Actus V, scena 4

VOLUSIUS PROCULUS, EPICHARIS

PRO. certum est, Epichari; merita sic pensat Nero.
minister ipse caedis haud minimus fui
maternae; ab illo praemium nullum tuli,
neglectus inde: nec leve auxilium tamen     3640
sig. O 4r in classe; at illi occasio, crebro hospiti
qua prosit obsit, crebra, nec potero nihil
chiliarchus; ero nec solus: at si quid queo,
non vana posthac in solo sterili seram.
sed id uram, et alio transferam cultus meos.     3645
quercum amputabo, vitis ut vigeat ferox.

EPIC. sic sic agendum, mi Procule: tandem sapis.
exosum amare quis furor? quantus dolor
servire gratum principi ingrato! Þdem
servare, matri et coniugi inÞdo suae!     3650
quid scelus hoc, illud! ex scelere totus Nero.
at scelerum (ut aequum est, nec diu est) paenas dabit.
equites patresque destruere saevus cupit:
equites at illum destruent, plectent patres.
tu modo quod audes, aude; et adiunctos pares     3655
accende. ne te praeveniat aliquis, cito
te accinge: pretia non levia merito feres.
mihi concitanda est plurium et mens et manus.

Exit Epicharis.

PRO. quid agis, Volusi? prodis? an celas scelus?
ingratus ille, fateor. at princeps mihi,     3660
princeps colendus: siccine? ingratum colam?
at gratus esse poterit, ubi meritis meis.
et istud addam, crimen ut prodam: putat
infensum Epicharis falsa: proditio sed haec
placabit animum, ad praemia effringet viam.     3665
natum patri, me principi irasci nefas:
quasi manus aut cor, aut caput feriat suum.
amor Epicharitis, aut odia plebis, patrum,
tantine, Proculum ut conscium ad caedem trahant
principis? an ut agat, quod neget fas et Þdes?     3670
quodque ante, retro, et undique periclis patet?
periculosae hoc aleae plenum est opus.
audisse tantum sit nefas magnum nefas,
celare maius; agere sit triplex nefas.
nimiumque vereor conscius celo diu.     3675

[<Actus II, scena 2>]

VOLUSIUS PROCULUS, NERO, EPICHARIS, FLAVIUS, TIGELLINUS

adeo exeuntem Caesarem. o Caesar, tua
de caede coniuratur.

NERO ubi? quando? quibus?
quis caedis index?

VOL. ego.

NERO video: sed quis tibi?

VOL. Epicharis.

NERO illam attrahite: confessa est tibi?

VOL. immo author esse voluit.

NERO ut tu me neces?     3680

PRO. ego.

NERO solus?

PRO. imo pluribus sociis.

NERO quibus?

Attrahitur Epicharis.

PRO. id ipsa dicet.

NERO argue.

PRO. volebas necem
Caesaris, Epichari.

EPI. nolui.

PRO. testor Iovem.

EPI. Iovem et ego testor.

PRO. crimen agnoscas.

EPI. nego.

PRO. negare si suffciat, an quisquam     3685

EPI. culpare si suffciat, an quisquam innocens?

PRO. fatere.

EPI. falsa?

PRO. militi siqua est Þdes . . .

EPI. siqua est mulieri . . .

NERO vix aliqua utrivis Þdes.

EPI. si vera criminetur, apponat modum,
causam addat, homines et perist ãseiw notet,     3690
signa, loca, dicta, conscios, testes citet.

PRO. testis ego.

EPI. et actor?

NERO male probas: nemo arbiter
adfuit, ut egit?

PRO. sola cum solo.

NERO cadis.
quae causa?

EPI. nulla: nec boni spes, nec mali
metus; nec animus ergo.

NERO. quam Þdens rea!     3695

EPI. decet esse fortem tam bona causa ream.
voluine? ut ausa? an ausa? qui potui? negat
audere, velle, posse, causa, aetas, genus.

PRO. at odia dixit.

EPI. genita quo probro meo?

PRO. publica.

EPI. quid ad me?

