HYGINI DE ASTRONOMIA LIBER TERTIVS



I. Igitur incipiemus a polo boreo protinus dicere, quo utraeque Arcti nixae vehuntur, arctico circulo clausae et ita collocatae, ut alternis unaquaeque earum resupinata caput alterius tegere videatur, ita tamen, ut caput eius quae superior fuerit, ad caudam inferioris contendat. Harum maior in extremo circulo pedes habet fixos. Praeterea habet in capite stellas VII omnes obscuras, in utrisque auribus binas, in humero claram I, in pede novissimo II, in summo interscapilio I, in crure de posterioribus primo I, in pede priore II, in cauda ipsa tres. Ita totius sideris stellae sunt omnino XXI. Minor autem habet in stationis unoquoque loco stellas singulas clare lucentes, et supra caudam III, omnino VII. Sed in prioribus caudae stellis una est infima quae polus appellatur, ut Eratosthenes dicit, per quem locum ipse mundus existimatur versari; reliqui autem duo choreutae dicuntur, quod circum polum versantur.

II. DRACO inter duas Arctos collocatus, videtur corporis sinu facto Arctum minorem ita concludere, ut paene pedes eius tangere videatur, cauda autem flexa caput maioris adtingere et suo capite tamquam reducto circulum arcticum tangens, corpus ut in spiram complicare. Et si quis diligentius attenderit, videre poterit caput Draconis ad maioris Ursae regionem caudae collocatum. Hic habet in utroque tempore stellas singulas, in oculis singulas, in mento I et toto corpore reliquo passim dispositas X, ita ut omnino sint stellae XV.

III. ARCTOPHYLAX. Huius manum sinistram circulus arcticus includit ita, ut neque occidere neque exoriri videatur; ipse autem positus ab arctico circulo ad aestivum definitur, inclinatus in longitudinem, dextro pede aestivo circulo nixus. Huius humeros et pectus a reliquo corpore dividit circulus, qui per utrosque polos transiens tangit Arietem et Chelas. Hic quod cum Tauro et Geminis orientibus et Cancro et Leone occidit, ideo sero occidere dicitur. Qui magis erectus a pedibus pervenit ad terram, at plagius exoriens citius quam Chelae videtur. Habet autem in manu dextra stellas quattuor, quae numquam occidere dicuntur; in capite stellam I, in utroque humero singulas, in utraque mamma singulas, sed clariorem dextram et sub ea alteram obscuram, et in cubito dextro claram I, in zona unam clarius ceteris lucentem (haec stella Arcturus appellatur), in utrisque pedibus singulas. Quae omnino sunt XIII.

IV. CORONAM humero sinistro prope contingere Arctophylax videtur; qui autem Engonasin dicitur, dextri pedis calce coniungitur. Haec Cancro et Leone exoriente occidere, cum Scorpione exoriri perspicitur. Habent autem stellas VIIII in rotundo dispositas, sed ex his tres clarius ceteris lucentes.

V. ENGONASIN. Hic positus inter duos circulos, arcticum et aestivum, utrisque pedibus et dextro genu, quem ante diximus, arcticum circulum finit; ita tamen, ut dextro pede prioribus digitis circulum terminet, sinistro autem toto caput Draconis opprimere conetur. Humeris autem velut sustinens circulum aestivum et manu dextra porrecta tangens; laevam autem e regione sinistro genu porrigens aequali intervallo circuli aestivi et genu sinistri. Hic occidens capite prius quam reliquo corpore devenit ad terram. Qui cum totus occidit, occidit ut pendere pedibus ex arctico circulo videatur, exoriens ante pedibus quam reliquis membris.

Habet autem in capite stellam I, in sinistro brachio I, in utroque humero singulas clare lucentes, in manu sinistra I, in dextro cubito alteram; in utroque latere singulas, sed clariorem in sinistro; in dextro femine duas, in genu I, ini poplite I, in crure duas; in pede I quae dicitur clara; in sinistra manu quattuor, quas pellem Leonis esse nonnulli dixerunt. Sunt omnis XVIIII.

