Nero Tragaedia Nova

Matthaeo Gwinne Med. Doct.
Collegii Divi Ioannis Praecursoris
apud Oxonienses Socio collecta
e Tacito, Suetonio, Dione, Seneca

tam faelix utinam quam pectore candidus essem. - Ovid


PRUDENTIA, HONORE, AEQUITATE CLARISSIMI DOMINI THOMAE EGERTONI MAGNI SIGILLI ANGLIAE CUSTODIS INSIGNISSIMI ILLUSTRISSIMO HAEREDI FILIO IOANNI EGERTONO, ET GENEROSISSIMO GENERO FRANCISCO LEIGH, MUSARUM OPTIMIS FAUTORIBUS, CULTORIBUS D.D.

    Aguntur Londini dum scribo Bacchanalia: num et quod scribam? aguntur Cantabrigiae, ut audio, nonnulla huiusmodi. quod agantur placet; placet, quod audiam; quid si aspiciam? t¤ d¢ efi aÈtoË toË yhr¤ou; ut ille de Demosthene? quin ut agantur libere, ut serius hodie, sic mihi libero, non dico ad mensem, sed magis ad mentem Saturnalia? quid vero? inquit Menedemus:

tantumne ab re mea medica otii est mihi,
aliena ut curem, eaque ad medicum quae nihil attinet?

Chremes respondeo: homo sum, humani a me nihil alienum puto. hoc mihi in otio negotium, ne otiosus sim. hoc abs re (metuo) mea; sed in rem (spero) aliorum. quin aliorum qui procurat, nec suam rem negligit, quod alios, ut decet, diligat; nec, ille ut cecinit, demissis propriis aliena negotia curat; forte et otia. quod ékoinÄvnhton, sit a me alienum: lumen de lumine, aquam e flumine, vel alienis, commodare, non est, non debet esse, alienum. nam si cuiusquam, quin si regis, vita mehercle medici est cura aliorum, quin ergo ista medice? sit sane praemium ex opere cum facio; sit forte pretium in opera cum praelego. at operae non erit pretium si scribo medicinam. tot, tanta, talia, tot, tanti, tales iam typis consignarunt, ut illorum illa (ille quod monuit) evolvere sit taedio, ediscere fastidio, in praxin perducere plusquam tormento: plura affingere sit labor multus, excudere vix locus, nedum nostratibus lucrum typographis. non doctus dico, sed expertus. sed cur ista poetice? olim sic libuit. quin ergo comice? demum non decuit. etsi et sciam quiddam altius poetice, et acutius ut scribam comice, quam ego quidquam sapiam. num ergo tragice sufficio? pro me loquantur Tacitus, Suetonius, Dion, Seneca: nam et loquuntur ipsi fere omnia: ego tantummmodo modos feci; ineptus tibicen in comaedia. sed tragica an quenquam decent? quidni? an virum nostri ordinis? quin me? an dehonestamenta Musarum? Musas (ni fallor) dehonestat, hac nota qui inurat castam castarum sobolem: ne dicam gravius, et subiratior sic istas tuear, ut mea Pythias meam Octaviam. quin hoc ipsum ne rodat mirum, pãntvn §pilÆptvr, vitilitigator, qui rodat (puto) corpus Domini; nisi sit magis Taciti, qui apud illum maximi, quam meum, qui minimi. quo nomine et ista, et ex illo audiat: oratorum ac vatum victorias incitamentum ingeniis allaturas: nec cuiquam iudici grave, aures studiis honestis et voluptatibus concessis impartire. quid quod adiungit, in quinquennali ludicro per noctes, et per Neronem instituto, nullo insigni dehonestamento spectaculum transisse? nec vero vel Aristonem Livii, vel Ciceronis Roscium, Aesopum sic asperget os impurum et putidum quin loco demum sint honesto, ut scena dignissimi, sic curia; etsi in scena Roscii, at viri meliores plus veritatis possideant, quam disciplinae. quin instar omnium, pro me sic Plinius, acsi de se loquatur, et studiosus, et senator. facio nonnunquam versiculos, severos parum facio, comaedias audio, specto mimos, lyricos lego, satyricos intelligo, rideo, iocor, ludo; utque omnia innoxia remissionis genera breviter complectar, homo sum. quid quod addit doctissimos, gravissimos, sanctissimos, qui scriptitarint, recitarint, quorum non seria modo, verum etiam lusus exprimere laudabile: nominibus patriciorum, poetarum, imperatorum plusquam viginti quatuor additis actorem hunc ut proterat. quin de Nerone sic respondet: non corrumpi in deterius, quae aliquando etiam a malis, sed honesta manere, quae saepius a bonis fiunt. nec sanctitatem morum distare ordinibus. sic ille dixit, vixit: cuius, quos vocat lusus maiorem gloriam huc usque consequuti, quam huius unquam consequentur seria. at scribi fert: quin legi? et legi; quin edisci? et edisci; quin recitari? et recitari; quin audiri? et audiri, quin agi? quin spectari? si idem adest animus, de actu parum interest. viva vox magis afficit in omnem partem. sint acriora quae legas, at sedent altius in animo, quae pronuntatio, vultus, habitus, gestus etiam dicentis affigit. recitari nonnunquam frigide, perabsurde, intelligo: sed ab eo cui latera, cui manus, cui cerebrum, non plumbeo, non stolido, non asino, sic recitari vix concesserim. quin Italis non alienis a Latinis, recitarí una comedia, id idem est quod agere. honesti demum nomine, Georgiani equites respondeant e sua periscelide, honi soit qui mal y pense. mala mens, malus animus. boni, non nisi bene, de quibusvis dum notint; mali, non nisi male, vel de bonis cum norint, unquam coniicient, ex coniectura iudicabunt, ex iudicio pro rostris praedicabunt. plus indecori, inhumani, illiciti (quod unquam senserim) vident qui absunt, imaginatur qui obtrectant, memorant qui maledicunt, quam qui interfui, vidi, audivi, cogitavi, vel (vigilans si somniaret) somniavi. qui secum in angulis versantur, ne cum malo homine versentur, videant. hic nequid mali lubeat, spectantem pudeat in tanta luce conspici agentem (ne peius dicam) aliud: sin lubeat, non vacet, aures dum arrigit, attendit animum, ne effluat quid audiendum: sin vacet, non liceat, quod ora, oculi, mores, mentes undiquaque spectantium prohibeant, inclament, aversentur. ép¤tv fyÒnow, ép¤tv baskan¤a, ut ait Aristaenetus. quin mundus universus, ut Ioannes Sarisberiensis agit arbitrium, si mimum implet, exercet histrioniam; si vita omnium comaedia, imo tragaedia; si nomine comaediae vel tragaediae tanta est area, quantus est mundus; nec exclusus admittitur, nec inclusus emittitur: Ioannes aliquis, qui Sarisberiensis esse non recuset, qui denique spectator, actor, comicus, tragicus, scenicus recuset esse? aliis quod sint, exprobret? larvatus dici sustinet, sed metaphorice: quin potius revera personam, ut monet Epictetus, sustinet? at impostura haec, qua scilicet qui decipit, et qui decipitur, est non decepto melior. sed quem fefellit non éna¤syeton, vel puer vel faemina, vel ut rex nebulo, vel idiota ut philosophus, quin idiota, puer, nebulo agnosceretur. nempe magis - fallunt animi sub vulpe latentes qui astutam vapido servant sub pectore vulpem, quod sit in vita pluribus; quam qui personas induunt, exuunt, se simulare non dissumulant, citant ut recitent, dum mortuos viventes representant; quod fit in scena histrionibus. tam putem puerum Octaviam quae olim fuit, quam quae nunc non est, foeminam. ferendi magis igitur qui fere fallunt ut delectent, quam qui delectant specie ut fallent opere. qui hominem in vulpe, quam qui vulpem referunt in homine. at scenicorum tandem pestis crambe (ut audio) recoxit nobis; et illis invexit (vereor) incognitas, immeritas, inusitatas. quid aliud, si Socrati non scomma solum in scena, sed et cicutam propinassent? si meruissent, si fecissent, fecisse immerito quae arguuntur? si infecissent illos, valere qui se sentiunt plus quam absentes Momos? maledictum ingerere tam pestilens! - tantane animis caelestibus irae? mitius; mitius. quid enim? num melius in magistratus invehi, saevire in minores, suos suspicere, damnare alios

