eum vendiderit et ab emptore evictus fuerit: domino quidem adversus venditorem in solidum competit actio, emptori vero adversus dominum dumtaxat de peculio. denuntiare vero de evictione emptor servo, non domino debet: ita enim evicto homine utiliter de peculio agere poterit: sin autem servus decesserit, tunc domino denuntiandum est.


Dig.21.2.39.2

Iulianus 57 dig.

Si a me bessem fundi emeris, a titio trientem, deinde partem dimidiam fundi a te quis petierit: si quidem ex besse quem a me acceperas semis petitus fuerit, titius non tenebitur, si vero triens quem titius tibi tradiderat et sextans ex besse quem a me acceperas petitus fuerit, titius quidem pro triente, ego pro sextante evictionem tibi praestabimus.


Dig.21.2.39.3

Iulianus 57 dig.

Pater sciens filium suum quem in potestate habebat ignoranti emptori vendidit: quaesitum est, an evictionis nomine teneatur. respondit: qui liberum hominem sciens vel ignorans tamquam servum vendat, evictionis nomine tenetur: quare etiam pater, si filium suum tamquam servum vendiderit, evictionis nomine obligatur.


Dig.21.2.39.4

Iulianus 57 dig.

Qui statuliberum tradit, nisi dixerit eum statuliberum esse, evictionis nomine perpetuo obligatur.


Dig.21.2.39.5

Iulianus 57 dig.

Qui servum venditum tradit et dicit usum fructum in eo seii esse, cum ad sempronium pertineat, sempronio usum fructum petente perinde tenetur, ac si in tradendo dixisset usus fructus nomine adversus seium non teneri. et si re vera seii usus fructus fuerit, legatus autem ita, ut, cum ad seium pertinere desisset, sempronii esset, sempronio usum fructum petente tenebitur, seio agente recte defugiet.


Dig.21.2.40

Iulianus 58 dig.

Si is qui satis a me de evicitone accepit fundum a me herede legaverit, confestim fideiussores liberabuntur, quia, etiamsi evictus fuerit ab eo cui legatus fuerat, nulla adversus fideiussores actio est.


Dig.21.2.41pr.

Paulus 2 ad ed. aedil. curul.

Si ei cui vendidi et duplam promissi, cum ipse eadem stipulatione mihi cavisset, heres exstiterim, evicto homine nulla parte stipulatio committitur: neque enim mihi evinci videtur, cum vendiderim eum, neque ei cui me promissorem praestarem, quoniam parum commode dicar ipse mihi duplam praestare debere.


Dig.21.2.41.1

Paulus 2 ad ed. aedil. curul.

Item si domino servi heres exstiterit emptor, quoniam evinci ei non potest nec ipse sibi videtur evincere, non committitur duplae stipulatio. his igitur casibus ex empto agendum erit.


Dig.21.2.41.2

Paulus 2 ad ed. aedil. curul.

Si is, qui fundum emerit et satis de evictione acceperit et eundem fundum vendiderit, emptori suo heres exstiterit, vel ex contrario emptor venditori heres exstiterit: an evicto fundo cum fideiussoribus agere possit, quaeritur. existimo autem utroque casu fideiussores teneri, quoniam et cum debitor creditori suo heres exstiterit, ratio quaedam inter heredem et hereditatem ponitur et intellegitur maior hereditas ad debitorem pervenire, quasi soluta pecunia quae debebatur hereditati, et per hoc minus in bonis heredis esse: et ex contrario cum creditor debitori suo exstitit heres, minus in hereditate habere videtur, tamquam ipsa hereditas heredi solverit. sive ergo is qui de evictione satis acceperat emptori cui ipse vendiderat, sive emptor venditori suo heres exstiterit, fideiussores tenebuntur. et si ad eundem venditoris et emptoris hereditas recciderit, agi cum fideiussoribus poterit.


Dig.21.2.42

Paulus 53 ad ed.

Si praegnas ancilla vendita et tradita sit, evicto partu venditor non potest de evictione conveniri, quia partus venditus non est.


Dig.21.2.43

Iulianus 58 dig.

