SANCTI HIERONYMI EPISTVLAE


1 |  2 |  3 |  4 |  5 |  6 |  7 |  8 |  9 |  10

1: Ad Innocentium presbyterum de septies percussa

[1] Saepe a me, Innocenti carissime, postulasti, ut de eius miraculo rei, quae in nostram aetatem inciderat, non tacerem. cumque ego id verecunde et vere, ut nunc experior, negarem meque adsequi posse diffiderem, sive quia omnis humanus sermo inferior esset laude caelesti, sive quia otium quasi quaedam ingenii robigo parvulam licet facultatem pristini siccasset eloquii, tu e contrario adserebas in dei rebus non possibilitatem inspici debere, sed animum, neque eum posse verba deficere, qui credidisset in verbo.

[2.1] Quid igitur faciam? quod inplere non possum, negare non audeo. super onerariam navem rudis vector inponor et homo, qui necdum scalmum in lacu rexi, Euxini maris credor fragori. nunc mihi evanescentibus terris "caelum undique et undique pontus" [Verg. Aen. 3.193], nunc unda tenebris inhorrescens et caeca nocte nimborum spumei fluctus canescunt. [2.2] hortaris, ut tumida malo vela suspendam, rudentes explicem, clavum regam. pareo iam iubenti et, quia caritas omnia potest, spiritu sancto cursum prosequente confidam habiturus in utraque parte solacium: si me ad optatos portus aestus adpulerit, gubernator putabor; si inter asperos orationis anfractus inpolitus sermo substiterit, facultatem forsitan quaeras, voluntatem certe flagitare non poteris.

[3.1] Igitur Vercellae Ligurum civitas haud procul a radicibus Alpium sita, olim potens, nunc raro habitatore semiruta. hanc cum ex more consularis inviseret, oblatam sibi quandam mulierculam una cum adultero -- nam id crimen maritus inpegerat -- poenali carceris horrore circumdedit. [3.2] neque multo post, cum lividas carnes ungula cruenta pulsaret et sulcatis lateribus dolor quaereret veritatem, infelicissimus iuvenis volens conpendio mortis longos vitare cruciatus, dum in suum mentitur sanguinem, accusavit alienum solusque omnium miser merito visus est percuti, quia non reliquit innoxiae, unde posset negare. [3.3] at vero mulier sexu fortior suo, cum eculeus corpus extenderet et sordidas paedore carceris manus post tergum vincula cohiberent, oculis, quos tantum tortor alligare non poterat, suspexit ad caelum et volutis per ora lacrimis: 'tu,' inquit, testis, domine Iesu, cui occultum nihil est, qui es scrutator renis et cordis, non ideo me negare velle, ne peream, sed ideo mentiri nolle, ne peccem. [3.4] at tu, miserrime homo, si interire festinas, cur duos interimis innocentes? equidem et ipsa cupio mori, cupio invisum hoc corpus exuere, sed non quasi adultera. praesto iugulum, micantem intrepida excipio mucronem, innocentiam tantum mecum feram. non moritur, quisquis victurus occiditur.'

[4] Igitur consularis pastis cruore luminibus ut fera, quae gustatum semel sanguinem semper sitit, duplicari tormenta iubet, et saevum dentibus frendens similem carnifici minitatus est poenam, nisi confiteretur sexus infirmior, quod non potuerat robur virile reticere.

[5.1] 'Succurre, domine Iesu: ad unum hominem tuum quam plura sunt inventa supplicia!' crines ligantur ad stipitem et toto corpore ad eculeum fortius alligato vicinus pedibus ignis adponitur, utrumque latus carnifex fodit nec papillis dantur indutiae: inmota mulier manet et a dolore corporis spiritu separato, dum conscientiae bono fruitur, vetuit circa se saevire tormenta. [5.2] iudex crudelis quasi superatus adtollitur, illa dominum deprecatur; solvuntur membra conpagibus, illa oculos ad caelum tendit; de communi scelere alius confitetur, illa pro confitente negat et periclitans ipsa alium vindicat periclitantem.

[6.1] Una interim vox: 'caede, ure, lacera; non feci. si dictis tollitur fides, veniet dies, quae hoc crimen diligenter excutiat; habebo iudicem meum.' [6.2] iam lassus tortor suspirabat in gemitum nec erat novo vulneri locus, iam victa saevitia corpus, quod laniarat, horrebat: extemplo ira excitus consularis: 'quid miramini,' inquit, 'circumstantes, si torqueri mavult mulier, quam perire? adulterium certe sine duobus committi non potest et esse credibilius reor noxiam ream negare de scelere, quam innocentem iuvenem confiteri.'

