[PSUEDO-] HYGINI DE MUNITIONIBUS CASTRORUM





1. Nunc papilonum tensionem cohortium supra scriptarum ostendimus. Papilio unus occupat pedes X, accipit incrementum tensurae pedes II, tegit homines VIII. Plena centuria habet milites LXXX; erunt papiliones X, qui occurunt in longitudine pedum CXX. Nam quod ad latitudinem hemistrigii pedum XXX attinet, papilioni dantur pedes X, armis pedes V, iumentis pedes IX, fiunt pedes XXIV. Hoc bis, XLVIII, cum praetendunt, efficitur striga pedum LX, reliqui pedes XII, qui conversantibus spatio sufficient. Haec pedatura ad plenas legionis [centurias] est compulata. Ex quibus in vigiliis singulis [quaterni] erunt, et non plus quam octonos papiliones singulae tendunt. Ita fit, ut centurio eorum in eadem pedatura eorum papilionum tensionem alioquin plus dari oportuisset.

2. Legiones, quoniam sunt militiae provinciales fidelissimae, ad vallum tendere debent, ut opus valli tueantur et exercitum gentibus mixtum suo numero corporali in muro tene[ant]. Quando autem supplementa plura fuerint, ubi necesse est cohortis pedaturam extendere, servata latitudine hemistrigii, et id pede manente, iam mutabimus, ut quis fuit CXX per CLXXX, sic sit XC per CCXL in modum formae subiectae, vel LX per CCCLX, similiter ut forma ostenditur. XXX enim pedes per DCCXX cohors una occupat; nunc, quotiens latitudo duplicatur, longitudo partes minuet. Quod[si] legiones plures acceperimus et supplementa pauciora, ut necessarium sit cohortes circa vallum crebrius ponere, convertimus pedaturam: quod fuerit signis, tabulinum; [sig]num hemistrigii mutabimus ratione tensurae suae. Cuiusque generis subiecimus. Aliqua cohors CL, per CL solet adsignari, sed, in quantum fieri potest, devitari debet de eo, quod centuriae suo ordine tendere non poterunt et pedatura cohortis uno pariter nudabitur, sicut forma subiecta est.

3. Cohors prima causa signorum et aquilae intra viam sagulariam, et quoniam duplum numerum habet, duplam pedaturam accipiet, ut puta signis pedes CXX, tabulino pedes CCCLX, vel signis CLXXX, tabulino pedes CCXL, formae ratio, ut reliquae. Igitur si legiones impares, hoc est tres, acceptae fuerint, duae primae lateribus praetorii per rigorem viae sagularis tendere debebunt, alia in praetentura similiter per rigorem viae sagularis intrantibus portam praetoriam parte laeva; dextra cohortes contrariae tendant, ut possit exercitus combinatus educi.

4. Quotiens autem quinque vel sex legiones acceptae fuerint, binae cohortes primae lateribus praetorii tendere debebunt, duae in praetentura, super quibus valetudinaria, deinde vexillarii; et si res exiget, cohors peditata quingenaria loco vexillariorum solet superponi, et, si strictior fuerit pedatura, cohors legionaria dari debet, sed numero suo, ut CXX pedes valetudinarium et reliqua, quae supra tendent, accipiant, hoc est veterinarium et fabrica, quae ideo longius posita est, ut valetudinarium quietum esse convalescentibus posset.

5. Vexillarii legionum eandem pedaturam accipere debent, quam cohors legionaria, quae ad sexcentenos homines computatur. Causa impedimentorum tendere debent in praetentura vel latere praetorii, ut dixeram, super cohortes primas. Ad vallum, si fieri potest, ideo tendere non debent, quod legatus eorum pariter non sit et,si casu hoste vallum interruptum fuerit, legio etlegatus eorum per vexillarios factum esse contendet.

6. Cohortes praetoriae lateribus praetorii tendere debent et duplam pedaturam recipere, quod tentoriis maioribus utantur. Primipilares etiam et evocati in eadem pedatura locum accipiunt.