Vaccae emptor, si vitulus qui post emptionem natus est evincatur, agere ex duplae stipulatione non potest, quia nec ipsa nec usus fructus evincitur. nam quod dicimus vitulum fructum esse vaccae, non ius, sed corpus demonstramus, sicuti praediorum frumenta et vinum fructum recte dicimus, cum constet eadem haec non recte usum fructum appellari.


Dig.21.2.44

Alfenus 2 dig. a paulo epit.

Scapham non videri navis esse respondit nec quicquam coniunctum habere, nam scapham ipsam per se parvam naviculam esse: omnia autem, quae coniuncta navi essent ( veluti gubernacula malus antemnae velum), quasi membra navis esse.


Dig.21.2.45

Alfenus 4 dig. a paulo epit.

Qui fundum tradiderat iugerum centum, fines multo amplius emptori demonstraverat. si quid ex his finibus evinceretur, pro bonitate eius emptori praestandum ait, quamvis id quod relinqueretur centum iugera haberet.


Dig.21.2.46pr.

Africanus 6 quaest.

Fundum cuius usus fructus attii erat, mihi vendidisti nec dixisti usum fructum attii esse: hunc ego maevio detracto usu fructu tradidi. attio capite minuto non ad me, sed ad proprietatem usum fructum redire ait, neque enim potuisse constitui usum fructum eo tempore, quo alienatus esset: sed posse me venditorem te de evictione convenire, quia aequum sit eandem causam meam esse, quae futura esset, si tunc usus fructus alienus non fuisset.


Dig.21.2.46.1

Africanus 6 quaest.

Si per alienum fundum mihi viam constitueris, evictionis nomine te obligari ait: etenim quo casu, si per proprium constituentis fundum concessa esset via, recte constitueretur, eo casu, si per alienum concederetur, evictionis obligationem contrahit.


Dig.21.2.46.2

Africanus 6 quaest.

Cum tibi stichum venderem, dixi eum statuliberum esse sub hac condicione manumissum " si navis ex asia venerit", is autem " si titius consul factus fuerit" manumissus erat: quaerebatur, si prius navis ex asia venerit ac post titius consul fiat atque ita in libertatem evictus sit, an evictionis nomine teneatur. respondit non teneri eum: etenim dolo malo emptorem facere, cum prius exstiterit ea condicio, quam evictionis nomine exsolverit.


Dig.21.2.46.3

Africanus 6 quaest.

Item si post biennium liberum fore dixi, qui post annum libertatem acceperit, et post biennium in libertate evincatur, vel decem dare iussum dixerim quinque et is decem datis ad libertatem pervenerit, magis esse, ut his quoque casibus non tenear.


Dig.21.2.47

Africanus 8 quaest.

Si duos servos quinis a te emam et eorum alter evincatur, nihil dubii fore, quin recte eo nomine ex empto acturus sim, quamvis alter decem dignus sit, nec referre, separatim singulos an simul utrumque emerim.


Dig.21.2.48

Nerva 6 membr.

Cum fundus " uti optimus maximusque est" emptus est et alicuius servitutis evictae nomine aliquid emptor a venditore consecutus est, deinde totus fundus evincitur, ob eam evictionem id praestari debet quod ex duplo reliquum est: nam si aliud observabimus, servitutibus aliquibus et mox proprietate evicta amplius duplo emptor quam quanti emit consequeretur.


Dig.21.2.49

Gaius 7 ad ed. provinc.

Si ab emptore usus fructus petatur, proinde is venditori denuntiare debet atque is a quo pars petitur.


Dig.21.2.50

Ulpianus 25 ad ed.

Si pignora veneant per apparitores praetoris extra ordinem sententias sequentes, nemo umquam dixit dandam in eos actionem re evicta: sed si dolo rem viliori pretio proiecerunt, tunc de dolo actio datur adversus eos domino rei.


Dig.21.2.51pr.

Ulpianus 80 ad ed.

Si per imprudentiam iudicis aut errorem emptor rei victus est, negamus auctoris damnum esse debere: aut quid refert, sordibus iudicis an stultitia res perierit? iniuria enim, quae fit emptori, auctorem non debet contingere.


Dig.21.2.51.1

Ulpianus 80 ad ed.