[7.1] Pari igitur prolata in utrumque sententia damnatos carnifex trahit. totus ad spectaculum populus effunditur et, prorsus quasi migrare civitas putaretur, stipatis proruens portis turba densatur. et quidem miserrimi iuvenis ad primum statim ictum amputatur gladio caput truncumque in suo sanguine volutatur cadaver. [7.2] postquam vero ad feminam ventum est et flexis in terram poplitibus super trementem cervicem micans elevatus est gladius et exercitatam carnifex dexteram totis viribus concitavit, ad primum corporis tactum stetit mucro letalis et leviter perstringens cutem rasurae modicae sanguinem adspersit. inbellem manum percussor expavit et victam dexteram gladio marcescente miratus in secundos impetus torquet. [7.3] languidus rursum in feminam mucro delabitur et, quasi ferrum ream timeret adtingere, circa cervicem torpet innoxium. itaque furens et anhelus lictor paludamento in cervicem retorto, dum totas expedit vires, fibulam, quae chlamydis mordebat oras, in humum excussit ignarusque rei ensem librat in vulnus et 'en tibi,' ait mulier, 'ex umero aurum ruit. collige multo quaesitum labore, ne pereat.'

[8.1] Rogo, quae est ista securitas? inpendentem non timet mortem, laetatur percussa, carnifex pallet; oculi gladium non videntes tantum fibulam vident et, ne parum esset, quod non formidabat interitum, praestabat beneficium saevienti. [8.2] iam igitur et tertius ictus: sacramentum frustraverat trinitatis. iam speculator exterritus et non credens ferro mucronem aptabat in iugulum, ut, qui secare non poterat, saltim premente manu corpori conderetur: -- o omnibus inaudita res saeculis! -- ad capulum gladius reflectitur et velut dominum suum victus aspiciens confessus est se ferire non posse.

[9.1] Huc, huc mihi trium exempla puerorum, qui inter frigidos flammarum globos hymnos edidere pro fletibus, circa quorum sarabara sanctamque caesariem innoxium lusit incendium. huc beati Danihelis revocetur historia, iuxta quem adulantibus caudis praedam suam leonum ora timuerunt. [9.2] nunc Susanna nobilis fide mentes omnium subeat, quae iniquo damnata iudicio sancto spiritu puerum replente servata est. ecce non dispar in utraque misericordia domini: illa liberata per iudicem, ne iret ad gladium, haec a iudice damnata absoluta per gladium est.

[10.1] Tandem ergo ad feminam vindicandam populus armatur. omnis aetas, omnis sexus carnificem fugat et coetu in circulum coeunte non credit paene unusquisque, quod vidit. turbatur tali nuntio urbs propinqua et tota lictorum caterva glomeratur. [10.2] e quibus medius, ad quem damnatorum cura pertinebat, erumpens et "canitiem inmundam perfuso pulvere turpans" [Verg. Aen. 12.611]: 'meum,' inquit, 'o cives, petitis caput, me illi vicarium datis! si misericordes, si clementes estis, si vultis servare damnatam, innocens certe perire non debeo.' quo fletu vulgi concussus est animus maestusque se per omnes torpor insinuat et mirum in modum voluntate mutata, cum pietatis fuisset, quod ante defenderant, pietatis visum est genus, ut paterentur occidi.

[11] Novus igitur ensis, novus percussor adponitur. stat victima Christo tantum favente munita. semel percussa concutitur, iterum repetita quassatur, tertio vulnerata prosternitur et -- o divinae potentiae sublimanda maiestas! -- quae prius fuerat quarto percussa nec laesa, ideo paululum visa est mori, ne pro ea periret innoxius.

[12.1] Clerici, quibus id officii erat, cruentum linteo cadaver obvolvunt et fossam humum lapidibus construentes ex more tumulum parant. festinato sol cursu occasum petit et misericordiam domini celatura nox advenit. [12.2] subito feminae palpitat pectus et oculis quaerentibus lucem corpus animatur ad vitam: iam spirat, iam videt, iam sublevatur et loquitur, iam in illam potest vocem erumpere: "dominus auxiliator meus, non timebo, quid faciat mihi homo" [Ps. 117.6].

[13.1] Anus interim quaedam, quae ecclesiae sustentabatur opibus, debitum caelo spiritum reddidit et quasi de industria ordine currente rerum vicarium tumulo corpus operitur. dubia adhuc luce in lictore zabulus occurrit, quaerit cadaver occisae, sepulchrum sibi monstrari petit; vivere putat, quam mori potuisse miratur. [13.2] recens a clericis caespes ostenditur et dudum superiecta humus cum his vocibus ingeritur flagitanti: 'erue scilicet ossa iam condita, infer novum sepulchro bellum et, si hoc parum est, avibus ferisque lanianda membra discerpe; septies percussa debet aliquid morte plus perpeti.'

[14] Tali invidia carnifice confuso clam domi mulier focilatur et, ne forte creber ad ecclesiam medici commeatus suspicionis panderet viam, cum quibusdam virginibus ad secretiorem villulam secto crine transmittitur. ibi paulatim virili habitu veste mutata in cicatricem vulnus obducitur. et -- o vere "ius summum summa malitia!" [Ter. Heaut. 796] -- post tanta miracula adhuc saeviunt leges.

[15.1] En quo me gestorum ordo protraxit! iam enim ad Evagrii nostri nomen advenimus. cuius ego pro Christo laborem si arbitrer a me dici posse, non sapiam, si penitus tacere velim, voce in gaudium erumpente non possim. [15.2] quis enim valeat digno canere praeconio Auxentium Mediolanii incubantem huius excubiis sepultum paene ante quam mortuum, Romanum episcopum iam paene factionis laqueis inretitum et vicisse adversarios et non nocuisse superatis?

