GREGORII TURONENSIS HISTORIARUM LIBER PRIMUS



Gregorii præfatio prima incipit.

Decedente atque immo potius pereunte ab urbibus Gallicanis liberalium cultura litterarum, cum nonnullae res gererentur vel rectae vel inprobae, ac feretas gentium desaeviret, regum furor acueretur, eclesiae inpugnarentur ab hereticis, a catholicis tegerentur, ferveret Christi fides in plurimis, tepisceret in nonnullis, ipsae quoque eclesiae vel ditarentur a devotis vel nudarentur a perfides, nec repperire possit quisquam peritus dialectica in arte grammaticus, qui haec aut stilo prosaico aut metrico depingeret versu: ingemescebant saepius plerique, dicentes: 'Vae diebus nostris, quia periit studium litterarum a nobis, nec reperitur rethor in populis, qui gesta praesentia promulgare possit in paginis'. Ista etenim atque et his similia iugiter intuens dici, pro commemoratione praeteritorum, ut notitiam adtingerint venientum, etsi incultu effatu, nequivi tamen obtegere vel certamena flagitiosorum vel vitam recte viventium; et praesertim his inlicitus stimulis, quod a nostris fari plerumque miratus sum, quia: 'Philosophantem rethorem intellegunt pauci, loquentem rusticum multi'. Libuit etiam animo, ut pro suppotatione annorum ab ipso mundi principio libri primi poniretur initium, cuius capitula deursum subieci.

Liber primus

Scripturus bella regum cum gentibus adversis, martyrum cum paganis, eclesiarum cum hereticis, prius fidem meam proferre cupio, ut qui ligirit me non dubitet esse catholicum. Illud etiam placuit propter eos, qui adpropinquantem finem mundi disperant, ut, collectam per chronicas vel historias anteriorum annorum summam, explanitur aperte, quanti ab exordio mundi sint anni. Sed prius veniam legentibus praecor, si aut in litteris aut in sillabis grammaticam artem excessero, de qua adplene non sum inbutus; illud tantum studens, ut quod in eclesia credi praedicatur sine aliquo fuco aut cordis hesitatione reteneam, quia scio, peccatis obnoxium per credulitatem puram obtenire posse veniam apud Deum. Credo ergo in Deum patrem omnipotentem. Credo in Iesum Christum, filium eius unicum, dominum nostrum, natum a patre, non factum, non post tempora, sed ante cunctum tempus semper fuisse cum patre. Nec enim pater dici potuerat, nisi haberit filium; neque filius esset, si patrem utique non haberet. Illos vero, qui dicunt: 'Erat quando non erat', execrabiliter rennuo et ab eclesia segregare contestor. Credo Christum hunc verbum esse patris, per quem facta sunt omnia. Hunc verbum carne factum credo, cuius passionem mundus redemptus est, et humanitatem, non deitatem subiacuisse passione, credo. Credo, eum tertia die resurrexisse, hominem perditum liberasse, ascendisse caelos, sedere a dexteram Patris, venturum ac iudicaturum vivos et mortuos. Credo sanctum Spiritum a Patre et Filio processisse, non minorem et quasi ante non esset, sed aequalem et semper cum Patre et Filio coaeternum deum, cumsubstantialem natura, aequalem omnipotentia, consempiternum esse essentia et nunquam sine Patre fuisse vel Filio, neque minorem Patri vel Filio. Credo hanc Trinitatem sanctam in distinctione subsistere personarum, et aliam quidem personam Patris, aliam Fili, aliam Spiritus sancti. In qua Trinitate unam Deitatem, unam potentiam, unam essentiam esse, confiteor. Credo beatam Mariam, ut virginem ante partum, ita virginem et post partum. Credo animam inmortalem, nec tamen partem habere Deitatis. Et omnia quae a 318 episcopis Nicaene instituta sunt credo fideliter. De fine vero mundi ea sentio quae a prioribus didici, Antechristum prius esse venturo. Antechristus vero primum circumcisionem inducit, se asserens Christum, deinde in templo Hierusolimis statuam suam collocat adorandam, sicut Dominum dixisse legimus: Videbitis abhuminationem desolationes stantem in loco sancto. Sed diem illam omnibus hominibus oculi ipse Dominus manifestat, dicens: De die autem illa et ora nemo scit, neque angeli caelorum neque filius, nisi Pater solos. Sed et hic respondibimus hereticis, qui nos inpugnant, asserentis, minorem esse Filium Patri, qui hanc diem ignoret. Cognoscant ergo, hunc filium christianum populum nuncopatum, de quo a Deo praedicetur: Ego ero illis in patre, et ipsi erunt mihi in filios. Si enim haec de unigenito Filio praedixisset, nunquam ei angelos praeposuisset. Sic enim ait: Neque angeli caelorum neque filios; ostendens non de unigenito, sed de adoptivo populo haec dixisse. Noster vero finis ipse Christus est, qui nobis vitam aeternam, si ad eum conversi fuerimus, larga benignitate praestabit. De subpotatione vero huius mundi evidenter chronicae Eusebii Caesariensis episcopi ac Hieronimi presbiteri prolocuntur et rationem de omni annorum serie pandunt. Nam et Horosius diligentissime haec inquaerens, omnem numerum annorum ab initio mundi usque ad suum tempus in unum colligit. Hoc etiam et Victurius cum ordine paschalis solemnitates inquirere fecit. Ergo et nos scriptorum supra memoratorum exsemplaria sequentes, cupimus a primi homines conditione, si Dominus dignabitur suum commodare auxilium, usque ad nostrum tempos cunctam annorum congeriem conpotare. Quod facilius adinplemus, si ab ipso Adam sumamus exordium.