ut sine rivali seque et sua solus amarit?

idque sub zeli spiritu? idque e suggesto theologico? idque bene precari cum magis deceat quam male ominari?
    verum tragice si placuit, quin placuit ad modos veteres? quin ad leges poeticas -

ne quarta loqui persona laboret?

certe érxa›a êrista. nec dicam facile, maioris an ingenii, an artificii pauca multis extendere, an multa paucis comprehendere. hic tamen magis placuit, quam finxi, kainopr°peia, quam iners, quam fugi, palaiÒthw. vivo moribus praeteritis: loquor verbis praesentibus. non pedem calceo, sed pedi calceum accommodo. nec nimis a veteribus recedunt ista, et ad nostros accedunt satis. dormivi forsitan in primis actibus: at non defeci in extremo, qui per se compleat non absonam tragaediam. at isti tragaediae quae scenam instruant (ut olim ille) circa Oxonium vix arbores ligna suppeditent. tuae (respondet ille) tres sufficiant. at cur non acta? non dico, quod non apta; forte nec scripta in hunc finem: etsi utrumque innuat et personarum multitudo, et longitudo inaequalis actuum, et modus tractandi non plausibilis . nec dico quod non oblata: nec enim debui, qui multum, qui me debeo Collegio in primis Ioannensi, tum eius praesidi dignissimo, dein sociis doctissimis, Paddaeo demum nostro beneficentissimo convictori, quod apud illos exaratum, certe non debui non offerre: etsi sic (fateor) obtulerim, ut quam acceptam, melius repudiatam tulerim. repudiatam dico: ille dum consulit respublica ne detrimentum capiat, iste ne res privata: alter, melius, peius, prosit, obsit, nihil videt nisi quod lubet: alter, etsi nihil rectum

facit -

nisi quod ipse facit nihil rectum putat:

apud alios

hoc licet impune facere huic, illi non licet,
non quod dissimilis res sit, sed quod is qui facit:

apud alios sic valet filaut¤a, ut aut Caesar, aut nihil. foelix temeritas: aperta est vomica: sui quis cuiuspiam affectus inimicus, ab omnibus effectus amicissimus. sed si repudiata, cui cedet in coniugium? intacta, illibata, inviolata cui non cedet? tanto maiorem (inquit ille) apud doctos habere debet gratiam, quanto minorem apud indoctos habet.
    quo nomine cum cogitarem patrem (par nobile) vestrum, quem nemo fando dixerit, qui non prius:laudaverit mox me mea respicens, sic et ad illum, effugiunt curas inferiora tuas.

in publica commoda peccem,
si longo sermone morer tua tempora custos.
nec nostris praebere vacat tibi cantibus aures.5

et ad me retuli,

haec est caelesti pectore cura minor.
non vacat exiguis rebus adesse Iovi.

cum tamen plurima meo meorum nomine illius beneficentiae diu debuerim sim semper debiturus,

nulla quibus reddi gratia digna potest,

quam proxime accedere, apud vos partem aliquam institui exolvere. vos idcirco -

animae, quales neque candidiores
terra tulit, neque queis me sit devinctior alter;
ambo animis, ambo insignes praestantibus armis:

inertis hoc otii inutile opusculum, quod nec labor excudit, nec cura limavit, saltem cum nihil agitis (Ausonius ut rogat) perlegatis, et ne nihil agatis, perlectum defendatis. cui non placet, ne legerit: aut cum legerit, obliviscatur: aut non oblitus, ignoscat. valete in virtutum omnium exempla geniti.

Londoni ex aedibus Greshamiis in festo Cinerum, 1603. vestro devotus nomini, devinctus ordini.

M. G

 


AD IUSTUM LIPSIUM DE HOC NERONE

Lipsi, Neronem nunc habe, votis tuis
oculisque dignum: quique puerilem putas
Octaviam illam, quam rudis mundus iubet
Senecae imputari, Iuste, praestentem loco
substitue: Seneca sic enim iratus iubet.     5
metemcÊxvsin ille millenam miser
sensit, querelas antequam posset suas
lingua referre propria; tandem tamen .
ex ore Gwinni perstinum servat decus.
Gagere, Buchanane, nec Beza invide .     10
videte; talis Seneca qui Gwinnus fuit.
qui iudicas, fatere; qui nescis, tace.