[15.3] "Verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquis praetereo atque aliis post <me> memoranda relinquo" [Verg. G. 4.147-148]. praesentis tantum rei fine contentus sum: imperatorem industria adit, precibus fatigat, merito lenit, sollicitudine promeretur, ut redditam vitae redderet libertati.

2: Ad Theodosium et ceteros anachoretas intrinsicus commorantes

Quam, quam vellem nunc vestro interesse conventui et admirandum consortium, licet isti oculi non mereantur aspicere, tota cum exultatione conplecti! spectarem desertum, omni amoeniorem civitatem, viderem desolata ab accolis loca quasi ad quoddam paradisi instar sanctorum coetibus obsideri. verum quia hoc mea fecere delicta, ne consortio beatorum insereretur obsessum omni crimine caput, idcirco obsecro, quia vos impetrare posse non ambigo, ut me ex istius saeculi tenebris vestro liberetis oratu. et ante dixeram praesens et nunc per litteras votum indicare non cesso, quod mens mea omni ad id studium cupiditate rapiatur; nunc vestrum est, ut voluntatem sequatur effectus. meum est, ut velim; obsecrationum vestrarum est, ut et velim et possim. ego ita sum quasi a cuncto grege morbida aberrans ovis. quod nisi me bonus pastor ad sua stabula umeris inpositum reportarit, lababunt gressus et in ipso conamine vestigia concident adsurgentis. ego sum ille prodigus filius, qui omni, quam mihi pater crediderat, portione profusa necdum me ad genitoris genua submisi necdum coepi prioris a me luxuriae blandimenta depellere. et quia paululum non tam desivi a vitiis, quam coepi velle desinere, nunc me novis diabolus retibus ligat, nunc nova inpedimenta proponens maria undique circumdat et undique pontum, nunc in medio constitutus elemento nec regredi volo nec progredi possum. superest, ut oratu vestro sancti spiritus aura me provehat et ad portum optati litoris prosequatur.

3: Ad Rufinum

[1.1] Plus deum tribuere, quam rogatur, et ea saepe concedere, "quae nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascenderunt" [1 Cor. 2:9], licet ex sacrorum magisterio voluminum ante cognoverim, tamen in causa propria nunc probavi, Rufine carissime. ego enim, qui audacia satis vota credebam, si vicissitudine litterarum imaginem nobis praesentiae mentiremur, audio te Aegypti secreta penetrare, monachorum invisere choros et caelestem in terris circuire familiam. [1.2] o si mihi nunc dominus Iesus Christus vel Philippi ad eunuchum vel Ambacum ad Danihelum translationem repente concederet, quam ego nunc arte tua stringerem colla conplexibus, quam illud os, quod mecum vel erravit aliquando vel sapuit, inpressis figerem labiis! verum quia non mereor et invalidum etiam cum sanum est corpusculum crebri fregere morbi, has mei vicarias et tibi obvias mitto, quae te copula amoris innexum ad me usque perducant.

[2.1] Prima inopinati gaudii ab Heliodoro nuntiata felicitas. non credebam certum, quod certum esse cupiebam, praesertim cum et ille ab alio audisse se diceret et rei novitas fidem sermonis auferret. rursum suspensam voto nutantemque mentem quidam Alexandrinus monachus, qui ad Aegyptios confessores et voluntate iam martyres pio plebis fuerat transmissus obsequio, manifestus ad credulitatem nuntii auctor inpulerat. [2.2] fateor et in hoc meam labasse sententiam. nam cum et patriam tuam ignoraret et nomen, in eo plus tantum videbatur adferre, quod eadem adserebat, quae iam alius indicaverat. tandem plenum veritatis pondus erupit; Rufinum enim Nitriae esse et ad beatum perrexisse Macarium crebra conmeantium multitudo referebat. [2.3] hic vero tota credulitatis frena laxavi et tunc vere aegrotum esse me dolui. et nisi me adtenuatae corporis vires quadam conpede praepedissent, nec mediae fervor aestatis nec navigantibus semper incertum mare pia festinatione gradienti valuisset obsistere. credas mihi velim, frater, non sic tempestate iactatus portum nauta prospectat, non sic sitientia imbres arva desiderant, non sic curvo adsidens litori anxia filium mater expectat.

[3.1] Postquam me a tuo latere subitus turbo convolvit, postquam glutino caritatis haerentem inpia distraxit avulsio, "tunc mihi caeruleus supra caput adstitit imber" [Verg. Aen. 3.194], tunc "maria undique et undique caelum" [Verg. Aen. 5.9]. tandem in incerto perigrinationis erranti, cum me Thracia, Pontus atque Bithynia totumque Galatiae vel Cappadociae iter et fervido Cilicum terra fregisset aestu, Syria mihi velut fidissimus naufrago portus occurrit. ubi ego quicquid morborum esse poterat expertus e duobus oculis unum perdidi; Innocentium enim, partem animae meae, repentinus febrium ardor abstraxit. [3.2] nunc uno et toto mihi lumine Evagrio nostro fruor, cui ego semper infirmus quidam ad laborem cumulus accessi. erat nobiscum et Hylas sanctae Melaniae famulus, qui puritate morum maculam servitutis abluerat; et hic necdum obductam rescidit cicatricem. verum quia de dormientibus contristari apostoli voce prohibemur [cf. 1 Thess. 4:12] et nimia vis maeroris laeto superveniente nuntio temperata est, indicamus tibi, ut, si nescis, discas, si ante cognovisti, pariter gaudeamus.