VI. LYRA. Haec posita est contra regionem eius loci, qui locus est inter genu et manum sinistram eius qui Engonasin vocatur. Cuius ipsa testudo spectat ad arcticum circulum; summum autem cacumen ad polum notium contendere videtur. Haec Virgine exoriente occidere, cum Sagittario exoriri perspicitur. Habet autem in ipsis testudinis lateribus singulas stellas; in summis cacuminibus eorum, quae in testudine ut brachia sunt collocata, singulas; in mediis isdem quos humeros Eratosthenes fingit, singulas; in scapulis ipsius testudinis unam; in imo Lyrae, quae ut basis totius videtur, unam.

VII. OLOR. Huius una ala est ad circumductionem huius circuli qui arcticus vocatur, contingens extremum pedem sinistrum eius qui Engonasin vocatur. Sinistram autem alam habet paululum extra circulum aestivum, paene coniungens pedibus Pegasi. Aestivus autem circulus rostrum eius a reliquo corpore dividit. Cauda iungitur extrema cum capite Cephei. Hic cum Virgine et Chelis orientibus occidens, prius capite quam reliquis membris devenit ad terram, exoritur autem cum Capricorno. Hic habet in capite stellam clare lucentem I, in collo alteram pari fulgore, in utrisque pennis quinas, supra caudam I. Omnino habet stellas XIII.

VIII. CEPHEUS a tergo minoris Arcti constitutus, includitur arctico circulo a pedibus ad pectus, ut praeter humeros et caput eius nihil occidere videatur; neque longe abest a flexu Draconis, quem capite primum efficere videtur. Cepheus autem manibus utrisque proiectis figuratus, tanto dissidet intervallo a pedibus Arcti minoris, quantum spatium inter pedes Cephei videtur. Huius caput Scorpione exorto occidere, cum Sagittario exoriri perspicitur. Hic autem habet in capite stellas II, in manu dextra I, item in cubito obscuram I, in sinistra manu et humero singulas, in dextro humero I, in zona, quae medium eius dividit corpus, III stellae clarae videntur, in latere dextro obscura I, in sinistro genu II, in utrisque pedibus singulae, supra pedes stellae IIII. Hic totus omnino stellarum est XVIIII.

IX. CASSIEPIA sedens in siliquastro conlocata est. Cuius sedilis et ipsius Cassiepiae pedes positi sunt in ipsa circumductione circuli, qui arcticus vocatur; effigies autem corporis ad aestivum circulum pervenit, quem capite et dextra manu tangit. Hanc prope mediam dividit circulus is, qui lacteus appellatur, proxime Cephei signum conlocatam. Haec occidens cum Scorpione exoriente capite cum sedili resupina ferri perspicitur, exoriri autem cum Sagittario. Huius in capite stella ostenditur I, in utroque humero I, in papilla dextra clara I, in lumbis magna I, sinistro femine duae, in genu I, in pede primori dextro I; in quadrato, quo stella deformatur, una; in angulis utrisque singulae clarius ceteris lucentes. Haec igitur est omnino stellarum XIII.

X. ANDROMEDA proxime Cassiepiam, supra caput Persei brevi intervallo dissidente collocata perspicitur, manibus diversis vincta, ut antiquis historiis est traditum. Cuius caput equi Pegasi ventri coniungitur; eadem enim stella et umbilicus Pegasi et Andromedae caput appellatur. Huius medium pectus et manum sinistram circulus aestivus dividit. Occidit autem cum Pisce de duobus secundo, quem Andromedae subiectum brachio supra diximus, exoriente Libra et Scorpione, capite prius quam reliquo corpore perveniens ad terram. Exoritur autem cum Piscibus et Ariete. Haec habet in capite stellam clare lucentem I, in utroque humero I, in cubito dextro I, in ipsa manu I, in sinistro cubito I, in brachio I, in manu alteram, in zona III, supra zonam IIII, in utroque genu singulam, in pedibus autem binas. Ita omnino est stellarum XX.

XI. PERSEUS. Huius sinistrum crus et humerum laevum circulus aestivus a reliquo corpore dividit. Ipse manu dextra arctoum circulum tangit, dextro pede caput Aurigae premere velut currens videtur. Idem occidens Sagittario et Capricorno exorto, inclinatus ad caput versus cum Ariete et Tauro rectus exoritur. Habet autem in utroque humero stellam I, in manu dextra clare lucentem I qua falcem tenere dicitur, quo telo Gorgona interfecit; in sinistra alteram, qua caput Gorgonis tenere existimatur. Habet praeterea in ventre stellam I, in lumbis alteram, in dextro femine I, ad genu I, in tibia I, in pede I obscuram, in sinistro femine I et in genu alteram, in tibia duas; in sinistra manu, quod Gorgonis caput vocatur, stellas IIII. Omnino est stellarum XVIIII. Caput eius et falx sine sideribus apparet.