Si titius stichum post mortem suam liberum esse iussum vendiderit, mortuo deinde eo stichus ad libertatem pervenerit, an stipulatio de evictione interposita teneat? et ait iulianus committi stipulationem: quamvis enim titius hoc casu denuntiari pro evictione non potuisset, heredi tamen eius denuntiari potuisset.


Dig.21.2.51.2

Ulpianus 80 ad ed.

Si quis locum vendiderit et idem venditor ab herede suo voluntate emptoris in eo sepultus fuerit, actio de evictione intercidit: hoc casu enim emptor proprietatem amittet.


Dig.21.2.51.3

Ulpianus 80 ad ed.

Non mirum autem est, ut evicto homine de evictione teneatur heres, quamvis defunctus non similiter fuerit obstrictus, cum et aliis quibusdam casibus plenior adversus heredem vel heredi competat obligatio, quam competierat defuncto: ut cum servus post mortem emptoris heres institutus est iussuque heredis emptoris adiit hereditatem: nam actione ex empto praestare debet hereditatem, quamvis defuncto in hoc tantum fuit utilis ex empto actio, ut servus traderetur.


Dig.21.2.51.4

Ulpianus 80 ad ed.

Si plures mihi in solidum pro evictione teneantur, deinde post evictionem cum uno fuero expertus, si agam cum ceteris, exceptione me esse repellendum labeo ait.


Dig.21.2.52

Ulpianus 81 ad ed.

Sciendum est nihil interesse, ex qua causa duplae stipulatio fuerit interposita, utrum ex causa emptionis an ex alia, ut committi possit.


Dig.21.2.53pr.

Paulus 77 ad ed.

Si fundo tradito pars evincatur, si singula iugera venierint certo pretio, tunc non pro bonitate, sed quanti singula venierint quae evicta fuerint, praestandum, etiamsi ea quae meliora fuerint evicta sint.


Dig.21.2.53.1

Paulus 77 ad ed.

Si cum possit emptor auctori denuntiare, non denuntiasset idemque victus fuisset, quoniam parum instructus esset, hoc ipso videtur dolo fecisse et ex stipulatu agere non potest.


Dig.21.2.54pr.

Gaius 28 ad ed. provinc.

Qui alienam rem vendidit, post longi temporis praescriptionem vel usucapionem desinit emptori teneri de evictione.


Dig.21.2.54.1

Gaius 28 ad ed. provinc.

Si heres statuliberum, qui sub condicione pecuniae dandae liber esse iussus est, vendiderit et maiorem pecuniam in condicione esse dixerit quam dare ei iussus est, ex empto tenetur, si modo talis est condicio, ut ad emptorem transiret, id est si heredi dare iussus est servus: nam si alii dare iussus, quamvis veram pecuniae quantitatem dixerit, tamen, si non admonuerit alii dare iussum, evictionis nomine tenebitur.


Dig.21.2.55pr.

Ulpianus 2 ad ed. aedil. curul.

Si ideo contra emptorem iudicatum est, quod defuit, non committitur stipulatio: magis enim propter absentiam victus videtur quam quod malam causam habuit. quid ergo, si ille quidem contra quem iudicatum est ad iudicium non adfuit, alius autem adfuit et causam egit: quid dicemus? ut puta acceptum quidem cum pupillo tutore auctore fuit iudicium, sed absente pupillo tutor causam egit et iudicatum est contra tutorem: quare non dicemus committi stipulationem? etenim actam esse causam palam est. et satis est ab eo cui ius agendi fuit causam esse actam.


Dig.21.2.55.1

Ulpianus 2 ad ed. aedil. curul.

Praesenti autem venditori denuntiandum est: sive autem absit, sive praesens sit et per eum fiat quo minus denuntietur, committetur stipulatio.


Dig.21.2.56pr.

Paulus 2 ad ed. aedil. curul.

Si dictum fuerit vendendo, ut simpla promittatur, vel triplum aut quadruplum promitteretur, ex empto perpetua actione agi poterit. non tamen, ut vulgus opinatur, etiam satisdare debet qui duplam promittit, sed sufficit nuda repromissio, nisi aliud convenerit.


Dig.21.2.56.1

Paulus 2 ad ed. aedil. curul.

Si compromisero et contra me data fuerit sententia, nulla mihi actio de evictione danda est adversus venditorem: nulla enim necessitate cogente id feci.


Dig.21.2.56.2

Paulus 2 ad ed. aedil. curul.

In stipulatione duplae cum homo venditur partis adiectio necessaria est, quia non potest videri homo evictus, cum pars eius evicta est.


Dig.21.2.56.3

Paulus 2 ad ed. aedil. curul.

Si, cum possit usu capere emptor, non cepit, culpa sua hoc fecisse videtur: unde si evictus est servus, non tenetur venditor.


Dig.21.2.56.4

Paulus 2 ad ed. aedil. curul.

Si praesente promissore qui de evictione promisit et non ignorante procuratori denuntiatum sit, promissor nihilo minus tenetur.


Dig.21.2.56.5

Paulus 2 ad ed. aedil. curul.

Simili modo tenetur et qui curavit, ne sibi denuntiari possit.


Dig.21.2.56.6

Paulus 2 ad ed. aedil. curul.

Sed et si nihil venditore faciente emptor cognoscere ubi esset non potuit, nihilo minus committitur stipulatio.


Dig.21.2.56.7

Paulus 2 ad ed. aedil. curul.

Pupillo etiam sine tutoris auctoritate posse denuntiari, si tutor non apparet, ex duplae stipulatione benignius receptum esse trebatius ait.


Dig.21.2.57pr.

Gaius 2 ad ed. aedil. curul.

Habere licere rem videtur emptor et si is, qui emptorem in evictione rei vicerit, ante ablatam vel abductam rem sine successore decesserit, ita ut neque ad fiscum bona pervenire possint neque privatim a creditoribus distrahi: tunc enim nulla competit emptori ex stipulatu actio, quia rem habere ei licet.


Dig.21.2.57.1

Gaius 2 ad ed. aedil. curul.

Quod cum ita est, videamus, num et si ab eo qui vicerit donata legatave res fuerit emptori, aeque dicendum sit ex stipulatu actionem non nasci, scilicet si antequam abduceret vel auferret donaverit aut legaverit: alioquin semel commissa stipulatio resolvi non potest.


Dig.21.2.58

Iavolenus 1 ex plaut.

Heres servum non nominatim legatum tradidit et de dolo repromisit: postea servus evictus est. agere cum herede legatarius ex testamento poterit, quamvis heres alienum esse servum ignoraverit.


Dig.21.2.59

Pomponius 2 ex plaut.

Si res quam a titio emi legata sit a me, non potest legatarius conventus a domino rei venditori meo denuntiare, nisi cessae ei fuerint actiones. vel quodam casu hypothecas habet.


Dig.21.2.60

Iavolenus 2 ex plaut.

Si in venditione dictum non sit, quantum venditorem pro evictione praestare oporteat, nihil venditor praestabit praeter simplam evictionis nomine et ex natura ex empto actionis hoc quod interest.


Dig.21.2.61

Marcellus 8 dig.

Si quod a te emi et titio vendidi, voluntate mea titio tradideris, de evictione te mihi teneri, sicuti si acceptam rem tradidissem, placet.


Dig.21.2.62pr.

Celsus 27 dig.

Si rem quae apud te esset vendidissem tibi: quia pro tradita habetur, evictionis nomine me obligari placet.


Dig.21.2.62.1

Celsus 27 dig.

Si ei qui mihi vendidit plures heredes exstiterunt, una de evictione obligatio est omnibusque denuntiari et omnes defendere debent: si de industria non venerint in iudicium, unus tamen ex is liti substitit, propter denuntiationis vigorem et praedictam absentiam omnibus vincit aut vincitur, recteque cum ceteris agam, quod evictionis nomine victi sint.


Dig.21.2.62.2

Celsus 27 dig.

Si fundum, in quo usus fructus titii erat, qui ei relictus est quoad vivet, detracto usu fructu ignoranti mihi vendideris et titius capite deminutus fuerit et aget titius ius sibi esse utendi fruendi, competit mihi adversus te ex stipulatione de evictione actio: quippe si verum erat, quod mihi dixisses in venditione, recte negarem titio ius esse utendi fruendi.