1. De Adam et Ewa.

Principio Dominus caelum terramque in christo suo, qui est omnium principium, id est in Filio suo, furmavit, qui post creata mundi totius elementa, glebam adsumens fragilis limi, hominem ad suam imaginem similitudinemque plasmavit et insufflavit in faciem eius spiraculum vitae, et factus est in animam viventem. Cuius dormienti ablata costa, mulier Ewa creata est. Nec dubium enim est, quod hic primus homo Adam, antequam peccaret, tipum Redemptoris domini praetulisset. Ipsi enim in passionis sopore obdormiens, de latere suo dum aquam cruoremque producit, virginem inmaculatamque eclesiam sibi exhibuit, redemptam sanguine, latice emundatam, non habentem maculam aut rugam, id est limphis ablutam propter maculam, extensam in crucem propter rugam. Hi ergo primi hominis inter amoena paradisi beati viventis, anguis astu inlecti, divina praecepta transiliunt, eiectique ab angelica sede, mundi laboribus depotantur.

2. De Cain et Abel.

Cognitum autem satellitem, mulier concipit peperitque duos filios. Sed dum Deus unius sacrificium dignanter suscipit, alius invidia inflammante tumiscit, et in fraterni sanguinis effusionem novus parecida consurgens, fratrem opprimit, vincit, interimit.

3. De Enoch iusto.

Exhinc cunctum genus in facinus exsecrabile ruit praeter Enoch iustum, qui ambolans in viis Dei, ab ipso Domino propter iustitiam adsumptus, de medio peccantes populi liberatur. Sic enim legimus: Ambolavit Enoch cum Deo, et non conparuit, quia Deus tulit eum.

4. De diluvio.

Dominus ergo commotus contra iniquitates populi, non in suis semitis gradientes, diluvium mittit cunctamque animam viventem de superficiem terrae diluvium inundante delivit; tantum Noe fidelissimum ac peculiarem sibi suique tipus speciem praeferentem cum sua vel trium natorum coniugibus posteritates reparandae gratia in arca reservavit. Increpant nobis hic heretici, cur Scriptura sancta Dominum dixissit iratum. Cognoscant ergo, quia Deus noster non ut homo irascitur: commovetur enim ut terreat, pellet ut revocet, irascitur ut emendit. Sed nec hoc ambigo, quod species illa arcae tipum matris gessisset aeclesiae. Ipsa enim inter fluctus et scupulos huius saeculi transiens, nos ab inminentibus malis materno gestamini fovens, pio amplexu ac protectione defendit. Ab Adam ergo usque ad Noe generationes 10, id est Adam, Seth, Enos, Cainan, Malalehel, Iareth, Enoch, Mattusalam, Lamech, Noe. In his ergo decim generationebus inveniuntur anni 2242. Adam vero in terra Enacim sepultum, quae prius Ebron vocabatur, liber Iesu Nave evidenter explanat.