7. Equites praetoriani latere dextro praetorii, singulares imperatoris latere sinistro. Quorum si maior numerus fuerit, ut puta singulares DC, praetoriani CCC, poterunt CL singulares in striga praetorianorum tendere. Ita fit, ut et pari numero dispositi [sint]. Decuriones et reliqui principales eorum binos equos possidentes propensius tendant. Et si minor numerus utrorumque fuerit, ut centenis equitibus hemistrigiis suis laxius tendant, non erit haesitandum, quoniam officialibus lateri sinistro proximis ibi pedatura adsignetur.

8. Quodsi cohortes praetoriae impares acceptae fuerint, quoniam numerus et dispositio dextra laevaque praetorii cohortium a paribus esse debent, loco cohortis equites praetoriani ponentur. Singulares autem equites si DCCC aut DCCCC fuerint, pari numero integris strigis lateribus tendere debebunt, si ad D fuerint, ut striga est, sufficiat.

9. Ilud maxime observare debebimus, ut latus praetorr non plus quam DCCXX pedes longitudinis accipiat. Ita fiet, ut cohortes praetoriae et reliquus numerus, qui lateribus praetorii tendit, integrit strigis sua pedatura optime tendant. Nam, quantum ad latitudunem praetorii totius attinet, a CLX ad CCXX potest observari in longitudinem, ut supra dixi, pedum DCCXX. Stationi dari oportet secundum praetoeium pedum XX et, si res exigit, pedes X sufficient.

10. Item comitibus imperatoris nostri a pedibus L usque ad LXX potest observari, in qua pedatura praefecto praetorio primo loco a via principali adsignari debet. Interposita deinde via cohoortes praetoriae et reliquus numerus prout disponi debent, libello ostendimus.

11. Aris institutis in praetorii parte ima, auguratorium parte dextra praetorii ad viam principalem apponimus, ut dux in eo augurium recte capere possit; parte laeva tribunal statuitur, ut augurio accepto insuper ascendat et exercitum felici auspicio adloquatur.

12. In introitu praetorii partis mediae ad viam principalem gromae locus apellatur, quod turba ibi congruat, sive in dictatione metarum. posito in eodem loco ferramento, groma superponatur, ut portae castrorum in conspectu rigoris stellam efficiant. Et professores eius artis causa supra scripta gromatici sunt cognominati.

13. Viae vicenariae ideo dantur percurrentes proxime sagularem, ut ad eruptionem exercitus expediti progredi possint.

14. Nunc praetenturae rationem exponam. Via principalis, quae est inter portas dexteriorem et sinistriorem, quae a principiis nomen obti[net], esse debet latitudine eadem, qua opus pedum LX, quod est inter vallum et legiones et ideo quibusdam intervallum est cognominatum. Item via quae ducit ad portam praetoriam -- praetorio sine dubio via praetoria ducitur,-- latitudine ut supa pedum LX, propter quam rigore tensurae suae superiores strigae in praetentura non percurrunt, quoniam ad viam praetoriam signa spectare debebunt.

15. Dabimus itaque infra viam principalem legatis pedaturam, quod scamnum est appellatumnec communis strigarum dictationem metationis habet propter legionum numerum incertum, quod semper latitudine a pedibus L ad LXXX observari debebit, prout numerus legionum effecerit. In quo tribuni cohortium praetoriarum tendere solent. Similiter tribunis legionum inferius adsignari debet, quod aeque scamnum dicitur; a quo via interposita alae miliariae vel [quin]genariae et deinceps, prout quis[que] tendere debebit. In forma subiecimus.

16. Nunc, ut suo referam loco, ad alam miliariam. Turmas habet XXIV, in eis decuriones, duplicarii, sesquipilarii, iidem qui et numerus turmarum, stabunt. Equos singuli decuriones ternos, duplicarii et sesquipilarii binos. Sic super numerum equorum mille, deductis singulis, qui in numerum computantur, XCVI. Ala quingenaria turmas habet XVI, decuriones et reliqua prout numerum turmarum, amplius equos ut supra LXIIII. Et ideo in singulis equitibus terni pedes computantur, nihil deducitur. In eo pede praefectus alae pedaturam accipiat, et principales eorum aliquo laxius tendant; alioquin singuli binos pedes et semisses acciperent.

