Liber Vicesimus
Dig.20.1.0. De pignoribus et hypothecis et qualiter ea contrahantur et de pactis eorum.
Dig.20.2.0. In quibus causis pignus vel hypotheca tacite contrahitur.
Dig.20.3.0. Quae res pignori vel hypothecae datae olbigari non possunt.
Dig.20.4.0. Qui potiores in pignore vel hypotheca habeantur et de his qui in priorum creditorum locum succedunt.
Dig.20.5.0. De distractione pignorum et hypothecarum.
Dig.20.6.0. Quibus modis pignus vel hypotheca solvitur.
Dig.20.1.0. De pignoribus et hypothecis et qualiter ea contrahantur et de pactis eorum.
Dig.20.1.1pr.
Papinianus 11 resp.
Conventio generalis in pignore dando bonorum vel postea quaesitorum recepta est: in speciem autem alienae rei collata conventione, si non fuit ei qui pignus dabat debita, postea debitori dominio quaesito difficilius creditori, qui non ignoravit alienum, utilis actio dabitur, sed facilior erit possidenti retentio.
Dig.20.1.1.1
Papinianus 11 resp.
Servo pignori dato peculium eius creditor citra conventionem specialiter super eo conceptam frustra distrahit, nec interest, quando servus domino peculium adquisierat.
Dig.20.1.1.2
Papinianus 11 resp.
Cum praedium pignori daretur, nominatim, ut fructus quoque pignori essent, convenit. eos consumptos bona fide emptor utili serviana restituere non cogetur: pignoris etenim causam nec usucapione peremi placuit, quoniam quaestio pignoris ab intentione dominii separatur: quod in fructibus dissimile est, qui numquam debitoris fuerunt.
Dig.20.1.1.3
Papinianus 11 resp.
Pacto placuit, ut ad diem usuris non solutis fructus hypothecarum usuris compensarentur fini legitimae usurae. quamvis exordio minores in stipulatum venerint, non esse tamen irritam conventionem placuit, cum ad diem minore faenore non soluto legitimae maiores usurae stipulanti recte promitti potuerunt.
Dig.20.1.1.4
Papinianus 11 resp.
Cum praedium uxor viro donasset idque praedium vir pignori dedisset, post divortium mulier possessionem praedii sui reciperavit et idem praedium ob debitum viri pignori dedit. in ea dumtaxat pecunia recte pignus a muliere contractum apparuit, quam offerre viro debuit meliore praedio facto, scilicet si maiores sumptus quam fructus fuissent, quos vir ex praedio percepit: etenim in ea quantitate proprium mulier negotium gessisse, non alienum suscepisse videtur.
Dig.20.1.2
Papinianus 3 resp.
Fideiussor, qui pignora vel hypothecas suscepit atque ita pecunias solvit, si mandati agat vel cum eo agatur, exemplo creditoris etiam culpam aestimari oportet. ceterum iudicio, quod de pignore dato proponitur, conveniri non potest.
Dig.20.1.3pr.
Papinianus 20 quaest.
Si superatus sit debitor, qui rem suam vindicabat, quod suam non probaret, aeque servanda erit creditori actio serviana probanti res in bonis eo tempore, quo pignus contrahebatur, illius fuisse. sed et si victus sit debitor vindicans hereditatem, iudex actionis servianae neglecta de hereditate dicta sententia pignoris causam inspicere debebit. atquin aliud in legatis et libertatibus dictum est, cum secundum eum, qui legitimam hereditatem vindicabat, sententia dicta est. sed creditor non bene legatariis per omnia comparatur, cum legata quidem aliter valere non possunt, quam si testamentum ratum esse constaret: enimvero fieri potest, ut et pignus recte sit acceptum nec tamen ab eo lis bene instituta.
Dig.20.1.3.1
Papinianus 20 quaest.
Per iniuriam victus apud iudicium rem quam petierat postea pignori obligavit: non plus habere creditor potest, quam habet qui pignus dedit. ergo summovebitur rei iudicatae exceptione, tametsi maxime nullam propriam qui vicit actionem exercere possit: non enim quid ille non habuit, sed quid in ea re quae pignori data est debitor habuerit, considerandum est.
Dig.20.1.4
Gaius l.S. de form. hypoth.
Contrahitur hypotheca per pactum conventum, cum quis paciscatur, ut res eius propter aliquam obligationem sint hypothecae nomine obligatae: nec ad rem pertinet, quibus fit verbis, sicuti est et in his obligationibus quae consensu contrahuntur. et ideo et sine scriptura si convenit ut hypotheca sit et probari poterit, res obligata erit de qua conveniunt. fiunt enim de his scripturae, ut quod actum est per eas facilius probari poterit: et sine his autem valet quod actum est, si habeat probationem: sicut et nuptiae sunt, licet testationes in scriptis habitae non sunt.
Dig.20.1.5pr.
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Res hypothecae dari posse sciendum est pro quacumque obligatione, sive mutua pecunia datur sive dos, sive emptio vel venditio contrahatur vel etiam locatio conductio vel mandatum, et sive pura est obligatio vel in diem vel sub condicione, et sive in praesenti contractu sive etiam praecedat: sed et futurae obligationis nomine dari possunt: sed et non solvendae omnis pecuniae causa, verum etiam de parte eius: et vel pro civili obligatione vel honoraria vel tantum naturali. sed et in condicionali obligatione non alias obligantur, nisi condicio exstiterit.
Dig.20.1.5.1
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Inter pignus autem et hypothecam tantum nominis sonus differt.
Dig.20.1.5.2
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Dare autem quis hypothecam potest sive pro sua obligatione sive pro aliena.
Dig.20.1.6
Ulpianus 73 ad ed.
Obligatione generali rerum, quas quis habuit habiturusve sit, ea non continebuntur, quae verisimile est quemquam specialiter obligaturum non fuisse. ut puta supellex, item vestis relinquenda est debitori, et ex mancipiis quae in eo usu habebit, ut certum sit eum pignori daturum non fuisse. proinde de ministeriis eius perquam ei necessariis vel quae ad affectionem eius pertineant.
Dig.20.1.7
Paulus 68 ad ed.
Vel quae in usum cottidianum habentur serviana non competit.
Dig.20.1.8
Ulpianus 73 ad ed.
Denique concubinam filios naturales alumnos constitit generali obligatione non contineri et si qua alia sunt huiusmodi ministeria.
Dig.20.1.9pr.
Gaius 9 ad ed. provinc.
Sed et quod ad eas res, quas eo tempore quo paciscebatur in bonis habuit, idem observari debet.
Dig.20.1.9.1
Gaius 9 ad ed. provinc.
Quod emptionem venditionemque recipit, etiam pignerationem recipere potest.
Dig.20.1.10
Ulpianus 73 ad ed.
Si debitor res suas duobus simul pignori obligaverit ita, ut utrique in solidum obligatae essent, singuli in solidum adversus extraneos serviana utentur: inter ipsos autem si quaestio moveatur, possidentis meliorem esse condicionem: dabitur enim possidenti haec exceptio: " si non convenit, ut eadem res mihi quoque pignori esset. si autem id actum fuerit, ut pro partibus res obligarentur, utilem actionem competere et inter ipsos et adversus extraneos, per quam dimidiam partis possessionem adprehendant singuli.
Dig.20.1.11pr.
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si is qui bona rei publicae iure administrat mutuam pecuniam pro ea accipiat, potest rem eius obligare.
Dig.20.1.11.1
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si antixrysis facta sit et in fundum aut in aedes aliquis inducatur, eo usque retinet possessionem pignoris loco, donec illi pecunia solvatur, cum in usuras fructus percipiat aut locando aut ipse percipiendo habitandoque: itaque si amiserit possessionem, solet in factum actione uti.
Dig.20.1.11.2
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Usus fructus an possit pignori hypothecaeve dari, quaesitum est, sive dominus proprietatis convenerit sive ille qui solum usum fructum habet. et scribit papinianus libro undecimo responsorum tuendum creditorem et si velit cum creditore proprietarius agere " non esse ei ius uti frui invito se", tali exceptione eum praetor tuebitur: " si non inter creditorem et eum ad quem usus fructus pertinet convenerit, ut usus fructus pignori sit": nam et cum emptorem usus fructus tuetur praetor, cur non et creditorem tuebitur? eadem ratione et debitori obicietur exceptio.
Dig.20.1.11.3
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Iura praediorum urbanorum pignori dari non possunt: igitur nec convenire possunt, ut hypothecae sint.
Dig.20.1.12
Paulus 68 ad ed.
Sed an viae itineris actus aquae ductus pignoris conventio locum habeat videndum esse pomponius ait, ut talis pactio fiat, ut, quamdiu pecunia soluta non sit, eis servitutibus creditor utatur ( scilicet si vicinum fundum habeat) et, si intra diem certum pecunia soluta non sit, vendere eas vicino liceat: quae sententia propter utilitatem contrahentium admittenda est.
Dig.20.1.13pr.
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Grege pignori obligato quae postea nascuntur tenentur: sed et si prioribus capitibus decedentibus totus grex fuerit renovatus, pignori tenebitur.
Dig.20.1.13.1
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Statuliber quoque dari hypothecae poterit, licet condicione exsistente evanescat pignus.
Dig.20.1.13.2
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Cum pignori rem pigneratam accipi posse placuerit, quatenus utraque pecunia debetur, pignus secundo creditori tenetur et tam exceptio quam actio utilis ei danda est: quod si dominus solverit pecuniam, pignus quoque peremitur. sed potest dubitari, numquid creditori nummorum solutorum nomine utilis actio danda sit an non: quid enim, si res soluta fuerit? et verum est, quod pomponius libro septimo ad edictum scribit, si quidem pecuniam debet is, cuius nomen pignori datum est, exacta ea creditorem secum pensaturum: si vero corpus is debuerit et solverit, pignoris loco futurum apud secundum creditorem.