5. De Chus adinventorem staticuli.

Habebat ergo Noe post diluvium tres filius, Sem, Cham et Iafeth. De Iafeth egressae sunt gentes, similiter et de Cham sive de Sem. Et, sicut ait vetus historia, ab his dissiminatum est genus humanum sub universo caelo. Primogenitus vero Cham Chus. Hic fuit totius artis magicae, inbuente diabolo, et primus idolatriae adinventor. Hic primus staticulum adorandum diabuli instigatione constituit; qui et stellas et ignem de caelo cadere falsa vertute hominibus ostendebat. Hic ad Persas transiit. Hunc Persi vocitavere Zoroastren, id est viventem stelam. Ab hoc etiam ignem adorare consuiti, ipsum divinitus ignem consumptum ut deum colunt.

6. De Babillonia.

Cumque multiplicati hominis dispergerentur per universas terras, egressi ab Oriente, Senachar gramineum repperiunt campum. In quo aedificantes civitatem, turrem qui caelos adtengeret nituntur struere. Quorum vana cogitatione simul et lingua ipsiusque confutans Deus, mundum late patentem in universa terra dispersit, vocatumque est nomen civitatis Babel, hoc est confusio, eo quod ibi confudisset Deus linguas eorum. Haec est Babilonia a Nebroth gygante aedificata, filio Chus. Et, sicut Horosi narrat historia, mira campi planitiae in quadrum disposita est. Munis eius ex coctili latere infusu bitumine in latum habet cubitus quinquaginta, altitudinis cubitus 200, in circuitu stadia 470. Unus stadius habet aripennes quinque. Vicinae quinae portae per unumquemque latus sitae sunt, quae faciunt 100. Harum portarum ustia mirae magnitudinis ex aere fusile sunt formata. Multa et alia de hac civitate isdem historiographus narrat, addens: Et cum tanta fuissit honestas aedificii, attamen victa atque subversa est.

7. De Abraham et Nino.

Primus autem filius Noe Sem; de quo generatione decima natus est Abraham: id est Noe, Sem, Arphaxath, Sale, Eber, Falech, Rheu, Saruch, Thare, qui genuit Abraham. In his ergo decim generationibus, hoc est a Noe usque Abraham, inveniuntur anni 942. Eo tempore regnabat Ninus, qui aedificavit Ninum civitatem, quam Nineven vocant; cuius in tribus mansionibus spatium amplitudines Ionas propheta determinat. Huius quadragisimo tertio regni anno natus est Abraham. Hic est Abraham initium fidei nostrae. Hic accepit repromissionis. Huic se Christus dominus noster nasciturum ac pro nobis passurum in victimae conmutationem monstravit, ipso in euangeliis sic dicente: Abraham exsultavit, ut viderit diem meum; et vidit, et gavisus est. Hoc vero holocaustum in monte Calvariae, quo Dominus crucifixus est, oblatum fuisse, Severus narrat in chronica, sicut et hodiequae in ipsa Hierusolimorum urbe celebre fertur. In hoc monte crux sancta, in qua Redemptur adfixus est, stetit, de qua et beatus illi cruor efluxit. Hic ergo Abraham accepit signum circumcisiones, ostendens, ut quod ille gessit in corpore nos portemus in corde, dicente propheta: Circumcidite vos Deo vestro, et circumcidite praeputium cordis vestri; et nolite sequi deos alienos; et iterum: Omnes incircumcisus corde non intrint' in sancta mea. Hunc Abraham Deus post adiectam nomini sillabam patrem multarum gentium nuncupavit.

8. De Isaac, Isau, et Iob et Iacob.

His cum centum esset annorum, genuit Isaac. Porro Isaac sexagisimo aetatis anno nati sunt fili gemini de Rebecca. Primus Esau, qui Edom, id est terrenus; qui propter gulam vindedit primogenita sua. Ipsi est pater Idomeorum, de cuius generatione quarta natus est Iobab, hoc est Isau, Raguel, Zara, Iobab, qui et Iob. Is vixit annos 249, octugisimo nono anno ab infirmitate liberatus est. Post infirmitatem autem 170 annis, restituta in duplum omni facultate, cum tantis sicut perdederat filiis iocundatus est.