[4.1] Bonosus tuus, immo meus et, ut verius dicam, noster, scalam praesagatam Iacob somniante iam scandit: portat crucem suam nec de crastino cogitat nec post tergum respicit. seminat in lacrimis, ut in gaudio metat, et sacramento Moysi serpentem in heremo suspendit. cedant huic veritati tam Graeco quam Romano stilo mendaciis ficta miracula. [4.2] ecce puer honestis saeculo nobiscum artibus institutus, cui opes adfatim, dignitas adprime inter aequales, contempta matre, sororibus et carissimo sibi germano insulam pelago circumsonante navifragam, cui asperae cautes et nuda saxa et solitudo terrori est, quasi quidam novus paradisi colonus insedit. nullus ibi agricolarum, nullus monachorum, ne parvulus quidem quem nosti Onesimus, quo velut fratre minusculo fruebatur, in tanta vastitate adhaeret lateri comes. [4.3] solus ibi, immo iam Christo comitante non solus, videt gloriam dei, quam apostoli nisi in deserto non viderant. non quidem conspicit turritas urbes, sed in novae civitatis censu dedit nomen suum. horrent sacco membra deformi, sed sic melius obviam Christo rapietur in nubibus. nulla euriporum amoenitate perfruitur, sed de latere domini aquam vitae bibit. propone tibi ante oculos, amice dulcissime, et in praesentiam rei totus animo ac mente convertere; tunc poteris laudare victoriam, cum laborem proeliantis agnoveris. [4.4] totam circa insulam fremit insanum mare et sinuosis montibus inlisum scopulis aequor reclamat; nullo terra gramine viret; nullis vernans campus densatur umbraculis; abruptae rupes quasi quendam horroris carcerem claudunt. ille securus, intrepidus et totus de apostolo armatus nunc deum audit, cum divina relegit, nunc cum deo loquitur, cum dominum rogat, et fortasse ad exemplum Iohannis aliquid videt, dum in insula commoratur.

[5.1] Quas nunc diabolum nectere credis tricas, quas parare arbitraris insidias? forsitan antiquae fraudis memor famem suadere temptabit. sed iam illi responsum est non in solo pane vivere hominem. opes forsitan gloriamque proponet, sed dicetur illi: "qui cupiunt divites fieri, incidunt in muscipulam et temptationes" [1 Tim. 6:9], et: "mihi gloriatio omnis in Christo est" [Gal. 6:14]. fessa ieiuniis membra morbo gravante concutiet, sed apostoli repercutietur eloquio: "quando infirmor, tunc fortior sum" [2 Cor. 12:10], et: "virtus in infirmitate perficitur" [2 Cor. 12:9]. minabitur mortem, sed audiet: "cupio dissolvi et esse cum Christo" [Phil. 1:23]. ignita iacula vibrabit, sed excipientur scuto fidei. et, ne multa, inpugnabit satanas, sed tutabitur Christus. [5.2] gratias tibi, domine Iesu, quod in die tuo habeo, qui pro me te possit rogare. scis ipse -- tibi enim patent pectora singulorum, qui cordis arcana rimaris, qui tantae bestiae alvo inclusum prophetam in profundo vides -- ut ego et ille a tenera pariter infantia ad florentem usque adoleverimus aetatem, ut idem nos nutricum sinus, idem amplexus foverint baiulorum et, cum post Romana studia ad Rheni semibarbaras ripas eodem cibo, pari frueremur hospitio, ut ego primus coeperim velle te colere. memento, quaeso, istum bellatorem tuum mecum quondam fuisse tironem. habeo promissum maiestatis tuae: "qui docuerit et non fecerit, minimus vocabitur in regno caelorum; <qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum>" [Matth. 5:19]. [5.3] fruatur ille virtutis corona et ob cotidiana martyria stolatus agnum sequatur <mihi> -- "multae sunt mansiones apud patrem" [Ioh. 14:2] et "stella ab stella differt in claritate" [1 Cor. 15:41] --, mihi concede ut inter sanctorum calcanea possim levare caput; [ut] cum ego voluerim, ille perfecerit; mihi ignoscas, quia inplere non potui, illi tribuas praemium, quod meretur.

[6] Plura fortasse, quam epistulae brevitas patiebatur, longo sermone protraxerim, quod mihi semper accidere consuevit, quando aliquid de Bonosi nostri laude dicendum est. sed ut ad id redeam, unde discesseram, obsecro te, ne amicum, qui diu quaeritur, vix invenitur, difficile servatur, pariter cum oculis mens amittat. fulgeat quilibet auro et pompaticis ferculis corusca ex sarcinis metalla radient: caritas non potest conparari; dilectio pretium non habet; amicitia, quae desinere potest, vera numquam fuit.