Dig.21.2.63pr.

Modestinus 5 resp.

Herennius modestinus respondit non obesse ex empto agenti, quod denuntiatio pro evictione interposita non esset, si pacto ei remissa esset denuntiandi necessitas.


Dig.21.2.63.1

Modestinus 5 resp.

Gaia seia ^ sei^ fundum a lucio titio emerat et quaestione mota fisci nomine auctorem laudaverat et evictione secuta fundus ablatus et fisco adiudicatus est venditore praesente: quaeritur, cum emptrix non provocaverat, an venditorem poterit convenire. herennius modestinus respondit, sive quod alienus fuit cum veniret sive quod tunc obligatus, evictus est, nihil proponi, cur emptrici adversus venditorem actio non competat.


Dig.21.2.63.2

Modestinus 5 resp.

Herennius modestinus respondit: si emptor appellavit et bonam causam vitio suo ex praescriptione perdidit, ad auctorem reverti non potest.


Dig.21.2.64pr.

Papinianus 7 quaest.

Ex mille iugeribus traditis ducenta flumen abstulit. si postea pro indiviso ducenta evincantur, duplae stipulatio pro parte quinta, non quarta praestabitur: nam quod perit, damnum emptori, non venditori attulit. si totus fundus quem flumen deminuerat evictus sit, iure non deminuetur evictionis obligatio, non magis quam si incuria fundus aut servus traditus deterior factus sit: nam et e contrario non augetur quantitas evictionis, si res melior fuerit effecta.


Dig.21.2.64.1

Papinianus 7 quaest.

Quod si modo terrae integro qui fuerat traditus ducenta iugera per alluvionem accesserunt ac postea pro indiviso pars quinta totius evicta sit, perinde pars quinta praestabitur, ac si sola ducenta de illis mille iugeribus quae tradita sunt fuissent evicta, quia alluvionis periculum non praestat venditor.


Dig.21.2.64.2

Papinianus 7 quaest.

Quaesitum est, si mille iugeribus traditis perissent ducenta, mox alluvio per aliam partem fundi ducenta attulisset ac postea pro indiviso quinta pars evicta esset: pro qua parte auctor teneretur. dixi consequens esse superioribus, ut neque pars quinta mille iugerum neque quarta debeatur evictionis nomine, sed perinde teneatur auctor, ac si de octingentis illis residuis sola centum sexaginta fuissent evicta: nam reliqua quadraginta, quae universo fundo decesserunt, pro rata novae regionis esse intellegi.


Dig.21.2.64.3

Papinianus 7 quaest.

Ceterum cum pro diviso pars aliqua fundi evincitur, tametsi certus numerus iugerum traditus sit, tamen non pro modo, sed pro bonitate regionis praestatur evictio.


Dig.21.2.64.4

Papinianus 7 quaest.

Qui unum iugerum pro indiviso solum habuit, tradidit, secundum omnium sententias non totum dominium transtulit, sed partem dimidiam iugeri, quemadmodum si locum certum aut fundum similiter tradidisset.


Dig.21.2.65

Papinianus 8 quaest.

Rem hereditariam pignori obligatam heredes vendiderunt et evictionis nomine pro partibus hereditariis spoponderunt: cum alter pignus pro parte sua liberasset, rem creditor evicit: quaerebatur an uterque heredum conveniri possit? idque placebat propter indivisam pignoris causam. nec remedio locus esse videbatur, ut per doli exceptionem actiones ei qui pecuniam creditori dedit praestarentur, quia non duo rei facti proponerentur. sed familiae herciscundae iudicium eo nomine utile est: nam quid interest, unus ex heredibus in totum liberaverit pignus an vero pro sua dumtaxat portione? cum coheredis neglegentia damnosa non debet esse alteri.


Dig.21.2.66pr.

Papinianus 28 quaest.

Si, cum venditor admonuisset emptorem, ut publiciana potius vel ea actione quae de fundo vectigali proposita est experiretur, emptor id facere supersedit, omnimodo nocebit ei dolus suus nec committitur stipulatio. non idem in serviana quoque actione probari potest: haec enim etsi in rem actio est, nudam tamen possessionem avocat et soluta pecunia venditori dissolvitur: unde fit, ut emptori suo nomine non competat.