Dig.20.1.13.3
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Et in superficiariis legitime consistere creditor potest adversus quemlibet possessorem, sive tantum pactum conventum de hypotheca intervenerit, sive etiam possessio tradita fuerit, deinde amissa sit.
Dig.20.1.13.4
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Etiamsi creditor iudicatum debitorem fecerit, hypotheca manet obligata, quia suas condiciones habet hypothecaria actio, id est si soluta est pecunia aut satisfactum est, quibus cessantibus tenet. et si cum defensore in personam egero, licet is mihi satisdederit et damnatus sit, aeque hypotheca manet obligata. multo magis ergo si in personam actum sit sive cum reo sive cum fideiussore sive cum utrisque pro parte, licet damnati sint, hypotheca manet obligata nec per hoc videtur satisfactum creditori, quod habet iudicati actionem.
Dig.20.1.13.5
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si sub condicione debiti nomine obligata sit hypotheca, dicendum est ante condicionem non recte agi, cum nihil interim debeatur: sed si sub condicione debiti condicio venerit, rursus agere poterit. sed si praesens sit debitum, hypotheca vero sub condicione, et agatur ante condicionem hypothecaria, verum quidem est pecuniam solutam non esse, sed auferri hypothecam iniquum est: ideoque arbitrio iudicis cautiones interponendae sunt " si condicio exstiterit nec pecunia solvatur, restitui hypothecam, si in rerum natura sit. "
Dig.20.1.13.6
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Propter usuras quoque si obligata sit hypotheca, usurae solvi debent: idem et in poena dicemus.
Dig.20.1.14pr.
Ulpianus 73 ad ed.
Quaesitum est, si nondum dies pensionis venit, an et medio tempore persequi pignora permittendum sit. et puto dandam pignoris persecutionem, quia interest mea: et ita celsus scribit.
Dig.20.1.14.1
Ulpianus 73 ad ed.
Ex quibus casibus naturalis obligatio consistit, pignus perseverare constitit.
Dig.20.1.15pr.
Gaius l.S. de form. hypoth.
Et quae nondum sunt, futura tamen sunt, hypothecae dari possunt, ut fructus pendentes, partus ancillae, fetus pecorum et ea quae nascuntur sint hypothecae obligata: idque servandum est, sive dominus fundi convenerit aut de usu fructu aut de his quae nascuntur sive is, qui usum fructum habet, sicut iulianus scribit.
Dig.20.1.15.1
Gaius l.S. de form. hypoth.
Quod dicitur creditorem probare debere, cum conveniebat, rem in bonis debitoris fuisse, ad eam conventionem pertinet, quae specialiter facta est, non ad illam, quae cottidie inseri solet cautionibus, ut specialiter rebus hypothecae nomine datis cetera etiam bona teneantur debitoris, quae nunc habet et quae postea adquisierit, perinde atque si specialiter hae res fuissent obligatae.
Dig.20.1.15.2
Gaius l.S. de form. hypoth.
Qui res suas iam obligaverint et alii secundo obligant creditori, ut effugiant periculum, quod solent pati qui saepius easdem res obligant, praedicere solent alii nulli rem obligatam esse quam forte lucio titio, ut in id quod excedit priorem obligationem res sit obligata, ut sit pignori hypothecaeve id quod pluris est: aut solidum, cum primo debito liberata res fuerit? de quo videndum est, utrum hoc ita se habeat, si et conveniat, an et si simpliciter convenerit de eo quod excedit ut sit hypothecae? et solida res inesse conventioni videtur, cum a primo creditore fuerit liberata, an adhuc pars? sed illud magis est, quod prius diximus.
Dig.20.1.16pr.
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si fundus hypothecae datus sit, deinde alluvione maior factus est, totus obligabitur.
Dig.20.1.16.1
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si nesciente domino res eius hypothecae data sit, deinde postea dominus ratum habuerit, dicendum est hoc ipsum, quod ratum habet, voluisse eum retro recurrere ratihabitionem ad illud tempus, quo convenit. voluntas autem fere eorum demum servabitur, qui et pignori dare possunt.
Dig.20.1.16.2
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si res hypothecae data postea mutata fuerit, aeque hypothecaria actio competit, veluti de domo data hypothecae et horto facta: item si de loco convenit et domus facta sit: item de loco dato, deinde vineis in eo positis.
Dig.20.1.16.3
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
In vindicatione pignoris quaeritur, an rem, de qua actum est, possideat is cum quo actum est. nam si non possideat nec dolo fecerit quo minus possideat, absolvi debet: si vero possideat et aut pecuniam solvat aut rem restituat, aeque absolvendus est: si vero neutrum horum faciat, condemnatio sequetur. sed si velit restituere nec possit ( forte quod res abest et longe est vel in provinciis), solet cautionibus res explicari: nam si caveret se restituturum, absolvitur. sin vero dolo quidem desiit possidere, summa autem ope nisus non possit rem ipsam restituere, tanti condemnabitur, quanti actor in litem iuraverit, sicut in ceteris in rem actionibus: nam si tanti condemnatus esset, quantum deberetur, quid proderat in rem actio, cum et in personam agendo idem consequeretur?
Dig.20.1.16.4
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Interdum etiam de fructibus arbitrari debet iudex, ut, ex quo lis inchoata sit, ex eo tempore etiam fructibus condemnet. quid enim si minoris sit praedium, quam debetur? nam de antecedentibus fructibus nihil potest pronuntiare, nisi exstent et res non sufficit.
Dig.20.1.16.5
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Creditor hypothecam sibi per sententiam adiudicatam quemadmodum habiturus sit, quaeritur: nam dominium eius vidcicare non potest. sed hypothecaria agere potest, et si exceptio obicietur a possessore rei iudicatae, replicet: " si secundum me iudicatum non est".
Dig.20.1.16.6
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si pluris condemnatus sit debitor non restituendo pignus, quam computatio sortis et usurarum faciebat, an, si tantum solverit, quantum debebat, exoneretur hypotheca? quod ego quantum quidem ad suptilitatem legis et auctoritatem sententiae non probo: semel enim causa transire videtur ad condemnationem et inde pecunia deberi: sed humanius est non amplius eum, quam quod re vera debet, dando hypothecam liberare.
Dig.20.1.16.7
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Aliena res utiliter potest obligari sub condicione, si debitoris facta fuerit.
Dig.20.1.16.8
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si duo pariter de hypotheca paciscantur, in quantum quisque obligatam hypothecam habeat, utrum pro quantitate debiti an pro partibus dimidiis, quaeritur. et magis est, ut pro quantitate debiti pignus habeant obligatum. sed uterque, si cum possessore agat, quemadmodum? utrum de parte quisque an de toto, quasi utrique in solidum res obligata sit? quod erit dicendum, si eodem die pignus utrique datum est separatim: sed si simul illi et illi, si hoc actum est, uterque recte in solidum aget, si minus, unusquisque pro parte.
Dig.20.1.16.9
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Potest ita fieri pignoris datio hypothecaeve, ut, si intra certum tempus non sit soluta pecunia, iure emptoris possideat rem iusto pretio tunc aestimandam: hoc enim casu videtur quodammodo condicionalis esse venditio. et ita divus severus et antoninus rescripserunt.
Dig.20.1.17
Ulpianus 15 ad ed.
Pignoris persecutio in rem parit actionem creditori.
Dig.20.1.18
Paulus 19 ad ed.
Si ab eo, qui publiciana uti potuit quia dominium non habuit, pignori accepi, sic tuetur me per servianam praetor, quemadmodum debitorem per publicianam.
Dig.20.1.19
Ulpianus 21 ad ed.
Qui pignori plures res accepit, non cogitur unam liberare nisi accepto universo quantum debetur.
Dig.20.1.20
Ulpianus 63 ad ed.
Cum convenit, ut is, qui ad refectionem aedificii credidit, de pensionibus iure pignoris ipse creditum recipiat, etiam actiones utiles adversus inquilinos accipiet cautionis exemplo, quam debitor creditori pignori dedit.
Dig.20.1.21pr.
Ulpianus 73 ad ed.
Si inter colonum et procuratorem meum convenerit de pignore vel ratam habente me conventionem vel mandante, quasi inter me et colonum meum convenisse videatur.
Dig.20.1.21.1
Ulpianus 73 ad ed.
Si debitor servum, quem a non domino bona fide emerat et pigneravit, teneat, servianae locus est et, si adversus eum agat creditor, doli replicatione exceptionem elidet: et ita iulianus ait, et habet rationem.
Dig.20.1.21.2
Ulpianus 73 ad ed.
Quidquid pignori commodi sive incommodi fortuito accessit, id ad debitorem pertinet.
Dig.20.1.21.3
Ulpianus 73 ad ed.
Si res pignerata non restituatur, lis adversus possessorem erit aestimanda, sed utique aliter adversus ipsum debitorem, aliter adversus quemvis possessorem: nam adversus debitorem non pluris quam quanti debet, quia non pluris interest, adversus ceteros possessores etiam pluris, et quod amplius debito consecutus creditor fuerit, restituere debet debitori pigneraticia actione.
Dig.20.1.22
Modestinus 7 diff.
Si titio, qui rem meam ignorante me creditori suo pignori obligaverit, heres exstitero, ex postfacto pignus directo quidem non convalescit, sed utilis pigneraticia dabitur creditori.