9. De Ioseph in Aegipto.

Secundus Iacob. Iacob dilectus Dei, sicut ait per prophetam: Iacob dilixi, Esau autem odio habui. Hic post angelicam luctam vocatus est Israhel, a quo Israhelitae. Hic genuit duodecim patriarcas, quorum haec sunt nomina: Rubin, Semeon, Levi, Iudas, Isachar, Zabulon, Dan, Neptalem, Gad et Aser. Post hos genuit Ioseph de Rachel, cum esset nonagisimo secundo aetatis suae anno. Hunc coeteris filiis plus dilexit. Habuit ex ea et Beniamin ultimum omnium. Ioseph autem sextum decimum aetatis suae annum habens, tipum praeferens Redemptoris, vidit somnia quae fratribus retulit: quasi manipolus legens, suum fratrum manipoli adorarent; et iterum, quasi sol et luna cum undecim stelis procederent ante eum. Quae res magnum ei cum fratribus odium generavit. Unde et inflammati invidia, triginta eum argenteis Ismahelitis in Aegypto transeuntibus vindedirunt. Inminente autem fame, cum discendissent hi in Aegypto, cogniti sunt a Ioseph, nec tamen ipsi Ioseph cognoverunt. Ipse tamen se his post multas eorum fatigationes et adducto Beneamen declaravit; de Rachel enim matre sua natus et hic fuerat. Post haec discendunt cuncti Israhelitae in Aegyptum et per Ioseph Faraonis gratiam abutuntur. Iacob autem post benedictus filios suos in Aegypto moritur et in sepulchro patris sui a Ioseph sepelitur in terra Chanaan. Mortuo autem Ioseph atque Faraone, subicitur cuncta generatio servituti. Quae per Moysen post decim plagas Aegypti liberatur, dimerso Pharaone in mari Rubrum.

10. De transitu rubri maris.

Et quoniam de hoc maris transitu plures multa dixerunt, visum est, ut de situ loci illius vel ipsius transitus aliqua huic inseram lectione. Nilus per Aegyptum, sicut optimae nostis, decurrit et ipse eam inpetu suo inrigat, unde et Aegypti Niliculae appellantur. Cuius nunc litora multi locorum perlustratores referta sacris monasthiriis dicunt esse. Super ripam vero eius non Babilonia, de qua supra miminimus, sed Babilonia civitas collocatur, in qua Ioseph horrea miro opere de lapidibus quadris et cimentum aedificavit, ita ut ad fundum capatiora, ad summa vero constricta sint, ut per parvolum foramen ibidem tritecum iacteretur; quae horrea usque hodie cernuntur. De hac civitate rex ad persequendum Hebraeos cum exercitibus curruum ac multa pedestri manu dirictus est. Antedictus vero fluvius ab oriente veniens, ad occidentalem plagam versus Rubrum mare vadit; ab occidente vero stagnum sive brachium de mare Rubrum progreditur et vadit contra orientem, habens in longo milia circiter quinquaginta, in lato autem decim et octo. In huius stagni capite Clysma civitas aedificata est, non propter fertilitatem loci, cum nihil sit plus sterele, sed propter portum, quia navis ab Indis venientes ibidem ob portus opportunitatem quiescunt; ubi conparate merces per totam Aegyptum deportantur. Ad hunc stagnum per desertum Hebraei tendentis usque ipsum mare venerunt, inventisque dulcibus aquis , castra metati sunt. In hoc ergo artum locum tam ab herimo quam ab ipso mari considerunt, sicut scriptum est: Audiens Pharao, quod conclusissit eos mare atque desertum, nec esset eis via, qua possint pergere, ad persequendum eos dirixit. Cumque inminentibus his Moysi populus adclamasset, secundum iussum Divinitatis proiectam virgam super mare, divisum est, illisque per sicca gradientibus et, ut Scriptura ait, murum aquarum undique vallatis in litus illud quod est contra montem Sina inlaesi prursus, demersis Aegyptiis, Moyse duce transgrediuntur. De quo transitu multa, ut dixi, narrantur; sed nos quod a sapientibus et certe illis hominibus, qui in eodem locum accesserant, virum cognovimus, ea inserere studuemus paginae. Aiunt etiam, sulcos, quos rotae curruum fecerant, usque hodie permanere et, quantum acies oculorum videre potest, in profundo cerni. Quos si modicum commotio maris obtexerit, illo quiescente, rursum divinitus renovantur, ut fuerant. Dicunt alii, quod ad ipsam ripam, factum modico per mare circuitum, unde ingresse fuerant, sint reversi. Alii vero asserent, unum cunctis ingressum, nonnulli, unicuique tribui suam patuisse viam, illud testimonium psaltirii abutentes: Qui divisit mare Rubrum in divisiones. Quas nos divisiones spiritaliter et non secundum littera intellegere oportit. Sunt enim et in hoc saeculo, quod figuraliter mare dicitur, multae divisiones; non enim aequaliter possunt aut per unam viam ad vitam cuncti transire. Alii autem transeunt in horam primam, id est qui renati per baptismum, inmaculati ab omni inquinamentum carnis perdurare usque ad vitae praesentes exitum possunt; alii ad oram tertiam, videlicet qui maiore aetate convertuntur; alii ad sextam, qui luxoriae fervore coerceunt. Et per has quasque horas, sicut euangelista conmemorat, ad operam dominicae viniae secundum fidem propriam conducuntur. Haec sunt divisiones, quibus per hoc mare transitur. Illud vero quod a mare usque venientes, litus stagni tenentes revertuntur, illud est quod Dominus ad Moysen dicit: Reversi castra metentur e regione Phiahiroth, quae est inter Magdalum et mare contra Belsephon. Nec enim dubium est, quod transitus ille maris vel columna nubis tipum gesserit nostri baptismatis, dicente beato Paulo apostolo: Nolo vos ignorare, fratres, quia patris nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mare. Colomna vero ignis typum sancti Spiritus praetulit. A nativitate ergo Abrahae usque ad egressum filiorum Israhel ex Aegyptu vel transitum maris Rubri, quod fuit Moysi octuaginsimus annus, subpotantur anni numero 462.