4: Ad Florentinum de ortu amicitiae

[1.1] Quantus beatitudinis tuae rumor diversa populorum ora conpleverit, hinc poteris aestimare, quod ego te ante incipio amare quam nosse. ut enim apostolus ait: "quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium" [1 Tim. 5:24], ita e contrario tuae dilectionis fama dispergitur, ut non tantum laudandus sit ille, qui te amat, quam scelus putetur facere ille, qui non amat. [1.2] praetermitto innumerabiles, in quibus Christum sustentasti, pavisti, vestisti, visitasti: Heliodori fratris a te adiuta necessitas mutorum etiam potest ora laxare. quibus gratiis, quo ille praeconio peregrinationis incommoda a te fota referebat, ut ego ille tardissimus, quoniam intolerabilis languor, pinnatis, ut aiunt, pedibus charta caritatis et voto te salutaverim et iam conplexus sim! gratulor itaque tibi et, nascentem amicitiam ut dominus foederare dignetur, precor.

[2.1] Et quia frater Rufinus, qui cum sancta Melania ab Aegypto Hierosolymam venisse narratur, individua mihi germanitatis caritate conexus est, quaeso ut epistulam meam huic tuae epistulae copulatam ei reddere non graveris. noli nos ex eius aestimare virtutibus. in illo conspicies expressa sanctitatis insignia; ego cinis et vilissimi pars luti et iam favilla, dum vegetor, satis habeo si splendorem morum eius inbecillitas oculorum meorum ferre sustineat. [2.2] ille modo lavit, mundus est et tamquam nix dealbatus; ego cunctis peccatorum sordibus inquinatus diebus ac noctibus opperior cum tremore reddere novissimum quadrantem. sed tamen quia "dominus solvit conpeditos" [Ps. 145.7] et super humilem et trementem verba sua requiescit, forsitan et mihi in sepulchro scelerum iacenti dicat: 'Hieronyme, veni foras'. sanctus presbyter Evagrius plurimum te salutat; et Martianum fratrem iuncto salutamus obsequio, quem ego videre desiderans catena languoris innector.

5: Ad Florentinum

[1] In ea mihi parte heremi commoranti, quae iuxta Syriam Sarracenis iungitur, tuae dilectionis scripta sunt perlata, quibus lectis ita reaccensus est animus Hierosolymam proficiscendi, ut paene nocuerit proposito, quod profuerit caritati. nunc igitur, quomodo valeo, pro me tibi litteras repraesento. etsi corpore absens, amore et spiritu venio inpendio exposcens, ne nascentes amicitias, quae Christi glutino cohaeserunt, aut temporis aut locorum magnitudo divellat. quin potius foederemus eas reciprocis epistulis; illae inter nos currant, illae se obvient, illae nobiscum loquantur. non multum perditura erit caritas, si tali secum sermone fabuletur.

[2.1] Rufinus autem frater, ut scribis, necdum venit et, si venerit, non multum proderit desiderio meo, cum eum iam visurus non sim. ita enim et ille longo a me intervallo separatus est, ut huc non possit currere, et ego arreptae solitudinis terminis arceor, ut coeperit mihi iam non licere, quod nolui. [2.2] ob hoc et ego obsecro et, ut tu petas, plurimum quaeso, ut tibi beati Reticii Augustodunensis episcopi commentarios ad describendum largiatur, in quibus Canticum Canticorum sublimi ore disseruit. scripsit mihi et quidam de patria supra dicti fratris Rufini Paulus senex Tertulliani suum codicem apud eum esse, quem vehementer repoposcit. et ex hoc quaeso, ut eos libros, quos non habere me brevis subditus edocebit, librarii manu in charta scribi iubeas. [2.3] interpretationem quoque psalmorum Daviticorum et prolixum valde de synodis librum sancti Hilarii, quae ei apud Treveris manu mea ipse descripseram, aeque ut mihi transferas peto. nosti hoc esse Christianae animae pabulum, si in lege domini meditetur die ac nocte. ceteros hospitio recipis, solacio foves, sumptibus iuvas; mihi si rogata praestiteris, multa largitus es. [2.4] et quoniam tribuente domino multis sacrae bibliothecae codicibus abundamus, impera vicissim: quodcumque vis, mittam. nec putes mihi grave esse, si iubeas: habeo alumnos, qui antiquariae arti serviant. neque vero beneficium pro eo, quod postulo, polliceor. Heliodorus frater mihi indicavit te multa de scripturis quaerere nec sic invenire; aut si omnia habes, incipiet sibi caritas vindicare plus petere.

[3] Magistrum autem pueri tui, de quo dignatus es rescribere, quem plagiatorem esse eius non dubium est, saepe Evagrius presbyter, dum adhuc Antiochiae essem, me praesente corripuit. cui ille respondit: 'ego nihil timeo'. dicit se a domino suo fuisse dimissum et, si vobis placet, ecce hic est; transmittite eum, quo vultis. arbitror me non peccare, si hominem vagum non sinam longius fugire. quapropter quia ego in hac solitudine constitutus non possum agere quod iussisti, rogavi carissimum mihi Evagrium, ut tam tui quam mei causa instanter negotium prosequatur.