Iohannes Sandsbury Ioannensis

 


ACTORUM NOMINA

Actus I

NEMESIS, TISIPHONE, ALECTO Chorus
MEGAERA
UMBRA VALERIAE MESSALINAE
CLAUDIUS TIBERIUS NERO Imperator
BRITANNICUS Claudii filius ex Messalina
OCTAVIA eiusdem ex eadem
CALISTUS
NARCISSUS liberti Claudii
PALLAS
L. VITELLIUS Censor
AELIA PETINA repudiata uxor Claudii
LOLLIA PAULINA vidua Caii Caligulae Imperatoris
IULIA AGRIPPINA vidua Domitii Aenobarbari, soror Caii, neptis et uxor Claudii
L. SYLLANUS Praetor, sponsus Octaviae
C. POMPEIUS , Q. VERANNIUS Consules
DOMITIUS NERO Imperator
CENTURIO
AGERINUS libertus Agrippinae

Actus II

UMBRA CLAUDII
EQUITES ROMANI QUINQUE
L. ANTISTIUS Consul
L. ANNAEUS SENECA philosophus, Senator
AFRANIUS BURRHUS Praefectus praetorianus
LOCUSTA venefica
M. SYLVIUS OTHO maritus Poppaeae

Actus III

UMBRA BRITANNICI
CHARON portitor
POPPAEA SABINA primum Rufii Crispini, tum M. Othonis, demum Neronis uxor
PARIS histrio
<PUER NUNTIUS>
ANICETUS libertus, classis apud Misenum praefectus
HERCULEUS triarchus
OLOARITUS Centurio classiarius

Actus IV

UMBRA AGRIPPINAE
SOPHONIUS TIGELLINUS
FENIUS RUFUS Praefecti Praetorii
C. VIPSANIUS, FONTEIUS Consules
THRASEAS PAETVS socer
HELVIDIUS PRISCUS gener
PYTHIAS ancilla Octaviae

Actus V

UMBRA OCTAVIAE
CIVES ROMANI QUATUOR
CUBICULARIUS NERONIS
POMPEIA PAULINA uxor Senecae
CLEONICUS libertus Senecae
SUBRIUS FLAVIVUS Tribunus
SULPITIUS ASPER Centurio
ANTONIUS NATALIS Eques
C. PISO CALPURNIUS, PLAUTIUS LATERANUS, FLAVIUS SCEVINUS Senatores
LUCANUS ANNAEUS
EPICHARIS libertina
MILICHUS Scevini libertus
UXOR MILICHI
VOLUSIUS PROCULUS Chiliarchus.
EPAPHRODITUS Neroni a libellis
GRANIUS SILVANUS Tribunus praetoriae cohortis
VEIANIUS NIGER Tribunus
MARTIUS FESTUS Eques
CENTURIO GRANII
CAPITO COSSUTIANUS
PETRONIUS ARBITER
PUERI ILLIUS SYMPHONIACI
PACONIVUS AGRIPPINUS
RUSTICUS ARULENUS Tribunus plebis
DEMETRIUS philosophus Cynicus
ARRIA uxor Thraseae Paeti
DOMITIUS CAECILIANUS
QUAESTOR CONSULIS
NEOPHYTUS libertus Cesaris
CALVIA CRISPINILLA nutrix
SPORUS exectus et vestitus ut Poppaea
GERELANUS Tribunus praetoriae cohortis
PHAON libertus Neronis
CIVES ROMANI DUO
MISSICIUS miles praetorianus
CENTURIO PRAETORIANUS
VOCES INTUS CIVIUM AUT MILITUM


PROLOGUS

Post horrendum fragorem, fulgur tonitru, ab inferis emergit chorus noctigena e Nemesi et tribus Furiis; qui quasi praeses tragaediae ubi perambulata scena consedit tacitus, diversis sellis; Lydia subinde concinente musica, Valeria Messalina imperatrix cum Caio Silio adultero, strepente circum procaci choro, gerit cothurnos, thyrsum quatit, ducit choreas, illa crine fluxo, hic vinctus hedera. liberti interim (qui summa apud imperatorem dignitate, gratia <fruuntur>) Narcissus ab epistolis, Pallas a rationibus, et Calistus, hor-rescunt, dimirantur, fremunt: an accusanda imperatrix consulunt; hi metu desistunt; ille impetu se proripit ad Claudium. mox tubis resonantibus ab hostia procedit Claudius, cui instat Narcissus ad latus, et ad aurem, ne detur locus audiendae Messalinae, quae filio Britannico, et filia Octavia comitantibus it obviam, quasi deprecatura lachrymis, in genua provolvitur. Narcissus amovet. Claudius non movetur: pergit in aulam. Narcissus in scenam rediens et Messalinam et Sillium quasi ad necem trahit, accinctus militibus, qui caedem exequantur. his per silentium (nisi quod musica accommodetur tragica) peractis, sic prolog¤zei Nemesis.

NEMESIS

emissus atro Dite quid spondet chorus,
e filiabus quatuor Noctis nigrae?      3
caedem, ultionem, lachrymas, cladem, nefas.     2
nocturna scelera, infesta quae prodat dies.
debita sceleribus flagra, Iustitiae manus,     5
distribuo Nemesis; siquis insequitur scelus,
insector Adrasteia, nec quisquam effugit.
indesinenter urget Alecto minax
libidinosos ambitus: odium gravat
Megaera: caedem caede Tisiphone aggerat,     10
mulctatque. Erinnes furere lymphatos agunt.
theatra digna prorsus inferno choro.
quod si tragaedis materia primum malis
patheticis turbata, lachrymosa, horrida,
quaeratur, ullum terra sustinuit, tulit     15
natura, vidit Phoebus, historia edidit,
vel par NERONI, vel parallelum malum?
quin si sit illis arbiter rerum chorus,
iudex, vel index, qui malis abstet, bonis
faveat, utrisque sua tribuat, oret deos     20
fortuna miseris redeat, a tumidis eat,
quin nos facinorum vindices, aequae arbitrae?
agenda quin praedicimus, quoniam deae?
interpretamur acta, Iustitiae asseclae?
acta, vel agenda, linquimus inultum nihil?     25
nunc, unde veniant, scelera quae venient loquar.
en Messalinae quam procax amor, an furor!
quae quam impudica, et impudens, satyrae canunt,
lassata, nec dum satura, quod fuerit viris.
prodiga pudoris, hactenus tandem pudens,     30
ardere Silium. nisi virum ducat, pudet.
ardet, nec audet: audet, o facinus, viro
vivente, prope vidente, sibi moechum virum
inducere: furit Bacchadum infoelix modo.
remedia Silius unica periclis putat     35
pericla: scelera cum patent, audax iuvet
furor: innocentes tuta consilia expetant.
incautus, irae properus Augustus cito
premendus illis: coniuges isti imperent.
ausa, acta tanta, Claudii horrescit domus.     40
flagrante Pallas gratia, haud animo satis.
acer, potens Callistus; at cautus magis.
Narcissus urget; nec mora, accusat: rogat,
suumne norit ipse dissidium; tenet
urbem maritus, inquit. hinc stultus senex,     45
uxoriusque, mox fremit, sed mox tremit;
tremensque rogitat an sit imperii potens.
privatus an sit Silius? hinc atrox ruit
procella veniens hostia: occursum cupit
accincta mater liberis: sed non viro     50
audita, vel neglecta, vel minime placens.
rediviva ne sit gratia, superbam premit
adulteram libertus. hinc scelerum seges,
quae mox agenda. sed nec in scena silet
Xiphilinus ista, nec tacet Tacitus; nec est     55
Tranquillus hic tranquillus: historicos putes
fieri poetas. iste locus at quid valet?
quid grex pusillus, comicus tragicis? sed est
voluisse in istis aliquid. aut ista aequius
accipite, vel vos Nemesis urgebit pari .     60