Hunc Aratus cum diceret inter astra kekonismenon figuratum, acceperunt complures eum pulverulentum dictum; quod minime convenit posse inter sidera etiam pulverulente apparere. Quod si esset, dignior erat Orion, cui idem adscriberetur; primum quod assidue est venatus et semper in terra fuit, deinde quod adhuc inter sidera venari videtur. Perseus autem qui assidue volaret, non potest pulverem habere. Quod igitur est: cum vellet Aratus eum currentem obscure significare, usus Aeoliorum ratione, eum kekonismenon dixit. Aeolii enim cum volunt aliquem decurrere significare, kekonisthai dicunt; id quod Aratus vult demonstrare, non ut illum volantem assidue pulverulentum dicat. Quod a multis perperam est intellectum.

XII. HENIOCHUS autem circulo aestivo genuum fine, praeterea ab humero sinistrousque ad zonam dividitur ab eo, quem supra lacteum orbem diximus. Huius pes dexter Tauri sinistro cornu stella coniungitur una; manu ut lora tenens figuratur. Cuius in humero sinistro Capra, in manu autem duo Haedi duabus stellis formati dicuntur. Totus autem pedibus Persei subiectus, caput habens contra Ursae maioris aspectum. Hic occidere Sagittarii et Capricorni exortu videtur; exoriri autem Ophiucho et Engonasin occidentibus. Habet praeterea in capite stellam I, in utroque humero I, sed in sinistro clariorem, quae Capra vocatur; in utroque cubito I; in manu II, quae Haedi appellantur, stellis prope occidentibus ficti.

XIII. OPHIUCHUS inclinatus a capite, ut qui resupinari videtur, anguem manibus tenere figuratur. Huius autem humeri aestivo circulo dividuntur a reliquo corpore. Ipse genuum fine ab aequinoctiali circulo terminatur, pede sinistro premens oculos, dextro autem testudine Scorpionis innixus. Anguis autem, qui ab eo tenetur, prope extremo ore Coronam contingit, medium ut praecingens Ophiuchum, ad caudam brevior quam superiore corpore, qua manus sinistra ipsius signi figuratur; ita tamen, ut extrema cauda circulum aequinoctialem cum Aquilae cauda iungat. Occidens exortu Geminorum, Cancri, Leonis pervenit ad terram; exoriens autem cum Scorpione et Sagittario apparet. Hic habet in capite stellam I, in utroque humero singulas, in sinistra manu III, in dextra IIII, in lumbis II, in utroque genu singulas, in dextro crure I, in utroque pede singulas, sed clariorem in dextro. Itaque est omnino stellarum XVII.

Anguis habet in summo capite II, sub capite IIII uno loco omnes; ad manum ipsius Ophiuchi sinistram duas, sed quae maxime ad corpus eius accedit, clariorem; et in dorso Anguis ad ipsam corporis coniunctionem V, et in prima curvatura caudae IIII, in secunda caput versus habet stellas VI. Ita est omnino trium et viginti stellarum.

XIV. SAGITTA inter duos circulos, aestivum et aequinoctialem, supra Aquilae signum posita, dividitur ab eo circulo, qui utroque polo subiectus ad Cancrum et Capricornum pervenit. Huius acumen ad Equi pedum regionem spectat; altera pars ad humeros Ophiuchi tendit. Haec occidit Virginis ortu, oritur autem cum Scorpione. Habet omnino stellas IIII, quarum una in principio materiae, altera in medio, duae reliquae in eo loco quo ferrum solet affigi, diversae videntur.

XV. AQUILA ala dextra non multum extra circulum aequinoctialem prodire, sinistra autem non longe a capite Ophiuchi figurata videtur. Praeterea rostrum eius a reliquo corpore dividit circulus, quem supra diximus a Cancro ad Capricornum pervenire. Media autem finitur ab eo, quem supra lacteum orbem demonstravimus esse. Haec occidit exorto Leone; exoritur autem cum Capricorno, habens in capite stellam I, in utraque penna I, in cauda I.