17. Quantum autem ad retenturam pertinet, via, quae est super praetorio, per cuius rigorem utraque parte, cum maior exercitus est, hoc est quinque legiones et supra, portae quintanae dari solent, accipere debet latitudinem pedum XL; si portae ibi datae fuerint, L pedes accipiet, et cognominatur etiam quintana causa copiarum.

18. Quaestorium dicitur, quod aliquando quaestores ibi pedaturam acceperint; quod est supra praetorium in rigore porta, quae cohortibus decimis ibi tendentibus decimana est apellata. Quaestorium minore esse debet latitudine quam praetorium, ut strigae statorum posticum praetorii proximi sint. In quo maxime legati hostium et obsides; et, si qua praeda facta fuerit, in quaestorio ponitur.

19. Lateribus eiusdem tendere debent ad viam quintanam centuriae statorum, ut posticum praetorii tueantur et proximi sint praetorium; quibus duplam pedaturam adsignabimus, quod eisdem tentoriis utantuer quibus cohortes praetorii. Super quos cohors peditata quingenaria vel equitata, prout strigae magnitudo fuerit, poni debebit. Et per reliquas strigas cohortes peditatae vel equitatae ad viam quintanam spectare debebunt, et supra symmachares et reliquae nationes tendere debebunt; et rliquae nationes tendere debebunt; et ita fiet, ut omni parte nationes et supra scripta contineantur.

20. Viae sagulariae XXX pedes sufficient; [si] quinque legiones fuerint, XL pedes latitudinis accipere debebit. Scholae cohortium principiis, ubi munera legionum dicuntur, in scamno legatorum contra aquilam dari debent.

21. Castra, in quantum fieri potuerit, tertiata esse debebunt, ut flatus aurae aestus exercitus leniat. Hoc dixi tertia[ta], ut puta longum pedes CI)CI)CCCC, latum pedes CI)DC. Si longiora fuerint, classica dicintur nec bucinum in tumultu ad portam decimanamfacile poterit exaudiri; si latiora fuerint, proxime quadraturam sequens est dictatio.

22. Quantum attinet ad ea, quae sunt necessaria, satis puto diligenter rettulimus, et, si quae rationes adhuc fuerint necessariae, suo referam loco. Praeterea munitionem caastrorum et soli lectionem [in] statuenda metatione, item iniquitates locorum vitandasne praeterisse videar, breviter in parte ima exponam.

23. Interim ostendam inceptationem metationis e numeros compositae formae recognoscamus. Admonebimus itaque, quis ubi tendere debeat. Lateribus praetorii cohortes praetoriae et equites praetoriani, equites singulares imperatoris, alae miliariae vel quingenariae, si pedatura permiserit; vexillarii et cohortes secundae vel peditatae quingenariae super cohortes primas.

24. Praetendunt alae miliariae vel quingenariae, Mauri equites, pannonii veredarii, classici omnes ideo praetendunt, quod ad vias muniendas primi exeunt, et quo sint tutiores, a Mauris equitibus et Pannoniis veredariis operantes protegentur; qui a cohortibus proximi tendere debent. Ut vexillarii legionum, item exploratores in striga cohortis primae.

25. Retendunt cohortes equitatae miliariae vel quingenariae, quarum rationes subieci. Omnes miles provincialis accipit pedaturam pedem adiecta quinta per totam longitudinem hemistrigii, eques autem duo semis adiecta quinta. Nunc quotiens numeros acceperimus, ut retenturam computemus, cohortes equitatas ad numerum peditum redigimus, ut equitibus cum cohortibus suis pedaturam facilius adsignemus.

26. Habet itaque cohors equitata miliaria equites CCXL, quod redigo ad peditem, ut pedem, quod aaccipit miles, redigo ad duo semis, quod accipit eques. Fit, dimidia sumpta, ductum quinquies. Sic tractabimus numerum equitum. Fit CXX, quinquies, fit DC. Accedunt ex ea cohorte miliaria, detractis equitibus, reliqui pedites DCCLX; fit cum superiore CI)CCCLX. Meminerimus itaque, ad computationem cohortis equitatae miliariae pedaturam ad CI)CCCLX dari debere.