Dig.21.2.66.1

Papinianus 28 quaest.

Si is qui rei publicae causa afuit fundum petat, utilis possessori pro evictione competit actio. item si privatus a milite petat, eadem aequitas est emptori restituendae pro evictione actionis.


Dig.21.2.66.2

Papinianus 28 quaest.

Si secundus emptor venditorem eundemque emptorem ad litem hominis dederit procuratorem et non restituto eo damnatio fuerit secuta, quodcumque ex causa iudicati praestiterit procurator ut in rem suam datus, ex stipulatu consequi non poterit: sed quia damnum evictionis ad personam pertinuit emptoris, qui mandati iudicio nihil percepturus est, non inutiliter ad percipiendam litis aestimationem agetur ex vendito.


Dig.21.2.66.3

Papinianus 28 quaest.

Divisione inter coheredes facta si procurator absentis interfuit et dominus ratam habuit, evictis praediis in dominum actio dabitur, quae daretur in eum qui negotium absentis gessit, ut quanti sua interest actor consequatur, scilicet ut melioris aut deterioris agri facti causa finem pretii, quo fuerat tempore divisionis aestimatus, deminuat vel excedat.


Dig.21.2.67

Papinianus 10 resp.

Emptori post evictionem servi quem dominus abduxit venditor eundem servum post tempus offerendo, quo minus praestet quod emptoris interest, non recte defenditur.


Dig.21.2.68pr.

Papinianus 11 resp.

Cum ea condicione pignus distrahitur, ne quid evictione secuta creditor praestet: quamvis pretium emptor non solverit, sed venditori caverit, evictione secuta nullam emptor exceptionem habebit, quo minus pretium solvat.


Dig.21.2.68.1

Papinianus 11 resp.

Creditor, qui pro pecunia nomen debitoris per delegationem sequi maluit, evictis pignoribus quae prior creditor accepit nullam actionem cum eo qui liberatus est habebit.


Dig.21.2.69pr.

Scaevola 2 quaest.

Qui libertatis causam excepit in venditione, sive iam tunc cum traderetur liber homo fuerit, sive condicione quae testamento proposita fuerit impleta ad libertatem pervenerit, non tenebitur evictionis nomine.


Dig.21.2.69.1

Scaevola 2 quaest.

Qui autem in tradendo statuliberum dicit, intellegetur hanc speciem dumtaxat libertatis excipere, quae ex testamento impleta condicione ex praeterito possit optingere: et ideo si praesens testamento libertas data fuerit et venditor statuliberum pronuntiavit, evictionis nomine tenetur.


Dig.21.2.69.2

Scaevola 2 quaest.

Rursus qui statuliberum tradit, si certam condicionem pronuntiaverit, sub qua dicit ei libertatem datam, deteriorem condicionem suam fecisse existimabitur, quia non omnem causam statutae libertatis, sed eam dumtaxat quam pronuntiaverit excepisse videbitur: veluti si quis hominem dixerit decem dare iussum isque post annum ad libertatem pervenerit, quia hoc modo libertas data fuerit: " stichus post annum liber esto", evictionis oblgiatione tenebitur.


Dig.21.2.69.3

Scaevola 2 quaest.

Quid ergo, qui iussum decem dare pronuntiat viginti dare debere, nonne in condicionem mentitur? verum est hunc quoque in condicionem mentiri et ideo quidam existimaverunt hoc quoque casu evictionis stipulationem contrahi: sed auctoritas servii praevaluit existimantis hoc casu ex empto actionem esse, videlicet quia putabat eum, qui pronuntiasset servum viginti dare iussum, condicionem excepisse, quae esset in dando.


Dig.21.2.69.4

Scaevola 2 quaest.

Servus rationibus redditis liber esse iussus est: hunc heres tradidit et dixit centum dare iussum. si nulla reliqua sunt quae servus dare debeat et per hoc adita hereditate liber factus est, obligatio evictionis contrahitur, eo quod liber homo tamquam statuliber traditur. si centum in reliquis habet, potest videri heres non esse mentitus, quoniam rationes reddere iussus intellegitur summam pecuniae quae ex reliquis colligitur iussus dare: cui consequens est, ut, si minus quam centum in reliquis habuerit, veluti sola quinquaginta, ut, cum eam pecuniam dederit, ad libertatem pervenerit, de reliquis quinquaginta actio ex empto competat.