 


Actus I, scena 1

UMBRAE MESSALINAE ET SILII

miserande coniux, coniugem quidni vocem,
quem Iuno thalamo, fata iunxerunt rogo?
quem non secundo numine, secundum mihi
urbs tota vidit, vir prior vidit virum?
quid sede ab ima, sed tandem sede excitas?     65
quid ora facibus, anguibus pectus petis?
quid uris, urges, trudis, exagitas, furis,
instas, minaris? nos decet furias pati,
non esse furias; sceleris authorem, comes
persequeris? egi, fateor, et coepi nefas.     70
tu praestitisti, mihi virum, regnum tibi
dum petimus: a me tu tamen paenam petis?
ne metue, dabitur magna: vindictam petis?
confide, dabitur horrida: tyrannum petis?
desiste, dabitur fractus, invisus, miser,     75
quo nos perimus, scelere periturus pari.
quid quaeris ultra? dabitur: id lentum putas?
datur: an et illud? iam datum morti scias,
morti, expavescat quam dies, Roma horreat.
me mihi relinque: repete securus Stygem.     80

Descendit umbra Silii.

te, te, imperator vilis, at coniux ferox,
ultura quaero: te Arge criminibus meis,
tuisque talpa, quaero: portentum viri,
vel stulte, vel rex nate: sic mater, soror,
sic avia de te sensit. at primum meos     85
sapis in dolores: innocens, perimi iubes,
nescis peremptam: siccine? excidimus tibi?
non excidemus: fata si novi tua,
tibi Messalinam coniugem optabis, Nero:
adero, sed umbra. te soror et uxor Iovis,     90
te Trivia silvis, Luna coelo, Hecate inferis,
te nuptiarum praeses, Hymenaee, invoco,
novis adeste nuptiis, quales meis
olim adfuistis; numina quid alta invoco?
ad scelera citius inferum accurret chaos.     95
si nequeo superos flectere, movebo inferos.
adsis superbi sceleris o vindex dea.
adeste tinctae sanguine, veneno, nece,
Eumenides, angue cincta Tysiphone veni,
veni Megaera, tristis Alecto veni.     100
hoc agite, ferte scelera: sit stuprum leve,
libido virtus, fraus fides, odium favor.
incestus ipso in limine quid intro occulit?
ambitio vetitum nil, nihil sacrum putet.
oblitterentur vetera criminibus novis,     105
meque innocentem faciat egregie nocens.
coniux marito, patruo neptis, gener
socero, patrique filius (timeo loqui)
imperia (quid dico imperia?) vitam auferat.
hac hac eundum est: has Agrippinae faces     110
fero nuptiales, immo ferales rogos.


Actus I, scena 2

CLAUDIVS IMPERATOR CUM SUO COMITATU, CALISTUS, NARCISSUS, PALLAS, VITELLIUS, BRITANNICUS, OCTAVIA, PETINA, PAULINA, AGRIPPINA, DOMITIUS

CLAUD. imperia quisquis metuit, et parva iacens
contentus aura littus admotum legit,
tergumque fatis perfidum lapsis dedit,
me cernat, et te, Roma: vix oetas tulit     115
exempla quaevis paria, quam stabili bono
fruerentur aÈtokrãtorew, in terra Ioves.
augusta rerum domina, et Europae caput,
in astra surgit Romuli angustus labor,
et talis annos bis quater centum stetit.     120
nos Phaebus oriens, per polos currens, cadens,
nos Syria Nino, Persis et Cyro potens,
Graecia Macedone; nos Capro terra addita,
nos Asia Cancro, Ursae Scythia, Librae Africa,
ultra Lyaei terminos, anni vices,     125
ultra columnas Herculis, solis vias,
nos terra novit omnis, et novit duces.
caelo statuimus gloriam, imperium salo:
caelo capita locamus, ingredimur solo.
Caesare favente, comite fortuna, duce     130
virtute, vinci quod volo, victum dabo.
vicisse iuvat; at esse vincendum nihil
(da patria veniam) dispudet: dubito tamen,
egone potius Caesari, an Caesar mihi
invideat: ille Britonas ostendit feros,     135
ego subiugavi; vidit, ego vici; tulit
repulsam inultus, ego triumphavi inclytus.
quin (quod beati principis proprium reor)
cedit sedenti, vel relucantes vorans
Oceanus urbes retibus praebens meis.     140
nec sortis esse reputo vulgaris, virum,
quem petere mos est, aemulis thalamis peti;
forma venustis, genere nobilibus peti;
libet, orbe domito, genium et ingenium sequi,
tractare thyrsum Bacchi, et Alcidae colum.     145
levamen habeo mortuae uxoris, novam
eligere quod iam caelibi uxorem licet.
sit causa, sit libido, sit fervens amor,
eligere certum est: nec thorus viduus placet;
nec arat subactum bos iugo liber solum.     150
Phaenix iugales sola non novit faces.
dicite, corona pulchra vincenti datur.