11. De populo in deserto et Iosue.

Exin per 40 annos Israhelitae herimum utuntur, inbuuntur legibus, probantur victibusque pascuntur angelicis. Deinceps enim post acceptam legem transgressuque cum Iesu Nave Iordanne terra repromissiones accipiunt.

12. De captivitate populi Israhelitici et generationebus usque David.

Post cuius transitum, dum praecepta divina postponunt, saepe in alienigenarum servitio subiugantur. Sed cum conversi ingemiscunt, tribuente Domino, per virorum fortium brachium liberantur. Post haec per Samuelem regem, sicut reliquae gentes habent, a Domino postolant; accipiunt primum Saul, deinde David. Ab Abraham ergo usque ad David generationes 14: id est Abraham, Isaac, Iacob, Iudas, Phares, Esdrom, Aram, Aminadab, Naason, Salma, [Booz], Obeth, Iesse, David. David autem genuit Salamonem de Bersabee. His per Nathan prophetam, fratrem suum, et matrem in regno evectus est.

13. De Salamone et aedificatione templi.

Defuncto autem David, cum [filius eius] regnare coepisset, apparuit ei Dominus et, quod peteret ut indulgeat, pollicitur. Ad ille terrenas divitias posponens, sapientia magis expetiit. Quod ratum Domino fuit, ita ut ab eodem audiret: Quia non quaesisti regna mundi nec divitias eius, sed postolasti sapientiam, ideo accepias eam. Ante te non fuit sapiens sic, et post te non erit. Quod postea iudicium illud, quod inter duas mulieres de uno infante litegantes intulit, conprobavit. Hic Salamon aedificavit templum nomini Domini miro opere, multum ibi auri argentique, aeres ac ferri ingerens, ita ut diceretur a quibusdam, numquam simile mundo fuisse aedificium fabricatum. Ab egressu ergo filiorum Israhel ex Aegypto usque ad aedificationem templi, quod fuit annos septimus regni Salamonis, inveniuntur anni 480, sicut Regum testatur historia.

14. De divisione regni Israhelitici.

Post mortem autem Salamonis divisum per duritiam Roboae regnum in duas partes, restiterunt duae tribus ad Roboam, quod Iuda appellabatur; ad Hieroboam autem decim tribus, quod Israhel vocabatur. Post haec igitur ad idolatria declinantes nec prophetarum vaticinia nec eorum interitus nec cladis patriae nec ipsorum etiam regum eos excidia domuerunt.

