HUGONIS DE SANCTO VICTORE DIDASCALICON



LIBER SECUNDUS

CAPUT I

[751A] De discretione artium.

Philosophia est amor sapientiae, quae nullius indigens, vivax mens et sola rerum primaeva ratio est. haec definitio magis ad etymologiam nominis spectat. philos enim Graece, amor dicitur Latine, sophia, sapientia, et inde philosophia tracta est, id est, amor sapientiae. quod autem additur, quae nullius indigens, vivax mens, et sola rerum primaeva ratio est, divina sapientia significatur, quae propterea nullius indigere dicitur, quia nihil minus continet, sed semel et simul omnia intuetur praeterita, praesentia et futura. Vivax mens idcirco appellatur quia quod semel in divina fuerit ratione nulla umquam oblivione aboletur. [751B] primaeva ratio rerum est quia ad eius similitudinem cuncta formata sunt. dicunt quidam quod illud unde agunt artes semper maneat. hoc ergo omnes artes agunt, hoc intendunt, ut divina similitudo in nobis reparetur, quae nobis forma est, Deo natura, cui quanto magis conformamur tanto magis sapimus. tunc enim in nobis incipit relucere, quod in eius ratione semper fuit, quodque in nobis transit, apud illum incommutabile consistit. aliter: Philosophia est ars artium, et disciplina disciplinarum, id est, ad quam omnes artes et disciplinae spectant. ars dici potest scientia, quae artis praeceptis regulisque consistit, ut est in scriptura, disciplina, quae dicitur plena, ut est in dotrina. vel ars dici potest, quando aliquid verisimile atque opinabile tractatur, [751C] disciplina, quando de his, quae aliter se habere non possunt, veris disputationibus aliquid disseritur. quam differentiam Plato et Aristoteles esse voluerunt inter artem et disciplinam. vel ars dici potest, quod fit in subiecta materia et explicatur per operationem, ut architectura, disciplina vero, quae in speculatione consistit et per solam explicatur ratiocinationem, ut logica. aliter: [752A] Philosophia est meditatio mortis, quod magis convenit Christianis, qui saeculi ambitione calcata, conversatione disciplinali, similitudine futurae patriae vivunt. aliter: Philosophia est disciplina omnium rerum divinarum atque humanarum rationes probabiliter investigans. sic omnium studiorum ratio ad philosophiam spectat. administratio non omnis philosophica est, et ideo philosophia aliquo modo ad omnes res pertinere dicitur.

Philosophia dividitur in theoricam, practicam, mechanicam et logicam. hae quattuor omnem continent scientiam. theorica interpretatur speculativa; practica, activa, quam alio nomine ethicam, [752B] id est, moralem dicunt, eo quod mores in bona actione consistant; mechanica, adulterina, quia circa humana opera versatur; logica, sermocinalis, quia de vocibus tractat. theorica dividitur in theologiam, mathematicam et physicam. hanc divisionem Boethius facit aliis verbis, theoricen secans in intellectibilem et intelligibilem et naturalem, per intellectibilem significans theologiam, per intelligibilem, mathematicam, per naturalem, physicam. denique intellectibile ita definit.

CAPUT II

De theologia.

Intellectibile est quod unum atque idem per se in propria semper divinitate consistens, nullis umquam sensibus, sed sola tantum mente intellectuque capitur. [752C] quae res ad speculationem Dei atque ad animi incorporalitatem considerationemque verae philosophiae indagatione componitur, quam, inquit, Graeci theologiam nominant. dicta autem theologia quasi sermo habitus de divinis, theos enim Deus, logos sermo vel ratio interpretatur. theologia igitur est, quando aut ineffabilem naturam Dei [753A] aut spirituales creaturas ex aliqua parte profundissima qualitate disserimus.

CAPUT III

De mathematica.

Mathematica autem doctrinalis scientia dicitur. mathesis enim quando t habet sine aspiratione, interpretatur vanitas, et significat superstitionem illorum, qui fata hominum in constellationibus ponunt. unde et huiusmodi mathematici appellati sunt. quando autem t habet aspiratum, doctrinam sonat. haec autem est, quae abstractam considerat quantitatem. abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a materia separantes, vel ab aliis accidentibus, ut est, par, impar, et huiuscemodi, in sola ratiocinatione tractamus, quod doctrina facit, non natura. [753B] hanc Boethius intelligibilem appellat, quae primam partem, intellectibilem, cogitatione atque intelligentia comprehendit, quae sunt omnium caelestium operum supernae divinitatis, et quidquid sub lunari globo beatiore animo atque puriore substantia valet, et postremo humanarum animarum, quae omnia cum prioris illius intellectibilis substantiae fuissent, corporum tactu ab intellectibilibus ad intelligibilia degenerarunt, ut non magis ipsa intelligantur, quam intelligant, et intelligentiae puritate tunc beatiora sint, quoties sese intellectibilibus applicarint. spirituum namque et animarum natura, quia incorporea et simplex est, intellectibilis substantiae particeps est. sed quia per instrumenta sensuum [753C] non uniformiter ad sensibilia comprehendenda descendit, eorumque similitudinem per imaginationem ad se trahit, in eo quodammodo suam simplicitatem deserit, quo compositionis rationem amittit. neque enim omnimodo simplex dici potest, quod composito simile est. eadem igitur res diversis respectibus intellectibilis simul et intelligibilis est. intellectibilis eo quod incorporea sit natura, et nullo sensu comprehendi possit. intelligibilis vero ideo, quod similitudo quidem est sensibilium, nec tamen sensibilis. intellectibile est enim, quod nec sensibile est, nec similitudo sensibilis. intelligibile autem quod ipsum quidem solo percipitur intellectu, sed non solo intellectu percipit, quia imaginationem vel sensum habet, quo ea quae sensibus subiacent comprehendit. tangendo ergo corpora degenerat, [753D] quia, dum invisibiles corporum formas per sensuum passiones procurrit easque attactas per imaginationem in se trahit, toties a sua simplicitate scinditur, quoties aliquibus contrariae passionis qualitatibus informatur. cum vero ab hac distractione ad puram intelligentiam conscendens in unum se colligit, fit beatior intellectibilis substantiae participatione.