NARC. dive imperator, proximum Marti caput,
aptus videtur coniugis iudex bonae,
qui verus index, non malus vindex malae.     155
Valeria mortem meruit; accepit: probas?
Petina thalamis digna; sollicitat: negas?
nempe inde pulsa: fateor; at causae leves,
et poena faciet nequid admittat novum.
mala retinemus cognita; quid ergo bona?     160

CAL. auguste Caesar, vice Iovis terris date,
iras repudia longa non faciles ferunt:
animos reducta gratia haud humiles parit.
Paulina Caio nupta, se dignam dedit
Caesare: sit haeres Claudius regni et thori.     165
tuos fovebit liberos, nullos habens;
steriles novercas matribus dicas pares.

PAL. invicte princeps, columen Augustae domus
cui fama palmam, buccinam, pennas sacrat,
intexta lauro myrtus ut cingat caput,     170
inclyta Thalestris petit Alexandri thoros.
en fratre nata, fratris in thalamos tuos
trahit nepotem, regio natum omine,
clarum familia Claudia, charum omnibus.
faecunditatis foemina expertae, integra     175
ferox iuventa. Caesarum nomen vide
ne stirpem in aliam transferat: Iuno Iovis
cubet in lacertis, Martis in gremio Venus.

NARC. Aelia marito, nota non alium colet.

CAL. Lollia maritum, et liberos una colet.     180

PAL. Iulia maritum, liberos, cives colet.

NARC. Petina Iuno copiis: Iuno placet?

CAL. Paulina Pallas artibus: Pallas placet?

PAL. Iuno, Minerva, Venus, Agrippina: an placet?

CLAUD. placet haec et illa; quae tamen placeat magis,     185
dubito, hanc et illam dum nimis cupio meam.
qualis iuvencas inter incedens duas
taurus decore amabiles, forma pares,
huc flectit oculos, hucque reflectit suos,
incertus utram, cupidus utriusque, involet:     190
talis deabus novus Alexander tribus,
cui pulchriori detur ex auro decus,
dubito; nec interest; dubito multum tamen.
appulsa navis in beatorum insulas
si cuncta, avara; stulta, si nulla avehat.     195
inops in omni copia, cupio, et fruor.
sed audiantur aemulae primum deae.

AEL. PETINA quod, me relicta, Lydiam Alcides nurum,
Thebanam Iason foveris, Graiam Paris,
dolore tacito, debito obsequio tuli.     200
dolor feroces flectit, obsequium feras.
non arma, non venena, non diras tuli:
amor arma, lachrymae toxica, et dirae preces.
sed fulminata, Iupiter, Semele redi.
aliene, tandem Iupiter noster redi.     205
per dulce matris, dulcius natae caput,
per solita vota, perque communes lares,
per sacra et ignes, nuptiis testes tuis,
recipe Petinam gratiae, imperio, thoro.

LOL. PAULINA si quid Neronis Aeliam attollat iugum,     210
si quid Neronis Iuliam illustret genus,
nihil Neronis Lolliam obscurent faces.
sed haec Neronum decora, non nostra arbitror.
sed sic amet me Caesar, ut amatur mihi,
ut pia noverca Caesares solos amem.     215
sic in Nerone maneat imperii decus,
sic a Nerone manet in sobolem piam,
sic sub Nerone Roma, sub Roma omnia,
ut sit Neroni socia Paulina alteri.

IUL. AGRIPPINA Cupido, victor Martis, Alcidae, Iovis,    220
Martis Venere, Lyda Herculis, Leda Iovis,
Marti ensem adimens, clavam Herculi, fulmen Iovi,
in non minorem Claudium flammas pares
iaculare; amores amet Agrippinae Nero.
quid vota surdos ad deos demens fero?     225
potius petatur summus in terris deus.
nam mihi supremus Claudius semper deus:
illius aras victimae nostrae imbuunt.
sed fulminantis Claudii testor caput,
Petina, vel Paulina confertur mihi?     230
mihi conferuntur odia thalamorum omnium,
repudia regum? si bene, quid urgent novos?
si male repulsae, coniuges culpant suos.
scelus in utroque est, sive fateantur scelus,
sive in maritos transferant. Caium pius     235
heres tuere, facta confirmes tua.
has consulari, me triumphali patre,
Germanico, Nerone, germano tuo,
Caesare creatam cernis? et dubitas adhuc?

PET. neptim nefandum est ducere, uxorem pium.     240

PAUL. viduam fovere regis est regi decus.

AGRIP. expulsa vidua et uxor, an neptim expuant?

PET. mihi sit maritus Claudius, adulter tibi.

PAUL. mihi Caius hoesit coniugi, incestae tibi.

AGRIP. me frater amet et patruus, vos oderit.     245

CLAUD. amo te: nec odi caeteras: pariter placent.
est forma in illis, Iuliae innata est Venus.
est lepor in illis, Iuliae Suada insidet.
est splendor in illis, Iuliae divum genus.
quae me maritis praeferet reliquis?

OMNES                                         ego.     250

CLAUD. ego quam deabus praeferam?

                                                            PET. me.

                                                                            PAUL. me.

CLAUD.                                                                         vocas,
Iulia? Neronem recipe et imperium, et thoros.

VITELL. bene sit Neroni, Iuliae, imperio, thoro.

CLAUD. bene sit, Vitelli. sed quid hoc? pectus labat:
nescio quid animus refugit: at refugit, scio,     255
aliquid, nec illud vile: quid feci miser?
fecisse quid paeniteat: at feci miser.
instant procellae, maria sine vento tument.
auguria terrent, modo micans flamma occidit,
et modo refulget: doleo an horresco magis?     260
an habet voluptas magna, quod lachrymas ferat?

VITELL. nec inanis angat principem fortem timor,
nec sociam inundet principis inanis dolor.
causam timoris prome, promendo leva.
aperta relevat vulnera medentis manus.     265

CLAUD. et plura timeo, et video quae timeam duo.
et voto inhibitum, et patruum neptis ferat?
praetorianis data fides, nullam mihi
inauspicatos denuo inituram thoros.

VITELL. male quae voventur, non male eventu carent.     270

CLAUD. a plebe, magis a Caesare, colenda est fides.

VITELL. dea, si det aliquid, si rapit, scelus est fides.

CLAUD. praetorianis arma quae plectant reum.

VITELL. praetorianis quae colat dominum fides.

CLAUD. at nupta patruo neptis incestum docet.      275
ad ultionem numina incestus vocat.

VITELL. fratrem et maritum forte Iunonis Iovem.

CLAUD. populus negabit.

VITELL.                             Caesari populus neget?
sic imperatur? Caesarem populus reget?

CLAUD. lex prohibet.

VITELL.                 es lex tu tibi.