6: Ad Iulianum diaconum Aquileiae

[1.1] Antiquus sermo est: 'mendaces faciunt, ut nec vera dicentibus credatur'; quod mihi ego a te obiurgatus de silentio litterarum accidisse video. dicam: 'saepe scripsi, sed neglegentia baiulorum fuit'? respondebis: 'omnium non scribentium vetus ista excusatio est'. dicam: 'non repperi qui epistulas ferret'? dices hinc illuc isse quam plurimos. contendam me etiam his dedisse? at illi, quia non reddiderunt, negabunt et erit inter absentes incerta cognitio. quid igitur faciam? [1.2] sine culpa veniam postulabo rectius arbitrans pacem loco motus petere, quam aequo gradu certamina concitare; quamquam ita me iugis tam corporis aegrotatio quam animae aegritudo consumpsit, ut morte inminente nec mei paene memor fuerim. quod ne falsum putes, oratorio more post argumenta testes vocabo.

[2.1] Sanctus frater Heliodorus hic adfuit, qui, cum mecum heremum vellet incolere, meis sceleribus fugatus abscessit. verum omnem culpam praesens verbositas excusabit. nam, ut ait Flaccus in satura: "omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos" rogati ut numquam cantent, "iniussi numquam desistant" [Hor. Serm. 1.3.1-3], ita te deinceps fascibus obruam litterarum, ut e contrario incipias rogare, ne scribam. sororem meam, filiam in Christo tuam, gaudeo te primum nuntiante in eo permanere, quo coeperat. [2.2] hic enim, ubi nunc sum, non solum quid agatur in patria, sed an ipsa patria perstet, ignoro. et licet me sinistro Hibera excetra rumore dilaniet, non timebo hominum iudicium habiturus iudicem meum: "si fractus inlabatur orbis, inpavidum ferient ruinae" [Hor. Carm. 3.3.7-8]. quapropter quaeso ut apostolici memor praecepti, quo docet opus nostrum permanere debere, et tibi a domino praemium in illius salute pares et me de communi in Christo gloria crebris reddas sermonibus laetiorem.

7: Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium

[1.1] Non debet charta dividere, quos amor mutuus copulavit, nec per singulos officia mei sunt partienda sermonis, cum sic invicem vos ametis, ut non minus tres caritas iungat, quam duos natura sociavit. quin potius, si rei condicio pateretur, sub uno litterulae apice nomina indivisa concluderem vestris quoque ita me litteris provocantibus, ut et in uno tres et in tribus unum putarem. [1.2] nam postquam sancto Evagrio transmittente in ea ad me heremi parte delatae sunt, quae inter Syros ac Sarracenos vastum limitem ducit, sic gavisus sum, ut illum diem Romanae felicitatis, quo primum Marcelli apud Nolam proelio post Cannensem pugnam superba Hannibalis agmina conciderunt, ego vicerim. et licet supra dictus frater saepe me visitet atque ita ut sua in Christo viscera foveat, tamen longo a me spatio seiunctus non minus mihi dereliquit abeundo desiderium, quam adtulerat veniendo laetitiam.

[2.1] Nunc cum vestris litteris fabulor, illas amplexor, illae mecum loquuntur, illae hic tantum Latine sciunt. hic enim aut barbarus seni sermo discendus est aut tacendum est. quotienscumque carissimos mihi vultus notae manus referunt inpressa vestigia, totiens aut ego hic non sum aut vos hic estis. credite amori vera dicenti: et cum has scriberem, vos videbam. [2.2] quibus hoc primum queror, cur tot interiacentibus spatiis maris atque terrarum tam parvam epistulam miseretis, nisi quod ita merui, qui vobis, ut scribitis, ante non scripsi. chartam defuisse non puto Aegypto ministrante commercia. et si aliqui Ptolomaeus maria clausisset, tamen rex Attalus membranas e Pergamo miserat, ut penuria chartae pellibus pensaretur; unde pergamenarum nomen ad hanc usque diem tradente sibi invicem posteritate servatum est. [2.3] quid igitur? arbitrer baiulum festinasse? quamvis longae epistulae una nox sufficit. an vos aliqua occupatione detentos? nulla necessitas maior est caritate. restant duo, ut aut vos piguerit aut ego non meruerim. e quibus malo vos incessere tarditatis, quam me condemnare non meriti. facilius enim neglegentia emendari potest, quam amor nasci.