Dig.21.2.69.5

Scaevola 2 quaest.

Sed et si quis in venditione statuliberum perfusorie dixerit, condicionem autem libertatis celaverit, empti iudicio tenebitur, si id nescierit emptor: hic enim exprimitur eum, qui dixerit statuliberum et nullam condicionem pronuntiaverit, evictionis quidem nomine non teneri, si condicione impleta servus ad libertatem pervenerit, sed empti iudicio teneri, si modo condicionem, quam sciebat praepositam esse, celavit: sicuti qui fundum tradidit et, cum sciat certam servitutem deberi, perfusorie dixerit: " itinera actus quibus sunt utique sunt, recte recipitur", evictionis quidem nomine se liberat, sed quia decepit emptorem, empti iudicio tenetur.


Dig.21.2.69.6

Scaevola 2 quaest.

In fundo vendito cum modus pronuntiatus deest, sumitur portio ex pretio, quod totum colligendum est ex omnibus iugeribus dictis.


Dig.21.2.70

Paulus 5 quaest.

Evicta re ex empto actio non ad pretium dumtaxat recipiendum, sed ad id quod interest competit: ergo et, si minor esse coepit, damnum emptoris erit.


Dig.21.2.71

Paulus 16 quaest.

Pater filiae nomine fundum in dotem dedit: evicto eo an ex empto vel duplae stipulatio committatur, quasi pater damnum patiatur, non immerito dubitatur: non enim sicut mulieris dos est, ita patris esse dici potest nec conferre fratribus cogitur dotem a se profectam manente matrimonio. sed videamus, ne probabilius dicatur committi hoc quoque casu stipulationem: interest enim patris filiam dotatam habere et spem quandoque recipiendae dotis, utique si in potestate sit. quod si emancipata est, vix poterit defendi statim committi stipulationem, cum uno casu ad eum dos regredi possit. numquid ergo tunc demum agere possit, cum mortua in matrimonio filia potuit dotem repetere, si evictus fundus non esset? an et hoc casu interest patris dotatam filiam habere, ut statim convenire promissorem possit? quod magis paterna affectio inducit.


Dig.21.2.72

Callistratus 2 quaest.

Cum plures fundi specialiter nominatim uno instrumento emptionis interposito venierint, non utique alter alterius fundus pars videtur esse, sed multi fundi una emptione continentur. et quemadmodum, si quis complura mancipia uno instrumento emptionis interposito vendiderit, evictionis actio in singula capita mancipiorum spectatur, et sicut aliarum quoque rerum complurium una emptio facta sit, instrumentum quidem emptionis interpositum unum est, evictionem autem tot actiones sunt, quot et species rerum sunt quae emptione comprehensae sunt: ita et in proposito non utique prohibebitur emptor evicto ex his uno fundo venditorem convenire, quod una cautione emptionis complures fundos mercatus comprehenderit.


Dig.21.2.73

Paulus 7 resp.

Seia fundos maevianum et seianum et ceteros doti dedit: eos fundos vir titius viva seia sine controversia possedit: post mortem deinde seiae sempronia heres seiae quaestionem pro praedii proprietate facere instituit: quaero, cum sempronia ipsa sit heres seiae, an iure controversiam facere possit. paulus respondit iure quidem proprio, non hereditario semproniam, quae seiae de qua quaeritur heres exstitit, controversiam fundorum facere posse, sed evictis praediis eandem semproniam heredem seiae conveniri posse: vel exceptione doli mali summoveri posse.


Dig.21.2.74pr.

Hermogenianus 2 iuris epit.

Si plus vel minus, quam pretii nomine datum est, evictione secuta dari convenerit, placitum custodiendum est.


Dig.21.2.74.1

Hermogenianus 2 iuris epit.