CLAUD.                                     exemplo caret.     280

VITELL. exempla proebe. sed nec exemplo caret.
barbarica repete regna.

CLAUD.                 barbariem sapit.

VITELL. at ubique liceat, quod loco quovis licet.

CLAUD. natura pugnat.

VITELL.                         dura lex statuit thoros,
natura non distinguit, invitat magis     285
cognata amentur.

CLAUD.         more vix licitum doces.

VITELL. amore licitum fiat.

CLAUD.                         id censor doces?

VITELL. doceo; senatus, populus id faciam probent.

CLAUD. impar senatum fugio, nec populum fero.

VITELL. mihi, imperator, obiice hoc quicquid fugis:     290
populus iubebit ista, suadebunt patres.

CLAUD. ventis et undis huc et huc pulsam ratim
provide locasti ~Typhi~ in optato sinu.

AGRIP. nil habeo pro me quod petam; summa attigi.
qui te dedisti, quod neges retines nihil.     295
sed ut altiores planta radices agat,
sed ut arctiores novus Hymen nodos alat,
duo me rogare Caesarem natus monet:
ut natus ex me sit tibi lectus gener,
ut natus ex me sit tibi dictus Nero.     300

CLAUD. et si negatum nihil Agrippinae velim,
nedum negatum socia quod primum petat;
tamen e duobus nescio quod unum negem,
an utrumque potius: potius utrumque abnego.

AGRIP. generum atque natum coniugi quisquam negat?     305

CLAUD. habes utrumque: nempe Syllanus gener,
et natus hic est.

AGRIP.             ergo Syllanum meo
praefers? et isti respuis comitem, meum?

VITELL. Syllanus impar filiae coniux tuae.
unum Domitium oppone Syllanis decem.     310
nihil est in illo, si gener non sit tuus:
nil desit isti, si gener fiat tuus.

PAL. subnixa vitis arbore excelsa, viret:
robore Domitii filius stabit tuus.
charos nepotes habuit Augustus; tamen
complexus est amore privignos pari.     315
habuit Tiberius filium Drusum; tamen
Germanicum recepit imperio parem.

CLAUD. durum negare quod rogas: durum magis
est non negare: si nego, uxori gravis;
nisi nego, natis: misera quid pietas agat?     320
utrumque nobis nempe decernant patres.


Actus I, scena 3

SENATORES AUT BINI AUT SINGULI DUM EUNT IN CURIAM, OBVII SYLLANUS ET VITELLIUS, C. POMPEIUS ET Q. VERANNIUS CONSULES

VITELL. Syllane, quo te proripis?

SYL.                                     censor gravis,
recta in senatum.

VITELL.         non licet.

SYL.                         cur non licet?

VITELL. ego te senatu moveo.

SYL.                                 tu censor quidem;
ego praetor, et quod moveat invidiam, gener     325
Caesaris.

VITELL. uterque scilicet fueras, eris
neuter.

SYL.     quid hoc est?

VITELL.                 Caesar, et censor movent

te, te senatu, munere, et generi loco.

SYL. quae causa?

VITELL.             libuit.

SYL.                             id satis causae putas?

VITELL. satis: et sororis haud satis purges notam.      330

SYL. notam sororis?

VITELL.                 dixi, et hoc dicto vale.

Vitellius in curiam.

SYL. quae verba, quae lamenta, quos planctus dabo?
audite terrae, et Tartara, et coelum, et mare.
coniugia falsus pacta disrupit Nero:
Nero immerentem perfidus generum expulit.     335
auditis et videtis, et vivit Nero?
vivat pater nefandus, invisus socer,
discors maritus, saeculi crimen sui:
generum Procrusten sumat, aut monstri genus,
socerum, parentem, coniugem, fratrem vorans.     340
ecce, ecce pompa ducitur longo ordine
Octaviae iugalis, at funus mihi.
fax nuptialis funebrem accendit rogum.
Syllane, morere, morere: genialis thorus
sit tibi sepulchrum: victimam sacris feri.     345
quod timida refugit dextra, perficiet dolor.
nec dextra refugit, sed diem caedi eligit,
quo nuptiarum Caesari invidiam augeat.
me sequere, Caesar, sic gener duco viam.

Exit Syllanus

VITELL. detur petenti venia, conscripti patres,     350
ut summa agatur publicae primum rei.
graves labores principis, terrae quibus
orbem capessit, non leve auxilium volunt,
cura familiae vacuus ut patriae vacet.
mentis levamen quod potest melius dari,     355
quam socia rebus prosperis, dubiis comes?
cui tradat animi sensa, progeniem piam,
non Veneri inausae, non voluptati datus,
prima a iuventa legibus morem gerens?

POMPEIUS CO. male fertur uni duplicis colli iugum.     360
et urbem, et orbem vix Atlas solus ferat.
multis mariti, coelibes vivunt sibi.
est Caesar, aliquam quod velit, prudens; pius
quod haeret uni: ducat, o ducat cito.

VITELL. divum Neronem quia maritandum patres     365
suadetis, opus est faeminam thalamis legi,
faecunditate, genere, pietate inclytam.
quid multa? talis en Agrippina eminet,
faecunditate, genere, pietate inclyta.
nec sine deorum numine favente accidit,     370
ut vidua nubat principi experto sua
coniugia tantum: audivimus saeclis patrum,
vidimus et ipsi, coniuges castas rapi
ad iniqua libita Caesarum: quod quam procul
ab hoc pudore! coniugem potius suam     375
ad libita patrum Caesar abiectus capit.
coniugia Romae in filias fratrum nova,
fateor: sed alibi nota, nec leges vetant;
sed mos iniquus: pariter ignotus fuit
thalamus sobrinae, tempore invaluit dato.     380
accommodantur commodis mores: nova
fuere quae nunc nota: hoc ex illis erit.

VERANNIUS Iulia Neroni nubat, o nubat cito.
id si moratur Caesar, adigamus patres,
et in hoc eamus.

VITELL.              siste, volentem intuor.     385

Ingreditur Claudius.

auguste princeps, prosit imperio et tibi,     
censet senatus, populus unanimis iubet,
piam auspicata Iuliam iungas face;
Iulia potentis nomen Augustae ferat.
genti Domitius Claudiae insertus Nero,     390
gener Neroni, Octaviae sponsus tuae,
vicessimo anno consul, extra urbem interim
princeps iuventae teneat imperium, volunt.