[3.1] Bonosus, ut scribitis, quasi filius ichthyos aquosa petiit, nos pristina contagione sordentes quasi reguli et scorpiones arentia quaeque sectamur. ille iam calcat super colubri caput, nos serpenti terram ex divina sententia comedenti adhuc cibo sumus. ille iam potest summum graduum psalmum scandere, nobis adhuc in primo ascensu flentibus nescio an dicere aliquando contigat: "levavi oculos meos in montes, unde veniat auxilium mihi" [Ps. 120:1]. ille inter minaces saeculi fluctus in tuto insulae, hoc est ecclesiae gremio, sedens ad exemplum Iohannis librum forte iam devorat, ego in scelerum meorum sepulchro iacens et peccatorum vinculis conligatus dominicum de evangelio expecto clamorem: 'Hieronyme, veni foras'. [3.2] Bonosus, inquam, -- quia secundum prophetam omnis diaboli virtus in lumbo est -- trans Euphraten tulit lumbare suum ibi illud in foramine petrae abscondens et postea scissum repperiens cecinit: "domine, tu possedisti renes meos" [Ps. 138:3]; disrupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis, me verus Nabuchodonosor ad Babylonem, id est confusionem mentis meae, catenatum duxit; ibi mihi captivitatis iugum inposuit, ibi ferri circulum innectens de canticis Sion cantare praecepit. cui ego dixi: "dominus solvit conpeditos, dominus inluminat caecos" [Ps. 145:7-8]; et, ut breviter coeptam dissimilitudinem finiam, ego veniam deprecor, ille expectat coronam.

[4.1] Soror mea sancti Iuliani in Christo fructus est: ille plantavit, vos rigate, dominus incrementum dabit. hanc mihi Iesus pro eo vulnere, quod diabolus inflixerat, praestitit vivam reddendo pro mortua. huic ego, ut ait gentilis poeta, omnia etiam tuta timeo [cf. Verg. Aen. 4.298]. scitis ipsi lubricum adulescentiae iter, in quo et ego lapsus sum et vos sine timore transistis. [4.2] hoc illa cum maxime ingrediens omnium fulcienda praeceptis, omnium est sustentanda solaciis, id est crebris vestrae sanctitudinis epistulis roboranda. et quia caritas omnia sustinet, obsecro ut etiam a papa Valeriano ad eam confortandam litteras exigatis. nostis puellares animos his rebus plerumque solidari, si se intellegant curae esse maioribus.

[5] In mea enim patria rusticitatis vernacula deus venter est et de die vivitur: sanctior est ille, qui ditior est. accessit huic patellae iuxta tritum populi sermone proverbium dignum operculum. Lupicinus sacerdos -- secundum illud quoque, de quo semel in vita Crassum ait risisse Lucilius [1299 Marx] : "similem habent labra lactucam asino cardus comedente" --, videlicet ut perforatam navem debilis gubernator regat, et caecus caecos ducat in foveam talisque sit rector, quales illi qui reguntur.

[6.1] Matrem communem, quae, cum vobis sanctitate societur, in eo vos praevenit, quia tales genuit, cuius vere venter aureus potest dici, eo salutamus honore, quo nostis; una quoque suspiciendas cunctis sorores, quae sexum vicere cum saeculo, quae oleo ad lampadas largiter praeparato sponsi opperiuntur adventum. [6.2] o beata domus, in qua morantur Anna vidua, virgines prophetissae, geminus Samuhel nutritus in templo! o tecta felicia, in quibus cernimus Macchabaeorum martyrum coronis cinctam martyrem matrem! nam licet cotidie Christum confiteamini, dum eius praecepta servatis, tamen ad privatam gloriam publica haec accessit vobis et aperta confessio, quod per vos ab urbe vestra Arriani quondam dogmatis virus exclusum est. [6.3] et miremini forsitan, quod in fine iam epistulae rursus exorsus sim. quid faciam? vocem pectori negare non valeo. epistulae brevitas conpellit tacere, desiderium vestri cogit loqui. praeproperus sermo; confusa turbatur oratio; amor ordinem nescit.

8: Ad Niceam hypodiaconum Aquileiae

Turpilius comicus tractans de vicissitudine litterarum: 'sola', inquit, 'res est, quae homines absentes praesentes faciat' [Turpil. inc. fab. fr. 1 Ribbeck]. nec falsum dedit, quamquam in re non vera, sententiam. quid enim est, ut ita dicam, tam praesens inter absentes, quam per epistulas et adloqui et audire quos diligas? nam et rudes illi Italiae homines, quos cascos Ennius appellat [Enn. Ann. 24 Vahlen], qui sibi, ut in Rhetoricis Cicero ait, victu fero vitam requirebant, ante chartae et membranarum usum aut in dedolatis ex ligno codicellis aut in corticibus arborum mutua epistularum adloquia missitabant; unde et portitores earum tabellarios et scriptores a libris arborum librarios vocavere. quanto igitur nos expolito iam artibus mundo id non debemus omittere, quod sibi praestiterunt, apud quos erat cruda rusticitas et qui humanitatem quodammodo nesciebant! ecce beatus Chromatius cum sancto Eusebio non plus natura quam morum sibi aequalitate germano litterario me provocavit officio. tu modo a nobis abiens recentem amicitiam scindis potius, quam dissuis, quod prudenter Laelius vetat [cf. Cic. Lael. 76]; nisi forte ita tibi exosus est oriens, ut litteras quoque tuas huc venire formides. expergiscere, expergiscere, evigila de somno, praesta unam chartae scedulam caritati inter delicias patriae et communis, quam habuimus, perigrinationis aliquando suspiria. si amas, rescribe; si irasceris, iratus licet scribe. magnum et hoc desiderii habebo solamen, si amici litteras vel indignantis accipiam.

