HISTORIARUM PHILIPPICARUM IN EPITOMEN REDACTI A M. IUNIANO IUSTINO

LIBER XVII

I. Per idem ferme tempus Hellesponti et Chersonesi regionibus terrae motus fuit, 2 maxime tamen Lysimachia urbs, ante duos et XX annos a Lysimacho rege condita, eversa est. 3 Quod portentum dira Lysimacho stirpique eius ac regni ruinam cum clade vexatarum regionum portendebat. 4 Nec ostentis fides defuit, nam brevi post tempore Agathoclem, filium suum, quem in successionem regni ordinaverat, per quem multa bella prospere gesserat, non solum ultra patrium, verum etiam ultra humanum morem perosus ministra Arsinoe noverca veneno interfecit. 5 Haec illi prima mali labes, hoc initium inpendentis ruinae fuit. 6 Nam parricidium principum secutae caedes sunt luentium supplicia, quod occisum iuvenem dolebant. 7 Itaque et ii, qui caedibus superfuerant, et ii, qui exercitibus praeerant, 8 certatim ad Seleucum deficiunt eumque pronum iam ex aemulatione gloriae bellum Lysimacho inferre conpellunt. 9 Vltimum hoc certamen conmilitonum Alexandr; fuit et velut ad exemplum fortunae par reservatum. 10 Lysimachus quattuor et LXX annos natus erat, Seleucus septem et LXX. 11 Sed in hac aetate utrique animi iuveniles erant imperiique cupiditatem insatiabilem gerebant; 12 quippe cum orbem terrarum duo soli tenerent, angustis sibi metis inclusi videbantur vitaeque finem non annorum spatio, sed imperii terminis metiebantur.

II. In eo bello Lysimachus amissis ante variis casibus quindecim liberis non instrenue moriens postremus domus suae ruinae cumulus accessit. 2 Laetus tanta victoria Seleucus et, quod maius victoria putat, solum se de cohorte Alexandri remansisse victoremque victorum extitisse, non humanum esse opus, sed divinum munus gloriatur, 3 ignarus prorsus non multo post fragilitatis humanae se ipsum exemplum futurum. 4 Quippe post menses admodum septem a Ptolomeo, cuius sororem Lysimachus in matrimonio habuerat, 5 per insidias circumventus occiditur regnumque Macedoniae, quod Lysimacho eripuerat, cum vita pariter amittit. 6 Igitur Ptolomeus cum et in gratiam memoriae Magni Ptolomei patris et in favorem ultionis Lysimachi ambitiosus ad populares esset, primo Lysimachi filios conciliare sibi statuit 7 nuptiasque Arsinoae, sororis suae, matris eorum, petit puerorum adoptione promissa, 8 ut cum in locum patris eorum successisset, nihil illi moliri vel verecundia matris vel appellatione patris auderent. 9 Fratris quoque, regis Aegypti, concordiam per epistulas deprecatur, professus deponere se offensam erepti paterni regni neque amplius a fratre quaesiturum, quod honestius a paterno hoste perceperit, 10 omnique arte adulatur eum, ne Antigono Demetrii filio, Antiocho filio Seleuci, cum quibus bellum habiturus erat, tertius sibi hostis accederet. 11 Sed nec Pyrrus, rex Epiri, omissus, ingens momentum futurus, utri parti socius accessisset, 12 qui et ipse spoliare singulos cupiens omnibus se partibus venditabat. 13 Itaque Tarentinis adversus Romanos laturus auxilium ab Antigono naves ad exercitum in Italiam deportandum mutuo petit, ab Antiocho pecuniam, qui opibus quam militibus instructior erat, ab Ptolomeo Macedonum militum auxilia. 14 Sed Ptolomeus, cui nulla dilationis ex infirmitate virium venia esset, quinque milia peditum, equitum IV milia, elephantos L non amplius quam in biennii, usum dedit. 15 Ob haec Pyrrus filia Ptolomei in matrimonium accepta vindicem eum regni reliquit, pacificatus cum omnibus finitimis, ne abducta in Italiam iuventute praedam hostibus regnum relinqueret.

III. Sed quoniam ad Epiri mentionem ventum est, de origine regni eius pauca narranda sunt. 2 Molossorum primum in ea regione regnum fuit. 3 Post Pyrrus, Achillis filius, amisso per absentiam Troianis temporibus paterno regno in his locis consedit: qui Pyrridae primo, postea Epirotae dicti sunt. 4 Sed Pyrrus cum in templum Dodonaei Iovis ad consulendum venisset, ibi Lanassam, neptem Herculis, rapuit, ex cuius matrimonio octo liberos sustulit. 5 Ex his nonnullas virgines nuptum finitimis regibus tradidit opesque adfinitatium auxilio magnas paravit. 6 Atque ita Heleno, filio Priami regis, ob industriam singularem regnum Chaonum et Andromachan Hectoris e matrimonio suo, quos in divisione Troianae praedae acceperat, uxorem tradidit, 7 brevique post tempore Delphis insidiis Orestae, filii Agamemnonis, inter altaria dei interiit. 8 Successor huic Piales filius fuit. 9 Per ordinem deinde regnum ad Tharybam descendit, cui, 10 quoniam pupillus et unicus ex gente nobili superesset, intentiore omnium cura servandi eius educandique publice tutores constituuntur. 11 Athenas quoque erudiendi gratia missus. Quanto doctior maioribus suis, tanto et populo gratior fuit. 12 Primus itaque leges et senatum annuosque magistratus et rei publicae formam conposuit, 13 et ut a Pyrro sedes, sic vita cultior populo a Tharyba statuta. 14 Huius filius Neoptolemus fuit, ex quo nata est Olympias, mater magni Alexandri, 15 et Alexander, qui post eum regnum Epiri tenuit et in Italia bello gesto in Bruttiis interiit. 16 Post eius mortem frater Aeacidas regno successit, qui adsiduis adversus Macedonas bellorum certaminibus populum fatigando offensam civium contraxit 17 ac propterea in exilium actus Pyrrum filium, bimum admodum parvulum, in regno reliquit. 18 Qui et ipse, cum a populo propter odium patris ad necem quaereretur, furtim subtractus in Illyrios 19 defertur traditusque est Beroae, Glauciae regis uxori, nutriendus, quae et ipsa genus Aeacidarum erat. 20 Ibi eum seu misericordia fortunae eius seu infantilibus blandimentis inductus rex adversum Cassandrum, Macedoniae regem, qui eum sub belli comminatio ne deposcebat, diu protexit, addito in auxilium etiam adoptionis officio. 21 Quibus rebus moti Epirotae odio in misericordiam verso annorum XI eum in regnum revocaverunt, datis tutoribus, qui regnum usque adultam eius aetatem tuerentur. 22 Adulescens deinde multa bella gessit tantusque rerum successu haberi coeptus est, ut Tarentinos solus adversus Romanos tueri posse videretur.

Justin The Latin Library The Classics Page