CAPUT IV

De quaternario animae.

Huius quoque progressionis regressionisque rationem ipse etiam numerus docet. dic: íŸÚter unum fiunt tria,íŸÙ dic: íŸÚter tria fiunt novem,íŸÙ dic: íŸÚter novem fiunt viginti septem,íŸÙ dic: íŸÚter viginti septem fiunt octoginta unum.íŸÙ ecce tibi in quarto gradu unitas prima occurrit, idemque evenire videbis, [754A] si usque ad infinitum duxeris multiplicationem, ut semper in quarto gradu unitas emineat. rectissime autem simplex animae essentia unitate exprimitur, quae ipsa quoque incorporea est. ternarius quoque propter indissolubile mediae unitatis vinculum congrue ad animam refertur, sicut quaternarius, quia duo media habet ideoque dissolubilis est, proprie ad corpus pertinet. prima igitur progressio animae est qua de simplici essentia sua, quae monade figuratur, in virtualem ternarium se extendit, ubi iam per concupiscentiam aliud appetat, aliud per iram contemnat, per rationem inter utrumque discernat. et recte a monade in triadem profluere dicitur, quia omnis essentia naturaliter prior est potentia sua. [754B] rursum, quod eadem unitas in ternario multiplicante ter invenitur, hoc significat, quoniam anima non per partes, sed tota in singulis suis potentiis consistat. neque enim vel rationem solam vel iram solam vel concupiscentiam solam tertiam partem animae dicere possumus, cum nec aliud, nec minus sit in substantia ratio quam anima, nec aliud, nec minus ira quam anima, nec aliud, nec minus concupiscentia quam anima, sed una eandemque substantia secundum diversas potentias suas diversa sortitur vocabula. deinde a virtuali ternario secunda progressione ad regendam humani corporis musicam descendit, quae novenario componitur, quia novem sunt foramina in humano corpore quibus secundum naturalem contemperantiam influit et effluit [754C] omne quo idem corpus vegetatur et regitur. hic quoque ordo est, quia prius naturaliter anima potentias suas habet quam corpori commisceatur. postea autem in tertia progressione per sensus iam extra se profusa ad visibilia haec, quae per viginti septem, qui solidus numerus est et trina dimensione ad similitudinem corporis extenditur, figurantur dispensanda, per infinitas actiones dissipatur. in quarta autem progessione soluta a corpore ad puritatem simplicitatis suae revertitur, ideoque in quarta multiplicatione, ubi ter viginti septem in octoginta unum excrevit, monas in summo apparet, ut evidenter clareat quod anima post huius vitae terminum, qui per octoginta designatur, ad unitatem suae simplicitatis redeat, a qua prius discesserat cum ad humanum corpus regendum descendebat. quod autem in octoginta meta humanae vitae naturaliter consistat, [754D] propheta declarat: Si, inquit, in valetudine octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor. hanc quadruplam progressionem illum quaternarium animae, de quo supra locuti sumus, quidam intelligendum putant cumque, ad differentiam quaternarii corporis, quaternarium animae appellatum.

CAPUT V

De quaternario corporis.