15. De captivitate in Babillonia.

Donec iratus contra eos Dominus excitavit Nabuchodonosor, qui eos in Babiloniam cum omnia templi urnamenta captivos abduxit. In qua captivitatem et Danihel propheta eximius, inter esurientes leonis inlesus, et tres pueri in medium igneum rorulenti abiere captivi. In hac captivitate et Hiezechihel prophetavit, et Hesdras propheta natus est. A David autem usque ad desolationem templi et transmigrationem in Babilonia generationes 14, id est David, Salamon, Roboam, Abia, Asa, Iosaphath, Ioram, Ozia, Ioatha, Achaz, Ezechihel, Mannases, Amon, Iosias. In his ergo 14 generationibus anni inveniuntur numero 390. De hac vero captivitate per Zorobabil liberantur ; qui postea et templum et civitatem restituit. Sed haec captivitas typum illius captivitatis, ut poto, gerit, in qua anima peccatrix abducitur, quam nisi Zorobabil, id est Christus, liberaverit, horribiliter exsulavit. Ipse enim Dominus in euangelio dicit: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. Ipse enim sibi in nobis templum, in quo dignitur habitare, constituat, in quo fides ut aurum luceat, in quo eloquium praedicationes ut argentum splendeat, in quo omnia visibilis templi illius ornamenta in nostrorum sensuum honestate clariscant. Bonae etiam voluntate nostrae ipse salubrae effectu indulgeat, quia: nisi ipse aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant ea. Haec vero captivitas annis 70 fuisse dicitur.

16. De nativitate Christi.

Reversi autem per Zorobabil, sicut dixemus, nunc contra Deum murmorantes, nunc post idola conruentes vel abuminationes, quae gentes exerceunt, imitantes, dum Dei prophetas contempnunt, gentibus traduntur, subiugantur, intercedunt; donec ipse Dominus patriarcharum prophetarumque vocebus repromissus, virginis Mariae utero per Spiritum sanctum inlapsus, ad redimptione nasci tam illius gentes quam omnium gentium dignaretur. A transmigratione ergo usque nativitatem Christi generationes 14, id est Iechonias, Salathiel, Zorobabil, Abiud, Eliachim, Azor, Sadoch, Achim, Eliuth, Eleazar, Mathan, Iacob, Ioseph, vir Marie, de qua dominus noster Iesus Christus nascitur; qui Ioseph quartus decimus conputatur.

17. De diversis gentium regnis.

Ergo ne videamur unius tantum Hebreae gentes habere notitiam, reliqua regna, quae vel quali Israhelitarum fuerint tempore, memoramus. Tempore Abrahae Ninus regnabat super Assirios; Sicionis Eorops; apud Aegyptios autem sexta decima erat potestas, quam sua lingua dinastiam vocabam. Tempore Moysi apud Argivus regnabat septimus Tropas; in Attica Caecros primus; apud Aegyptius Cencris duodecimus, qui et in mare obrutus est Rubro; apud Assirios sextus decimus Agatadis; apud Sicionius Maratis. Tempore vero Salamones, quando regnabat super Israhel, apud Latinus quintus regnabat Silvius; Lacidaemoniis Fistus; Corinthiis secundus Oxion Aegyptiorum Thebei centissimo vicissimo sexto anno; super Assirios Eutropes; Athiniensibus secundus Agasastus. Tempore quo Amon regnabat super Iudeam, quando captivitas in Babilonia abiit, Macedoniis praeerat Argeus; Laedorum Cyces; Aegyptiorum Vafres; apud Babiloniam Nabuchodonosor, qui eos captivos abduxit; Romanorum sextus Servius.

18. Quo tempore Lugdunos sit condita.

Post hos imperator primus Iulius Caesar fuit, qui tutius imperii obtenuit monarchiam; secundus Octavianus, Iulii Caesaris nepus, quem Augustum vocant, a quo et mensis Agustus est vocitatus. Cuius nono decimo imperii anno Lugdunum Galliarum conditam manefestissime repperimus; quae postea, inlustrata martyrum sanguine, nobilissima nuncupatur.