Dig.20.1.23pr.
Modestinus 3 reg.
Creditor praedia sibi obligata ex causa pignoris locare recte poterit.
Dig.20.1.23.1
Modestinus 3 reg.
Pignoris obligatio etiam inter absentes recte ex contractu obligatur.
Dig.20.1.24
Modestinus 5 reg.
In quorum finibus emere quis prohibetur, pignus accipere non prohibetur.
Dig.20.1.25
Modestinus 8 reg.
Cum vitiose vel inutiliter contractus pignoris intercedat, retentioni locus non est, nec si bona creditoris ad fiscum pertineant.
Dig.20.1.26pr.
Modestinus 4 resp.
Fideiussor impetravit a potestate, ut et ante quam solveret pignora ipse possideat quasi satisfacturus creditoribus, nec satisfecit: modo heres debitoris paratus est solvere creditoribus: quaero, an pignora fideiussor restituere cogendus sit. modestinus respondit cogendum esse.
Dig.20.1.26.1
Modestinus 4 resp.
Pater seio emancipato filio facile persuasit, ut, quia mutuam quantitatem acciperet a septicio creditore, chirographum perscriberet sua manu filius eius, quod ipse impeditus esset scribere, sub commemoratione domus ad filium pertinentis pignori dandae: quaerebatur, an seius inter cetera bona etiam hanc domum iure optimo possidere possit, cum patris se hereditate abstinuerit, nec metuiri ex hoc solo, quod mandante patre manu sua perscripsit instrumentum chirographi, cum neque consensum suum accomodaverat patri aut signo suo aut alia scriptura. modestinus respondit: cum sua manu pignori domum suam futuram seius scripserat, consensum ei obligationi dedisse manifestum est.
Dig.20.1.26.2
Modestinus 4 resp.
Lucius titius praedia et mancipia quae in praediis erant obligavit: heres eius praediis inter se divisis illis mancipiis defunctis alia substituerunt: creditor postea praedia cum mancipiis distraxit. quaeritur, an ipsa mancipia, quae sunt modo in praediis constituta, hoc est in hypothecis, emptor vindicare recte possit. modestinus respondit, si neque pignerata sunt ipsa mancipia neque ex pigneratis ancillis nata, minime creditoribus obligata esse.
Dig.20.1.27
Marcellus 5 dig.
Servum, quem quis pignori dederat, ex levissima offensa vinxit, mox solvit, et quia debito non satisfaciebat, creditor minoris servum vendidit: an aliqua actio creditori in debitorem constituenda sit, quia crediti ipsius actio non sufficit ad id quod deest persequendum? quid si eum interfecisset aut eluscasset? ubi quidem interfecisset, ad exhibendum tenetur: ubi autem eluscasset, quasi damni iniuriae dabimus actionem ad quantum interest, quod debilitando aut vinciendo persecutionem pignoris exinanierit. fingamus nullam crediti nomine actionem esse, quia forte causa ceciderat: non existimo indignam rem animadversione et auxilio praetoris. ulpianus notat: si, ut creditori noceret, vinxit, tenebitur, si merentem, non tenebitur.
Dig.20.1.28
Paulus 3 quaest.
Si legati condicionalis relicti filio familias pater ab herede rem propriam eius pignori accepit et mortuo patre vel emancipato filio condicio legati exstiterit, incipit filio legatum deberi et neque pater potest pignus vindicare neque filius, qui nunc habere coepisset actionem nec ex praecedente tempore potest quicquam iuris habere in pignore, sicut in fideiussore dicitur.
Dig.20.1.29pr.
Paulus 5 resp.
Paulus respondit generalem quidem conventionem sufficere ad obligationem pignorum: sed ea, quae ex bonis defuncti non fuerunt, sed postea ab herede eius ex alia causa adquisita sunt, vindicari non posse a creditore testatoris.
Dig.20.1.29.1
Paulus 5 resp.
Si mancipia in causam pignoris ceciderunt, ea quoque, quae ex his nata sunt, eodem iure habenda sunt. quod tamen diximus etiam adgnata teneri, sive specialiter de his convenerit sive non, ita procedit, si dominium eorum ad eum pervenit qui obligavit vel heredem eius: ceterum si apud alium dominum pepererint, non erunt obligata.
Dig.20.1.29.2
Paulus 5 resp.
Domus pignori data exusta est eamque aream emit lucius titius et exstruxit: quaesitum est de iure pignoris. paulus respondit pignoris persecutionem perseverare et ideo ius soli superficiem secutam videri, id est cum iure pignoris: sed bona fide possessores non aliter cogendos creditoribus aedificium restituere, quam sumptus in exstructione erogatos, quatenus pretiosior res facta est, reciperent.
Dig.20.1.29.3
Paulus 5 resp.
Si sciente et consentiente domino servus, ut omnia bona domini pignori obligata essent, convenit, ipsum quoque qui cavit obligatum esse pignoris iure.
Dig.20.1.30
Paulus 6 resp.
Periculum pignorum nominis venditi ad emptorem pertinere, si tamen probetur eas res obligatas fuisse.
Dig.20.1.31pr.
Scaevola 1 resp.
Lex vectigali fundo dicta erat, ut, si post certum temporis vectigal solutum non esset, is fundus ad dominum redeat: postea is fundus a possessore pignori datus est: quaesitum est, an recte pignori datus est. respondit, si pecunia intercessit, pignus esse.
Dig.20.1.31.1
Scaevola 1 resp.
Item quaesiit, si, cum in exsolutione vectigalis tam debitor quam creditor cessassent et propterea pronuntiatum esset fundum secundum legem domini esse, cuius potior causa esset. respondit, si ut proponeretur vectigali non soluto iure suo dominus usus esset, etiam pignoris ius evanuisse.
Dig.20.1.32
Scaevola 5 resp.
Debitor pactus est, ut quaecumque in praedia pignori data inducta invecta importata ibi nata paratave essent, pignori essent: eorum praediorum pars sine colonis fuit eaque actori suo colenda debitor ita tradidit adsignatis et servis culturae necessariis: quaeritur, an et stichus vilicus et ceteri servi ad culturam missi et stichi vicarii obligati essent. respondit eos dumtaxat, qui hoc animo a domino inducti essent, ut ibi perpetuo essent, non temporis causa accomodarentur, obligatos.
Dig.20.1.33
Tryphonus 8 disp.
Is qui promisit tibi aut titio solutum quidem titio repetere non potest, sed pignus ei datum et ante solutionem recipit.
Dig.20.1.34pr.
Scaevola 27 dig.
Cum tabernam debitor creditori pignori dederit, quaesitum est, utrum eo facto nihil egerit an tabernae appellatione merces, quae in ea erant, obligasse videatur? et si eas merces per tempora distraxerit et alias comparaverit easque in eam tabernam intulerit et decesserit, an omnia quae ibi deprehenduntur creditor hypothecaria actione petere possit, cum et mercium species mutatae sint et res aliae illatae? respondit: ea, quae mortis tempore debitoris in taberna inventa sunt, pignori obligata esse videntur.
Dig.20.1.34.1
Scaevola 27 dig.
Idem quaesiit, cum epistula talis emissa sit: " daneisamenos para sou dynaria pentakosia parekalesa se my bebaiwtyn all' hupovykyn par' emou labein: oidas gar akribws, hoti kai hy taberna kai ohi douloi mou oudeni katexontai y soi kai hws eusxymoni anvrwpw episteusas": an pignus contractum sit an vero ea epistula nullius momenti sit, cum sine die et consule sit. respondit, cum convenisse de pignoribus videtur, non idcirco obligationem pignorum cessare, quod dies et consules additi vel tabulae signatae non sint.
Dig.20.1.34.2
Scaevola 27 dig.
Creditor pignori accepit a debitore quidquid in bonis habet habiturusve esset: quaesitum est, an corpora pecuniae, quam idem debitor ab alio mutuam accepit, cum in bonis eius facta sint, obligata creditori pignoris esse coeperint. respondit coepisse.
Dig.20.1.35
Labeo 1 pith. a paulo epit.
Si insula, quam tibi ex pacto convento licuit vendere, combusta est, deinde a debitore suo restituta, idem in nova insula iuris habes.
Dig.20.2.0. In quibus causis pignus vel hypotheca tacite contrahitur.
Dig.20.2.1
Papinianus 10 resp.
Senatus consulto quod sub marco imperatore factum est pignus insulae creditori datum, qui pecuniam ob restitutionem aedificii exstruendi mutuam dedit, ad eum quoque pertinebit, qui redemptori domino mandante nummos ministravit.
Dig.20.2.2
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Pomponius libro quadragesimo variarum lectionum scribit: non solum pro pensionibus, sed et si deteriorem habitationem fecerit culpa sua inquilinus, quo nomine ex locato cum eo erit actio, invecta et illata pignori erunt obligata.
Dig.20.2.3
Ulpianus 73 ad ed.
Si horreum fuit conductum vel devorsorium vel area, tacitam conventionem de invectis illatis etiam in his locum habere putat neratius: quod verius est.
Dig.20.2.4pr.
Nerva 1 membr.
Eo iure utimur, ut quae in praedia urbana inducta illata sunt pignori esse credantur, quasi id tacite convenerit: in rusticis praediis contra observatur.
Dig.20.2.4.1
Nerva 1 membr.
Stabula quae non sunt in continentibus aedificiis quorum praediorum ea numero habenda sint, dubitari potest. et quidem urbanorum sine dubio non sunt, cum a ceteris aedificiis separata sint: quod ad causam tamen talis taciti pignoris pertinet, non multum ab urbanis praediis differunt.
Dig.20.2.5pr.