XVI. DELPHINUS non longe ab Aquilae signo figuratus, incurvatione caudae novissimae tangit aequinoctialis circuli circumductionem, capite prope coniungens equi Pegasi rostrum. Hic exoritur cum Sagittarii posteriore parte; occidit autem cum Virgo exorta est a capitis fine. Habet autem in capite stellas II, supra caput ad cervicem versus II. Ad ea quae ini ventre velut pennae videntur, habet stellas III, in scapulis I, in cauda II. Omnino est stellarum VIIII.

XVII. EQUUS arcticum circulum spectans, pedibus aestivum orbem, extremo ore caput Delphini tangere videtur, Aquarii manum dextram cervice sua coniungens et utrisque Piscibus clausus, quos in duodecim signis postea demonstrabimus. Huius in stellis corpus apparet usque ad umbilicum deformatum. Qui occidit cum Pisce de duobus primo, qui supra tergum eius est fixus; exoritur cum Aquario toto et cum Pisce, cum quo occidit, et manu Aquarii dextra. Hic habet in rostro stellas II obscuras, in capite I, in maxilla I, in utrisque auribus singulas, in cervicibus IIII obscuras, sed maxime lucet, quae capiti proxima apparet; in humero claram I, ini pectore I, in interscapilio I, in umbilico novissimam I, quae Andromedae caput vocatur; in genibus utrisque singulas, in utrisque poplitibus singulas. Ita est omnino stellarum XVIII.

XVIII. DELTOTON autem in triangulum deformatur, aequis lateribus duobus, uno breviore, sed prope aequali reliquis. Inter aestivum et aequinoctialem circulum supra caput Arietis, non longe ab Andromedae dextro crure et Persei manu sinistra conlocatum; cum Ariete toto occidens, oriens autem cum eiusdem dimidia priore parte. Habet stellam in unoquoque angulo I.

Nunc protinus XII signorum figurationem dicemus, quorum est princeps Aries.

XIX. ARIES in aequinoctiali circulo consistens, caput ad exortum habens conversum, occidens a primis pedibus et exoriens caput infra Triangulum, quod supra diximus, tenens collocatum, pedibus prope caput coniungensPistricis. Habet autem in capite stellam I, in cornibus III, in cervice II, in pede priore de primis I, in interscapilio IIII, in cauda I, sub ventretres, in lumbis unam, in pede posteriore unam. Omnino est stellarum XVII.

XX. TAURUS ad exortum signorum dimidia parte conlocatus, ut incipere genua defigere ad terram, caput eodem habens attentum. Genua eius a reliquo corpore dividit circulus aequinoctialis. Cornu sinistrum, ut supra diximus, coniungitur cum dextro pede eius, qui Auriga appellatur. Inter huius finitionem corporis et Arietis caudam stellae sunt VII quas Vergilias nostri, Graeci autem Pliadas appellaverunt. Hic aversus occidit et exoritur. Habet autem in cornibus singulas stellas, sed in sinistro clariorem; utrisque oculis singulas, in fronte media I; ex quibus locis cornua nascuntur, singulas. Quae VII stellae Hyades appellantur, etsi nonnullis quas duas diximus novissime, stellas negaverunt esse, ut omnino Hyades essent V. Praeterea in sinistro genu priore habet stellam I et super ungulam I, in dextro genu I et in interscapilio III, novissimam earum ceteris clariorem; in pectore I. Quae sunt omnino, praeter Vergilias, XVIII.

XXI. GEMINI ab Aurigae dextra parte supra Oriona collocati videntur, ita tamen, ut Orion inter Taurum et Geminos sit constitutus. Capita eorum dividuntur a reliquo corpore circulo eo, qui aestatem definire supra est dictus. Ut conplexa corpora inter se tenentes occidunt directi a pedibus, exoriuntur autem inclinati ut iacentes. Sed de his qui Cancro est proximus habet in capite stellam I claram, in utrisque humeris singulas claras, in dextro cubito I, in genibus utrisque singulas, in pedibus utrisque primoribus singulas; alter autem in capite I, in sinistro humero I, in dextro humero alteram, in utrisque mammis singulas, in dextro genu I, in sinistro genu I, in pedibus utrisque singulas, et infra sinistrum pedem unam, quae propon appellatur.