Nam corpori quoque suum assignant quaternarium. sicut monas animae, ita dias corpori congruit. dic: íŸÚbis duo fiunt quattuor,íŸÙ dic: íŸÚbis quattuor fiunt octo,íŸÙ dic: íŸÚbis octo fiunt sedecim,íŸÙ dic: íŸÚbis sedecim fiunt triginta duo.íŸÙ hic in quarto loco similiter idem numerus, id est binarius, a quo multiplicatio initium sumpsit, tibi occurrit, [755A] idemque si in infinitum processeris, indubitanter continget ut quarto semper gradu binarius emineat. et hic est quaternarius corporis, in quo intelligi datur omne quod a solubilibus compositionem accipit ipsum quoque esse dissolubile. vides nunc satis aperte, ut puto, quomodo animae de intellectibilibus ad intelligibilia degenerant, quaudo a puritate simplicis intelligentiae, quae nulla corporum fuscatur imagine, ad visibilium imaginationem descendunt rursumque beatiores fiunt, quando se ab hac distractione ad simplicem naturae suae fontem colligentes, quasi quodam optimae figurae signo impressae, componuntur. est igitur, ut apertius dicam, intellectibile in nobis id quod est intelligentia, intelligibile vero id quod est imaginatio. [755B] intelligentia vero est de solis rerum principiis, id est, Deo, ideis, et hyle, et de incorporeis substantiis, pura certaque cognitio. imaginatio est memoria sensuum ex corporum reliquiis inhaerentibus animo, principium cognitionis per se nihil certum habens. sensus est passio animae in corpore ex qualitatibus extra accidentibus.

CAPUT VI

De quadrivio.

Cum igitur, ut supradictum est, ad mathematicam proprie pertineat abstractam attendere quantitatem, in partibus quantitatis species eius quaerere oportet. quantitas abstracta nihil est aliud nisi forma visibilis secundum lineamentarem dimensionem animo impressa, quae in imaginatione consistit, cuius geminae sunt partes: [755C] una continua, ut arbor, lapis, quae magnitudo dicitur, alia discreta, ut grex, populus, quae multitudo appellatur. rursus multitudinis alia sunt per se, ut tres, quattuor, vel quilibet alter numerus, alia ad aliquid ut duplum, dimidium, sesquialterum, sesquitertium, vel quodlibet tale. magnitudinis vero alia sunt mobilia, ut sphaera mundi, alia immobilia, ut terra. multitudinem ergo quae per se est arithmetica speculatur, illam autem quae ad aliquid est, musica. immobilis magnitudinis geometria pollicetur notitiam. mobilis vero scientiam astronomicae disciplinae peritia vindicat. mathematica igitur dividitur in arithmeticam, musicam, geometriam, astronomiam.

CAPUT VII

[755D] De arithmetica.

Ares Graece, virtus interpretatur Latine, rithmus numerus; inde arithmetica virtus numeri dicitur. virtus autem numeri est, quod ad eius similitudinem cuncta formata sunt.

CAPUT VIII

De musica.

Musica ab aqua vocabulum sumpsit, eo quod nulla euphonia, id est, bona sonoritas, sine humore fieri possit.

CAPUT IX

De geometria.

Geometria mensura terrae interpretatur, eo quod haec disciplina primum ab Aegyptiis reperta sit, quorum terminos cum Nilus inundatione sua limo obduceret et confunderet limites, perticis et funibus terram mensurare coeperunt. deinde a sapientibus etiam ad spatia maris et caeli et aeris et quorumlibet corporum mensuranda deducta sunt et extensa. [756A]

CAPUT X

De astronomia.

Astronomia et astrologia in hoc differre videntur, quod astronomia de lege astrorum nomen sumpsit, astrologia autem dicta est quasi sermo de astris disserens. nomia enim lex et logos sermo interpretatur. ita astronomia videtur esse quae de lege astrorum et conversione caeli disserit, regiones, circulos, cursus, ortus et occasus siderum, et cur unumquodque ita vocetur, investigans. astrologia autem quae astra considerat secundum nativitatis et mortis et quorumlibet aliorum eventuum observantiam, quae partim naturalis est, partim superstitiosa; naturalis in complexionibus corporum, [756B] quae secundum superiorum contemperantiam variantur, ut sanitas, aegritudo, tempestas, serenitas, fertilitas et sterilitas; superstitiosa, in contingentibus et his quae libero arbitrio subiacent, quam partem mathematici tractant.

CAPUT XI

De arithmetica.

Arithmetica materiam habet parem et imparem numerum. par numerus alius est pariter par, alius pariter impar, alius impariter par. impar quoque numerus tres habet species. prima est primus et incompositus, secunda secundus et compositus, tertia per se secundus et compositus, ad alios comparatus primus et incompositus.

CAPUT XII

De musica.

Tres sunt musicae: mundana, humana, instrumentalis. Mundana, alia in elementis, alia in planetis, alia in temporibus; [756C] in elementis, alia in pondere, alia in numero, alia in mensura; in planetis, alia in situ, alia in motu, alia in natura; in temporibus, alia in diebus, vicissitudine lucis et noctis, alia in mensibus, crementis detrimentisque lunaribus, alia in annis, mutatione veris, aestatis, autumni, et hiemis. humana musica, alia in corpore, alia in anima, alia in connexu utriusque; in corpore, alia est in vegetatione, secundum quam crescit quae omnibus nascentibus convenit, alia est in humoribus, ex quorum complexione humanum corpus subsistit, quae sensibilibus communis est, alia in operationibus, quae specialiter rationalibus congruit, quibus mechanica praeest, quae, si modum non excesserint bonae sunt, ut inde non nutriatur cupiditas unde infirmitas foveri debet, [756D] sicut Lucanus in laudem Catonis refert:

Huic epulae vicisse famem, magnique penates Submovisse hiemem tecto: pretiosaque vestis Hirtam membra super, Romani more Quiritis, Induxisse togam.

musica in anima alia est in virtutibus, ut est iustitia, pietas, et temperantia, alia in potentiis, ut est ratio, ira, et concupiscentia. musica inter corpus et animam est illa naturalis amicitia qua anima corpori non corporeis vinculis, sed affectibus quibusdam colligatur, ad movendum et sensificandum ipsum corpus, secundum quam amicitiam nemo carnem suam odio habuit. musica haec est, ut ametur caro, sed plus spiritus, ut foveatur corpus, [757A] non perimatur virtus. musica instrumentalis alia in pulsu, ut fit in tympanis et chordis, alia in flatu, ut in tibiis et organis, alia in voce, ut in carminibus et cantilenis. tria quoque sunt genera musicorum: unum quod carmina fingit, aliud quod instrumentis agitur, tertium quod instrumentorum opus carmenque diiudicat.

CAPUT XIII

De geometria.

Geometria tres habet partes, planimetriam, altimetriam, cosmimetriam. planimetria planum metitur, id est, longum et latum, et extenditur ante et retro, dextrorsum et sinistrorsum. altimetria altum metitur et extenditur sursum et deorsum. [757B] nam et mare altum dicitur, id est, profundum, et arbor alta, id est, sublimis. cosmos mundus interpretatur, et inde dicta est cosmimetria, id est mensura mundi. haec metitur sphaerica, id est, globosa et rotunda, sicut est pila et ovum, unde etiam a sphaera mundi propter excellentiam dicta est cosmimetria, non quia tantum de mundi mensura agat, sed quia mundi sphaera inter omnia sphaerica dignior sit.

CAPUT XIV

De astronomia.

Nec contrarium est, quod superius immobilem magnitudinem geometriae attribuimus et mobilem astronomiae, quia hoc secundum primam inventionem dictum est, secundum quam etiam geometria mensura terrae dicitur. [757C] vel possumus dicere quod id quod geometria in sphaera mundi considerat, id est, dimensio regionum et circulorum caelestium, immobile sit, secundum hoc quod ad geometricam considerationem pertinet. geometria enim non considerat motum, sed spatium. quod autem astronomia speculatur mobile sit, id est, cursus astrorum et intervalla temporum. sicque universaliter dicemus immobilem magnitudinem geometriae esse subiectam, mobilem astronomiae, quia, licet ambae de eadem re agant, una tamen contemplatur id quod permanet, altera id quod transit speculatur.

CAPUT XV

Definitio quadrivii.

Arithmetica est igitur numerorum scientia. musica est divisio sonorum et vocum varietas. aliter, musica sive harmonia est plurium dissimilium in unum redactorum concordia. [757D] geometria est disciplina magnitudinis immobilis formarumque descriptio contemplativa, per quam uniuscuiusque termini declarari solent. aliter, geometria est fons sensuum et origo dictionum. astronomia est disciplina investigans spatia, motus et reditus caelestium corporum certis temporibus.

CAPUT XVI

De physica.

Physica causas rerum in effectibus suis et effectus a causis suis investigando considerat.

Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant. Vires herbarum, animos irasque ferarum, Omne genus fruticum, lapidum quoque reptiliumque.

physis natura interpretatur, [758A] unde etiam in superiori divisione theoricae physicam naturalem Boethius nominavit. haec etiam physiologia dicitur, id est, sermo de naturis disserens, quod ad eandem causam spectat. physica aliquando large accipitur aequipollens theoricae, secundum quam acceptionem philosophiam quidam in tres partes dividunt, id est, physicam, ethicam, logicam, in qua divisione mechanica non continetur, sed restringitur philosophia circa physicam, ethicam, logicam.

CAPUT XVII

Quid sit proprium uniuscuiusque artis.

Cum vero omnes artes ad unum philosophiae tendant terminum, non una tamen via omnes currunt, [758B] sed singulae suas proprias quasdam considerationes habent, quibus ab invicem differunt. logica consideratio est in rebus, attendens intellectus rerum, sive per intelligentiam, ut neque sint haec neque horum similitudines, sive per rationem, ut non sint haec sed horum tamen similitudines. considerat ergo logica species et genera rerum. mathematicae autem proprium est actus confusos inconfuse per rationem attendere. verbi gratia, in actu rerum, non invenitur linea sine superficie et soliditate. nullum enim corpus sic solummodo longum est, ut latitudine vel altitudine careat, sed in omni corpore haec tria simul sunt. ratio tamen attendit sine superficie et crassitudine lineam pure per se, quod est mathematicum, [758C] non quia in re ita vel sit vel esse possit, sed quia ratio saepe actus rerum considerat, non ut sunt, sed sicut esse possunt, non in se, sed quantum ad ipsam rationem, id est, ut ratio pateretur esse. secundum quam considerationem dictum est continuam quantitatem in infinita decrescere, et discretam crescere in infinitum. talis est enim vivacitas rationis, ut omne longum in longa dividat, latum in lata, et cetera, utque ipsi rationi nihil carens intervallo intervallum generet. physicae autem est proprium actus rerum permixtos impermixte attendere. actus enim corporum mundi non sunt puri, sed compositi ab actibus purorum, quos physica, cum per se non inveniantur, pure tamen et per se considerat. purum scilicet actum ignis, [758D] sive terrae, sive aeris, sive aquae, et ex natura uniuscuiusque per se considerata, de concretione et efficientia totius iudicat. hoc etiam praetereundum non est, quod sola physica proprie de rebus agit, ceterae omnes de intellectibus rerum. logica tractat de ipsis intellectibus secundum praedicamentalem constitutionem; mathematica vero, secundum integralem compositionem, et ideo logica quandoque utitur pura intelligentia, mathematica autem nunquam sine imaginatione est, ideoque nihil vere simplex habet. quia enim logica et mathematica priores sunt ordine discendi quam physica, et ad eam quodammodo instrumenti vice funguntur quibus unumquemque primum informari oportet antequam physicae speculationi operam det, necesse fuit ut non in actibus rerum, ubi fallax experimentum est, sed in sola ratione, [759A] ubi inconcussa veritas manet, suam considerationem ponerent, deinde ipsa ratione praevia ad experientiam rerum descenderent. postquam igitur demonstravimus quomodo divisio theoricae, quam ponit Boethius, superiori conveniat, breviter nunc utrasque repetimus, ut singula utriusque verba divisionis invicem conferamus.

CAPUT XVIII

Collatio supradictorum.

Theorica dividitur in theologiam, mathematicam, et physicam. vel aliter, theorica dividitur in intellectibilem, intelligibilem, et naturalem. vel aliter, theorica dividitur in divinalem, in doctrinalem, et philologiam. [759B] eadem est igitur theologia, intellectibilis et divinalis, eadem est mathematica, intelligibilus et doctrinalis, eademque physica, philologia, et naturalis. sunt qui has tres theoricae partes mystice quodam Palladis nomine, quae dea sapientiae fingitur esse, significari putant. dicitur enim Tritona, quasi tritoona, id est, tertia cognitio, videlicet Dei, quam intellectibilem nominavimus, et animarum, quam intelligibilem diximus, et corporum, quam naturalem appellavimus. et merito ab his tribus tantum sapientia vocabulum sumit, quia, licet tres reliquas, id est, ethicam, mechanicam, logicam, congrue ad sapientiam referre possimus, expressius tamen logicam, propter vocis eloquentiam, mechanicam et ethicam, propter circumspectionem morum et operum, prudentiam sive scientiam appellamus. [759C] solam autem theoricam, propter speculationem veritatis rerum, sapientiam nominamus.

CAPUT XIX

Item.

Practica dividitur in solitariam, privatam et publicam; vel aliter, in ethicam, oeconomicam et politicam; vel aliter, in moralem et dispensativam et civilem. una est solitaria, ethica et moralis; una rursum, privata, oeconomica et dispensativa. eademque publica, politica atque civilis. oeconomus interpretatur dispensator. inde oeconomica dicta est dispensativa. polis Graece, Latine civitas dicitur; inde politica dicta est, id est, civilis. quando ethicam partem constituimus practicae, stricte accipienda est ethica in moribus uniuscuiusque personae, et est eadem quae solitaria. [759D] solitaria igitur est quae sui curam gerens cunctis sese erigit, exornat augetque virtutibus, nihil in vita admittens quo non gaudeat, nihil faciens paenitendum. privata est quae familiaris officium mediocri componens dispositione distribuit. publica est quae reipublicae curam suscipiens, cunctorum saluti suae providentiae sollertia, et iustitiae libra, et fortitudinis stabilitate, et temperantiae patientia medetur. solitaria igitur convenit singularibus, privata patribus familias, politica rectoribus urbium. practica actualis dicitur, eo quod res propositas operationibus suis explicet. moralis dicitur per quam mos vivendi honestus appetitur, et instituta ad virtutem tendentia praeparantur. dispensativa dicitur cum domesticarum rerum sapienter ordo disponitur. [760A] civilis dicitur per quam totius civitatis utilitas administratur.

CAPUT XX

Divisio mechanicae in septem.