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Pomponius libro tertio decimo variarum lectionum scribit, si gratuitam habitationem conductor mihi praestiterit, invecta a me domino insulae pignori non esse.
Dig.20.2.5.1
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Item: illud, inquit, videndum est voluntate domini induci pignus ita posse, ut in partem debiti sit obligatum.
Dig.20.2.5.2
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si quis fideiubeat, cum res illius a debitore pro quo fideiussit pignori data sit, bellissime intellegitur hoc ipso, quod fideiubeat, quodammodo mandare res suas esse obligatas. sane si postea sint eius res hypothecae datae, non erunt obligatae.
Dig.20.2.6
Ulpianus 73 ad ed.
Licet in praediis urbanis tacite solet conventum accipi, ut perinde teneantur invecta et illata, ac si specialiter convenisset, certe libertati huiusmodi pignus non officit idque et pomponius probat: ait enim manumissioni non officere ob habitationem obligatum.
Dig.20.2.7pr.
Pomponius 13 ex var. lect.
In praediis rusticis fructus qui ibi nascuntur tacite intelleguntur pignori esse domino fundi locati, etiamsi nominatim id non convenerit.
Dig.20.2.7.1
Pomponius 13 ex var. lect.
Videndum est, ne non omnia illata vel inducta, sed ea sola, quae, ut ibi sint, illata fuerint, pignori sint: quod magis est.
Dig.20.2.8
Paulus 2 sent.
Cum debitor gratuita pecunia utatur, potest creditor de fructibus rei sibi pigneratae ad modum legitimum usuras retinere.
Dig.20.2.9
Paulus l.S. de off. praef. vig.
Est differentia obligatorum propter pensionem et eorum, quae ex conventione manifestari pignoris nomine tenentur, quod manumittere mancipia obligata pignori non possumus, inhabitantes autem manumittimus, scilicet antequam pensionis nomine percludamur: tunc enim pignoris nomine retenta mancipia non liberabimus: et derisus nerva iuris consultus, qui per fenestram monstraverat servos detentos ob pensionem liberari posse.
Dig.20.2.10
Scaevola 6 dig.
Tutoris heres cum herede pupilli transactione facta, cum ex ea maiorem partem solvisset, in residuam quantitatem pignus obligavit: quaesitum est, an in veterem contractum iure res obligata esset. respondit secundum ea quae proponerentur obligatam esse.
Dig.20.3.0. Quae res pignori vel hypothecae datae olbigari non possunt.
Dig.20.3.1pr.
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Pupillus sine tutoris auctoritate hypothecam dare non potest.
Dig.20.3.1.1
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si filius familias pro alio rem peculiarem obligaverit vel servus, dicendum est eam non teneri, licet liberam peculii sui administrationem habeant: sicut nec donare eis conceditur: non enim usquequaque habent liberam administrationem. facti tamen est quaestio, si quaeratur, quousque eis permissum videatur peculium administrare.
Dig.20.3.1.2
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Eam rem, quam quis emere non potest, quia commercium eius non est, iure pignoris accipere non potest, ut divus pius claudio saturnino rescripsit. quid ergo, si praedium quis litigiosum pignori acceperit, an exceptione summovendus sit? et octavenus putabat etiam in pignoribus locum habere exceptionem: quod ait scaevola libro tertio variarum quaestionum procedere, ut in rebus mobilibus exceptio locum habeat.
Dig.20.3.2
Gaius l.S. de form. hypoth.
Si alius pro muliere quae intercessit dederit hypothecam, aut pro filio familias cui contra senatus consultum creditum est, an his succurritur, quaeritur. et in eo quidem, qui pro muliere obligavit rem suam, facilius dicetur succurri ei, sicuti fideiussori huius mulieris eadem datur exceptio. sed et in eo, qui pro filio familias rem obligavit, eadem dicenda erunt, quae tractantur et in fideiussore eius.
Dig.20.3.3
Paulus 3 quaest.
Aristo neratio prisco scripsit: etiamsi ita contractum sit, ut antecedens dimitteretur, non aliter in ius pignoris succedet, nisi convenerit, ut sibi eadem res esset obligata: neque enim in ius primi succedere debet, qui ipse nihil convenit de pignore: quo casu emptoris causa melior efficietur. denique si antiquior creditor de pignore vendendo cum debitore pactum interposuit, posterior autem creditor de distrahendo omisit non per oblivionem, sed cum hoc ageretur, ne posset vendere, videamus, an dici possit huc usque transire ad eum ius prioris, ut distrahere pignus huic liceat. quod admittendum existimo: saepe enim quod quis ex sua persona non habet, hoc per extraneum habere potest.
Dig.20.3.4
Paulus 5 resp.
Titius cum mutuam pecuniam accipere vellet a maevio, cavit ei et quasdam res hypothecae nomine dare destinavit: deinde postquam quasdam ex his rebus vendidisset, accepit pecuniam: quaesitum est, an et prius res venditae creditori tenerentur. respondit, cum in potestate fuerit debitoris post cautionem interpositam pecuniam non accipere, eo tempore pignoris obligationem contractam videri, quo pecunia numerata est, et ideo inspiciendum, quas res in bonis debitor numeratae pecuniae tempore habuerit.
Dig.20.3.5
Paulus 5 sent.
Creditor, qui sciens filium familias a parente pignori accepit, relegatur.
Dig.20.4.0. Qui potiores in pignore vel hypotheca habeantur et de his qui in priorum creditorum locum succedunt.
Dig.20.4.1pr.
Papinianus 8 quaest.
Qui dotem pro muliere promisit, pignus sive hypothecam de restituenda sibi dote accepit: subsecuta deinde pro parte numeratione maritus eandem rem pignori alii dedit: mox residuae quantitatis numeratio impleta est: quaerebatur de pignore. cum ex causa promissionis ad universae quantitatis exsolutionem qui dotem promisit compellitur, non utique solutionem observanda sunt tempora, sed dies contractae obligationis. nec probe dici in potestate eius esse, ne pecuniam residuam redderet, ut minus dotata mulier esse videatur.
Dig.20.4.1.1
Papinianus 8 quaest.
Alia causa est eius, qui pignus accepit ad eam summam, quam intra diem certum numerasset, ac forte prius, quam numeraret, alii res pignori data est.
Dig.20.4.2
Papinianus 3 resp.
Qui generaliter bona debitoris pignori accepit eo potior est, cui postea praedium ex his bonis datur, quamvis ex ceteris pecuniam suam redigere possit. quod si ea conventio prioris fuit, ut ita demum cetera bona pignori haberentur, si pecunia de his, quae generaliter accepit, servari non potuisset, deficiente secunda conventione secundus creditor in pignore postea dato non tam potior quam solus invenietur.
Dig.20.4.3pr.
Papinianus 11 resp.
Creditor acceptis pignoribus ( quae secunda conventione secundus creditor accepit) novatione postea facta pignora prioribus addidit. superioris temporis ordinem manere primo creditori placuit tamquam in suum locum succedenti.
Dig.20.4.3.1
Papinianus 11 resp.
Cum ex causa mandati praedium titio, cui negotium fuerat gestum, deberetur, priusquam ei possessio traderetur, id pignori dedit: post traditam possessionem idem praedium alii denuo pignori dedit. prioris causam esse potiorem apparuit, si non creditor secundus pretium ei qui negotium gesserat solvisset: verum in ea quantitate, quam solvisset eiusque usuris potiorem fore constaret, nisi forte prior ei pecuniam offerat: quod si debitor aliunde pecuniam solvisset, priorem praeferendum.
Dig.20.4.3.2
Papinianus 11 resp.
Post divisionem regionibus factam inter fratres convenit, ut, si frater agri portionem pro indiviso pignori datam a creditore suo non liberasset, ex divisione quaesitae partis partem dimidiam alter distraheret. pignus intellegi contractum existimavi, sed priorem secundo non esse potiorem, quoniam secundum pignus ad eam partem directum videbatur, quam ultra partem suam frater non consentiente socio non potuit obligare.
Dig.20.4.4
Pomponius 35 ad sab.
Si debitor, antequam a priore creditore pignus liberaret, idem illud ob pecuniam creditam alii pignori dedisset et, antequam utrique creditori solveret debitum, rem aliam priori creditori vendiderat creditumque pensaverit cum pretio rei venditae, dicendum est perinde haberi debere, ac si priori creditori pecunia soluta esset: nec enim interesse, solverit an pensaverit: et ideo posterioris creditoris causa est potior.
Dig.20.4.5
Ulpianus 3 disp.
Interdum posterior potior est priori, ut puta si in rem istam conservandam impensum est quod sequens credidit: veluti si navis fuit obligata et ad armandam eam vel reficiendam ego credidero:
Dig.20.4.6pr.
Ulpianus 73 ad ed.
Huius enim pecunia salvam fecit totius pignoris causam. quod poterit quis admittere et si in cibaria nautarum fuerit creditum, sine quibus navis salva pervenire non poterat.
Dig.20.4.6.1
Ulpianus 73 ad ed.
Item si quis in merces sibi obligatas crediderit, vel ut salvae fiant vel ut naulum exsolvatur, potentior erit, licet posterior sit: nam et ipsum naulum potentius est.
Dig.20.4.6.2
Ulpianus 73 ad ed.
Tantundem dicetur, et si merces horreorum vel areae vel vecturae iumentorum debetur: nam et hic potentior erit.
Dig.20.4.7pr.
Ulpianus 3 disp.