XXII. CANCER. Hunc medium dividit circulus aestivus ad Leonem et ad exortus spectantem, paululum supra caput Hydrae collocatum, occidentem et exorientem posteriore corporis parte hic habet in ipsa testa stellas II, quae Asini vocantur, de quibus ante iam diximus; in dextris pedibus singulas obscuras, in sinistro pede primo II, in secundo II obscuras, in tertio I, in quarto primo I obscuram, in ore I; in ea quae chela dexterior dicitur, tres similes, non grandes; in sinistra similes II. Omnino est stellarum XVII.

XXIII. LEO spectans ad occasum supra corpus Hydrae, a capite qua Cancer instat usque ad mediam partem eius constitutus, medius aestivo circulo dividitur, ut sub ipso orbe priores pedes habeat collocatos; occidens a capite et exoriens. Hic habet in capite stellas III, in cervicibus II, in pectore I, in interscapilio III, in media cauda I, in extrema alteram, sub pectore II, in pede priore claram I, in ventre claram I et infra alteram magnam, in lumbis I, in posteriore genu I, in pede posteriore I claram. Omnino est stellarum XVIIII.

XXIV. VIRGO infra pedes Bootis collocata, capite posteriorem partem Leonis, dextra manu circulum aequinoctialem tangit; at inferiorem corporis partem supra Corvum et Hydrae caudam habere perspicitur, occidens capite prius quam ceteris membris. Huius in capite est stella obscura I, utrisque humeris singulae, in utrisque pennis binae, quarum una quae est in dextra penna ad humerum defixa, protrygeter vocatur. Praeterea habet in utrisque manibus singulas stellas; quarum una, quae est in dextra manu maior et clarior, cum spicis conspicitur. In veste autem habet passim dispositas stellas X et in utrisque pedibus singulas. Ita est omnino stellarum XVIIII.

XXV. SCORPIUS. Huius prior pars quae Chelae dicuntur, ita premuntur ab aequinoctiali circulo, ut eum sustinere videantur. Ipse autem pedibus Ophiuchi, de quo superius diximus, subditus, extrema cauda circulum hiemalem contingere videtur; neque longe est ab eo signo, quod pro hostia Centaurus ferre perspicitur. Occidit inclinato corpore, exoritur autem erectus a Chelis. Hic habet stellas in his, quae Chelae dicuntur, in unaquaque earum binas, e quibus primae sunt clariores; praeterea habet in fronte stellas III quarum media est clarissima, in interscapilio III, in ventre II, in cauda V, in acumine ipso, quo percutere existimatur, II. Ita est omnino stellarum XVIIII.

XXVI. SAGITTARIUS autem spectans ad occasum Centauri corpore figuratur, velut mittere incipiens sagittam, a pedibus usque ad humeros in hiemali circulocollocatus, ita ut caput solum eius extra eum circulum, quem supra diximus, apparere videatur; cuius arcus lacteo circulo medius dividitur. Ante pedes huius est quaedam corona stellis effecta, de qua superius diximus. hic praeceps occidit, exoritur directus. Habet autem in capite stellas II, in arcu II, in sagitta I, in dextro cubito I, in manu priore I, in ventre I, in interscapilio II, in cauda I, in priore genu I, in pede I, in inferiore genu I, in poplite I. Omnino XV. Corona autem Centauri est stellarum VII.

XXVII. CAPRICORNUS ad occasum spectans et totus in zodiaco circulo deformatus, cauda et toto corpore medius dividitur ab hiemali circulo, suppositus Aquarii manu sinistrae. Occidit praeceps, exoritur autem directus. Sed habet in naso stellam I, infra cervices I, in pectore II, in priore pede I, in priore eodem alteram, in interscapilio VII, in ventre V, in cauda II, Omnino est stellarum XXIIII.