CLAUD. quod tanta vobis cura sit nostri, placet:
nec cura nobis, placeat ut vobis, minor.     395
sed caveat axes captus ad patrios puer,
ne incendat orbem, fulmen incensus ferat.
nemo familiae Claudiae est ante insitus.
sed inde prodit iunctus Augustae Nero;
et inde natus filiae charus comes.     400

Intrant Nero, Agrippina, Britannicus, Octavia, Pallas.

NERO Britannicum salvere Nero fratrem iubet.

BRIT. Domiti, salutem, nepe quam iubeas, habe.

NERO Domiti? quid hoc est? mater, annon sum Nero?

CLAUD. Caesar Neronem, Caesar Augustam suis
nominibus ornat.

AGRIP.             Caesar exornat suos:     405
sed adoptiones Coesaris spernit puer:
intra penates abrogat quicquid patres,
populusque iussit: nec suo Marte abrogat,
sed ad ista doctus: ista qui doceant nisi
cito arceantur, quas alant flammas vide.     410

CLAUD. flamma exeduntur ligna, quae flammas alunt.
consilia in ipsos noxia authores cadunt.
poena monitorum terreat mentem levem.
exilia, mortes, ut libet, statuas licet,
custos novercae detur arbitrio probus.     415
sed quid citato centurio portat pede?

Intrat centurio.

CENT. quod imperasti Caesar, id factum affero:
patres triginta quinque ceciderunt, tuis
equites trecenti nuptiis clarae hostiae.

CLAUD. ego imperavi? testor aeternum Iovem,     420
non imperasse: quas miser paenas dabis?

PALLAS potius tuere milites, Caesar, tuos,
ad ultionem sponte currentes tuam.
hostes fuerunt.

CLAUD.         ergo sic hostes eant,
sic auferantur: me dapes lautae manent.     425

BRITANNICUS ergo, alme genitor, fratrem adoptari parum est,
nisi praeferatur? noscere novercam parum est,
nisi dominetur? scilicet vestis mihi
praetexta, at illi iam triumphalis datur.
ergo imperator ille, te natus puer?     430
custodiendam das ovem pastor lupo,
imo laniandam! potius o potius, pater,
pater misericors more me pecudum immola.
en colla, iugulum, pectus extendo lubens.
optanda mors est, qua manu cupias, mori.     435

CLAUD. spes magna patris, specimen egregiae indolis,
nihil nimis confide, nil nimium time.
sit impudicum, impune coniugium mihi
non erit: ¶rvw dÉ §pe¤getai. specta, puer.
age cresce, cresce, macte virtute inclyta,     440
verum ut Quirites Caesarem tandem sciant.
duram novercam patere, dominantem time.
mihi dii dedere, coniugum ut primo feram
flagitia, deinde puniam. concors bibes
a fratre nectar; toxicum discors bibes.     445
certate melior, non uter maior regat.
utrumque vobis offero, sancti patres:
diligite, amate, colite Caesareum genus.
filum amputare Parca non parcit meum.

VITELL. parcat precamur: Claudium norint avum     450
seri nepotes, lenta mors veniat seni.

Exeunt omnes praeter Agrippina et Pallanta.


Actus I, scena 4

AGRIPPINA, PALLAS

AGRIP. dilecte Palla, electe prae reliquis amor,
miserae feroces coniugi audisti minas?
quisquamne regum tutus expectet minas?
quin potius illas occupet? potius scelus,     455
si sit necesse, quam feras, facias lubens.
cavete tumidas, providi reges, minas:
armant, et acuunt, et viam claudunt sibi.
nam qui malum minatur, ut caveam monet.
scelus antevertam scelere: nam sceleri salus     460
scelus est: prematur, ne minus cautam premat.

PAL. Augusta, potius flecte parendo virum.

AGRIP. cui liceat imperare, parendum mones?

PAL. es imperatrix.

AGRIP.             Claudii arbitrio.

PAL.                                     imperas

et illi.

AGRIP. ad instans patitur illudi leo;     465
mox laniat: ungues timeo: non audis minas?

PAL. obsequia flectunt, non minae frangunt minas.

AGRIP. timidae obsequantur: quod minor, faciam scelus.

PAL. scelus ipsa dicis?

AGRIP.                     fateor, et magnum scelus.

PAL. perimes maritum?

AGRIP.                 nempe ne perimat, perit.     470

PAL. perit imperator?

AGRIP.                 nempe, ut imperio fruar.

PAL. quae spes?

AGRIP.         quid haeres? faemina irata, et potens.
hic esse crede fulgur et fulmen Iovis.
ira et potestas fulgur et fulmen Iovis:
et utroque maius foemina.

PALL.                         potestas tibi     475
est in Neronem?

AGRIP.             nempe quam dederat Nero.
Burrhus cohortes, Seneca concilium regit.

PAL. virtute utrumque nobilem, sceleri advocas?

AGRIP. sed uterque, cuius creverit studio, memor,
adiunget alter milites, alter patres.     480

PAL. pretio merendi milites, pretio patres.

AGRIP. subsidia regno pretia quaesivi, et dabo.

PAL. sed quis Neronem...

AGRIP.                     Caesarem cedant mihi.

PAL. quo ge    nere mortis . . .

AGRIP.                 toxico.

PAL.                                 lento, an cito?

AGRIP. praecipite facinus proditur, lento dolus.     485
inde odia nobis, hinc amor nati redit.
quod turbet animum, differat mortem volo.

PAL. quaenam artifex?

AGRIP.                     Locusta, iam sceleris rea.

PAL. et quis minister?

AGRIP. ipse Ganymedes spado
Halotus.

PAL.     haec quo?

AGRIP.             natus ut regnet meus.     490

PAL. id dii secundent.

AGRIP.                 quid velint superi, scies.
Agerinus ecce nunc ab auguribus redit.

Intervenit Agerinus.

quid augur? ede: quid taces? regnat meus?

AGER. tacere liceat.

AGRIP.                 loquere, regnabit Nero?

AGER. regnabit; at si regnet, in matrem ruet.     495

AGRIP. ruatque coelum; quid mea? regnet modo.
Palla, hinc eamus: causa non patitur moras.