NERO publicae pars es rei.     3700

EPI. privata mulier.

NERO practica.

EPI. in frugem meam.

NERO at dixit alios, Procule.

EPI. quos?

NERO equites, patres.
nomines citentur.

PRO. nomina tacebas.

EPI. reos
tacere volui? nolui rem tam gravem?

NERO ipsum incitabas.

EPI. ipse fateatur sua.     3705
nihil ego fateor.

NERO ille, nisi vere es rea,
cur innocentem deferat?

EPI. ut hoc se tibi
insinuet, aures cum patent culpis tuae.

PRO. si vir sit illa . . .

EPI. non subornaret ream,
ut tu, mulierem.

PRO. non pudet?

EPI. pudeat tui.     3710

PRO. qua fronte?

EPI. Þrma.

PRO. quo ore?

EPI. veridico: scias
plus in muliere, quam viro.

PRO. ingenii scio:
nego veritatis.

EPI. vera, dum falsam probes.

NERO quae nunciantur, testibus, causis, notis
utcunque non probantur, haud falsa auguror.     3715
incarceratae, Sophoni, verum extrahe,
quod vincta, torta, tosta, laniata indicet.

EPI. et innocens damnata, non fallam Þdem.

TIGEL. damnanda potius innocens, quam non nocens
examinanda; regis ubi petitur caput.     3720

Trahitur Epicharis a Tigellino.

NERO nunc otacoustas advoco, sagaces canes;
quid his, quid illis, ore, vel mente haereat.
odere me, quos odi, et equites, et patres:
timeor, et illos timeo: nec in isto nihil:     3725
nec fama temere nascitur: in omnes domos,
fora, rura volitet miles. insideat mare,
maenia: frequensque muniat nostrum latus
Germanus. illi, ut extero, maior Þdes.

[Actus II, scena 3]

NERO DUM CONSULTAT, MILICHUS, UXOR MILICHI, <EPAPHRODITUS,> MOX SCEVINUS, <FENIUS RUFUS>

UXOR timenda multa: si taces, totus peris.     3730
videre et alii; si siles unus, nihil
proderit: at unus si refers, unum penes
praemia futura, primus ubi prodis scelus.
defer; nec ultra differ: aut refer, aut peri.

MIL. addubito: sed agam: nec mora.

EPAPH. quid istas fores,     3735
plebeie?

MIL. non plebeia, sed magna affero.

NERO quae res?

MIL. initur in tuam, o Caesar, necem
pactio.

NERO quis illam?

MIL. nempe patronus meus
Scevinus.

NERO accersatur.

Trahitur Scevinus ut audiat.

MIL. en telum mihi,
Caesar, acuendum, te ut feriat: hunc in scopum     3740
tabulas sigillo sepsit; et servos manu
misit; deditque nummulos; lautas dapes
ingessit; et fomenta vulneribus suis
parare iussit; ista nec, opinor, neget.

NERO quid ad ista tu, Scevine?

SCEV. non solum actio,     3745
sed est prohibita quaestio in domini caput.

NERO emancipatus iste!

SCEV. libertus meus.

NERO quia liber, actor sufÞcit: de re indica.

SCEV. ferrum, quod affert, religio coluit mea,
habitum in cubiculo, fraude liberti mali     3750
surreptum: et a me tabula signata in dies
non praestitutos saepius: servis meis,
nunc largiora dona, libertas data,
quia creditor nunc instat, alienum aes grave,
solvendo nec erit tabula: mihi semper dapes     3755
opiparae, amaena vita, quam censor gravis
parum probarit; tantum abest, studeam novis.
emplastra iussu nulla vulneribus meo.
vana sceleratus obiicit, et index venit
et testis idem, crimen ut falsum creet.     3760
sic innocentes prodere patronos licet?

NERO secura vox, et vultus intrepidus reo:
labascit index: quid rear? quidni arguis?

MIL. nisi ista vincant, nescio quid ultra afferam.

UXOR Natalis imo et ille secreto, diu     3765
sunt collocuti. utrique Pisoni intimi.

NERO bene monet illa: nisi rei, dicent idem.
Natalis adsit. interim vere refer,
quid collocuti?

SCEV. fabula in scena nova
recitanda quae sit.

Attrahitur Natalis.

NERO fabulas narras: adest     3770
Natalis: illum, Rufe, diversum roga.

RUF. Scevinus et tu, serio, soli, diu,
quid collocuti?

NAT. quid?

RUF. quid?

NAT. ut memini . . .

RUF. haesitas?
quid verba quaeris?

NAT. nimis atrox urges.

RUF. age,
atrociorem nisi velis.

NAT. non est opus.     3775

RUF. non est, fatente conscio, ut celes opus.
confessus ille est.

NAT. et quid?

RUF. et quid, tu vide.
quid tu?

NAT. quod ille.

RUF. ludis: at ludens, lues,
nisi proloquare protinus. quid vos?

NAT. puto,
quid in senatu proxime est actum: puto     3780
de Corbulone, deque prodigiis novis,
deque aediÞciis dirutae Romae.

Flavio gladium distringenti Rufus manum retinet.

NERO tace.
hic de senatu, at ille de scena refert.
uterque captus.

RUF. non adhuc, Flavi.

NERO quid hoc?

 

RUF. nisi conÞtentem ne trucidaret reum.

NERO utrumque vinctum potius, ut socios notet,     3785
in quaestionem trahite, torquete, urite.

Rapiuntur Scevinus et Natilis ab Epaphrodito et Rufo. Ingressus Tigellenus.

quid nunc Epicharis? illa quid tandem indicat?
impar dolori foeminae corpus putem.

TIG. at nos misellam foeminam experti parem
cui non labori! me fatigavit, scio,     3790
tormenta, tortoresque: torquemus magis,
ne sperneremur foeminae: at spernit magis
foemina: nec ignes, nec cruces, nec verbera,
nec vulnera horret; dicta negat, acta abnegat.
mihi torqueantur ratio quos flectat viri.    3795
foemina, negarit si semel, semper neget.

NERO tam pertinacem aspicere foemellam iuvat.
huc efferatur.

TIG. fumus efferri putes.

Affertur Epicharis gestata in sella, vincta, torta.

EPI. natura quo recessit? ubi pietas habet?
nullus in hominibus animus humanus: lupi,     3800
tygres, dracones, viperae, qui olim viri.
quaenam haec gehenna? morte quae peior mora
mortis? Acherontis urna, rota, saxum, fames,
tormenta Sicula sunt levia prae istis mala.
si longa, levia: brevia, si gravia: at mea     3805
nec Þne posito, nec modo: o liceat mori.

TIG. mori liceret, nisi mori expeteres: scelus
libeat fateri.

EPI. nec scelus adhaesit mihi:
sed gravius omni scelere.

TIG. quid?

EPI. feritas tua.

TIG. at nisi fateris . . .

EPI. quid?

TIG. ferum dices magis.     3810

EPI. magis esse dico, quam feram quamvis.

TIG. age.
repetantur ergo verbera.

EPI. ut prodam nihil.

TIG. quia nil pudere perstat, age, pellem trahe
scorti impudentis ore.

EPI. nil prodam tamen.

TIG. prodes coacta.

EPI. liberae potius mori     3815
lubet.

TIG. libenti non licet.

EPI. morior: vide: ah.

Vinclo fascia in modum laquei ad arcum sellae restricto, indit cervicem, et corporis robore connisa, spiritum exprimit.

TIG. ut tenuis anima fascia expirat levi!

NERO sibi strangulatam auferte: sic hostes eant.

FLAV. constans virago. tam Þde Þrma viri
si perstitissent, fraude periisset Nero.     3820
Effertur a Flavio et Aspero mox redeuntibus.

NERO sic illa libertina: quid tandem viri?

Redit Rufus et Epaphroditus cum Natali.

EPAPH. Natalis, ignes ut videt, et uncos truces,
non fert: fateri malit: at soli tibi.

NAT. ignosce, Caesar; fateor (o ne sit malo
primum fateri) particeps semper fui     3825
Pisoni ad eius omne secretum: favor
multorum in illum simul et adiunxit meum.
illi voluimus imperia, caedem tibi.
primus, sedentem qui palam in circo premat,
Lateranus: et qui feriat, is primus fuit     3830
Scevinus: alii ut caepta sequerentur, Þdes.

NERO Caesaris is amor est? ea senatorum Þdes?
Sabine, duce te, tyro Pisonem premat,
premat inopinum, cui favet miles vetus.

Nymphidius Sabinus ad Pisonum.

Statio tribuno tam trucidetur cito     3835
Lateranus, ut nec liberos tangat prius.

Stat proximus ad Lateranum et Epaphroditum.

sed quis meorum ex classe Pisoni favet?

NAT. missus ego ab illo, qui salutarem domi
Senecam, et amico colloquia peterem viro.
colloquia neutri Seneca respondit fore     3840
commoda; saluti at illius niti suam.

Reducitur Scevinus.

TIG. nonne admonueram quam Seneca Þdus, bonus?

Poppaeam evocat.

NERO Poppaea; an audis? Seneca quoque nomen dedit.

POP. credamne? merito tam bene reponit male
tam bonus? hoc urge.

NERO at ista, quae audisti, Grani,     3845
responsa, dicta, Seneca quid dicat, refer.

Granius ad Senecam.

Scevinus at nunc conscium num se negat?

SCEV. negare nunc non proderit: quid non patet?
non nego.

NERO sed alii conscii qui sint, refer.

SCEV. Lucanus.

NERO ille? an aemulus laudis meae?     3850
quos iactitabat ille, quia versus premo.

SCEV. et Quinctianus.

NERO corpore infamis suo,
versu meo famosus ulcisci studet.

SCEV. Senecio.

NERO amicus odia concepit meus,
credo, quia solus non erat, summus comes.     3855
illis tribuni, tres tribus, primo inferant
minas, ut edant conscios, sed mox necem.

Ad illos tribuni tres cum Epaphrodito. rediit Granius.

GRAN. missum esse dicit Seneca Natalem, sibi
aditu prohibitum quia quies cordi: at salus,
quam sua, sit illi chara privati magis,     3860
nec causa, nec quo dicat ingenium sibi
ad blandiendum est facile: quod nulli magis
innotuisse, quam tibi, qui sis eum
expertus utique liberum, haud servum tibi.

Redeunt Flavius et Asper.

NERO et ista nimium libere: at num non parat,     3865
ut sponte pereat?

GRAN. verba, seu vultum notem,
nil deprehendi triste, pavidi index nihil.

POP. at nequid aliud paret atrox, istud paret.

NERO redi, tribune; a Caesare indicas necem.

Divertit ad Rufum secreto.

GRAN. caedamne Senecam, Rufe?

RUF. parendum.

NERO quid est?    3870
quid Granius?

RUF. ipse an caedat; an cedat suae
de genere necis ut Seneca delectum ferat.

NERO modo moriatur, sibi modum mortis legat.

Granius ad Senecam.

sic esse clemens soleo. sed plures reos     3875
Scevinus addat. Rufe, quot plures, roga.

RUF. age, plura prode capita, ne perdas tuum.

SCEV. quis plura quam tu, cum sciat nemo, efferet?
vicem ergo iam tu principi reddas bono.

TIGEL. ha! Rufe!

NERO Rufe, tu quoque Neroni necem?     3880

RUF. quid loquar? ad ista nec me promptum loqui,
sed nec tacere.

NERO scilicet pudor est loqui;
pavor silere; utrumque premit animus reus.
Cassi, igitur illum corripe, et vinci arctius:
vallum extra, ut ordo est, ense cervicem feri.     3885

Cassius miles Rufum vincit, rapit.

NAT. sed et inter alios Flavius nomen dedit.

FLAV. ego inter illos? miles ut inermes legam,
effoeminatos vir mihi socios velim,
anto in facinore?

SCEV. ne nega.

FLAV. audenter nego:
adeoque.

NERO frustra sed negas.

FLAV. age, non nego.     3890
gloria fatendi grata.

NERO quae causa, aut tibi
gloria, salutis post sacramentum meae
tibi charioris quam tuae, ut fallas Þdem?

FLAV. quia te odi: at olim, dum meritus, et dum bonus,
prae omnibus amavi: nemo tibi Þdus magis.     3895
odisse caepi, coniugis, matris tuae
cum parricida, auriga, citharaedus, gravis
incendiorum accensor, at cantor levis.

NERO in pactione hac gravius accepi nihil,
quam, audire laudes solitus, ut probra audiam.     3900
siccine perimere principem, et lingua et manu,
voluistis? heu quod una mors tantis probris
poena, et quiescat morte poenarum mora.
verum age, tribuno Flavio tollas, Niger
tribune, caput: honoris hoc hosti dabo.     3905

NIGER tendes, tribune, fortiter collum, ut decet!

FLAV. tam fortis utinam fortiter ferias Niger.

Rapitur a Nigro Flavius.

NAT. Sulpicius Asper astat; at socius fuit.

NERO cur ut aper, Asper, in meam caedem ruis?

ASPER quia, nisi caede, sit tibi mederi nefas.     3910

NERO centurio medicus non placet: quamque asperum
secare, doceat, qui tibi collum secet.

Rapitur Asper.

NAT. et Scaurus isti, et Paulus; et Granius fuit
Statiusque socius Flavio.

NERO ergo illos manent
supplicia; at istos venia, si veniam velint:     3915
quia ille Senecam, at iste Lateranum ferit.

Redit Epaphroditus cum tribunis.

EPAPH. diu abnuere; conscios tandem tamen,
impunitatis spe data, sese efferunt
Senecio, Quinctianus; et amicos suos,
is Pollionem prodit, hic Gallum, intimos.     3920
Lucanus addit consciam matrem sibi.

POP. clarior Epicharis, et suis et se silens.

NERO illi ergo pereant.

Iidem eadem ruunt. rapitur Scevinus.

exilia amicis suis
peperere: pereat morte Scevinus pari.
Natalis eat impunis: at Milichus mihi     3925
svthr feratur. Vindici hic pugio Iovi
sacretur. at Vestinus an consul nihil?

NAT. quod scire potui, nihil.

NERO at addi aliquid velim.
acris memoria mihi remanet, ut me suis
vere facaetus luserit amaris iocis.     3930

POP. et uxor illi Statilia, cui tu, Nero
saepius adulter, quam Þdes in te sinat?

NERO ergo, Gerelane, consulem inopinum opprime:
praei quod ille fecit, aut faciet scelus.

Exit Gerelanus tribunus ad Vestinum. redit Veianus Niger a Flavio.

NIGER ut caederet ut Flavius iussu tuo     3935
vicino in agro ut effodi iussi scrobem,
illum ille ut humilem ridet, angustum increpat;
ex disciplina non ait fossum: putes
illum imperare: mox tamen caesus cadit,
vel sesquiplaga: sic tuos hostes neco.     3940

NERO sic decet: et alios quaerite, o socii, reos:
quos sermo, nutus, laetitia, maeror, metus,
vel signa quaevis levia suspectos dabunt;
arguite, rapite, trahite: convicti rei
ita moriantur, sentiant ut se mori:     3945
plus poenae ut habeat, quam mori, mortis mora.
decora triumphi tibi, Tigelline, apparo:
tu me tuere, tutus ut ludis vacem.

Exeunt omnes.


Actus V, scena 5 [Actus II, scena 4]

C. PISO, MARTIUS FESTUS EQUES

FEST. nescire, Piso, non potes, sciri omnia.
dum Caesar audit, si quid audendo vales,     3950
in castra perge; militum, populi, patrum
studia, arma tentes: conscii si se tibi
iungant, sequentur integri: motae rei
permagna fama plurimum in rebus novis
valebit: istis ut reluctetur Nero     3955
nihil egit: his terrentur et fortes viri;
nedum arma moveat scenicus; cui cum suis
pellicibus excors sit Tigellinus comes.
tentando Þunt multa, quae visa ardua
segnibus, inausis. vana spes, veram Þdem,     3960
taciturnitatem consciis in tot fore.
cuncta cruciatu aut praemio praebent viam.
ergo age, quod in te, profer: aut culmen tibi,
aut praecipitium nunc adest: medium nihil
summa cupienti: media si sequeris, cadis:     3965
satis nec audes, nec vides: nullus patet
cunctationi locus, ubi quod agitur suam,
non nisi peractum, laudem habet: venient, vide,
qui te latentem vinciant, plectant, necent.
ergo pereundum si sit, ad honorem peri;     3970
dum tendis arctos publicae amplexus rei,
auxilia, ut haec sit libera, ferenda invocas:
dum miles et plebs deserit te, se, magis,
quam tu vel illos, vel tua; et dum tu tuis
avis, adeoque posteris mortem approbas.     3975

PISO via iam salutis nulla, nisi sola est salus
sperare nullam: nulla virtuti est fuga:
vix spes honestae mortis: hunc portum velim:
non, destitutus remige et velo, novos
tentare fluctus, et procellosum mare.     3980
incensa postquam Troia, fugerunt dei.
quid arma sumat Priamus, ante aras deum
mactandus? aliquis Caesarem infensum fugit?
si moveo, nec me tueor, et socios traho.
si cedo, solus pereo: sic solus cadam.     3985
sociare clades non libet: potius precer,
sit siqua pietas, parcat uxori meae.

Auditur militum tumultus.

hoc peto. sed audi: militum advenit manus.
abrumpo venas. Caesarem hic placet liquor.

Exit abruptis venis.


Actus V, scena 6 (Actus II, scena 5)

SENECA, CENTURIO, PAUVLINA, STAT. ANNÆUS, IUNIUS GALLIO, NOV. PRISCUS, LUCILIUS, <CLEONICUS, GRANIUS SILVANUS>

SEN. necessitatem nuncias ergo ultimam!    3990
interepidus adeo: tabula, qua tester, prius
cedatur.

CEN. illam, Caesaris iussu, nego.

SEN. referre amicis gratiam haud igitur licet.
unum quod habeo, quodque mihi summum decus,
imaginem relinquo vivendi meam.     3995

Conversus ad amicos.

qui memor, ut acta est artibus semper bonis
mihi vita, famam Þrmae amicitiae feret.
Annaee medice, Gallio frater, quid est?
quid Prisce, quid Lucili amicorum optimi?
quid corde gemitus, ore tot lachrymae fluunt,     4000
ubi tot per annos ratio meditata, insita,
contra imminentes turbines? ubi tot meae
praecepta sunt prudentiae? an quenquam ferox
latuit Neronis saevitia? superest nihil
parente, fratre, coniuge occisis, nisi     4005
docentis, educantis ut cumulet necem.

Ad Paulinam.

amplexa sed me magna pars animae meae,
Paulina, quam me mollit aspectus tuus!
nisi te dolentem munit affectus meus?
te rogo, dolori tempera: in turpes eat     4010
querela: facies flendo deformem necem.

PAUL. num potero, Seneca? Seneca, num potero tuam
mulier, et uxor, non queri mortem, meam
miseriam? an, ut amem, te patiar a me rapi?
non esse misera potero, si tu sis miser?     4015
non flere, cum sim misera, cum tu sis miser?
o semper utinam qua fleam, in fontem fluam.

SEN. maerere duret degener, fortis mori.
moeror mulierem si deceat, at non decet
moerere Senecae coniugem: in sexu tuo     4020
materia laudis unica est coniux miser.
foelicem amasti. nunc ama, quod sum miser.
nec miser: at aditus non recessurae patet
foelicitati: spirat animus aeternum: dies
vitae prioris ultimus, primus novae.     4025
natalis hic est vitae inextinctae dies.
sic vita mortem sequitur, ut vitam mori:
et vita melior, quam nec eripiat Nero.
non flentem iniquuum est flere: nil Senecae novum,
cui vita stadium mortis, an studium fuit.     4030
abstergit ille lachrymas qui non fleat:
indignus ille lachrymis qui se fleat.
tu chara coniux, memor, ut in vita mihi
virtus praeierit, charior vita mihi,
desideratum coniugem, ut par est, feras,     4035
viduos honesta mente solando lares.
hoc solo amara mors dolet, siqua dolet,
quod rapit amatae coniugis amatum virum.

PAUL. an ergo sine te, mi Seneca, vivam tua?
an ergo sine me, Seneca, morieris meus?     4040
an foedus id pepigimus? an nullum mihi
cor, quia mulieri? monita sic memini tua?
hoc vita solo placuit, ex quo uxor tua,
quod tibi placebam: nulla sim, ni sim tua.
tecum volebam vivere, et tecum mori.     4045
sic destinatum est, una mors perimet duos.
mecum potes perire, sine me non potes.
percussor in me prima Þgatur manus.
uterque meriti pariter: ego tantas opes,
quibus inhiatur, iure retinebo meo,     4050
si sim superstes longius: age ergo, feri.
Portia peribit igne, si ferrum negas.

SEN. o mira virtus foeminae: an laudi tuae
Seneca resistat? an sibi adamantam unice
iniuriis relinquat expositam feris?     4055
monui ego, vitam quae iuvent: mortis decus
maius, ut inde bona feras, vites mala.
non invidebo tam bono exemplo: praei.
sit penes utrosque par animus isto exitu,
sed claritudo maior in letho tuo.     4060

Paulina brachia ferro exolvuntur.

PAUL. ergo ictus idem solvat utrique illico
venas easdem: ah: quid tibi, ah Seneca?

SEN. an dolet,
Paulina?

PAUL. Seneca, non dolet vulnus meum,
sed vulnus illud, quod premet Senecam, dolet.
mihi magis exit, quam meus, sanguis tuus:     4065
et versat animas sanguis idem una suas.

Senecae venae secantur.

SEN. natura, quam me frangis, invitum quoque! ah.
quam vel philosophum! ah. mors, ut absentem fui
te despicatus, appropinquantem horreo!
tumidus sereno nauta, timidus cum tonat?     4070
philosophus homine maior, aegre hominem exuit.
maiora hominibus dicimus; at homines sumus.
senile corpus, tenue deductis cibis,
effugia lenta sanguini praebet meo.
euge cruciatus, te malum ut fatear, facis.     4075

PAUL. ah ne fatere.

SEN. sentio.

PAUL. at sensus malus
rerum aestimator, mollis et blandus sibi.
gladiator ullus fortius, quam tu, cadet?
contra, nec arma proiice, nec alto gradu     4080
deiicere: morere, qua decet Senecam mori.
effugium hoc habeas a malis.

SEN. sed per mala.

PAUL. per amara, dicas, quibus et accipitur salus.
iam mihi videmur victimae anta aras sacrae,
ut taurus et iuvenca se ferro induant;     4085
caedamur, et cadamus, ut par est, piae,
placidae, innocentes, supplices, gratae deo.
piaculum sit, si reluctetur mori
devota morti victima, ut scelera expiet.
si trahat eculeus, strangulet laqueus, cremet     4090
flamma. grave ferrum membra membratim secet.
quid Seneca faciat, si nimis mollis gemat,
sanguine fluente molliter, ut optat, mori?
virtute clarus si vir haud praestet virum,
mirumne, mulier mollior siquid labem?     4095

SEN. fessus ferendo deÞcio: sed ne dolor
infringat animo te meus, vel me tuus;
ne, morte in una gemina mors acsi premat,
tormenta specto dum tua, impatiens cadam,
Paulina, tu recede; sed labris prius     4100
utinam supremum spiritum excipias tuis;
saltem licebit dicere supremum vale.

PAUL. dicemus ambo salve in Elysiis agris.

Abscedit Paulina in cubiculum.

SEN. quam mulier, aliquid seu velit, seu non velit,
addicta, cernit non minus, constat magis!     4105
vix duce decorum, at comite sit dulce hac mori,
at vel volenti, sed seni, ut lentum est mori!
hemina vel una sanguinis ut aegre fluit!
Annaee, quem dat ars medicum, amicum Þdes,
age nunc venenum prome provisum mihi:     4110
quo cecidit olim Socrates, illo cadam:
aut velut imago viva virtutis Cato:
aut qualis aevo Canius nostro optimus.

Cicutae poculum profert medicus. ebibit Seneca.

totum hauriendum nempe, quia iustus modus.     4115
inambulandum postea! hinc aderit salus:
hinc gallus Aesculapio sacrum cadat.
migratio sit fausta, sit foelix mihi.
quae nescienti est indita, hanc animam precor.
natura, repete; reddo tibi gratus, libens.     4120
frustra precamur: corpus occlusum, pori
obstructi, et artus frigidi impediunt iter.
quid adhuc agendum est?

Paulina intus.

PAUL. ah.

SEN. quid est? periit mea
Paulina?

CLEON. nondum periit; at cecidit suo
defecta sensu; proxime a letho iacet.     4125

SEN. Paulina, venio: balneum o praesens petam,
quo liberanti sanguinem libem Iovi.

Balneo infertur.

GRAN. SILV. at quia Neroni haud iussa Paulina est mori,
nec proprium odium Caesaris in illam fuit,
crudelitatis ne invidia gliscat nimis,     4130
famuli, cruorem premite, prohibete exitum:
seu nolit illa, seu velit, vivat tamen;
et ferat amoris pallida exangues notas.
virtutis uno periit in Seneca satis.

Exeunt milites.


Actus V, scena 7 [Actus II, scena 6]

LUCANUS incisis venis

LUC. Lucane, nunc te collige solutus metu.     4135
unum illud, illud unicum (o superi, precor)
abolete, matrem prodidi (o facinus) meam.
tantum in viris cupido vivendi potest.
spem fecit, et fefellit impuram impius.
at vita cum te deÞcit (vita heu brevis     4140
tu memineris, memineris saltem tua.
reditura vita: huic parcere ignavum puta.
Vulteius an te, tuve Vulteium doces?

vita brevi nulli superest, qui tempus in illa
quaerendae sibi mortis habet: virtute merendum est,
    4145
Caesar ut amissis inter tot millia paucis
hoc damnum clademque vocet: dent fata recessum
emittantque licet, vitare instantia nolim.
victurosque dei celant, ut vivere durent
foelix esse mori.
    4150

Pompeius an te, tuve Pompeium doces?

aut nihil est sensus animis a morte relictum,
aut mors ipsa nihil.
ignorant populi, si non in morte probaris,

an scieris adversa pati: ne cede pudori.
    4155
sum tamen, o superi, foelix, nullique potestas

hoc auferre deo: mutantur prospera vita:
non sum morte miser.

< denique Catonum tu doces, an te Cato?

< scire mori sors prima viris, sed proxima cogi.     4160
laetius est quoties magno sibi constat honestum.

ii mihi sunt comites quos ipsa pericula ducent,

qui me teste pati vel quae tristissima pulchrum
Romanumque putent.

mihi nempe scriptis a Styge ereptus Cato.     4165

advolat, atque ingens meritum maiusque salute
contulit in lethum vires; puduitque gementem
illo teste mori.

scilicet, ut illi Tullus, ita caesus cado;

sanguis erant lacrhimae: quaecunque foramina novit     4170
humor, ab his largus manat cruor: omnia plenis
membra fluunt venis, totum est pro vulnere corpus.

Brutive potius videor ut Lycidas mori:

scinditur avulsus: nec, sicut vulnere, sanguis
emicuit lentus, ruptis cadat undique venis,
    4175
discursusque animae diversa in membra meantis
interceptus aquis.

plura non possum. exeo.



Gwinne Neo-Latin The Latin Library The Classics Homepage