27. Cohors equitata quingenaria in dimidio eandem rationem continet quam cohors [miliaria]. Habet itaque cohors equitata miliaria centurias X peditum, equites CCXL, turmas X, omnes tendunt papilionibus CXXXVI, ex eis centuriones et decurionessingulis papilionibus utuntur. Cohors equitata quingenaria habet centurias VI, reliqua pro parte dimidia.

28. Cohors peditata miliaria habet centurias X, tendit papilionibus C, ex eis centuriones singulis. Item peditata quingenaria habet centurias VI, reliqua ut supra.

29. Nationes -- Cantabri, Gaesati, Palmyreni, Daci, Brittones, centurias statorum et si quid aliud datum fuerit in exercitu symmachariorum, [in] retentura ponibus. Camelis cum suis epibatis singulis pedes V adsignabimus. Tendere debebunt, si in hostem exituri erunt, in praetentura iusta classicos, si ad praedam portandam praesto erunt, intra quaestorium tendere debebunt.

30. Datos itaque numeros, qui infra scripti sunt, sic computabimus: legiones III, vexillarii CI)DC, cohortes praetoriae IIII, equites praetoriani CCCC, equites singulares imperatoris CCCCL, alae miliariae IIII, quingenariae V, Mauri eqites DC, Pannonii veredarii DCCC, classici Misenates D, Ravennates DCCC, exploratores CC, cohortes equitatae miliariae II, quingenariae IIII, cohortes peditates miliariae III, quingenariae III, Palmyreni D, Gaesati DCCCC, Daci DCC, Brittones D, Cantabri DCC, centuriae statorum II.

31. Semper numeris acceptis retenturam computare debemus, ut sciamus, quot hemistrigia in dimidia retentura nascantur. Nunc fit numerus, qui retendit XIII milia DCXL. Sumo partem dimidiam, ideo quod a paribus tendant, fit VI milia DCCCXX. Nunc latus praetorii componanus et praetenturam similiter computemus, sicut retenturam fecimus, ut sciamus cohortibus legionariis quid tabulino vel signo dare debeamus.

32. Observare itaque debebimus, ut, quotiens tres legiones _um supplementis acceptae fuerint, dimidia pars castrorum DCCXX pedes latitudinis habeat, et lateribus castrorum cohortibus tabulino XC, signis CCXL pedes adsignemus, ut, deducto tabulino cohortium et latitudine viae sagularis, reliqui DC pedes supersint, ut alae miliariae in praetentura ad pedem tendant. Ut nunc statuimus reliquos pedes DC, explemus latus unum praetorii, ut sciamus, quot alae in praetentura tensurae sint.

33. Occupantur numero militum latere praetorii pedes [C]CCCXX, stationi pedes LX, in vias pedes [X]L, quod fere in hac latitudine ita fuerit dispositio: fiunt DC pedes.

34. Nunc praetenturam ut componamus, numerum equitum alarium, qui sunt reliqui, computemus. Fiunt IIII milia, partis dimidiae II milia. Accipere debet ala miliaria signis pedes CL, tabulino pedes DC. Hac ratione pedes CL efficiunt hemistrigia [V]. Accipit eques III pedes in longitudine pedum DC; sumo partem tertiam, ut habeam equitum numerum, qui in ea longitudine tendent. Fit CC, erit hemistrigii unius; et nunc hemistrigia ducimus V, quinquies CC fit CI): alae miliariae pedatura.

35. Reliquum autem numerum sicut retenturam computemus, ut sciamus similiter, quot hemistrigia nascantur. Fit numerus cum pedatura valetudinarr, veterinarii et fabricae, qquae in unum ad DC homines computantur, VIIII milia. Sumimus dimidiam, fit IIII milia D. Hemistrigium partis dimidiae est DC pedum per longitudinem, quod [D] homines capit, sitque, [ut] diximus, peditem adiectam quintam ad pedem accipere. Nihil itaque intersit, ad numerum computatum quintam partem adiciamus, an vero ex longitudine, ut nunc. DC pedum deducamus partem sextam. Reliqui quingenti, tot homines capiet hemistrigium.

36. Sed habemus numerum IIII milia, videmus, quotiens habeo; quod est octies. Totidem hemistrigia nascantur. Fit CCXL, et superiores computati alarium pedes CCC: fit in unum DXL. Poterit esse tensura tensura cohortium III, faciunt pedes DCCXX, ex quibus decedit, quod numerus occupat, pedes DXL: reliqui pedes CLXXX, quo VI hemistrigia nascantur. Ut nunc vicenaria via super cohortem primam, item numero quattuor, pedum denum: fit in vias pedes LX. Reliqui pedes CXX, quos scamnis tribunorum et legatorum, singulis LX pedes, adsignabimus.

37. Nunc si dantur mille homines super numerum compositum, in eadem pedatura locus adsignetur; sic faciemus. Quoniam partis dimidiae D esse constat, quos capiet hemistrigium, deducamus scamnis pedes X et viam inter alas tollamus, quae tunc datur, si pedatura permittet. Fiunt pedes XXX: erit hemistrigium, quod D homines postea acceptos recipiet.

38. Nunc e contrario similiter numeris compositis deducamus homines CI), quorum est pedatura striga pedum LX. Dabimus scamno legatorum pedes LXXX, tribunorum pedes LXX et viam inter alas reponemus.

39. Item lateri praetorii et retenturae similiter, si quo plus vel minus fuerit, idem observabimus, ut praetorium et comitum pedaturam, item quaestorium minuamus vel ampliemus servatis portionibus latitudinis. Viae autem abesse poterunt, si pedatura strictior fuerit, inter cohortes praetorias et alas equitum, ideo quod disciplina militari ad suum quisque numerum coniuncti convenient.

40. Si observent ita, [ut] dico, et in retentura, qui solent et quodque genus hominum per strigas strictius seu laxius tende[re], quoniam saepe numeros evenit commutari, tensura amplius efficiant, quam strigae in eandem pedaturam incurrent. Nec plus ex eis deduci debet, quam peditatae quingenariae super cohortes primas, et, si amplius supersunt, ut nec strigam expleant, necesse erit per reliquas strigas, ut dixi, artius tendant. Similiter, ut laxius tendant, efficitur, quotiens reliquus numerus convenit, ne totius metatiionis ordo turbetur; et retenturae per strigas aequali numero laxius tendunt, retenturae numero computato, ut in pedatura conveniret.

41. Quodsi adhuc amplius seu minus quam ostendimus supplementa data fuissent, omnia immutabuntur et cohortes circa vallum aliter tendent.

42. Nunc retenturae diximus partis dimidiae numerum Vi milia DCCCXX. Quoniam est latitudo DC [pedum], video, quuot hemistrigia esse possint; ut nunc, erunt decem et septem, et quaestorio pedatura sufficiens dari possit. Sumo itaque numeri parterm XVI[I], quot hemistrigia esse diximus, fit CCCC: erit numerus militum. Tendere debebunt per hemistrigium unum, adiecta quinta pedum LXXX: fiunt pedes CCCC[XL]XX, unde efficitur, [ut]duae cohortes latere retenturae tendant.

43. Symmachario set reliquas qoutiens per strigas distribuimus, non plus quam tripertiti esse debebunt nec longe abalterutrum, ut unam tesseram sub vocabulo citationis audiant. Observabimus primae strigae signis idem adsignari, quod cohorti primae, ut viae vicenariae percurant.

44. Erunt itaque lateribus cohortes XVI, praetendunt et redendent quattuor milia, et singulae LX per CCCLX; reliqui quattuor milia intra viam sagularem.

45. In quantum potui, domine frater, pro tirocinio meo in brevi omnes auctores sum persecutus, sed quidquid circa compositionem castrorum aestivalium instituerunt, in hoc libello, priusquam numeros instituerem, sub ratione omnia declaravi. Principia in omni inceptatiione metationis scribenda nullus auctor ad hunc diem ostendit, propter quod spero sollicitudinem nostram digne tibi placituram.

46. Exposuimus itaque singulas species et universum exercitum suis locis constituimus, ostendimus etiam, si necessum fuerit, quis numerum commutari debeat. Quodsi alae in retentura positae fuerint et pedites [in] praetentura sive cohortes equitatae, nulla necessitate cogente, sine dubio metatoris imperitiae signum est. Illud plane poterit observari, ut, si cohortes equitatae in eo exercitu omnino [non] fuerint, ponamus alas quingenarias lateribus quaestorii, ut retentura equitatum habeat.