Actus I, scena 5

NARCISSUS, BRITANNICUS, OCTAVIA

NARC. o dura fata: quid miser primum querar?
te, Caesar, an te, Roma, Medaeae truci
deservientes? te, puer, an et te, soror,     500
durae novercae subditos? an me querar?
fortuna lachrymas me mea perennes rogat.
mihi, Messalina, sive Agrippina satus
imperia teneat, certa pernicies adest.
sed adsit, adsit: meritus es, Caesar, tibi     505
ut opes, honorem, spiritum impendam meum.
Hydram impudicam capite mulctavi; tamen
novum reciso capite succrevit caput;
nec unum in uno: sola nec restat capra,
sed et est Chimaera, fronte leo, cauda draco.     510
seges laborum crescit assidue nova.
nova monstra surgunt: aliud ex alio malum.
perdidimus operam: nunc meas damno manus.
nempe impudicam sustuli, insurgit fera,
cui prostitutus e malis minimum pudor.     515
maechus in Atridem Tyndarim Aegisthus rapit:
regnoque cedunt fas, fides, corpus, decus.
adolesce Oresta, adolesce. maturum tibi
aetatis adsit robur, inimicos fuges
patris, homicidas vindices matris tuae,     520
et nos in illis: dissipa nubes leves.
sol sole toto conspicere tandem polo.
quid te, quid homines, quod deos potius precer?

BRIT. Narcisse, vota timeo tam magna: immemor
nostri videris, tanta qui tumide rogas.     525
orbi interempta matre, praesidio undique
nudi, novercae subditi, fratri impares,
patre destituti, regna meditamur? satis,
satis est superque vita, vivamus licet.
satis est superque vita: mors culpa vacet,     530
mori iuvabit: magna spes regni excutit
regno minores; luce, spe, vita excutit.

OCT. o luce frater charior, speret licet
quae spirat anima: sola spes haesit solo,
cum terram et homines reliqua fugerunt bona.     535
spem dat superstes vitae et imperii pater.

BRIT. cum patre vita, cum patre imperium cadet.
Narcisse, nosti, noster an vivat pater?

NARC. vivit, sed aeger.

BRIT.                     ergo, si fas est, patrem
visamus aegrum.

NARC.             sistite, noverca evolat.     540

Intrant Agrippina et Xenophon medicus.

AGRIP. perii; vomenti virus ingestum effluet.
male properanti verba sunt irae data.
quid, anime, refugis? perge, dum fervent manus.
age perge, perge, Augusta; nisi pergis peris.
remedia morbis ultimis quaere ultima.     545
facinora Xenophon conscius nostra adiuves.
faveo vomenti Claudio; vitam evomat.
pinnam vomenti, sed venenatam, ingere:
venena supplent saepe medicinae locum.
scelera periclum magna non parvum ferunt:     550
pretium peracta non minus tandem ferunt.
aggredere, perage.

Exit Xenophon. Agrippina videt Britannicum. 

                    misera, quid feci? nefas
nati audierunt: audiant potius piam.
o mundi et ocule, et anima, medicinae deus,
o nate Phoebo archiatre, medicorum pater,     555
o patre magno non minor soboles Salus,
dirigite medici doctam alexicaci manum,
ne quid doloris Claudium capiat meum,
ne quid doloris Claudius sapiat meus.
sed ecce natum. o vera progenies patris,     560
genitricis in quo forma, genitoris decus,
quam tua lacertis colla complecti iuvat!
o dulce pignus, quam iuvat grata oscula
libare, lacrimas in sinum laetas dare!

NARC. o quantum inundat flente Agrippina malum?     565
sed quid flet? altas nectit insidias amor
novus novercae: timeo vel amentem quoque.

BRIT. o mater, aegrum visere parentem licet?

AGRIP. quid, matris o spes, una non liceat tibi?
sed imminuto iam salus morbo redit.     570

BRIT. laetor, magisque visere valentem placet.

AGRIP. et mihi placeret; medicus at turbas vetat,
ut relevet altus corpus afflictum sopor.
tempus sopori detur, accedet salus.
officia, tempus nisi cavent, fructu carent.     575
cito, si valentem, videris. natos meos,
Narcisse, thalamis quo potes recrees ioco.

Exeunt Narcissus, Britannicus, Octavia.

qualis lateribus clausus intextis equi
Troiani Ulisses, tela Laocoon furens
cum torsit, imo pectore extimuit dolos:     580
talis, cavernas natus ut petiit meas,
qui mox peribit angue, Laoocon, tuo,
ne male latentes proderet sonitus dolos
et portae in ipso limine haererem, horrui.
nunc arce posita, claustra quum laxet Sinon     585
expecto: et ecce signat dat Pallas bona.

Intrat Pallas.

PAL. peracta fata: Claudius letho occubat.

AGRIP. expleta vota: Iuliam laeta occupant.

PAL. Romae imperator, domitor Oceani Nero,
Britonum subactor, arbiter terrae Nero,     590
velut alta crebris pinus impulsa ictibus,
gemuit supremum, truncus exanimis iacet.

AGRIP. nunc Troia tota est flamma, nunc Priamus cinis.
i nunc minare coniugi poenam tuae:
i potius, et nunc coniugi Stygiae refer,     595
refer ultionem nomine utriusque inditam.
non ausa scelus, est passa; non passa, audeo.
fortuna timidam afflixit, audentem extulit.
nunc meus ad apicem surget imperii Nero.
me natus, ex me dominus, et per me Nero.     600
celanda mors est Claudii, ut vivat Nero,
Augusta vivat, regnet Augusta et Nero.
post multa me sors saecla principibus dedit
natam, sororem, coniugem, matrem unicam.


Chorus 1

TISIPHONE

en vocat caedes violenta caedem.     605
flagitant manes queruli, inquieti,
caesus occisor cadat, expietur
    sanguine sanguis.

nesciens peccas? male nesciebas.
negligens patras? male negligebas.     610
innocens non es: lue, qui nocebas
    nescius author.

at cecidisti merito nocentem:
iudica, damna; facis innocentem
non ream caedens: merito at nocenti     615
caederis ergo.

Hercules fidam Megaram perimit,
sed furens: absit scelus a furore.
Herculem, an falsa, an furiosa coniux,
    Deianira.     620

unda sic undam trahit, ignis ignem:
sic scelus pensat scelus: urget iram
ira: non iustae comes ultionis
    ultio iusta.

at sinit iustos aliquando caelum     625
caedi ab iniustis: fateor: sed illos
alteri vitae, assiduae gehennae
    destinat istos.

sera, sed certa est pede Poena claudo.
ultor a tergo premit irrepressus.     630
neminem fallit Nemesis; nec ulli
    fallitur illa.



Gwinne Neo-Latin The Latin Library The Classics Homepage