IN VIRI PRAESTANTISSIMI ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM SAECULI GENTISQUE NOSTRAE DECUS EGREGIUM.
En tibi norma poli, & divae libramina molis,
Computus en Jovis; & quae, dum primordia rerum
Pangeret, omniparens leges violare creator
Noluit, atque operum quae fundamenta loc’rit.
Intima panduntur victi penetralia caeli,
Nec latet extremos quae vis circumrotat orbes.
Sol solio residens ad se jubet omnia prono
Tendere descensu, nec recto tramite currus
Sidereos patitur vastum per inane moveri;
Sed rapit inmotis, se centro, singula gyris.
Jam patet horrificis quae sit via flexa cometis;
Jam non miramur barbati phaenomena astri.
Discimus hinc tandem qua causa argentea Phoebe
Passibus haud aequis graditur; cur subdita nulli
Hactenus astronomo numerorum fraena recuset:
Cur remeant nodi, curque auges progrediuntur.
Discimus & quantis refluum dum fluctibus ulvam
Deserit, ac nautis suspectas nudat arenas;
Alternis vicibus suprema ad littora pulsans.
Quae totiens animos veterum torsere sophorum,
Quaeque scholas frustra rauco certamine vexant,
Obvia conspicimus, nubem pellente mathesi.
Jam dubios nulla caligine praegravat error,
Queis superum penetrare domos atque ardua caeli
Scandere sublimis genii concessit acumen.
Surgite mortales, terrenas mittite curas;
Atque hinc caeligenae vires dignoscite mentis,
A pecudum vita longe lateque remotae.
Qui scriptis jussit tabulis compescere caedes,
Furta & adulteria, & perjurae crimina fraudis;
Quive vagis populis circundare moenibus urbes
Auctor erat; Cererisve beavit munere gentes;
Vel qui curarum lenimen pressit ab uva;
Vel qui Niliaca monstravit arundine pictos
Consociare sonos, oculisque exponere voces;
Humanum sortem minus extulit: utpote pauca
Respiciens miserae tantum solamina vitae.
Jam vero superis convivae admittimur, alti
Jura poli tractare licet, jamque abdita caecae
Claustra patent terras, rerumque immobilis ordo,
Et quae praeteriti latuerunt secula mundi.
Talia monstrantem mecum celebrate camenis,
Vos ô caelicolum gaudentes nectare vesci,
NEWTONUM clausi reserantem scrinia veri,
NEWTONUM Musis charum, cui pectore puro
Phoebus adest, totoque incessit numine mentem;
Nec fas est proprius mortali attingere divos.
Neo-Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |