Actus III, scena 1

UMBRA BRITTANICI, CHARON
UMBRA qua Cura, Luctus, Horror, et serus Pudor,
qua Morbus author Funeris, frater Sopor,
qua triste Funus per nefas ingens trahit,     1255
hac, hac ad atros Ditis incedo lacus.
incedo facile, porta Plutonis patet:
via prona ducit: devorat avarum Chaos.
en stagna Lethes stupida: "lethargus fui,
cum cecidi;" acerbo sic Stygi Lethen ioco     1260
misces, tyranne, qui facis letho malo
gustare Lethen? quam tamen laetus magis
gustare malo, quam tuas, Domiti, dapes.
demit dolores illa, quos, Domiti, dabas.
meae memoriam caedis, et sceleris tui     1265
nec illa demet; quin deas Erebi precer,
Erebumque totum (si preces flectunt deas,
si punit Erebus scelera), tibi poenas pares
remetiantur; quae tamen poenae pares?
saltem imperanti prodromus, in uno omnia,     1270
urnam Danaidum, Sisyphi saxum, rotam
Lapithae superbi, Tantali poma, alitem
Tityi parabo, et siquod his maius malum.
sed quid moramur? heus Charon.

CHAR. quis me vocat?

UMBRA non vilis umbra.

CHAR. quin pares umbras puto.    1275

UMBRA Britannici umbra.

CHAR. Claudio agnosco satum,
caesum a Domitio: quid petis?

UMBRA Stygium volo
tranare flumen, visere beatos sinus.

CHAR. vehere carina corpus inhumatum nefas.

UMBRA quin vidit eadem quae necem nox et rogum:     1280
nox ne videret Phoebus et fugeret scelus;
eadem, rediret ne mihi vita interim.
quin pluvius aer, quam Nero non flet, necem
fuso imbre flevit; quod tegit gypso scelus,
retexit imbre, quin fere extinxit rogum.     1285
hinc tumuit, illinc tremuit, hinc tonuit, sed hinc
gemuit, et unda, et ignis, et coelum, et solum.
clamare laesos crederes coelo deos.
aut si tacerent, sceleris horrore impii
stupere, gemitus edere sonoros tamen.     1290
si lingua tonitrum emittit irati Iovis,
si fulgur oculus spargit, et fulmen manus,
lingua, manus, oculus docuit iratum Iovem.
nec una in una nox fuit. stellae cadunt,
luna retrocedit, lux fugit, coelum perit.     1295
nihil videre, nisi scelus, poterant; tamen
videre cupiunt vel quod horrescant scelus.
ululare manes audiunt, mundum putant
centro revelli, vel novum affundi Chaos.
rogus cadaver bis, ter impositum sibi     1300
bis, ter moratus transilit; tandem gemens
absumit, atro lacrymas fumo tegens
trahensque: cunctos monstra moverunt; Nero
immotus urget, terret infensos deos.
scelus, et sepulchrum sceleris, hinc cernis, Charon.     1305

CHAR. odisse fratres mutuo non est novum;
et sceptra socium nolle, iam notum nimis.
sed sua scelestos fraus premet: tu quo petis?

UMBRA sedes beatas peto pius et insons puer.

CHAR. sedes beatae non manent stupri reos;     1310
matura te mors sustulit, stupro prius
pollutum ab illo, quam venenato malo.

UMBRA puero innocenti (fateor) illusit mihi.
culpa haec Domitii, non mea.

CHAR. heus stuprum pares
polluit utrosque, nec redit laesus pudor.    1315

UMBRA at saeva me mors carpsit ad mensae sacra,
cum nec sorori spatium ad amplexus datur,
ante hostis ora; quodque vel populo datur
laus nulla, pompa nulla in exequiis meis.
an ille saevus, an miser ego sum magis?     1320
nil me miserius, saevius et illo nihil.

CHAR. quid parva magnis aggravas? sceleris gradus,
non finis hic est: hactenus factum scelus.
si nota quae futura, pietatem voces.
votum est in istis: indies crescit nefas.    1325
quin qui fuerunt, quique erunt summe pii,
Romaeque domini Caesares, nunquam impii
quinquennium Neronis exaequent pium,
quo tu occidisti, frater, et fratris dolo.
foelix futuras occidens clades fugis.     1330
sed ista melius infero dices foro.

UMBRA dicam, et precabor, scelere cumuletur scelus,
fas omne pereat, iura vel matris cadant.
cecidere fratris; faciat exosus Nero
exosa hominibus, inferis, superis, sibi.     1335


Actus III, scena 2

NERO, POPPAEA

NERO Poppaea, pompa amoris, animorum dea,
iubar oculorum, coelicum terrae decus,
quae luce solem, voce Pieridas refers,
quae laude laudes omnium vincis tua,
divinitate foeminas, forma deas;     1340
amore digna Caesaris, lecto Iovis.
mirabar illa, fama quae de te tulit,
(o parca fama) te magis miror videns,
(nam mira video). quin amo, et redames precor.
quid conticescis? Caesar amo, redames precor.     1345

POP. quia conticescit gravis amor, loquitur levis.
loqui lubet, pudetque: vis cogit loqui,
ingens, et ingens prohibet: aegre audet pudor,
amor urget acre. sed pudor deceat magis;
magis amor instat: quid loqui iunctum potest     1350
divisus animus? quam male cohaeret pudor
silens, modestus, et amor accensus, furens!
quid tego ruinas? vincor, heu vincor tuo
decore capta, Phaebe terrestris Nero.
quae, Phaebe, in oculis aspicit amorem tuis,     1355
nec amat? amorem gustat in labris tuis,
nec amat? amores audit in lingua tua,
nec amat? fatebor, ebria in amores ruo.
suscipe ruentem: sit comes Eroti Anteros.
sine comite miser, mutuus foelix amor.    1360
sed vereor, heu me, vereor, ut mos est viris,
simulas amare, non amas: victam cupis,
victam tueri spernis: egregiam refers
laudem, ampla spolia, victa si mulier dolo
divum duorum, Caesaris, Amoris cadat.     1365
sed si (quod absit) non ames, miseram magis
qui facere poteras, quam facere amantem tui?
me, Nero, trucides, mitius, quam non ames.

NERO deos deasque testor, et supra deos
deasque, nomen testor et numen tuum,     1370
Poppaea, regno charius et anima mihi,
Poppaeae amorem mente dominari mea.
tua testor odia, testor et amorem tuum
(nil gravius illis, gratus et isto nihil,)
tuo ex amore vivere, ex odiis mori.     1375

POP. amare credam? credo: nempe Acten amas:
ancilla pellex pellicit amores tuos:
devinctus illi assuescis: ex illa tamen,
dum serva, dum liberta, quid pulchrum, nisi
servile, vile, sordidum, abiectum trahis?     1380
famulae reliquias vilis, illustris feram?

NERO effulsit Acte fateor, ut fulget Venus:
sed tu Diana cum micas, Acte cadit
gremio Diana cui sedet, vultu Venus.
nocte illa fulsit, lux tua apportat diem.     1385
nox abeat illa, maneat haec semper dies.
si nunc aberrem, nox maneat, abeat dies.
te nesciens qui peccat, in te quid facit?

POP. at nuptam Othoni leve iugum (at dices iugum)
abiicere cautam non decet, castam nefas.     1390
ille, ille vita laetus, et lautus cibo,
homines beatos superat, exaequat deos;
magnificus animo, splendidus cultu, potens
opibus, sopori dat diem, noctem mero.
ibi summa, sola, prima, suprema, omnia;     1395
Fortuna videor, verso Fortunae rotam:
ibi fero primas, tu, Nero, secundas dabis?
amas Othonem, et quod amat Otho primum rapis?

NERO ergo fruetur aemulus foelix Otho,
qua careo Caesar? nolo rivalem Iovem,     1400
et minus Othonem: periit indicio suo,
Candaulis instar: cedat uxorem Gygi,
cui nudat illam: at vivat Otho charus comes:
nec charus ille, nec comes, quoniam aemulus.
at vivat: at ne vendicet amores meos,     1405
hinc Lusitanos abeat ut fines regat:
abeatque ne sit moechus uxoris suae.
num magis Othone Caesar amo, valeo minus?
dabit Otho quicquam, plura quin Caesar dabit?
si diva Othoni, Caesari fies dea.     1410
urbem, orbem, Othonem, Caesarem, quid non reges?
tibi thura, vota, Caesar, urbs, orbis ferent.

POP. at soror et uxor (Iupiter) Iuno tua,
(hae nisi deorum nuptiae, incertae forent)
moroso, inepto, inerte Saturno sata,     1415
(nisi pater et rex, pulsus et stultus foret)
nata impudica num Rhea dicam, an lupa?
(fert prostitutam nobile lupanar lupam).
illa, illa Iuno zelotypa, sterilis, procax,
(paritura pulchrum credo Vulcanum brevi)     1420
feret illa Semelem sibi parem Iuno? Iovem
feret alienum, quin venenatam paret
aut mihi Creusae, aut Herculis pallam tibi?
cui parcet uxor laesa, quin laedat magis?

NERO quid abominandum nomen obtrudis mihi     1425
uxoris animo semper exosae meo?
detestor illam peius aut angue aut cane.
nihil illa poterit: me vide: audebit nihil.
audere fac, fac posse, fac factum scelus,
scelus id nocendo proderit: coelum dabit    1430
si terra inhibeat: quin sibi coelum negat,
quae tibi negabit: nil moror, coelo cadet.

POP. id num magister Seneca, num Burrhus probet?

NERO id facere certum, seu probent, seu non probent.

POP. at populus illam amore defendet suo.     1435

NERO populus amori sic meo opponet suum?
defendet illam qui sua tueri nequit?
et illa, et ille, si quid audebunt, luent.

POP. at nomen unum restat horrendum magis,
Augustae, et illud matris Augustae: nec est     1440
inane nomen: illa regit, illa imperat,
illa dominatur: tu nec es liber, Nero,
nec imperator: nomen es, non es Nero:
pupillus es, non Ninus, at Nini puer.
quin quae puella fratris, et Lepidi stuprum,     1445
Pallantis inde, et patrui incestos thoros
admisit, imo petiit, imperium petens;
nunc ut retineat, compta, lasciva, impudens,
incesta se prostituit accenso tibi.
quin gloriatur quin suum evulgat scelus.     1450
at plebs, senatus, milites aegre ferunt
superbam, avaram, caedis et stupri ream.
quin Oedipo regnante Thebanam luem,
deos profano principi infensos timent.
age nunc in ortus temet, in matrem redi,     1455
incesta in illa milites, cives, deos.
cui fas parentem implere, quid dicam nefas?
sit amare pietas, sed sit horrendum nefas
sic matrem amare; quae tamen te non amat,
feretque nato non nisi infestam nurum.     1460
reddar ego Othoni: quin potius illuc eam,
ubi nec Neronis nomen aut probra audiam:
quin probra potius audiam, et poenas probri,
quam immixta videam, particeps poenas feram.

NERO quid addis odiis odia? quid flammis faces?     1465
fateor, amavi, dum meruit, et rem meam
amavit, auxit: nunc gravis, nimium gravis
incumbit, urget: sed onus excutiam brevi.
pompam imminutam iam vides; non ut solet
Germanus illi servat excubitor domum.     1470
disiuncta domus est, ne salutantum greges
illam frequentent: nemo solatur, petit
nemo, nisi paucae faeminae, incertum tamen
amore, an odio. sin satis non est adhuc,
cupio peremptam: quin tibi ut fiat satis,     1475
plebs, uxor, Acte, Burrhus, Otho, Seneca, et parens,
et cuncta pereant.


Actus III, scena 3

Paris histrio ingreditur: et paulo post Burrhus et Seneca, et Anicetus, et alii.

NERO sed quid hoc? moestus Paris
ingreditur, animo saepe iucundus meo.
an tragica nobis fabula paratur, Pari?
Hecubamne recitas? an refers Helenam mihi?     1480
neutram habitus, illam vultus, hanc animus refert.
quid est quod horres? quicquid est, effer, Pari.

PAR. est tragica, at ut sit fabula optandum: nec est
Hecuba vel Helena, quae sua queratur mala:
sed est Agave, Althaea, Medoea aut magis     1485
mala, si sit ulla, qua suis quaerat mala.
o monstra matrum: o quae feras vincant feras.

NERO Odrysia Romae mensa num struitur? quid est?

PAR. scelus paratur Thracio maius.

NERO quid est?

PAR. quod lingua refugit, animus horrescit.

NERO quid est?     1490

plus dubia torquent, brevia dubitantem levant.
proloquere.

PAR. mater . . .

NERO quae? quid?

PAR. heu mater tua . . .

NERO quid illa? caesum forte flet fratrem.

PAR. parum est.

NERO quid ergo? laesum Claudium evulgat.

PAR. parum est.

NERO quid tandem? avara est, arrogans, meretrix.

PAR. parum est.     1495

audita, vetera non refrico.

NERO maius quid est?

PAR. illa, illa Plautum destinat thalamo suo
tuoque solio.

NERO quem mihi Plautum refers?
Rubelliumne?

PAR. dicere rebellem potes.
cui mater affert partilem ab Augusto gradum.     1500

NERO quis sceleris index, ede.

PAR. Calvisio scelus
prodit socia Syllana, Calvisius statim
narrat Atimeto, narrat Atimetus mihi:
ego conticere nolui infandum nefas.

POP. haec mater? haec Augusta? sic ornat suos?     1505
sic amat? an odit? o novercalem feram:
o foeminarum opprobrium, dirum ambitum.
sic cuncta regno posthabet? natum quoque?
ad regna scandit per necem? nati quoque?
quid expavcescis, mi Nero? natum exue     1510
matrem exuenti: Caesarem infensum sciat,
quae natum amantem nescit: exemplum dedit;
sequere: periclum sit sequi; audentem praei.
mala cum minantur, qui sapit, primus ferit.
premere scelestam per scelus non est scelus.     1515

NERO monstrosa mater, sceptra tam misere sitis?
(sitis illa miseri Tantali vincat sitim)
leve credis illa ferre et auferre ut lubet?
sic me docebas? sic teneo? sic me tenes?
est ferre labor; auferre sit plus quam labor.     1520
assequimur aegre; amittimus multo aegrius.
armant gerentem sceptra, quaerentem premunt.
vis posse nimium? non poteris id quod potes:
perdisque quod habes, quia petis quod non habes.
sed heu, fidelem sceptra quem praebent virum?     1525
quis opem, quis operam spondet aut praestat mihi?
dare dubitanti, Seneca, consilium soles:
inferre meritis, Burrhe, supplicium soles:
uterque matris impiae audistis scelus:
quid, Seneca, suades? Burrhe, quin plectis ream?     1530

SEN. quid imperanti suadeam? non est locus
consilio, ubi animo facta respondent magis.
qui consul es, decerne: qui Caesar, iube.

NERO at lentus audit Burrhus, et tacitus negat.

BUR. nec nego, nec aio, nec quid incusem scio.     1535

NERO sic surdus audis crimina, et nescis ream?
sic obstupescens sis ream, et poenam negas?

BUR. si rea.

NERO quid hoc est? si rea? haec Burrhi fides?
scilicet ab illa praeposite reddis vices.
at faciet alius.

BUR. quid fidem dubitas meam?     1540

NERO quia proditrici fida.

BUR. sic matrem vocas?

NERO sic seipsa monstrat.

BUR. monstra narrantur: sed est
defensionis cuique tribuendus locus,
matri magis: nec actor accusans adest:
sed una vox unius inimica domo     1545
affertur; illam (visa si fas est loqui)
tenebrae refutant, nox vigil dapibus data.
cuncta propiora temere securis: tamen
si criminis convicta, promitto necem.
obiecta noscet, solvet, aut poenas luet.     1550

NERO agite, ite, egregias innocens causas agat.
at dum illa vivet, vivet ut moriens Nero.

Exeunt ad Agrippinam Seneca, Burrhus, et caeteri, praeter <Neronem,> Poppaeam et Anicetum.

POP. an sic abibit? sic refrigescis, Nero?
sic fluctuaris? sic Agrippinam tenes?
causam aget egregiam: scilicet nescit loqui.     1555
bona verba deesse pessimae menti putas?
amare fingit maxime, qui odit magis.
nec minuit animos crimen, accendit magis:
nec absoluta guadet, at dolet, et furit,
suspecta quod sit: si scelus contra moves,     1560
aut non movere praestat aut totus move;
sed tectus: odia aperta vindictae excidunt.
in ultionem incumbe: languentem impetum
recollige: modum in scelere rem stultam puta.
id ubi reponas: nisi facis, damnum feres.     1565.
NERO incertus inter Caesarum et natum haero.
irata mens est Cesari, nato pia.
vindicta grata est Caesari, nato salus.
ira pietati cede: vindictae salus
moderare: natus, Caesare expulso, redi.     1570

POP. quid, Caesar, haeres? impiae matri pius?
privata pietas: ira regnantem decet.
vindicta in illam tibi salus: illi salus
tibi poena: pietas peior est ira; ultio
salute potior: Caesar, ut par est, rege.     1575

NERO mea est . . .

POP. sua imo.

NERO mater.

POP. at mater mala.

NERO nocere matri vel malae dirum nefas.

POP. fas erit in illam, quae nefas nato struit.

NERO sit . . .

POP. immo ne sit.

NERO sit rea.

POP. et sceleris rea.

NERO quae cura?

POP. sceleri per scelera cura est brevis.     1580

NERO gravis.

POP. auferenda.

NERO quo modo?

POP. quo non modo?
vi.

NERO perge.

POP.fraude.

NERO perage.

POP. vi, fraude.

NERO .hoc age.

insta.

POP. veneno.

NERO non placet.

POP. ferro.

NERO nec hoc.

POP. quid ita?

NERO veneno vix locus, ferro nefas.
venenum in epulis nemo det sorti, quia     1585
Britannici iam morte vulgatum nimis.
tentare famulos faeminae intentae arduum,
quae sceleris usu callet insidiis fugam.
quin ipsa ter tentata praesumpsit prius
antidota.

POP. contra Caesarem? hoc olim nefas.     1590

NERO nec esse ferrum poterit occultum: nec est
tanto facinori, iussa quin renuat mea,
delectus aliquis. heu mihi tantos metus
quis minuet? opera praemium dignum feret.

ANIC. oblata quamvis opera vix placeat satis,     1595
et consulenti consilia damnum creent,
quae fraudem in ipsam Caesaris matrem struant:
cum tamen agatur tua salus, Caesar, salus
mea negligatur: offero et mentem et manum;
manus exequetur, mens adinveniet dolum,     1600
quo nesciens tollatur, et certo, et cito.

NERO vincis, Anicete, si facis quod iam facis,
me poedagogus dignus, et vindex meus.
quo me bearis, effer interitus modum.

ANIC. navem in theatro vidimus mediis aquis     1605
per se solutam, belluas pugnae feras
evomere, et illam denuo emissis feris
redintegratam: talis effingi potest,
ut dissoluta parte navigii affabre.
huc evocatam matrem, et advectam mari,     1610
laxata subito machina inopinam vomat,
aut lapsa moles machinae incautam premat.
fortuita nullo, quam mari, obveniunt loco.
quam navigare, nil magis sorti obiacet:
tam parva res distinguit a vita necem.     1615
quis igitur, illam si mare in praeceps trahit,
sic erit iniquus, tribuat ut sceleri, quod est
ventis et undis crimini (si quod putent
crimen) ferendum? quin trucidatae potes
et templum, et aras addere, et quicquid pium     1620
probare poterit, ficta si pietas placet.

NERO placet, Anicete: nec mora, effectum dabo.


Actus III, scena 4

AGRIPPINA, BURRHUS, SENECA, ACERONIA, ALII

BUR. Augusta, crimen, teque qui faciant ream,
exposui. utrumque dilue, aut letho lue.

AGRIP. Syllana nempe sterilis affectus pios     1625
nescit parentum: non enim natos parens,
ut scorta meretrix, mutat: exesis bonis
Calvisius operam, deferens nomen meum,
anui rependit ultimam, non optimam.
mihi parricidae an ergo subeunda est nota,     1630
notitia danda Caesari? o dirum nefas.
odiis Domitiae gratias summas agam,
mecum in Neronem (lucta si mecum placet)
si amore certet, certet officiis meum.
nunc concubino turpis Atimeto, et procax     1635
Paride histrione, fabulas scenae parat.
at illa Baiis lauta piscinas colit,
adoptiones quando consiliis meis,
proconsulatus, consulis lecti decus,
reliqua parantur, quae meo imperium parent.     1640
nempe ut sit aliquis (sed quis est?) qui mi arguat,
tentasse in urbe milites, laesam fidem
provinciarum fraude minuisse, ad scelus
traxisse servos, adde libertos dolo.
Britannico regnante regnassem utique;     1645
vivere negatur, num Nero vivit meus?
si Plautus, aut quis alius imperium ferat,
mihi deerit actor scilicet, qui non mihi
incauta verba, at crimina obiiciat, quibus
solvi parens delata, nisi nato, nequit.     1650
nec dubito solvar: nam scelus quantum forem,
non absoluta! nec nefas nullum puto,
esse dubitatum de fide matris: sed hoc
nec ferre potero, nec pius Caesar feret.
sed si ferendum, quid querat? quid non querat?     1655
de me querendum, digna quod viderar, Nero
quam suspicetur, mancipia peragant ream.
o turpe fatum, factum abhorrendum, impium.

SEN. Augusta, multum causa nos movit tua:
magis in Neronem nos fides laesum movet.     1660
solare tu te, spiritus magnos doma:
utinam innocentem solvere, audire ut licet,
nobis liceret; quod licet, miseret tui.
satis ista nobis; Caesari hinc fiat satis.

AGRIP. quam misera, cuius miseret! o quam sum rea,    1665
quae nequeo solvi! miseret? invidiae fui.
non solvor? at eram mortis et vitae arbitra.
heu quo cecidimus? Caesar adeundus: placet.
aequus parenti filius iudex erit.
videamus, an me qui videt faciat ream.     1670
adeamus.

BUR. imo en obviam Caesar venit.

Intrat Nero.

AGRIP. arguor inique, mi Nero, falso arguor.
Augustam inique criminis scorta arguunt:
matrem innocentem criminis falso arguunt.
quod crimen autem? laesa maiestas tua.     1675
imo instituta et aucta maiestas tua.
quid multa? mater ipsa (nisi crimen putes
matrem esse) crimen diluit, purgat ream.
in matre amorem crede, pietatem, fidem:
nec meritus aliud, aliud a me cur times?     1680
timeas ab illis potius, et timeas mihi.
me ausi petere, te matre sublata petent:
ergone dextra qui tenes fulmen Iovis,
Phoebi sagittas, probra scortorum, probra
Tantalidos in me, me tuam matrem, vides,     1685
et pateris? audis crimen, et credis nefas?

NERO nec credo, mater, probra nec patiar tua.
te deferentes, quicquid intuleris, ferent:
Syllana in oras exul amotas eat,
Calvisius exul, exul Atimetus: mihi     1690
Paridem remitte: quin tuis, quicquid lubet,
decerne honoris: nil nego quod tu velis.
ferenda matris ira, placandus tumor.
pietas colatur, ira ponatur, tumor
exterminetur: amor odia, fraudem fides,     1695
gratia tumorem pellat: amplexus mihi
da, mater, arctos. sic aduniri decet
natum parenti, sic manum manui dare,
sic labra labris figere: quid horres, parens?

AGRIP. timeo.

NERO quid? an me?

AGRIP. mihi potius.

NERO et quid tibi?     1700

AGRIP. indigna ne sim tam bono nato parens.
haec tua nocentem, quae innocens, pietas facit.

NERO id quam te amarim si scias, dicas magis.
quin nunquam amavi ut nunc amo: quid horres, parens?

AGRIP. quam cupio verbis credere, et timeo tamen!     1705
quod cupio credo facile, quod timeo, magis.

NERO semper perire qui timet, semper perit.
qui credit auget, qui timet minuit fidem.
nec cuncta temnas, cuncta nec timeas velim.

AGRIP. qui scit timere dubia, scit tuto ingredi.     1710
citius periclum non opinantem premit.
premitur celerius nemo, quam qui nil timet.
calamitatis est seges securitas.

NERO hic tuta videas omnia, hic dubium nihil.
times timenda; quae struis, metuis mala.     1715
conscia scelesti mens inhorrescit scelus.
quin potius ego te timeo, quam tu me times?

AGRIP. quia plus obesse poteris.

NERO .at cupio minus.

AGRIP. tu sceptra geris.

NERO at illa partiri placet.

AGRIP. cui?

NERO tibi.

AGRIP. iocaris.

NERO serio.

AGRIP. .cur hoc?

NERO lubet.     1720

AGRIP. o spem mulierum credulam! an dixit satis?
nolle simulandum: non feret soles duos
coelum, nec orbis Caesares.

NERO lunam feret
coelum, orbis unam Caesaris matrem feret.
petere libuerit, mox feres quicquid petes.     1725
petere recusas. at feres quod non petes.

AGRIP. me mitte, solus impera.

NERO tu una impera:

scis imperare: nisi comes mecum imperes,
nolo imperare.

AGRIP. non deero, si sic placet.

NERO mecum ergo ad epulas naviga instructas: diem     1730
celebremus istum, mihi triumphalem.

AGRIP. sequor.
haec mihi tibique Iupiter servet bona.


Actus III, scena 5

NUNCIUS PUER

omine fausto,
tempore festo,
pectore laeto,     1735
ore repleto,
laeta cantantur.
nil nisi laetum

laeta requirunt
facta Neronis,    1740
fata parentis.
non magis olim
filia Nerei
lauta maritum
cepit, et altos     1745
aequore divos
nectare dulci
ambrosiaque:
quam Nero matrem
et dape lauta     1750
fronteque laeta
menteque grata;
si bona mentis
frons bene prodat,
ni male frontem     1755
mens mala perdat.
gemma coruscans,
purpura fulgens,
culta supellex,
aurea vestis,     1760
aurea vasa,
aurea cuncta,
faedera pacis.
mater amoris
pignora nato     1765
oscula figit.
natus amantum
faedera matri
oscula firmat.
dulcia figit,     1770
dulcior ipsa. <>
grataque firmat
gratior ipse.
ira procellas
movit atroces:     1775
gratia nubes
dispulit atras.
quam male celant
nubila solem! quam bene cedunt     1780
nubila soli!
gestiat orbis,
litibus orbus:
pax tenet urbes.
pax data clauso     1785
duplice Iano.
quin licet ergo,
quin decet imo
vivere laetos
Caesare laeto?     1790
quin libet ergo,
quin iuvat imo
flore recenti,
more decenti
cingere crines?     1795
festa Minervae
nunc celebrantur:
Pallada doctam
carmina laudent:
Pallada dulcem     1800
tibia ludat.
haec bona nobis
protege, Pallas.

Hic terrent Furiae.

laeta sed eheu
quis mihi terror     1805
pectora turbat?
fallor? an umbras,
si tamen umbras,
cerno furentes,
horreo visas?     1810
haec mala nobis
pelle, Minerva.

Territus exit.


Actus III, scena 6

AGRIPPINA, NERO, ANICETUS, CREPEREIUS, ACERONIA, ALII

NERO Augusta mater, dulcis o mater mea,
numen secundum Caesaris, nati salus,
quia vis abire (vis mihi haec), mater, vale.     1815
valeto, mater, et mea causa vale:
cura salutem tu tuam. causa tua
ego vivo, regno. sed mihi, mater, prius
exosculandam da manum dulcem; prius
figam labellis oscula: o quantum placent!     1820
et his ocellis oscula: o quam me iuvant!
et his papillis osculum: o saeve osculum,
divellor aegre: explere non potero tuo
aspectu amorem: quin manes? cur me fugis?
quia vis abire (vis mihi haec), mater, vale.     1825
ornata navis te manet. scopulis tua
illisa, fracta est, nostra te navis manet.
Anicetum itineris cape ducem. mater, vale.

AGRIP. valere toties qui iubes, Caesar, vale,
valere semper dignus, in matrem pius     1830
si pergis esse: semper ut valeas precor.
recidiva ne nos febris affligat, vide:
ne nova procella obumbret hunc solem, cave.
tam magna tutam gratia at timidam facit
tam inusitata: firma sit: Caesar, vale.     1835

Exeunt omnes praeter Neronem.

NERO vale supremum: si id parum, aeternum vale.
"recidiva ne nos febris affligat,peri.
"ne nova procella obumbret," haec mersam obruat.
impellat Eurum Zephyrus, et Boream Notus:
Zephyrum repellat Eurus, et Boreas Notum.     1840
ventum aestus, aestum ventus exagitet
montes aquarum ad sydera elatam vehant:
valles aquarum ad Tartara revectam trahant.
undam unda superet, fluctus in fluctum ruat.
mare fundat imbres, augeant imbres mare.     1845
mare turbo volvat, turbinem glomeret mare.
ut maria caeli, maria quasi caeli intonent.
ratim scopulis elidat, et scopulum ratis.
vomat onerantem puppis, et pontus voret.
pontumque puppis, pontus et puppim voret.     1850
sed cur refulgent astra? cur luna emicat
astra, invidetis? luna, inhorrescis scelus?
quin fugitis, astra? luna, quin condis caput?
sol in nepotum nece retrocessit: necem
fert luna matris, nec fugit? facinus lubet     1855
detegere? sic est; aspicere facinus lubet.
age, detegatur facinus: at fiat prius.
modo fiat, astra, luna spectate ut lubet.
nocte duplicata nunc opus: tenebras velim,
color ut sit unus omnium, aut nullus color.     1860
sed luce fiat modo nefas, lucem fero.
cur conticescunt turbines, undae stupent?
servatis illam? an crimen arguitis meum?
male audientes turbines, undae invidae.
ut illa pereat, arguite crimen meum.     1865
agite, scelus convincite, at vincat scelus.
eripite caelum, effundite infestum mare:
miscete terris Tartara, et caelum mari.
quid astra, lunam, turbines, undas voco
surda invocanti, saeva si nullus voces?     1870
Anicete, tota et sola spes in te sita:
si perdis illam, vivo; nisi perdis, cado.
praeoccupare scelus adhortatur salus:
et male cohaerent matris et nati salus.
Anicete, me tuere, nec tardes opem.     1875
veni salutis nuncius, vindex metus,
faelicitatis author. optatus venit,
sed heu me anhelans, tristis, attonitus venit.

Intrat Anicetus.

Anicete, an actum?

ANIC. nec nihil, nec quod velim.

NERO de me vel illa?

ANIC. neutro.

NERO at est medium nihil.     1880

ANIC. at nunc.

NERO quid at nunc?

ANIC. nunc nec est actum satis,
nec nil.

NERO quid actum?

ANIC. si sinas, dicam.

NERO sino.

ANIC. ut cepit illam, quae vehat captam, ratis,
vomatque vectam, nauta non nectit moras,
portum relinquit iussus: et placidum mare,     1885
et aura amica, et astra se praebent duces.
tenebrae, procellae, turbines placeant magis.
sed acta puppis caerulum sulcat salum:
pulsata remis aemulis resonant freta:
remi simul lentati, et adducti simul     1890
proram movent, auram iuvant, dirimunt mare.
hinc plena Baccho mater, auro, ostro cubat;
sedet ad cubantis Polla reclivis pedes.
Creperius inde prope gubernantem stetit.
Polla recubanti memorat, et memorat lubens,     1895
offensionis et simultatis tuae
paeniteat ut te, gratiam amissam prius
recuperatam matris, imo auctam magis.
haec dum illa memorat, fertur et in altum ratis,
signum do: plumbo grave loci tectum ruit.     1900
Crepereius onere pressus exanimis cadit:
paries validior tecti Agrippinam tegit
Pollamque, nec mox solvitur iussu ratis.
omnes agunt. agenda non omnes sciunt:
gravem scienti nesciens affert moram.     1905
Augusta vestes scindit et lacerat comas.
rigat ora fletu, voce conclamat deos;
victa incitatis iam malis, ira furens,
mare cum videret, et nihil praeter mare,
cum nulla spes salutis, has voces dedit.    1910
"pro dote tanta praemia haec reddis mihi?
hac puppe (fateor) digna, qua peperi scelus,
lucem, locumque Caesaris demens dedi.
Acheronte vultus exere, o coniux, tuos,
satiare paenis, si meas sitias, meis.     1915
ego miserande causa tibi saevae necis:
ego author, heu me, funeris nato tuo.
ecce ecce manes ad tuos (merui) feror
inhumata, et undis obruta profundi maris."

NERO cygnaea nempe cantio, ut placide sonat!     1920

ANIC. remigibus inde visum, ut in laevum latus
inclinet, et mergatur inclinans ratis.
nec promptus his ad subita consensus fuit;
aliique, contra qui renitantur, levem
dant iactum in undas faeminis: tandem ratis     1925
pressa resoluto robore dehiscit, mare
sorbet. ululatus tollitur, planctus sonat
faemineus, oculos dira mors trepidos ferit.
sibi quisque qaerit lethi inundantis fugam.
tabulae ille nudus haeret, et fluctus secat:     1930
hic derelicta littora natando petit.
multos profundo fata demergunt salo.
peritura Polla sese Agrippinam vocat,
et subveniri principis matri rogat.
credimus, et illam, ut tela suppeditat locus,     1935
remis subigimus, tradimus conto neci:
"Augusta," dixit, reliqua mare morsque amputat.

NERO laudo, sed ipsam ut hauserit matrem mare
audire lubet: haec petitur a nobis fera.
Lybici leones non nisi in tauros ruunt.     1940
non aquila muscam, Caesar Augustam petit.

ANIC. Augusta, in aliam quid sit admissum videns,
nil dubitat, in se quin sit intextus dolus.

Intrant Burrhus et Seneca.

nec scio, dolore seudolo potius tacet.
tacita per umbras noctis in pelagus ruit:     1945
sed mox resurgit, pellit et palmis, metu
cogente, fata quae mari et telo imminent.
nec enatat quin laesa, quin caesa est prope.
nam remus humerum vulnere afflixit gravi:
nec laesa sic est, quin reluctando enatet.     1950
nam morte spreta mansit in multis fides,
qui ferre dominae viribus fractis opem
audent et optant, manibus et tremulis levant:
brachia trahentem lenta clamore excitant:
dum rumpit undas pectore, occursu obvio     1955
lembunculorum vecta Lucrinum in lacum,
tandemque villae incolumis infertur suae.

NERO evasit igitur? siccine? effugit fera?
quid restat? aderit, aderit horrendum fremens
tygris excitata telo aberranti, rotans     1960
oculos furentes, ore truculento minax:
cui nihil avaram, nisi cruor, saturet famem:
nec cruor hiantem, nisi meus, sedet sitim.
videre videor, quin video vultum trucem:
perire videor, et pereo saeva manu.     1965
testor supremos, infimos, medios deos,
aderit Erynnys propera vindictam ferens;
ad arma, ad arma servitia cogit sua,
ad arma, ad arma militem accendit suum.
nunc fera senatum, nunc ferox populum petit,     1970
caesos amicos narrat, ostendit suum
naufragium, et illud vulnus heu nimium leve.
sed quae mihi sibsidia nisi, Seneca, admones?
nisi, Burrhus, experectus auxilium admoves?
quid statis? et ad hoc vos mea invitat salus.     1975
est animus aliud consulere? non est locus:
nil audio aliud: consulere non est opus:
opus ope et opera quae necem matri ferat.
nisi praevenitur illa, perit illi Nero.
tu, Seneca, Burrhum, Burrhe, te Seneca aspicit,     1980
an imperanda militi caedes rogat.

BUR. praetorianos Caesarum obstrictos domus,
Germanicique sanctitas memores tenet,
ut nihil in eius posteros atrox parent.
promissa melius praestet Anicetus sua.     1985

ANIC. praestabo: sceleris summa mandetur mihi:
nihil morabor; cuncta quod saecla horreant,
sed nulla taceant, quod solum et caelum tremant,
quod erubescat author, Eumenides gemant,
id fiet, a me fiet, et pro te nefas.     1990

NERO nunc imperare incipio, nunc vere impero:
hic sceptra firmat, hic dat imperium dies.
libertus author muneris tanti mihi;
libertus author funeris matri meae.
Anicite, properes, eligas comites tibi     1995
ad iussa promptos: perage mandata ocyus.

ANIC. centurio classis, et trierarchus comes,
paucique nautae sint in auxiliis, volo.

NERO aderunt: at hoc tu quod facis facias cito.

Exeunt Nero, Seneca, Burrhus.

ANIC. (solus ) Anicete, nunc ut advoces artes opus,     2000
aut potius animos: advocat hoc animos opus.
accingere anime, Caucasi rupes feras
inhospitalis indue, et ferrum triplex.
aures querelis obstrue, et menti metum
exclude, et oculos claude pietati impiae.     2005
impius habebor Caesari, Augustae pius.
aude aliquid, aliquid esse si cupias: age,
age, quod ut omnes improbent, Caesar probet.
malo ordieris magna, perficies bono:
scelerisque fructus, ut nihil credas scelus.     2010
scelus imperantis, si scelus: Caesar iubet:
obtemperandum: at filius Caesar: vide:
at et ille matri, et mater est illi gravis:
perge: at redibit gratia: at periit prius;
et pereat illa, gratiae ut pereat locus.    2015
at paenitebit: siste: respiscet: cave:
ne se iubente vindicet caesam, time.
timeo hoc, et illud; sive ago, seu non ago,
metus est untrinque; et Caesaris untrinque est metus;
si perago, ne mox oderit: si non ago,     2020
ne pereat, aut me perdat infidum sibi.
oderit inique facta quae fieri iubet:
quin pollicetur praemium, nedum necem
interminatur: bona ferens, referam mala?
peribit ipse, nisi perit mater prius:     2025
nisi perit ille, aut illa, me periment; scelus
caeptum illa dicet, ille desertum arguet.
quid ago? Neroni illaesa servetur fides.
at nulla in illam mihi fides, odium vetus:
perge, e duobus perde quam metuis magis.     2030
metus futuros imminens vincat metus.
nunc nulla nobis via regrediendi patet:
nunc nulla mora consilia capiendi nova:
scelera sceleribus sint iter. periit pudor,
periitque pietas. qua iubet Caesar feror.     2035
quam rex iubet perire qui servat perit.
prius illa, et ille pereat: ego parcam mihi.

Intrant Herculeus trierarcha, Oloaritus centurio, et pauci nautae.

< sed cum comitibus en trierarchus venit.
quae sint agenda nostis, o socii?

HERC. nihil
sed agere, quicquid tu iubes, Caesar iubet.     2040

ANIC. et animus is est?

HERC. per Iovem.

ANIC. et sic stat fides?

OLO. per Martem.

ANIC. id agitis ergo?

HERC.. per pelagi deos.

ANIC. et quicquid?

OLO. et quodcunque.

ANIC. si caedem imperat?

OLO. caedem patrabo.

ANIC. si scelus?

OLO. faciam scelus.

ANIC. quid si parentem?

HERC. quam?

ANIC. .suam.

HERC. quid si meam?     2045
iussus meam mactabo: quid si me iubet?
mactabo vel me: nisi facio, faciet Nero
ut fiat: at si facio, pensabit Nero.

ANIC. nihil metuitis?

OLO. Caesare excepto nihil.

ANIC. ergo ibitis?

OLO. pro Caesare in summum Iovem.

ANIC. tales ministros esse Caesareos decet.     2050
bene est.

Intrat Agerinus.

sed ecce laetus Agerinusvenit.
venit? quid affert? laetus? olfacio dolos.
nempe enatasse naufragam Augustam refert.
illa vereratrix quo fere interiit malum
nescire simulat: sola in insidiis salus     2055
nescire quod scis: callide. at nec sic fugis.
ego dum requiro quid novi portet, sicam
tecte aliquis illi proiiciat inter pedes.
hinc ordinemur criminis scenam novi.
Agerine, laetus quid venis? et quem petis?     2060

AGER. libet esse laetum. quid tua? non te peto.

ANIC. satis insolenter.

AGER. imo sic soleo

ANIC. placet: .
at convenire Caesarem, credo, libet.

AGER. et convenire Caesarem, spero, licet.

ANIC. licebit, ego si, quid feras, sciero prius.     2065

AGER. narranda dominis, an prius famuli sciant?

Proiicitur sica.

ANIC. a matre nempe invisis.

AGER. et visam licet.

ANIC. at ille matrem inviset.

AGER. at non est opus.

ANIC. est aegra.

AGER. non est.

ANIC. vulnere laborat.

AGER. nec hoc.

ANIC. naufraga.

AGER. nec illud.

ANIC. ne nega.

AGER. quid ni negem?    2070

ANIC. imo aliud affers.

AGER. ut feram.

ANIC. .sed non feres.

AGER. imo.

ANIC. imo taceas, perfide; teneris reus.
ecce ecce, socii, in Caesarem intentam sicam:
hoc hoc ministro mater (o matrem piam!)
usura, nato et principi exitium struit.     2075
vos deprehenso astringite infidas manus:
iniicite vincla.

AGER. sic inauditus cadam?

ANIC. quid verba spectem, facta cum damnent reum?
manifesta mens est et tua, et dominae tuae.
vis convenire Caesarem armatus sica.     2080
sed quid agebat? quid voluit ardor tuus?
non nisi Neronem, et solus et solum petis.
quid plura quaero? rapite vos hunc in crucem.
visemus hinc nos, sceleris infandi artifex
illa, illa quid agat, callida quid ultra paret,     2085
an deprehensam pudeat, et quid, si pudet,
factura, duret vivere, an malit mori.


Actus III, scena 7

Agrippina, in lecto vulnerata humero, cum una ancilla et lucerna.

AGRIP. Agerinus annon rediit? an nondumvenit?
quam misera res est, rebus in miseris, mora!
is dum moratur, spes moritur; urget meus     2090
factum putare, quod potest fieri, metus.
odia Neronis quid ferent? quid non ferent?
non ita meruimus: tamen an iniuste magis
laesit, quia odit? an, quod iniustum magis
quia laesit, odit? me sit odisse impium,     2095
laesisse magis: at odia sine fine aut modo,
sine fine scelus est, sine modo plusquam scelus.
at scelus in usu est; in scelere mirum est modus.
scelus est abyssus; fundus aut margo quis est?
ergo est utrinque, Iulia, cavendum: scelus     2100
ne nescias, nec scire videaris tamen.
nescire, quid agat, non potes. nescis tamen.
est aliquid ultra forte: sed id ultra quid est?
nescio quid. aliquid: aliquid anne ultra potest?
potest; potensque faciet: o faciat prius,     2105
quam suspicari potero: suspicio est tamen:
quia nemo ab illo; quin nec Agerinus quidem.
quid ripa nunc deserta, quid strepitus volunt?
quid solitudo? indicia supremi mali?

Lucerna.

ecce, ecce lumen illud, ut subito occidit,     2110
subito refulsit: dii volunt sciri scelus,
noluntque sciri: nescio quid illos pudet

Ancilla.

ancilla, at una, restat: abitura est et haec:
tu quoque misellam deseris? sed quid sonat
ianua refracta? quid rei? Augustae fores     2115
num sic refringi fas fuit? num sic Nero
iussit parentem visere? refotam satis
renuntiate; me gravi casu, deum
benignitate, Caesaris genio auspice,
salvam enatasse: non opus visat: magis     2120
opus est quiete.

Irrumpit Anicetus cum suis.

sed quid hoc? quorsum minax,
Anicete, terres? num patraturus nefas?
non credo iussum a filio in matrem nefas.
non imperavit filius, matrem ut neces.
non iussus audes?

Herculei fustis.

quid triearchus mihi     2125
fuste minitatur? sic in Augustam decet?
Germanici sic filiam adoriri placet?

Oloariti ensis.

stricto ense feries, centurio? ventrem feri:
condatur ensis utero in hoc: hic est tibi
fodiendus, hic est tale qui monstrum tulit.     2130
sic, si cadendum est, caedite, decenter cadam. ah.

Occiditur, obductis velis.


Actus III,

NERO SOLUS

NERO quam dubius haeret animus! hinc spes, hinc metus:
spes somniantis visio, gehenna est metus.
dum fluctuatur animus ancipiti vice
nec vivo, nec sum mortuus; sed sum miser.     2135
miser ille, cui vacillat hinc spes, hinc metus.
si falsa spes eludit, illudor miser.
ut metuo misere, ne metus verus premat!
ut perio misere, nisi prius mater perit!
res, fateor, agitur magna: peragatur, precor.    2140
Anicite, perge, perage: te praesta virum:
me serva, et illam perde. nisi perdis, peris.
perimus ambo: tibi fides, regnum mihi
periit: utrique pestis utriusque imminet.
age, perge, perde, tunde, dilania, fodi,    2145
excinde matrem, Caesarem ut verum probes.
ÑAn¤khte nomen, omen,invictum tene.
at illa pollens gratia, nummis potens,
timore cauta, tuta famulorum fide,
olfaciet, antevertet, invertet dolos:     2150
invertet in me. evertet et mecum omnia.
annosa vulpes haud cito in laqueum cadet.
imo haec leaena, ut fugit insidias, struet.
artem arte, vim vi, scelere superabit scelus.
Pentheus Agaven pellet a Bacchi sacris?     2155
perimet Agave Penthea, ut Baccho sacrum.
ferire vel perire, sic una optio.
prior, Anicete, tu feri, et penitus feri.
nisi feriatur, nisi pereat, atrox fera
nos feriet, et perire sit nostra optio.     2160
ita ludit aut elidit, hinc spes, hinc metus.
acsi unda puppim nunc levet, sed nunc premat;
nunc salit in altum cor superbificum mihi,
nunc ponderosum mole subsidit gravi.
male habet utrinque: spe, metu, quam re magis.    2165
hic motus aliquid, spes aliud, aliud metus,
actum esse dicunt: quid sit haud dicunt tamen.
Anicite, spem tutare, rem praesta, metum
discute: sed heu me, spes fugit, vincit metus.
quod spero, credo: quod metuo, credo magis.     2170
metuenda magis, ut citius adventant, mala.
ita implicantur, ita novis currunt gyris,
tam magna dum sperantur, hinc spes, hinc metus.
spes ab Aniceto, sed ab Agrippina metus.
solus Anicetus sistere in tuto potest.     2175

Intrat Anicetus.

et ecce rediit. dic, aninterii miser?
an interemi?

ANIC. siccine necesse alterum?

NERO necesse.

ANIC. non est igitur in dubio, magis
optetur utrum.

NERO non. sed in dubio manens
magis interire videor.

ANIC. an nulla est mora?     2180

NERO mora nulla: mortem dicis, ubi dicis moram.

ANIC. quin dico mortem.

NERO quid? meam?

ANIC. superi vetent.
matrem peremptam dico.

NERO num matrem meam?

ANIC. tuam.

NERO peremptam?

ANIC. et hac manu.

NERO laudo manum,
exosculorque: sed fide dicas tua?     2185

ANIC. mea.

NERO quid? illam mortuam? an credam? an cupis . . .

ANIC. tam crede, quam te vivere, Anicetum loqui.

NERO cupio, nequeoque credere, ita magnum est bonum.
nec tanta facile est credere: sed effer modum.
sed sciscitari de modo non est opus:     2190
potuisse perimi: non potest fieri satis
factum audiendo: nec satis fiet, nisi
oculus, quod auris audiit, spectet lubens.
oculus tuendo, tutus agat animus, facit.     2195
ire, intueri, si licet tuto, libet.
licetne?

ANIC. quidni?

NERO mortuam credis?

ANIC. .scio.

NERO vidistiní?

ANIC. oculis hisce.

NERO .et a manibus tuis?

ANIC. istis.

NERO at . . .

ANIC. at quid?

NERO ne reviviscat, metus.
nisi illa periit . . .

ANIC. me vide.

NERO at spirans adhuc     2200
si convaluerit . . .

ANIC. ne time.

NERO affirmas? eo:
aut prodis, aut me perdis, aut prorsus beas.


Chorus 3

MEGAERA

homini lupus est homo, non deus est.
ut homo est homini, fera nulla ferae est.
nisi qua vivat, viscera matri,     2205
nulla, aut exemplo, vipera rodat.
nihil ingratum, nihil infidum,
nihil infestum, nihil invisum,
ut homo est homini, summa malorum.
non male saxo creditur ortus,     2210
animo immiti qui saxa refert.
anthrophagos, misanyrÄvpouw,
et sanguibibas, et carnivoros
homines aetas ferrea vidit!
magis an feritas ferrea fecit?    2215
homines Furiae; nos Eumenides:
iniusti homines, nos sincerae:
illi immeritos, nos promeritos,
illi cruciant, nos punimus:
alacres illi, nos maerentes.     2220
quis Busiris, quis Diomedes,
Phalaris Siculus, Thraxve tyrannus,
imperat Orco? nullus in Orco,
nisi punitus, qui cruciarat.
nam manet illos par tormentum,    2225
qui tortores hominum immanes:
idque per aevum plusquam humanum.



Gwinne Neo-Latin The Latin Library The Classics Homepage