Idemque est, si ex nummis pupilli fuerit res comparata. quare si duorum pupillorum nummis fuerit res comparata, ambo in pignus concurrent pro his portionibus, quae in pretium rei fuerint expensae. quod si res non in totum ex nummis cuiusdam comparata est, erit concursus utriusque creditoris, id est et antiquioris et eius cuius nummis comparata est.
Dig.20.4.7.1
Ulpianus 3 disp.
Si tibi quae habiturus sum obligaverim et titio specialiter fundum, si in dominium meum pervenerit, mox dominium eius adquisiero, putat Marcellus concurrere utrumque creditorem et in pignore: non enim multum facit, quod de suo nummos debitor dederit, quippe cum res ex nummis pigneratis empta non sit pignerata ob hoc solum, quod pecunia pignerata erat.
Dig.20.4.8
Ulpianus 7 disp.
Si pignus specialiter res publica acceperit, dicendum est praeferri eam fisco debere, si postea fisco debitor obligatus est, quia et privati praeferuntur.
Dig.20.4.9pr.
Africanus 8 quaest.
Qui balneum ex calendis proximis conduxerat, pactus erat, ut homo eros pignori locatori esset, donec mercedes solverentur: idem ante calendas iulias eundem erotem alii ob pecuniam creditam pignori dedit. consultus, an adversus hunc creditorem petentem erotem locatorem praetor tueri deberet, respondit debere: licet enim eo tempore homo pignori datus esset, quo nondum quicquam pro conductione deberetur, quoniam tamen iam tunc in ea causa eros esse coepisset, ut invito locatore ius pignoris in eo solvi non posset, potiorem eius causam habendam.
Dig.20.4.9.1
Africanus 8 quaest.
Amplius etiam sub condicione creditorem tuendum putabat adversus eum, cui postea quicquam deberi coeperit, si modo non ea condicio sit, quae invito debitore impleri non possit.
Dig.20.4.9.2
Africanus 8 quaest.
Sed et si heres ob ea legata, quae sub condicione data erant, de pignore rei suae convenisset et postea eadem ipsa pignora ob pecuniam creditam pignori dedit ac post condicio legatorum exstitit, hic quoque tuendum eum, cui prius pignus datum esset, existimavit.
Dig.20.4.9.3
Africanus 8 quaest.
Titia praedium alienum titio pignori dedit, post maevio: deinde domina eius pignoris facta marito suo in dotem aestimatum dedit. si titio soluta sit pecunia, non ideo magis maevii pignus convalescere placebat. tunc enim priore dimisso sequentis confirmatur pignus, cum res in bonis debitoris inveniatur: in proposito autem maritus emptoris loco est: atque ideo, quia neque tunc cum maevio obligaretur neque cum titio solveretur in bonis mulieris fuerit, nullum tempus inveniri quo pignus maevii convalescere possit. haec tamen ita, si bona fide in dotem aestimatum praedium maritus accepit, id est si ignoravit maevio obligatum esse.
Dig.20.4.10
Ulpianus 1 resp.
Si et iure iudicatum et pignus in causa iudicati ex auctoritate eius qui iubere potuit captum est, privilegiis temporis fore potiorem heredem eius, in cuius persona pignus constitutum est.
Dig.20.4.11pr.
Gaius l.S. de form. hypoth.
Potior est in pignore, qui prius credidit pecuniam et accepit hypothecam, quamvis cum alio ante convenerat, ut, si ab eo pecuniam acceperit, sit res obligata, licet ab hoc postea accepit: poterat enim, licet ante convenit, non accipere ab eo pecuniam.
Dig.20.4.11.1
Gaius l.S. de form. hypoth.
Videamus, an idem dicendum sit, si sub condicione stipulatione facta hypotheca data sit, qua pendente alius credidit pure et accepit eandem hypothecam, tunc deinde prioris stipulationis exsistat condicio, ut potior sit qui postea credidisset. sed vereor, num hic aliud sit dicendum: cum enim semel condicio exstitit, perinde habetur, ac si illo tempore, quo stipulatio interposita est, sine condicione facta esset. quod et melius est.
Dig.20.4.11.2
Gaius l.S. de form. hypoth.
Si colonus convenit, ut inducta in fundum illata ibi nata pignori essent, et antequam inducat, alii rem hypothecae nomine obligaverit, tunc deinde eam in fundum induxerit, potior erit, qui specialiter pure accepit, quia non ex conventione priori obligatur, sed ex eo quod inducta res est, quod posterius factum est.
Dig.20.4.11.3
Gaius l.S. de form. hypoth.
Si de futura re convenerit, ut hypothecae sit, sicuti est de partu, hoc quaeritur, an ancilla conventionis tempore in bonis fuit debitoris: et in fructibus, si convenit ut sint pignori, aeque quaeritur, an fundus vel ius utendi fruendi conventionis tempore fuerit debitoris.
Dig.20.4.11.4
Gaius l.S. de form. hypoth.
Si paratus est posterior creditor priori creditori solvere quod ei debetur, videndum est, an competat ei hypothecaria actio nolente priore creditore pecuniam accipere. et dicimus priori creditori inutilem esse actionem, cum per eum fiat, ne ei pecunia solvatur.
Dig.20.4.12pr.
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Creditor qui prior hypothecam accepit sive possideat eam et alius vindicet hypothecaria actione, exceptio priori utilis est " si non mihi ante pignori hypothecaeve nomine sit res obligata": sive alio possidente prior creditor vindicet hypothecaria actione et ille excipiat " si non convenit, ut sibi res sit obligata", hic in modum supra relatum replicabit. sed si cum alio possessore creditor secundus agat, recte aget et adiudicari ei poterit hypotheca, ut tamen prior cum eo agendo auferat ei rem.
Dig.20.4.12.1
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si quoniam non restituebat rem pigneratam possessor condemnatus ex praefatis modis litis aestimationem exsolverit, an perinde secundo creditori teneatur, ac si soluta sit pecunia priori creditori, quaeritur. et recte puto hoc admittendum esse.
Dig.20.4.12.2
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si primus, qui sine hypotheca credidit, post secundum, qui utrumque fecit, ipse hypothecam accepit, sine dubio posterior in hypotheca est: unde si in diem de hypotheca convenit, dubium non est, quin potior sit, licet ante diem cum alio creditore pure de eadem re convenit.
Dig.20.4.12.3
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si idem bis, id est ante secundum et post eum crediderit, in priore pecunia potior est secundo, in posteriore tertius est.
Dig.20.4.12.4
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si tecum de hypotheca paciscatur debitor, deinde idem cum alio tua voluntate, secundus potior erit: pecunia autem soluta secundo an rursus teneatur tibi, recte quaeritur. erit autem facti quaestio agitanda, quid inter eos actum sit, utrum, ut discedatur ab hypotheca in totum, prior concessit creditor alii obligari hypothecam, an ut ordo servetur et prior creditor secundo loco constituatur.
Dig.20.4.12.5
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Papinianus libro undecimo respondit, si prior creditor postea novatione facta eadem pignora cum aliis accepit, in suum locum eum succedere: sed si secundus non offerat pecuniam, posse priorem vendere, ut primam tantum pecuniam expensam ferat, non etiam quam postea credidit, et quod superfluum ex anteriore credito accepit, hoc secundo restituat.
Dig.20.4.12.6
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Sciendum est secundo creditori rem teneri etiam invito debitore tam in suum debitum quam in primi creditoris et in usuras suas et quas primo creditori solvit: sed tamen usurarum, quas creditori primo solvit, usuras non consequetur: non enim negotium alterius gessit, sed magis suum. et ita papinianus libro tertio responsorum scripsit, et verum est.
Dig.20.4.12.7
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si simpliciter convenisset secundus creditor de hypotheca, ab omni possessore eam auferre poterit praeter priorem creditorem et qui ab eo emit.
Dig.20.4.12.8
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
A titio mutuatus pactus est cum illo, ut ei praedium suum pignori hypothecaeve esset: deinde mutuatus est pecuniam a maevio et pactus est cum eo, ut, si titio desierit praedium teneri, ei teneatur: tertius deinde aliquis dat mutuam pecuniam tibi, ut titio solveres, et paciscitur tecum, ut idem praedium ei pignori hypothecaeve sit et locum eius subeat: num hic medius tertio potior est, qui pactus est, ut titio soluta pecunia impleatur condicio, et tertius de sua neglegentia queri debeat? sed tamen et hic tertius creditor secundo praeferendus est.
Dig.20.4.12.9
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si tertius creditor pignora sua distrahi permittit ad hoc, ut priori pecunia soluta in aliud pignus priori succedat, successurum eum papinianus libro undecimo responsorum scripsit. et omnino secundus creditor nihil aliud iuris habet, nisi ut solvat priori et loco eius succedat.
Dig.20.4.12.10
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si priori hypotheca obligata sit, nihil vero de venditione convenerit, posterior vero de hypotheca vendenda convenerit, verius est priorem potiorem esse: nam et in pignore placet, si prior convenerit de pignore, licet posteriori res tradatur, adhuc potiorem esse priorem.
Dig.20.4.13
Paulus 5 ad plaut.
Insulam tibi vendidi et dixi prioris anni pensionem mihi, sequentium tibi accessuram pignorumque ab inquilino datorum ius utrumque secuturum. nerva proculus, nisi ad utramque pensionem pignora sufficerent, ius omnium pignorum primum ad me pertinere, quia nihil aperte dictum esset, an communiter ex omnibus pignoribus summa pro rata servetur: si quid superesset, ad te. paulus: facti quaestio est, sed verisimile est id actum, ut primam quamque pensionem pignorum causa sequatur.
Dig.20.4.14
Paulus 14 ad plaut.