19. De muneribus magorum et necem infantum.

Anno XLIII imperii Agusti dominus noster Iesus Christus, ut diximus, ex virgine Maria in Bethleem David oppidum secundum carnem natus est. Cuius inmensum sidus magi ab oriente cernentes, cum muneribus veniunt et puerum subplicis oblatis donis adorant. Herodes vero ob zelo regni sui, dum Deum Christum persequi nititur, parvolus infantes interimit. Ipse quoque postmodum iudicio divino percussus est.

20. De mirabilibus et passione Christi.

Domino autem Deo nostro Iesu Christo paenitentiam praedicante, baptismi gratiam tribuente vel caelestem regnum cunctis gentibus promittente atque prodigia et signa per populos operante, hoc est dum de aquas vina profert, dum febris extinguit, dum caecis lumen tribuit, dum sepultis vitam restituit, dum obsessus ab inmundis spiritibus liberat, dum leprosus miserabili turpentes cute reformat, hac dum alia multa signa faciens manefestissime se Deum populis esse declarat, in Iudaeis ira succenditur, invidia exagitatur, ac mens de sanguine profetarum pasta, ut iustum interimat, iniuste molitur. Ergo, ut veterum vatum conplerentur oracula, a discipolo traditur, a pontificibus condemnatur, a Iudaeis inluditur, cum iniquis crucifigitur, a militibus, amisso spiritu, custoditur. His igitur actis, tenebrae super universum mundum factae sunt, et multi conversi ingemiscentes, Iesum filium Dei confessi sunt.

21. De Ioseph, qui eum sepelivit.

Adpraehensum autem et Ioseph, qui eum aromatibus conditum in suo monumentu recondedit, in cellolam includitur et ab ipsis sacerdotum principibus custoditur, maiorem in eum habantes sevitiam, ut Gesta Pilati ad Tiberium imperatorem missa referunt, quam in ipsum Dominum, ut cum ille a militibus, hic ab ipsis sacerdotibus custodiretur. Sed resurgente Domino, custodibus visione angelica territis, cum non inveniretur in tumulo, nocte parietis de cellola, in qua Ioseph tenebatnr, suspenduntur in sublimi, ipse vero de custodia, absolvente angelo, liberatur, parietibus restitutes in locum suum. Cumque pontifecis custodibus exprobrarent et sanctum corpus ab eisdem instanter inquirerent, dicunt eis militis: 'Reddite vos Ioseph, et nos reddimus Christum; sed ut virum agnuscimus, neque vos benefactorem Dei neque nos Dei filium reddere nunc valemus. Tunc illis confusis, milites sub hac excusatione liberantur.

22. De Iacobo apostulo.

Fertur Iacobus apostolus, cum Domino iam mortuum vidisset in cruce, detestasse atque iurasse, numquam se comisurum panem, nisi Dominum cerneret resurgentem. Tertia demum die rediens Dominus, spoliato tartaro cum triumphum, Iacobo se ostendens ait: 'Surge, Iacobi comedi, quia iam a mortuis resurrexi'. Hic est Iacobus iustus, quem fratrem Domini nuncupant, pro eo quod Ioseph fuerit filius ex alia uxore progenitus.

23. De die resurrectiones dominicae.

Dominicam vero resurrectionem die prima facta credimus, non septimam, sicut multi putant. Hic est dies resurrectiones domini nostri Iesu Christi, quem nos propriae dominicum pro sancta eius resurrectione vocamus. Hic primus lucem vidit in principio, et hic primus Dominum resurgentem contemplare meruit de sepulchro. A captivitate vero Hierusolimae et desolationem templi usque ad passionem domini nostri Iesu Christi, id est usque Tiberii septimo decimo anno, subpotantur anni 668.

24. De ascensione Domini.

De ascensione Domini et de interitu Pilati atque Herodis.