XXVIII. AQUARIUS pedes habet in hiemali circulo defixos, manum autem sinistram usque ad Capricorni porrigens tergus, dextra iubam Pegasi prope coniungens; spectat ad ortum. Qui cum ita sit figuratus, necesse est corpore eum prope resupinato videri. Effusio aquae pervenit ad eum Piscem, qui solitarius figuratur, de quo posterius dicemus. Sed Aquarius et occidit et exoritur capite prius quam reliquis membris. Hic habet in capite stellas II obscuras, in utrisque humeris singulas magnas, in sinistro cubito Igrandem, in manu priore I, infra mammas singulas obscuras, in lumbo interiore I, in utrisque genibus singulas, in dextro crure I, in utrisque pedibus singulas. Omnino XIIII. Effusio aquae cum aquali ipsa stellarum est XXX, sed in his omnibus prima et novissima clara videtur.

XXIX. PISCES. Horum alter notius, alter boreus appellatur, ideo quod unus eorum, qui boreus dicitur, inter aequinoctialem et aestivum circulum sub Andromedae brachio collocatus et arcticum polum spectans constituitur; alter autem est in zodiaco circulo extremo sub scapulis Equi non longe ab aequinoctiali circulo collocatus, spectans ad occasum. Hi pisces quibusdam stellis ut lineola ab Arietis pede primo coniunguntur. Quorum inferior ante occidere et exoriri videtur. Habet autem stellas XVII et boreus omnino XII. Coniunctio eorum habet ad aquilonem spectantes stellas III, ad alteram partem III, ad exortum III, in commissura III, omnino XII. Horum coniunctionem, quae a pede Arietis primo notatur Aratus Graece syndesmon hypouranion, Cicero nodum caelestem dicit; qui utrique volunt significare eum nodum non solum Piscium, sed etiam totius sphaerae esse. Quo enim loco circulus ab Arietis pede mesembrinos dicitur, qui meridiem significat, et quo loco is circulus mesembrinos coniungitur et transit aequinoctialem circulum, in ipsa coniunctione circulorum nodus Piscium significatur. Quare eum non modo Piscium, sed etiam caelestium nodum verum appellaverunt.

XXX. PISTRIX a cauda media dividitur ab hiemali circulo, spectans ad exortum, rostro prope posteriorem Arietis pedem iungens. Huius priorem partem corporis, quae spectat ad exortum, prope alluere flumen videtur. Haec occidit exorto Cancro et Leone, exoritur autem cum Tauro et Geminis. Sed habet in extrema cauda II obscuras, ab eo loco usque ad reliqui corporis curvaturam V, sub ventre VI, omnino XIII.

XXXI. ERIDANUS a sinistro pede profectus Orionis et perveniens usque ad Pistricem rursus diffunditur ad Leporis pedes et protinus ad antarcticum circulum tendit. Huius figurationem hiemalis circulus dividit ab eo loco, quo prope coniungitur Ceto. Hic Scorpione exorto occidere, exoriri autem cum Geminis et Cancro videtur. Habet autem stellas in prima curvatura III, in secunda III, item in tertia usque ad novissima VII. Omnino est stellarum XIII.

XXXII. LEPUS autem infra sinistrum pedem Orionis per hiemalem circulum fugiens et ab eo inferiore parte corporis divisus, occidit Sagittario exorto, oritur cum Leone. Habet autem stellas in utrisque auribus singulas, in corpore passim dispositas II, in pedibus prioribus singulas. Ita sunt omnino VI.

XXXIII. ORION. Hunc a zona et reliquo corpore aequinoctialis circulus dividit, cum Tauro decertantem collocatum, dextra manu clavam tenentem et incinctum ense spectantem ad occasum, et occidentem exorta Scorpionis posteriore parte et Sagittario exoriente, cum Cancro autem toto corpore pariter exsurgentem. Hic habet in capite stellas III claras, in utrisque humeris singulas, in dextro cubito obscuram I, in manu similiter I, in zona III, in eo quo gladius eius deformatur III obscuras, in utrisque genibus singulas claras, in pedibus singulas. Sunt omnino XVII.

XXXIV. CANIS Leporem fugientem consequens posterioribus pedibus dividitur ab hiemali circulo, pedem dextrum Orionis paene suo capite coniungens, capite ad occasum spectans, sed caput ad aequinoctialem circulum tendit; occidens oriente Sagittario, exoriens autem cum Cancro. Hic canis habet in lingua stellam I, quae stella Canis appellatur, in capite autem alteram, quam nonnulli Sirion appellant, de quo prius diximus. Praeterea habet in utrisque auribus singulas stellas obscuras, in pectore II, in pede priore III, in interscapilio III, in sinistro lumbo I, in pede posteriore I, in pede dextro I, in cauda IIII. <Omnino> XX.