Si non dominus duobus eandem rem diversis temporibus pigneraverit, prior potior est, quamvis, si a diversis non dominis pignus accipiamus, possessor melior sit.
Dig.20.4.15
Paulus 68 ad ed.
Etiam superficies in alieno solo posita pignori dari potest, ita tamen, ut prior causa sit domini soli, si non solvatur ei solarium.
Dig.20.4.16
Paulus 3 quaest.
Claudius felix eundem fundum tribus obligaverat, eutychianae primum, deinde turboni, tertio loco alii creditori: cum eutychiana de iure suo doceret, superata apud iudicem a tertio creditore non provocaverat: turbo apud alium iudicem victus appellaverat: quaerebatur, utrum tertius creditor etiam turbonem superare deberet, qui primam creditricem, an ea remota turbo tertium excluderet. plane cum tertius creditor primum de sua pecunia dimisit, in locum eius substituitur in ea quantitate, quam superiori exsolvit: fuerunt igitur qui dicerent hic quoque tertium creditorem potiorem esse debere. mihi nequaquam hoc iustum esse videbatur. pone primam creditricem iudicio convenisse tertium creditorem et exceptione aliove quo modo a tertio superatam: numquid adversus turbonem, qui secundo loco crediderat, tertius creditor, qui primam vicit, exceptione rei iudicatae uti potest? aut contra si post primum iudicium, in quo prima creditrix superata est a tertio creditore, secundus creditor tertium optinuerit, poterit uti exceptione rei iudicatae adversus primam creditricem? nullo modo, ut opinor. igitur nec tertius creditor successit in eius locum quem exclusit, nec inter alios res iudicata alii prodesse aut nocere solet, sed sine praeiudicio prioris sententiae totum ius alii creditori integrum relinquitur.
Dig.20.4.17
Paulus 6 resp.
Eum qui a debitore suo praedium obligatum comparavit, eatenus tuendum, quatenus ad priorem creditorem ex pretio pecunia pervenit.
Dig.20.4.18
Scaevola 1 resp.
Lucius titius pecuniam mutuam dedit sub usuris acceptis pignoribus, eidemque debitori maevius sub isdem pignoribus pecuniam dedit: quaero, an titius non tantum sortis et earum usurarum nomine, quae accesserunt antequam maevius crederet, sed etiam earum, quae postea accesserunt, potior esset. respondit lucium titium in omne quod ei debetur potiorem esse.
Dig.20.4.19
Scaevola 5 resp.
Mulier in dotem dedit marito praedium pignori obligatum et testamento maritum et liberos ex eo natos, item ex alio heredes instituit: creditor cum posset heredes convenire idoneos, ad fundum venit: quaero, an, si ei iustus possessor offerat, compellendus sit ius nominis cedere. respondi posse videri non iniustum postulare.
Dig.20.4.20
Tryphonus 8 disp.
Quaerebatur, si post primum contractum tuum, antequam aliam pecuniam tu crederes, eidem debitori seius credidisset quinquaginta et hyperocham huius rei, quae tibi pignori data esset, debitor obligasset, dehinc tu eidem debitori crederes forte quadraginta: quod plus est in pretio rei quam primo credidisti utrum seio ob quinquaginta an tibi in quadraginta cederet pignoris hyperocha. finge seium paratum esse offerre tibi summam primo ordine creditam. dixi consequens esse, ut seius, potior sit in eo quod amplius est in pignore, et oblata ab eo summa primo ordine credita usurarumque eius postponatur primus creditor in summam, quam postea eidem debitori credidit.
Dig.20.4.21pr.
Scaevola 27 dig.
Titius seiae ob summam, qua ex tutela ei condemnatus erat, obligavit pignori omnia bona sua quae habebat quaeque habiturus esset: postea mutuatus a fisco pecuniam pignori ei res suas omnes obligavit: et intulit seiae partem debiti et reliquam summam novatione facta eidem promisit, in qua obligatione similiter ut supra de pignore convenit. quaesitum est, an seia praeferenda sit fisco et in illis rebus, quas titius tempore prioris obligationis habuit, item in his rebus, quas post priorem obligationem adquisiit, donec universum debitum suum consequatur. respondit nihil proponi. cur non sit praeferenda.
Dig.20.4.21.1
Scaevola 27 dig.
Negotiatori marmorum creditur sub pignore lapidum, quorum pretia venditores ex pecunia creditoris acceperant: idem debitor conductor horreorum caesaris fuit, ob quorum pensiones aliquot annis non solutas procurator exactioni praepositus ad lapidum venditionem officium suum extendit: quaesitum est, an iure pignoris eos creditor retinere possit. respondit secundum ea quae proponerentur posse.
Dig.20.5.0. De distractione pignorum et hypothecarum.
Dig.20.5.1
Papinianus 26 quaest.
Creditor qui praedia pignori accepit et post alium creditorem, qui pignorum conventionem ad bona debitoris contulit, ipse quoque simile pactum bonorum ob alium aut eundem contractum interposuit, ante secundum creditorem dimissum nullo iure cetera bona titulo pignoris vendidit. sed ob eam rem in personam actio contra eum creditori, qui pignora sua requirit, non competit nec utilis danda est: nec furti rerum mobilium gratia recte convenietur, quia propriam causam ordinis errore ductus persecutus videtur, praesertim cum alter creditor furto possessionem, quae non fuit apud eum, non amiserit. ad exhibendum quoque frustra litem excipiet, quia neque possidet neque dolo fecit, ut desineret possidere. sequitur ut secundus creditor possessores interpellare debeat.
Dig.20.5.2
Papinianus 2 resp.
Fideiussor conventus officio iudicis adsecutus est, ut emptionis titulo praedium creditori pignori datum susciperet: nihilo minus alteri creditori, qui postea sub eodem pignore contraxit, offerendae pecuniae, quam fideiussor dependit, cum usuris medii temporis facultas erit: nam huiusmodi venditio transferendi pignoris causa necessiatate iuris fieri solet.
Dig.20.5.3pr.
Papinianus 3 resp.
Cum prior creditor pignus iure conventionis vendidit, secundo creditori non superesse ius offerendae pecuniae convenit.
Dig.20.5.3.1
Papinianus 3 resp.
Si tamen debitor non interveniente creditore pignus vendiderit eiusque pretium priori creditori solverit, emptori poterit offerri quod ad alium creditorem de nummis eius pervenit et usurae medii temporis: nihil enim interest, debitor pignus datum vendidit an denuo pignori obliget.
Dig.20.5.4
Papinianus 11 resp.
Cum solvendae pecuniae dies pacto profertur, convenisse videtur, ne prius vendendi pignoris potestas exerceatur.
Dig.20.5.5pr.
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Cum secundus creditor oblata priori pecunia in locum eius successerit, venditionem ob pecuniam solutam et creditam recte facit.
Dig.20.5.5.1
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si secundus creditor vel fideiussor soluta pecunia pignora susceperint, recte eis offertur, quamvis emptionis titulo ea tenuerunt.
Dig.20.5.6
Modestinus 8 reg.
Cum posterior creditor a priore pignus emit, non tam adquirendi dominii quam servandi pignoris sui causa intellegitur pecuniam dedisse et ideo offerri ei a debitore potest.
Dig.20.5.7pr.
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si creditor pignus vel hypothecam vendiderit hoc pacto, ut liceat sibi reddere pecuniam et pignus reciperare: an, si paratus sit debitor reddere pecuniam, consequi id possit? et iulianus libro undecimo digestorum scribit recte quidem distractum esse pignus, ceterum agi posse cum creditore, ut, si quas actiones habeat, eas cedat debitori. sed quod iulianus scribit in pignore, idem et circa hypothecam est.
Dig.20.5.7.1
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Illud inspiciendum est, an liceat debitori, si hypotheca venierit, pecunia soluta eam reciperare. et si quidem ita venierit, ut, si intra certum tempus a debitore pecunia soluta fuerit, emptio rescindatur, intra illud tempus pecunia soluta recipit hypothecam: si vero tempus praeteriit aut si non eo pacto res venierit, non potest rescindi venditio, nisi minor sit annis viginti quinque debitor aut pupillus aut rei publicae causa absens vel in aliqua earum causarum erit, ex quibus edicto succurritur.
Dig.20.5.7.2
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Quaeritur, si pactum sit a creditore, ne liceat debitori hypothecam vendere vel pignus, quid iuris sit, et an pactio nulla sit talis, quasi contra ius sit posita, ideoque veniri possit. et certum est nullam esse venditionem, ut pactioni stetur.
Dig.20.5.8
Modestinus 4 reg.
Creditoris arbitrio permittitur ex pignoribus sibi obligatis quibus velit distractis ad suum commodum pervenire.
Dig.20.5.9pr.
Paulus 3 quaest.
Quaesitum est, si creditor ab emptore pignoris pretium servare non potuisset, an debitor liberatus esset. putavi, si nulla culpa imputari creditori possit, manere debitorem obligatum, quia ex necessitate facta venditio non liberat debitorem nisi pecunia percepta.
Dig.20.5.9.1
Paulus 3 quaest.
Pomponius autem lectionum libro secundo ita scripsit: quod in pignoribus dandis adici solet, ut, quo minus pignus venisset, reliquum debitor redderet, supervacuum est, quia ipso iure ita se res habet etiam non adiecto eo.
Dig.20.5.10
Paulus 6 resp.
Etsi is, qui lege pignoris emit, ob evictionem rei redire ad venditorem non potest, tamen non esse audiendum creditorem qui fundum vendidit, si velit eiusdem rei ex alia causa quaestionem movere.
Dig.20.5.11
Scaevola 1 resp.
Arbiter dividendae hereditatis cum corpora hereditaria divisisset, nomina quoque communium debitorum separatim singulis in solidum adsignavit: quaesitum est, an debitoris cessantibus pro solido pignus vendere quisque potest. respondi posse.
Dig.20.5.12pr.
Tryphonus 8 disp.
Rescriptum est ab imperatore libellos agente papiniano creditorem a debitore pignus emere posse, quia in dominio manet debitoris.
Dig.20.5.12.1
Tryphonus 8 disp.
Si aliena res pignori data fuerit et creditor eam vendiderit, videamus, an pretium quod percepit creditor liberet debitorem personali actione pecuniae creditae. quod vere responderetur, si ea lege vendidit, ne evictionis nomine obligaretur, quia ex contractu et qualiquali obligatione a debitore interposita certe ex occasione eius redactum id pretium aequius proficeret debitori, quam creditoris lucro cederet. sed quantum ad creditorem debitor liberatur: quantum vero ad dominum rei, si necdum pignus evictum est, vel ad emptorem post evictionem ipsi debitor utili actione tenetur, ne ex aliena iactura sibi lucrum adquirat. nam et si maiores fructus forte petens a possessore creditor abstulit, universos in quantitatem debitam accepto ferre debebit: et cum per iniuriam iudicis domino rem, quae debitoris non fuisset, abstulisset creditor quasi obligatam sibi, et quaereretur, an soluto debito restitui eam oporteret debitori, scaevola noster restituendam probavit. quod si non ita vendidit, ut certum sit omnimodo apud eum pretium remansurum, verum obligatus est ad id restituendum, arbitror interim quidem nihil a debitore peti posse, sed in suspenso haberi liberationem: verum si actione ex empto conventus praestitisset creditor emptori, debitum persequi eum a debitore posse, quia apparuit non esse liberatum.
Dig.20.5.13
Paulus 1 decr.
Creditor, qui iure suo pignus distrahit, ius suum cedere debet et, si pignus possidet, tradere utique debet possessionem.
Dig.20.5.14
Scaevola 6 dig.
Arbitri dividundae hereditatis inter heredes cum corpora hereditaria divisissent, nomina quoque communium debitorum separatim diversa singulis in solidum adsignaverunt. quaesitum est an unusquisque eorum, debitore sibi addicto cessante in solutione, pro solido pignus sub eo nomine obligatum vendere possit. respondit potuisse.
Dig.20.6.0. Quibus modis pignus vel hypotheca solvitur.
Dig.20.6.1pr.
Papinianus 11 resp.
Debitoris absentis amicus negotia gessit et pignora citra emptionem pecunia sua liberavit: ius pristinum domino restitutum videtur. igitur qui negotium gessit, utilem servianam dari sibi non recte desiderabit: si tamen possideat, exceptione doli defenditur.
Dig.20.6.1.1
Papinianus 11 resp.
Cum venditor numerata sibi parte pretii praedium quod venierat pignori accepisset ac postea residuum pretium emptori litteris ad eum missis donasset, eoque defuncto donationem quibusdam modis inutilem esse constabat. iure pignoris fiscum frustra petere praedium, qui successerat in locum venditoris, apparuit, cuius pignoris solutum esse pactum prima voluntate donationis constabat, quoniam inutilem pecuniae donationem lex facit, cui non est locus in pignore liberando.
Dig.20.6.1.2
Papinianus 11 resp.
Defensor absentis cautionem iudicatum solvi praestitit: in dominum iudicio postea translato fideiussores ob rem iudicatam quos defensor dedit non tenebuntur nec pignora quae dederunt.
Dig.20.6.2
Gaius 9 ad ed. provinc.
Si creditor serviana actione pignus a possessore petierit et possessor litis aestimationem obtulerit et ab eo debitor rem vindicet, non aliter hoc facere concedetur, nisi prius ei debitum offerat.
Dig.20.6.3
Ulpianus 8 disp.
Si res distracta fuerit sic, nisi intra certum diem meliorem condicionem invenisset, fueritque tradita et forte emptor, antequam melior condicio offeretur, hanc rem pignori dedisset, Marcellus libro quinto digestorum ait finiri pignus, si melior condicio fuerit allata, quamquam, ubi sic res distracta est, nisi emptori displicuisset, pignus finiri non putet.
Dig.20.6.4pr.
Ulpianus 73 ad ed.
Si debitor, cuius res pignori obligatae erant, servum quem emerat redhibuerit, an desinat servianae locus esse? et magis est, ne desinat, nisi ex voluntate creditoris hoc factum est.
Dig.20.6.4.1
Ulpianus 73 ad ed.
Si in venditione pignoris consenserit creditor vel ut debitor hanc rem permutet vel donet vel in dotem det, dicendum erit pignus liberari, nisi salva causa pignoris sui consensit vel venditioni vel ceteris: nam solent multi salva causa pignoris sui consentire. sed si ipse vendiderit creditor, sic tamen venditionem fecit, ne discederet a pignore, nisi ei satisfiat, dicendum erit exceptionem ei non nocere. sed et si non concesserat pignus venumdari, sed ratam habuit venditionem, idem erit probandum.
Dig.20.6.4.2
Ulpianus 73 ad ed.
Belle quaeritur, si forte venditio rei specialiter obligatae non valeat, an nocere haec res creditori debeat quod consensit, ut puta si qua ratio iuris venditionem impediat? dicendum est pignus valere.
Dig.20.6.5pr.
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Solvitur hypotheca et si ab ea discedatur aut paciscatur creditor, ne pecuniam petat: nisi si quis dicat pactum interpositum esse, ut a persona non petatur. et quid si hoc actum sit, cum forte alius hypothecam possidebit? sed cum pactum conventum exceptionem perpetuam pariat, eadem et in hoc casu possunt dici, ut et ab hypotheca discedatur.
Dig.20.6.5.1
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si paciscatur creditor, ne intra annum pecuniam petat, intellegitur de hypotheca quoque idem pactus esse.
Dig.20.6.5.2
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si convenerit, ut pro hypotheca fideiussor daretur, et datus sit, satisfactum videbitur, ut hypotheca liberetur. aliud est, si ius obligationis vendiderit creditor et pecuniam acceperit: tunc enim manent omnes obligationes integrae, quia pretii loco id accipitur, non solutionis nomine.
Dig.20.6.5.3
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Satisfactum esse creditori intellegitur et si iusiurandum delatum datum est hypothecae non esse rem obligatam.
Dig.20.6.6pr.
Ulpianus 73 ad ed.
Item liberatur pignus, sive solutum est debitum sive eo nomine satisfactum est. sed et si tempore finitum pignus est, idem dicere debemus, vel si qua ratione obligatio eius finita est.
Dig.20.6.6.1
Ulpianus 73 ad ed.
Qui paratus est solvere, merito pignus videtur liberasse: qui vero non solvere, sed satisfacere paratus est, in diversa causa est. ergo satisfecisse prodest, quia sibi imputare debet creditor, qui satisfactionem admisit vice solutionis: at qui non admittit satisfactionem, sed solutionem desiderat, culpandus non est.
Dig.20.6.6.2
Ulpianus 73 ad ed.
In satisdatione autem non utimur atilicini sententia, qui putabat, si satisdetur alicui certae pecuniae, recedere eum a pignoribus debere.
Dig.20.6.7pr.
Gaius l.S. ad form. hypoth.
Si consensit venditioni creditor, liberatur hypotheca: sed in his pupilli consensus non debet aliter ratus haberi, quam si praesente tutore auctore consenserit aut etiam ipse tutor, scilicet si commodum aliquid vel satis ei fieri ex eo iudex aestimaverit.
Dig.20.6.7.1
Gaius l.S. ad form. hypoth.
Videbimus, si procurator omnium bonorum consensit vel servus actor, cui et solvi potest et in id praepositus est, an teneat consensus eorum. et dicendum est non posse, nisi specialiter hoc eis mandatum est.
Dig.20.6.7.2
Gaius l.S. ad form. hypoth.
Sed si cum debitoris procuratore convenit, ne sit res obligata, dicendum est id debitori per doli exceptionem prodesse: cum autem cum servo eius convenerit, per ipsam pacti exceptionem conventi debet.
Dig.20.6.7.3
Gaius l.S. ad form. hypoth.
Si convenit de parte pro indiviso alienanda, si certa res est quae venit, potest dici de reliqua parte ab initio agi oportere nec obstat exceptio.
Dig.20.6.7.4
Gaius l.S. ad form. hypoth.
Illud tenendum est, si quis communis rei partem pro indiviso dederit hypothecae, divisione facta cum socio non utique eam partem creditori obligatam esse, quae ei obtingit qui pignori dedit, sed utriusque pars pro indiviso pro parte dimidia manebit obligata.
Dig.20.6.8pr.
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Sicut de re corporali extincta, ita et usu fructu exstincto pignus hypothecave perit.
Dig.20.6.8.1
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Creditor, ne pignori hypothecaeve sit res, pacisci potest: et ideo si heredi pactus fuerit, ei quoque proderit pactum, cui restituit hereditatem ex senatus consulto trebelliano.
Dig.20.6.8.2
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si procurator debitoris in rem suam sit, non puto dubitari debere, quin pactum noceat creditori. itemque si a parte creditoris procurator in rem suam exstiterit, paciscendo inutilem sibi faciet hypothecariam actionem, in tantum, ut putem recte dici et dominis litis hoc casu nocere hanc exceptionem.
Dig.20.6.8.3
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si convenerit, ne pars dimidia pro indiviso pignori sit, quaecumque fundi eius pars a quolibet possessore petatur, dimidia non recte petetur.