Mechanica septem scientias continet: lanificium, armaturam, navigationem, agriculturam, venationem, medicinam, theatricam. ex quibus tres ad extrinsecus vestimentum naturae pertinent, quo se ipsa natura ab incommodis protegit, quattuor ad intrinsecus, quo se alendo et fovendo nutrit, ad similitudinem quidem trivii et quadrivii, quia trivium de vocibus quae extrinsecus sunt et quadrivium de intellectibus qui intrinsecus concepti sunt pertractat. hae sunt septem ancillae quas Mercurius a Philologia in dotem accepit, [760B] quia nimirum eloquentiae, cui iuncta fuerit sapientia, omnis humana actio servit, sicut Tullius in libro rhetoricorum de studio eloquentiae dicit: Hoc tuta, hoc honesta, hoc illustris, hoc eodem vita iucunda fiat. nam hinc ad rem publicam plurima commoda veniunt, si moderatrix omnium praesto est sapientia. hinc ad eos qui ipsam adepti sunt, laus, honos, dignitas, confluit. hinc amicis quoque eorum certissimum et tutissimum praesidium est. hae mechanicae appellantur, id est, adulterinae, quia de opere artificis agunt, quod a natura formam mutuatur. sicut aliae septem liberales appellatae sunt, vel quia liberos, id est, expeditos et exercitatos animos requirunt, quia subtiliter de rerum causis disputant, vel quia liberi tantum antiquitus, [760C] id est, nobiles, in eis studere consueverant, plebei vero et ignobilium filii in mechanicis propter peritiam operandi. in quo magna priscorum apparet diligentia, qui nihil intentatum linquere voluerunt, sed omnia sub certis regulis et praeceptis stringere. mechanica est scientia ad quam fabricam omnium rerum concurrere dicunt.

CAPUT XXI

Prima: lanificium.

Lanificium continet omnia texendi, consuendi, retorquendi genera, quae fiunt manu, acu, fuso, subula, girgillo, pectine, alibro, calamistro, chilindro, sive aliis quibuslibet instrumentis, ex quacumque lini vel lanae materia et omni genere pellium erasarum vel pilos habentium, cannabis quoque, vel suberis, iuncorum, pilorum, floccorum, [760D] aut alia qualibet re huiuscemodi, quae in usum vestimentorum, operimentorum, linteorum, sagorum, sagmatum, substratoriorum, cortinarum, matularum, filtrorum, chordarum, cassium, funium, redigi potest. stramina quoque ex quibus galeros et sportulas texere solent homines. haec omnia studia ad lanificium pertinent.

CAPUT XXII

Secunda: armatura.

Secunda est armatura. arma aliquando quaelibet instrumenta dicuntur, sicut dicimus arma belli, arma navis, id est, instrumenta belli et navis. ceterum proprie arma sunt quibus tegimur, ut scutum, thorax, galea, vel quibus percutimus, ut gladius, bipennis, sarisa. tela autem sunt quibus iaculari possumus, ut hasta, sagitta. dicta autem arma ab armo, [761A] id est, bracchio, quia bracchium muniunt quod ictibus opponere solemus. tela autem dicuntur a Graeco telon, id est, longum, eo quod longa sint huiusmodi, unde et protelare, id est, prolongare dicitur. armatura igitur quasi instrumentalis scientia dicitur, non tantum ideo quod instrumentis operando utatur, quantum quod de praeiacenti alicuius massae materia aliquod, ut ita dicam, instrumentum efficiat. ad hanc omnis materia lapidum, lignorum, metallorum, harenarum, argillarum pertinet. haec duas habet species, architectonicam et fabrilem. architectonica dividitur in caementariam, quae ad latomos et caementarios, et in carpentariam, quae ad carpentarios et tignarios pertinet, aliosque huiusmodi utriusque artifices, in dolabris et securibus, lima et assiculo, [761B] serra et terebro, runcinis, artavis, trulla, examussi, polientes, dolantes, sculpentes, limantes, scalpentes, compingentes, linientes in qualibet materia, luto, latere, lapide, ligno, osse, sabulo, calce, gypso, et si qua sunt similia operantium. fabrilis dividitur in malleatoriam, quae feriendo massam in formam extendit, et in exclusoriam, quae fundendo massam in formam redigit. unde exclusores dicti sunt, qui de confusione massae noverunt formam vasis exprimere.

CAPUT XXIII

Tertia: navigatio.

Navigatio continet omnem in emendis, vendendis, mutandis, domesticis sive peregrinis mercibus negotiationem. haec rectissime quasi quaedam sui generis rhetorica est, [761C] eo quod huic professioni eloquentia maxime sit necessaria. unde et hic qui facundiae praeesse dicitur, Mercurius, quasi mercatorum kirrius, id est, Dominus appellatur. haec secreta mundi penetrat, litora invisa adit, deserta horrida lustrat, et cum barbaris nationibus et linguis incognitis commercia humanitatis exercet. huius studium gentes conciliat, bella sedat, pacem firmat, et privata bona ad communem usum omnium immutat.

CAPUT XXIV

Quarta: agricultura.

Agricultura quattuor species habet: arvum agrum, qui sationi deputatur; et consitum, qui arboribus vacat, ut vineta, pomaria, nemora; pascuum, ut prata, tempe, tesqua; floridum, ut horti et rosaria.

CAPUT XXV

[761D] Quinta: venatio.

Venatio dividitur in ferinam, aucupium et piscaturam. ferina multis modis exercetur, retibus, pedicis, laqueis, praecipitiis, arcu, iaculis, cuspide, indagine, pennarum odore, canibus, accipitribus. aucupium fit laqueis, pedicis, retibus, arcu, visco, hamo. piscatura fit sagenis, retibus, gurgustiis, hamis, iaculis. ad hanc disciplinam pertinet omnium ciborum, saporum, et potuum apparatus. nomen tamen accepit ab una parte sua, quia antiquitus plus venatione vesci solebant, sicut adhuc in quibusdam regionibus, ubi rarissimus usus panis est, carnem pro cibo et mulsum vel aquam pro potu habent. cibus in duo dividitur, in panem et obsonium. panis dictus est, vel quasi ponis, quia omnibus mensis apponitur, [762A] vel a Graeco pan, quod est omne, quia nullum convivium bonum sine pane ducitur. panis multa sunt genera, azymus, fermentatus, subcinericius, rubigus, spongia, placenta, clibanicus, dulcia, siligeneus, amolum, simila, et cetera multa. obsonium dicitur quasi adiunctum pani, quod nos cibarium dicere possumus. huius multa sunt genera, carnes, pulmenta, mulsa, holera, fructus. carnes aliae sunt assae, aliae frixae, aliae elixae, aliae crudae, aliae salsae. aliae dicuntur succidia, lardum quoque sive taxea, perna vel petasunculus, axungia, arvina, adeps. pulmenti item multa sunt genera, Lucaniae farcimen, minutal, afrotum, mortisia Galatiae, et cetera quaecumque princeps coquorum excogitare potuit. [762B] mulsa habent lac, colostrum, babdutam, butyram, caseum, serum. holerum et fructuum nomina enumeret qui potest? sapores alii calidi sunt, alii frigidi, alii amari, alii dulces, alii sicci, alii humidi. potus alii tantum sunt potus, id est, qui humectant tantum, non nutriunt, ut aqua; alii potus et cibus, id est, qui humectant et nutriunt, ut vinum. rursum, qui cibus sunt, alii naturaliter sunt cibus, ut vinum et sicera quaelibet; alii accidentaliter, ut cervisia, medones. venatio igitur continet omnia pistorum, carnificum, coquorum, cauponum officia.

CAPUT XXVI

Sexta: medicina.

[762C] Medicina dividitur in duas partes, occasiones et operationes. occasiones sex sunt: aer, motus et quies, inanitio et repletio, cibus et potus, somnus et vigiliae, et accidentia animae. quae ideo occasiones esse dicuntur, quia faciunt et conservant sanitatem, si temperata fuerint; si intemperata fuerint, infirmitatem. accidentia animae ideo dicuntur occasio sanitatis vel infirmitatis, quia aliquando vel commovent calorem impetuose, ut ira, vel leniter, ut delectationes, vel attrahunt et celant aut impetuose, ut terror et timor, aut leniter, ut angustia. et sunt quae commovent naturalem virtutem intus et extra, ut est tristitia. omnis operatio medicinae aut intus fit aut extra: intus, ut ea quae ore, naribus, auribus sive ano intromittuntur, ut potiones, vomitationes, pulveres etc., quae bibendo, vel masticando, vel attrahendo sumuntur; [762D] foris, ut epitimata, cataplasmata, emplastra, chirurgia, quae duplex est: in carne, ut incidere, suere, urere; in osse, ut solidare et iuncturae reddere. nec moveat quemquam quod cibum et potum inter attributa medicinae annumero, quae superius venationi attribui, quia secundum diversos respectus hoc factum est. vinum namque in botro agriculturae est, in peno, celararii, in gustu, medici. similiter ciborum apparatus ad pistrinum, macellum, coquinam pertinet; virtus saporis, ad medicinam.

CAPUT XXVII

Septima: theatrica.

Theatrica dicitur scientia ludorum a theatro ubi populus ad ludendum convenire solebat, non quia in theatro tantum ludus fieret, sed quia celebrior locus fuerat ceteris. [763A] fiebant autem ludi alii in theatris, alii in gabulis, alii in gymnasiis, alii in amphicircis, alii in arenis, alii in conviviis, alii in fanis. in theatro gesta recitabantur vel carminibus, vel personis, vel larvis, vel oscillis in gabulis choreas ducebant et saltabant. in gymnasiis luctabantur. in amphicircis cursu certabant vel pedum, vel equorum, vel curruum, in arenis pugiles exercebantur. in conviviis, rhythmis et musicis instrumentis et odis psallebant et alea ludebant. in fanis tempore solemni deorum laudes canebant. ludos vero idcirco inter legitimas actiones connumerabant, quia temperato motu naturalis calor nutritur in corpore, et laetitia animus reparatur; vel, quod magis videtur, [763B] quia necesse fuit populum aliquando ad ludendum convenire, voluerunt determinata esse loca ludendi, ne in diversoriis conventicula facientes probrosa aliqua aut facinorosa perpetrarent.

CAPUT XXVIII

De logica quae est quarta pars philosophiae.

Logica dividitur in grammaticam et in rationem disserendi. gramma Graece, littera interpretatur Latine, inde dicta est grammatica, id est, litteralis scientia. littera proprie est figura quae scribitur; elementum, sonus qui pronuntiatur. ceterum hic large accipienda est littera, ut et vocem et scripturam intelligamus, utrumque enim ad grammaticam pertinet. quidam dicunt grammaticam non esse partem philosophiae, sed quasi quoddam appendicium et instrumentum ad philosophiam. [763C] de ratione autem disserendi Boethius dicit quod et pars esse possit et instrumentum ad philosophiam, sicut pes, manus, lingua, oculi, etc., partes sunt corporis et instrumenta. grammatica simpliciter agit de vocibus, id est, secundum se inventionem et formationem, compositionem, inflectionem, prolationem, et cetera ad pronuntiationem tantum pertinentia pertractans. ratio disserendi agit de vocibus secundum intellectus.

CAPUT XXIX

De grammatica.

Grammatica dividitur in litteram, syllabam, dictionem et orationem. vel aliter grammatica dividitur in litteras, id est, id quod scribitur, et voces, id est, id quod pronuntiatur. vel aliter, grammatica dividitur in nomen, verbum, participium, pronomen, [763D] adverbium, praepositionem, coniunctionem, interiectionem, vocem articulatam, litteram, syllabam, pedes, accentus, posituras, notas, orthographiam, analogiam, etymologiam, glossas, differentias, barbarismum, soloecismum, vitia, metaplasma, schemata, tropos, prosas, metra, fabulas, historias. quorum idcirco expositionem transeo, quia et prolixior esset quam huius schedulae brevitas expetat, et quia etiam in hoc opusculo, divisiones tantum rerum et nomina investigare proposui, ut tantummodo quoddam principium doctrinae lectori conderetur. qui autem haec scire desiderat, legat Donatum, Servium, Priscianum De accentibus et Priscianum De duodecim versibus Vergilii, et Barbarismum, et Isidorum etymologiarum.

CAPUT XXX

[764A] De ratione disserendi.

Ratio disserendi integrales partes habet inventionem et iudicium, divisivas vero demonstrationem, probabilem, sophisticam. demonstratio est in necessariis argumentis et pertinet ad philosophos. probabilis pertinet ad dialecticos et ad rhetores; sophistica, ad sophistas et cavillatores. probabilis dividitur in dialecticam et rhetoricam, quarum utraque integrales partes habet inventionem et iudicium. quia enim ipsum genus, id est, dissertivam, integraliter constituunt, necesse est ut in compositione omnium specierum eius simul inveniantur. inventio est quae docet invenire argumenta et constituere argumentationes. scientia iudicandi, quae de utroque iudicare docet. [764B] quaeri potest, si inventio et iudicium sub philosophia contineantur. videntur enim neque sub theorica, neque sub practica, neque sub mechanica, neque sub logica, de qua magis videretur contineri. sub logica non continentur, quia neque per grammaticam neque per dissertivam. per dissertivam non continentur, cum integraliter eam constituant. nulla autem res esse possit simul integralis et divisiva pars eiusdem generis. sicque philosophia non omnem scientiam continere videtur. sed sciendum quod scientia duobus modis accipi solet, id est, pro aliqua disciplinarum, sicut cum dico dialecticam esse scientiam, id est, artem vel disciplinam, et pro qualibet cognitione, sicut cum dico scientiam habere eum qui scit aliquid. verbi gratia, si scio dialecticam, scientiam habeo, [764C] et si scio natare, scientiam habeo, et si scio Socratem esse Sophronisci filium, scientiam habeo. et universaliter omnis qui aliquid scit, potest dici scientiam habere. sed tamen aliud est, cum dico, dialectica est scientia, id est, ars vel disciplina, atque aliud cum dico, scire quod Socrates est Sophronisci filius est scientia, id est, cognitio. de omni scientia quae est ars vel disciplina, verum est dicere quod sit pars philosophiae divisiva, non autem universaliter dici potest, quod omnis scientia quae est cognitio, pars sit philosophiae divisiva. est tamen prorsus omnis scientia sive disciplina sive quaelibet cognitio pars philosophiae, vel divisiva vel integralis. disciplina autem est scientia quae absolutum finem habet, in quo propositum artis perfecte explicatur, [764D] quod scientiae inveniendi vel iudicandi non convenit, quia neutra per se absoluta est, et ideo disciplina dici non possunt, sed partes disciplinae, id est dissertivae. rursum quaeritur si inventio et iudicium eaedem sint partes dialecticae et rhetoricae, quod inconveniens videtur, ut duo opposita genera eisdem prorsus constituantur partibus. dici ergo potest has duas voces aequivocas esse ad partes dialecticae et rhetoricae, vel, quod fortassis melius est, dicamus inventionem et iudicium proprie partes esse dissertivae et sub his vocibus univocari, in inferioribus tamen huius generis quibusdam proprietatibus, a se invicem differre. quae tamen differentiae per has voces non discernuntur, quia per eas non secundum hoc quod species componunt, [765A] sed secundum hoc quod partes sunt generis significantur. grammatica est scientia loquendi sine vitio; dialectica, disputatio acuta verum a falso distinguens. rhetorica est disciplina ad persuadendum quaeque idonea.



Christian Latin The Latin Library The Classics Homepage