XXXV. PROCYON. Hic in lacteo circulo defixus, pedibus aequinoctialem circulum tangit. Spectat ad occasum, ut inter Geminos et Cancrum constitutus. Qui quod ante maiorem Canem exoritur, Procyon est appellatus. Hic autem occidit exorto Capricorno, exoritur cum Leone. Sed omnino est stellarum III.

XXXVI. ARGO. Huius puppis hiemalem circulum et maioris Canis caudam contingens inferiore parte novissimae navis, inclinata antarcticum circulum tangit; occidens Sagittario et Capricorno exorto ut in mari collocata, exoriens autem cum Virgine et Chelis. Haec habet in puppi IIII, ad singula gubernacula ad primum stellas V, ad alterum IIII, circum carinam V, sub reiectu V, ad malum III. Ita tota est stellarum XXVI. Quae quare non sit tota in mundo collocata, prius diximus.

XXXVII. CENTAURUS. Hic ita figuratur, ut in antarctico circulo niti pedibus, humeris hiemalem sustinere videatur; capite prope caudam Hydrae coniungens, hostiam dextra manu tenens supinam, quae pedibus et extremo ore circulum hiemalem tangit, inter eum et antarcticum orbem collocata. Centauri autem crura a reliquo corpore dividit circulus qui lacteus vocatur. Hic spectans ad ortus signorum. totus occidit Aquario et Piscibus exortis, oritur autem cum Scorpione et Sagittario. Habet autem stellas supra caput III obscuras, in utrisque humeris singulas claras, in cubito sinistro I, in manu I, in medio pectore equino I, in prioribus poplitibus utrisque singulas, in interscapilio IIII, in ventre duas claras, in cauda III, in lumbo equino I, in genibus posterioribus singulas, in poplitibus singulas. Omnino XXIIII.

Hostia autem habet in cauda stellas II, in pede de posterioribus primo I et inter utrosque pedes I, in interscapilio I claram et in priore parte pedum I, infra alteram, in capite III dispositas. Omnino X.

XXXIII. ARA prope antarcticum circulum tangens inter Hostiae caput et Scorpionis caudam extremam collocatur, occidens Arietis exortu, oriens cum Capricorno. Haec habet in summo cacumine turibuli quod formatur stellas II et in imo alteras II. Omnino IIII.

XXXIX. HYDRA trium signorum longitudinem occupans, Cancri, Leonis, Virginis, inter aequinoctialem et hiemalem circulum collocatur, ita tamen, ut caput eius contendens ad signum quod Procyon vocatur, et totius Hydrae prope quarta pars inter aestivum et aequinoctialem circulum videatur. Cauda autem extrema paene Centauri caput tangens, sustinet in dorso Corvum, rostro corpus eius tundentem et toto corpore ad Cratera tendentem, qui satis longo dissidente intervallo, prope inter Leonem et Virginem constitutus videtur, inclinatior ad caput Hydrae. Quae occidit Aquario et Piscibus ortis, oritur autem cum his signis, de quibus supra diximus. Habet autem in capite stellas III, in prima a capite curvatura VI, sed earum novissimam claram; in secunda curvatura III, in tertia IIII, in quarta II, in quinta usque ad caudam VIIII omnes obscuras. Numero XXVII.

Corvus autem habet in gutture stellam I, in pennis II, infra pennam ad caudam versus II, in utrisque pedibus singulas. Omnino VII.

Supra primam a capite curvaturam Crater positus habet in labris stellas III, infra autem ansas II obscuras, in medio III, ad fundum II. Ita fiunt omnino X.

Piscis autem qui notius dicitur, inter hiemalem et antarcticum circulum media regione collocatus, spectare ad exortum videtur, inter Aquarium et Capricornum, ore excipiens aquam quae funditur ab Aquario. Hic occidit oriente Cancro, exoritur autem cum Piscibus. Sed est stellarum omnino XII.

Quae ad figurationem siderum pertinent, ad hunc finem nobis erunt dicta; reliqua protinus dicemus.



The Miscellany The Latin Library The Classics Homepage