Dig.20.6.8.4
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si plures dederint pro indiviso et cum uno creditor paciscatur, ne hypothecae sit, deinde ab eo petat, etiamsi hic cum quo pactus est solidum fundum possideat, pro indiviso quia de parte convenisset, non repellit eum a toto.
Dig.20.6.8.5
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
An pacisci possint filius familias et servus, ne res pignori sit, quam peculiariter hypothecam acceperint et habent liberam administrationem, videamus, an quemadmodum donare non possunt, ita nec pacisci ne pignori sit possint. sed dicendum est, ut concedere possint, scilicet si pretium pro pactione accipiant, quasi vendant.
Dig.20.6.8.6
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si voluntate creditoris fundus alienatus est, inverecunde applicari sibi eum creditor desiderat, si tamen effectus sit secutus venditionis: nam si non venierit, non est satis ad repellendum creditorem, quod voluit venire.
Dig.20.6.8.7
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Supervacuum est quaerere agrum specialiter hypothecae datum permissu creditoris venisse, si ipse debitor rem possideat: nisi quod potest fieri, ut debitor permissu creditoris vendiderit, deinde postea bona fide redemerit ab eodem vel ab alio, ad quem per successionem ea res pertinere coepisset, aut si ipse debitor emptori heres exstiterit: verumtamen cum pecunia soluta non sit, doli mali suspicio inerit translata ad praesens tempus, ut possit creditor replicationem doli mali obicere.
Dig.20.6.8.8
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Illud videamus, si titius debitor voluntate creditoris sui vendiderit maevio vel ei, a quo maevius emerit, et postea maevius titio heres exstiterit et creditor ab eo petat, quid iuris sit. sed iniquum est auferri ei rem a creditore, qui non successionis iure, sed alio modo rem nactus est. potest tamen dici, cum titii dolus in re versaretur, ne creditor a possessore pecuniam recipiat, iniquissimum esse ludificari eum.
Dig.20.6.8.9
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Quod si is fundus a maevio alicui obligatus possideatur, cui nondum satisfactum erit, tunc rursus aequum erit excipi " si non voluntate creditoris veniit": licet enim dolus malus debitoris interveniat qui non solvit, tamen secundus creditor qui pignori accepit potior est.
Dig.20.6.8.10
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Tutius tamen est, si debitor a creditore petat, ut ei permittat pignus vendere, quo magis satisfaciat, ante cautionem accipere ab eo, qui rem empturus erit, ut pretium rei venditae usque ad summam debiti creditori solvatur.
Dig.20.6.8.11
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Venditionis autem appellationem generaliter accipere debemus, ut et si legare permisit, valeat quod concessit: quod ita intellegemus, ut, si legatum repudiatum fuerit, convalescat pignus.
Dig.20.6.8.12
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si debitor vendiderit rem nec tradiderit, an non repellatur creditor, quasi adhuc res in bonis sit debitoris, an vero, cum teneatur ex empto, pignus exstinguatur? quod et magis est. sed quid si pretium venditor consecutus non sit nec paratus sit emptor dare? tantundem potest dici.
Dig.20.6.8.13
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Sed si permiserit creditor vendere, debitor vero donaverit, an exceptione illum summoveat? an facti sit magis quaestio, numquid ideo veniri voluit, ut pretio accepto ipsi quoque res expediat? quo casu non nocebit consensus. quodsi in dotem dederit, vendidisse in hoc casu recte videtur propter onera matrimonii. in contrarium, si concessit donare et vendiderit debitor, repelletur creditor, nisi si quis dicat ideo concessisse donari, quod amicus erat creditori is cui donabatur.
Dig.20.6.8.14
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Quod si concesserit decem vendere, ille quinque vendiderit, dicendum est non esse repellendum creditorem: in contrarium non erit quaerendum, quin recte vendit, si pluris vendiderit, quam concessit creditor.
Dig.20.6.8.15
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Non videtur autem consensisse creditor, si sciente eo debitor rem vendiderit, cum ideo passus est veniri, quod sciebat ubique pignus sibi durare. sed si subscripserit forte in tabulis emptionis, consensisse videtur, nisi manifeste appareat deceptum esse. quod observari oportet et si sine scriptis consenserit.
Dig.20.6.8.16
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si debitori concessum sit et heres eius vendiderit, potest facti quaestio esse, quid intellexit creditor. sed recte venisse dicendum est: hae enim suptilitates ab iudicibus non admittuntur.
Dig.20.6.8.17
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si debitor forte concessa venditione desierit possidere et novus possessor vendiderit, an duret pignus, quasi personae permiserit creditor? quod et magis est: nam si novo possessori, non debitori a quo hypothecam accepit, concessit creditor vendere, dicendum est nocere ei exceptionem.
Dig.20.6.8.18
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Sed si intra annum aut biennium consenserit creditor vendere, post hoc tempus vendendo non aufert pignus creditori.
Dig.20.6.8.19
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si creditor hypothecaria usus a possessore litis aestimationem consecutus fuerit et a debitore petat debitum, puto doli mali exceptionem ei obstaturam.
Dig.20.6.9pr.
Modestinus 4 resp.
Titius sempronio fundum pignori dedit et eundem fundum postea gaio seio pignori dedit, atque ita idem titius sempronio et gaio seio fundum eundem in assem vendidit, quibus pignori ante dederat in solidum singulis. quaero, an venditione interposita ius pignoris exstinctum sit ac per hoc ius solum emptionis apud ambos permanserit. modestinus respondit dominium ad eos de quibus quaeritur emptionis iure pertinere: cum consensum mutuo venditioni dedisse proponantur, invicem pigneraticiam actionem eos non habere.
Dig.20.6.9.1
Modestinus 4 resp.
Titius seio pecuniam sub pignore fundi dederat: qui fundus cum esset rei publicae ante obligatus, secundus creditor pecuniam rei publicae eam solvit: sed maevius exstitit, qui dicebat ante rem publicam sibi fundum obligatum fuisse: inveniebatur autem maevius instrumento cautionis cum re publica facto a seio interfuisse et subscripsisse, quo caverat seius fundum nulli alii esse obligatum: quaero, an actio aliqua in rem maevio competere potest. modestinus respondit pignus, cui is de quo quaeritur consensit, minime eum retinere posse.
Dig.20.6.10pr.
Paulus 3 quaest.
Voluntate creditoris pignus debitor vendidit et postea placuit inter eum et emptorem, ut a venditione discederent. ius pignorum salvum erit creditori: nam sicut debitori, ita et creditori pristinum ius restituitur, neque omni modo creditor pignus remittit, sed ita demum, si emptor rem retineat nec reddat venditori. et ideo si iudicio quoque accepto venditor absolutus sit vel quia non tradebat in id quod interest condemnatus, salvum fore pignus creditori dicendum est: haec enim accidere potuissent, etiamsi non voluntate creditoris vendidisset.
Dig.20.6.10.1
Paulus 3 quaest.
Creditor quoque si pignus distraxit et ex venditione recessum fuerit vel homo redhibitus, dominium ad debitorem revertitur. idemque est in omnibus, quibus concessum est rem alienam vendere: non enim quia dominium transferunt, ideo ab emptore ius recipiunt: sed in pristinam causam res redit resoluta venditione.
Dig.20.6.11pr.
Paulus 4 resp.
Lucius titius cum esset uxori suae gaiae seiae debitor sub pignore sive hypotheca praediorum, eadem praedia cum uxore sua seiae septiciae communis filiae nomine sempronio marito eius futuro in dotem dedit:
Dig.20.6.11.1
Paulus 4 resp.
Postea defuncto lucio titio septicia filia abstinuit se hereditate paterna: quaero, an mater eius hypothecam persequi possit. paulus respondit pignoris quidem obligationem praediorum gaiam seiam, quae viro pro filia communi in dotem eadem danti consensit, cum communis filiae nomine darentur, remisisse videri, obligationem autem personalem perseverasse: sed adversus eam, quae patris hereditate se abstinuit, actionem non esse dandam.
Dig.20.6.12pr.
Paulus 5 resp.
Paulus respondit sempronium antiquiorem creditorem consentientem, cum debitor eandem rem tertio creditori obligaret, ius suum pignoris remisisse videri, non etiam tertium in locum eius successisse, et ideo medii creditoris meliorem causam effectam. idem observandum est et si res publica tertio loco crediderit.
Dig.20.6.12.1
Paulus 5 resp.
Qui pignoris iure rem persequuntur, a vindicatione rei eos removeri solere, si qualiscumque possessor offerre vellet: neque enim debet quaeri de iure possessoris, cum ius petitoris removeatur soluto pignore.
Dig.20.6.13
Tryphonus 8 disp.
Si deferente creditore iuravit debitor se dare non oportere, pignus liberatur, quia perinde habetur, atque si iudicio absolutus esset: nam et si a iudice quamvis per iniuriam absolutus sit debitor, tamen pignus liberatur.
Dig.20.6.14
Labeo 5 post. a iav. epit.
Cum colono tibi convenit, ut invecta importata pignori essent, donec merces tibi soluta aut satisfactum esset: deinde mercedis nomine fideiussorem a colono accepisti. satisfactum tibi videri existimo et ideo illata pignori esse desisse.
Dig.20.6.15
Scaevola 6 dig.
Primi creditoris, qui pignori praedia acceperat, et posterioris, cui quidam ex isdem fundis dati erant, ad eandem personam hereditas devenerat: debitor offerebat, quantum a posteriore creditore mutuatus fuerat. respondit cogendum accipere salvo iure pignoris prioris contractus.
Ius Romanum | Justinian | The Latin Library | The Classics Page |