Si iussu iudicis rei iudicatae pignus captum per officium distrahatur, post evincatur, ex empto contra eum qui pretio liberatus est, non quanti interest, sed de pretio dumtaxat eiusque usuris habita ratione fructuum dabitur, scilicet si hos ei qui evicit restituere non habebat necesse.


Dig.21.2.74.2

Hermogenianus 2 iuris epit.

Mota quaestione interim non ad pretium restituendum, sed ad rem defendendam venditor conveniri potest.


Dig.21.2.74.3

Hermogenianus 2 iuris epit.

Qui nomen quale fuit vendidit, dumtaxat ut sit, non ut exigi etiam aliquid possit, et dolum praestare cogitur.


Dig.21.2.75

Venonius 16 stipul.

Quod ad servitutes praediorum attinet, si tacite secutae sunt et vindicentur ab alio, quintus mucius et sabinus existimant venditorem ob evictionem teneri non posse: nec enim evictionis nomine quemquam teneri in eo iure, quod tacite soleat accedere: nisi ut optimus maximusque esset traditus fuerit fundus: tunc enim liberum ab omni servitute praestandum. si vero emptor petat viam vel actum, venditorem teneri non posse, nisi nominatim dixerit accessurum iter vel actum: tunc enim teneri eum, qui ita dixerit. et vera est quinti muci sententia, ut qui optimum maximumque fundum tradidit, liberum praestet, non etiam deberi alias servitutes, nisi hoc specialiter ab eo accessum sit.


Dig.21.2.76

Venonius 17 stipul.

Si alienam rem mihi tradideris et eandem pro derelicto habuero, amitti auctoritatem, id est actionem pro evictione, placet.


Dig.21.3.0. De exceptione rei venditae et traditae.


Dig.21.3.1pr.

Ulpianus 76 ad ed.

Marcellus scribit, si alienum fundum vendideris et tuum postea factum petas, hac exceptione recte repellendum.


Dig.21.3.1.1

Ulpianus 76 ad ed.

Sed et si dominus fundi heres venditori existat, idem erit dicendum.


Dig.21.3.1.2

Ulpianus 76 ad ed.

Si quis rem meam mandatu meo vendiderit, vindicanti mihi rem venditam nocebit haec exceptio, nisi probetur me mandasse, ne traderetur, antequam pretium solvatur.


Dig.21.3.1.3

Ulpianus 76 ad ed.

Celsus ait: si quis rem meam vendidit minoris quam ei mandavi, non videtur alienata et, si petam eam, non obstabit mihi haec exceptio: quod verum est.


Dig.21.3.1.4

Ulpianus 76 ad ed.

Si servus merces peculiariter emerit, deinde dominus eum, priusquam proprietatem rerum nancisceretur, testamento liberum esse iusserit eique peculium praelegaverit et venditor a servo merces petere coeperit: exceptio in factum locum habebit, quia is tunc servus fuisset cum contraxisset.


Dig.21.3.1.5

Ulpianus 76 ad ed.

Si quis rem emerit, non autem fuerit ei tradita, sed possessionem sine vitio fuerit nactus, habet exceptionem contra venditorem, nisi forte venditor iustam causam habeat, cur rem vindicet: nam et si tradiderit possessionem, fuerit autem iusta causa vindicanti, replicatione adversus exceptionem utetur.


Dig.21.3.2

Pomponius 2 ex plaut.

Si a titio fundum emeris qui sempronii erat isque tibi traditus fuerit, pretio autem soluto titius sempronio heres exstiterit et eundem fundum maevio vendiderit et tradiderit: iulianus ait aequius esse priorem te tueri, quia et si ipse titius fundum a te peteret, exceptione summoveretur et si ipse titius eum possideret, publiciana peteres.


Dig.21.3.3pr.

Hermogenianus 6 iuris epit.

Exceptio rei venditae et traditae non tantum ei cui res tradita est, sed successoribus etiam eius et emptori secundo, etsi res ei non fuerit tradita, proderit: interest enim emptoris primi secundo rem non evinci.


Dig.21.3.3.1

Hermogenianus 6 iuris epit.

Pari ratione venditoris etiam successoribus nocebit, sive in universum ius sive in eam dumtaxat rem successerint.



Ius RomanumJustinianThe Latin LibraryThe Classics Page