47. Nam quod ad legiones [disposi]tas et divisi[onem in] duos numeros pertinet, quod et peritis compositionum difficultates ostendet, methodum metationis a me exquisitam, ad numerum cohortium pertinentem, intento ingenio elaboravi, ut, si dignatus fueris iniungere, novitatem metationis ad magnitudinem tuam primus adferam, quae tibi spero placebit, si primum cottidianam metationem tractabis.

48. Nunc munitionem castrorum et reliqua, quae pluribus auctores scripserunt, breviter, perferamus. Munitio aestivalium observatur generibus quinque: fossa, vallo, [vimine], agmine, aggere.

49. Fossa loco securiori causa disciplinae, cuius species est fasigata vel punica. Fastigata dicitur, quae a summa latitudine lateribus devexis in angustiam ad solum coniuncta pervenit. Punica dicitur, quae latere exteriori ad perpendiculum dirigitur; contrarium devexum fit, quomodo in fastigata. Quibus latitudo dari debeat ad minimum pedum quinque; altum pedes tres. Regressis pedibus exterius sexaginta per latitudinem portarum similiter fossa fiet, quod propter brevitatem titulum cognominatum est.

50. Vallum loco suspectiori extrui debet cespite aut lapide, saxo sive caemento. Sufficit latum pedes VIII, altum pedes VI; et lorica parva fit similiter ante portas, ut titulum ad fossam, ad vallum. Causa instructionis sanctum est cognominatum.

51. Cervoli trunci ramosi. Ad hos decurritur, si soli natura nimia teneritate cespes frangitur neque lapide mobili nisi copiosum vallum extrui potest nec fossa fieri, ut non ripae decidant.

52. Quotiens cervoli desunt et est locus suspectior, armorum ordinibus IIII castra muniunt, ut per singulos ordines vigiliae crebrius ponantur; et equites alterna vice castra circuire debent. Si in pacato, solummodo tuendae disciplinae causa unus ordo armorum sufficit, et vigiliae rarius constituuntur.

53. Aggeribus autem ita fit vallum, si locus petrosus aut arenosus fuerit, quod sine dubio aggere facto munitionem castris praebet.

54. Angulos castrorum circinari oportet, quia coxas efficiunt instabiliuntque opus propugnationem tutans. Circinari debebunt ex angulis cohortium, qui efficiunt latitudinem operis pedum LX, usque quo lineas exteriores comprehenderis, quae efficiunt partem quartam.

55. Similiter clavicula circinatur ex linea interiore valli, puncto medio porte, adaperto circino ad cardinem portae. [Ex] eo medio praeter viam circinabis in eandem lineam, quae centro serviet. Item, puncto manente, adicies latitudinem valli et iterum circinabisin eandem lineam, ut intrantes semper detecti sint et advenientes in recto cursu excludant[ur]; nomenque ab effectu clavicula trahet.

56. Nam quod attinet ad sollicitudinem instituendae metationis, primum locum habentquae ex campo in eminentiam leniter attolluntur, in qua positione porta decimana eminentissimo loco constituitur, ut regiones castris subiaceant. porta praetoria semper hostem spectare debet. Secundum locum habent, quae in plano constituuntur, tertiuim, quae in colle, quartum, quae in monte, quintum, quae in loco necessario, unde et necessaria castra dicuntur.

57. Praecipue observari debebit via quae lateribus castrorum supersit. Cetera quocumque latere flumen sive fontem habere debebis in qualicumque positione castrorum. Iniqua loca, quae a prioribus novercae appellantur, omni modo vitari debent. Ne mons castris immineat, per quem supervenire hostes aut prospicere possint, quid in castris agatur; ne silve celatura hostes adiaceat neve fossa [aut] valles, per quas obrepi castris occulte possit; ne vicini fluminis torrentes subita tempesta[te] castra inundent.

58. Interea meminisse oportet in hostico ascensus valli duplices et frequentes facere et tormentis tribunalia extruire circum portas, in coxis, in loco turrium. Maxime instruendum erit vallum tormentis ab eo latere, quo novercae, si vitari non potuentur.



The Miscellany The Latin Library The Classics Page