9: Ad Chrysocomam monachum Aquileiae

Qui erga te affectus meus sit, carissimus ambobus Heliodorus tibi potuit fideliter nuntiare, qui non minori te diligit amore, quam diligo, ut ego semper in ore meo nomen tuum sonem, ut ad primam quamque confabulationem iucundissimi mihi tui consortii recorder, ut humilitatem admirer, virtutem efferam, praedicem caritatem. verum tu, quod natura lynces insitum habent, ne postergum respicientes meminerint priorum et mens perdat, quod oculi videre desierint, ita nostrae necessitudinis penitus oblitus illam epistulam, quam in corde Christianorum scriptam apostolus refert [cf. 2 Cor. 3:2], non praepeti litura, sed imis, quod aiunt, ceris erasisti. et illae quidem, quas diximus, ferae sub frondente captantes arboris ramo fugaces capreas aut timidum, cervos, animal conprehendunt currentemque frustra praedam, dum hostem suum secum vehit, rabido desuper ore dilaniant et tam diu meminere praedandi, quam diu venter vacuus siccum fame guttur exasperat; ubi vero sanguine pasta feritas viscera distenta conpleverit, cum saturitate succedit oblivio tam diu nescitura, quid capiat, donec memoriam revocaverit esuries. tu necdum satiatus e nobis cur finem iungis exordio? cur amittis, antequam teneas? nisi forte neglegentiae semper excusatione socia adseras te non habuisse, quod scriberes, cum hoc ipsum debueris scribere, aliud te non habuisse, quod scriberes.

10: Ad Paulum senem Concordiae

[1.1] Humanae vitae brevitas damnatio delictorum est et in ipso saepe lucis exordio mors secuta nascentem labentia cotidie in vitium saecula profitetur. nam cum primum paradisi colonum viperinis nexibus praepeditum coluber deduxisset ad terras, aeternitas mortalitate mutata in nongentos et eo amplius annos, secundam quodammodo inmortalitatem, maledicti hominis distulerat elogium. exinde paulatim recrudescente peccato totius orbis naufragium gigantum adduxit inpietas. [1.2] post illud, ut ita dixerim, purgati baptismum mundi in breve tempus hominum vita contracta est. hoc quoque spatium sceleribus nostris semper contra divina pugnantibus paene perdidimus. quotus enim quisque aut centenariam transgreditur aetatem aut non ad eam sic pervenit, ut pervenisse paeniteat, secundum quod in libro psalmorum scriptura testatur: "dies vitae nostrae septuaginta anni, si autem multum, octoginta; quidquid reliquum est, labor et dolor" [Ps. 89:10]?

[2.1] 'Quorsum', ais, 'ista tam alto repetita principio et ita procul coepta, ut merito quivis Horatiano de nobis possit sale ludere: et "gemino bellum Troianum orditur ab ovo" [Hor. AP 147]? videlicet ut senectutem tuam et caput ad Christi similitudinem candidum dignis vocibus praedicem. [2.2] ecce iam centenarius aetatum circulus volvitur et tu semper domini praecepta custodiens futurae beatitudines vitae per praesentium exempla meditaris. oculi puro lumine vigent, pedes inprimunt certa vestigia, auditus penetrabilis, dentes candidi, vox canora, corpus solidum et suci plenum. cani cum rubore discrepant, virtus cum aetate dissentit. non memoriae tenacitatem, ut in plerisque cernimus, antiquior senecta dissolvit, non calidi acumen ingenii frigidus sanguis obtundit, non contractam rugis faciem arata frons asperat, non denique tremula manus per curvos cerae tramites errantem stilum ducit. [2.3] futurae resurrectionis virorem in te nobis dominus ostendit, ut peccati sciamus esse, quod ceteri adhuc viventes praemoriuntur in carne, iustitiae, quod tu adulescentiam in aliena aetate mentiris. et quamquam multis istam corporis sanitatem, etiam peccatoribus, evenire videamus, tamen illis hoc diabolus ministrat, ut peccent, tibi dominus praestat, ut gaudeas.

[3.1] Doctissimi quique Graecorum, de quibus pro Flacco agens luculente Tullius ait: "ingenita levitas et erudita vanitas" [Cic. Pro Flacco fr. 2], regum suorum vel principum laudes accepta mercede dicebant. hoc ego nunc faciens pretium posco pro laudibus. [3.2] et ne putes modica esse, quae deprecor, margaritam de evangelio postularis, eloquia domini eloquia casta, argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum, scilicet commentarios Fortunatiani et propter notitiam persecutorum Aurelii Victoris historiam simulque epistulas Novatiani, ut, dum scismatici hominis venena cognoscimus, libentius sancti martyris Cypriani bibamus antidotum. [3.3] misimus interim tibi, id est Paulo seni, Paulum seniorem, in quo propter simpliciores quosque multum in deiciendo sermone laboravimus. sed nescio quomodo, etiam si aqua plena sit, tamen eundem odorem lagoena servat, quo, dum rudis esset, inbuta est. si hoc munusculum placuerit, habemus etiam alia condita, quae cum plurimis orientalibus mercibus ad te, si spiritus sanctus adflaverit, navigabunt.



Christian Latin The Latin Library The Classics Homepage