Resurgens autem Dominus, per quadraginta dies cum discipolis de regno Dei disputans, videntibus illis in nube susceptus evectusque in caelis, ad Patris dexteram resedet gloriosus. Pylatus autem gesta ad Tiberium caesarem mittit et ei tam de virtutibus Christi quam de passione vel resurrectione eius insinuat. Quae gesta apud nos hodie retenentur scripta. Tiberius autem hoc ad senatu recensivit, quod senatus cum ira respuit pro eo, quod non ad eum primitus advenissent. Hinc etenim contra christianos prima odiorum germina pullularunt. Pylatus autem non permanens inpunitus, ob suae malitiae scelere, hoc est pro nece quam in dominum nostrum Iesum Christum exercuit, propriis se manebus interfecit. Quem Manicheum fuisse multi putant secundum illud quod in euangelio legitur: Venirunt quidam de Galileis, nuntiantes ei, quorum sanguine miscuit Pylatus cum sacrificiis eorum. Sic et Herodes rex, dum in apostulos Domini saevit, percussus divinitus ob tanta scelera, intumiscens ac scatens vermibus, accepto cultro, ut malum purgaret, propriae se manus ictu liberavit.

25. De passione apostolorum atque Nerone.

Beatus Petros apostolus sub imperatore Claudio, quarto ab Augusto, Romam adgreditur, ibique praedicans, in multis virtutibus manefestissime Christum esse Dei filium conprobavit. Ab illis enim diebus christiani apud civitatem Romanam esse coeperunt. Cum autem nomen Christi per populos magis ac magis dilataretur, oritur contra haec antique serpentes invidia, et totis se imperatoris praecordiis inmittit saeva malignitas. Nam Nero ille luxoriosus, vanus atque superbus virorum succuba et rursum virorum appetitor, matris, sororum ac proximarum quaeque mulierum spurcissimus violator, ad complendam malitiae suae molem primus contra Christi cultum persecutionem excitat in credentes. Habebat enim secum Simonem magum, virum totius malitiae et omnes magicae artis argumento magistrum. Hunc elisum per apostolus Domini Petrum atque Paulum, commotus contra eos, cur Christum, filium Dei, praedicarent et idola adorare contempnerent, Petrum crucem, Paulum gladio iubet interfice. Ipse quoque excitatam super se seditionem fugire temptans, quarto ab Urbe lapide propria se manum interfecit.

26. De Iacobo, Marco et Iohanne euangelista.

Tunc Iacobus, frater Domini, et Marcus euangelista pro Christi nomine glorioso martyrio coronati sunt. Primus tamen omnium hanc viam levita Stefanus [et] martyr intravit. Magna post Iacobi apostoli necem Iudaeos calamitas adsecuta est. Nam adveniente Vispasiano et templum incensum est, et sexcenta milia Iudaeorum eo bello gladio et fame adfectae sunt. Domicianus autem secundus post Neronem in christianis saevit, Iohannem apostolum in insolam Pathmos relegat in exilium et diversas crudilitates in populus agitat. Post cuius mortem beatus Iohannis apostolus et euangelista de exilio rediit; qui senex et plenus dierum perfectaeque in Deum vitae vivens se deposuit in sepulchro. Hic fertur non gustare morte, donec iteratis Dominus iudicaturus adveniat, ipso in euangeliis ita dicente: Sic eum volo manere, donec veniam.

27. De persecutione sub Traiano.

Tertius post Neronem persecutionem in christianos Traianus movet. Sub quo beatus Clemens - tertius Romanae eclesiae fuit episcopus - passus et sanctus Simion Hierusolimitanus episcopus, Cleuphe filius, pro Christi nomine crucefixus adseritur, et Ignatius Anthyocinsis episcopus Romae ductus, bisteis deputatur. Haec sub Traiani temporibus acta sunt.

28. De Adriano.

De Adriano et adinventionibus hereticorum et passione sancti Policarpi atque Iustini.

Post hunc Helius Adrianus imperator creatus est. Unde et Hierusolima Helia ab Helio Adriano vocatur, successore Domiciani, eo quod eam reparaverit. Post has vero passiones sanctorum non fuit satis parti adversae gentes incredulas contra christicolas excitasse, nisi commoveret et in ipsis christianis scismas. Concitat hereses, et divisa fides catholica aliter aliterque disseritur. Nam sub Antonini imperio Marcionitana et Valentiniana hereses insana surrexit; et Iustinus philosophus post scriptos catholicae ecclesiae libros martyrio pro Christi nomine coronatur. In Asia autem, orta persecutione, beatissimus Policarpus, Iohannis apostoli et euangelistae discipulus, octoginsimo aetatis suae anno velut holocaustum purissimum per ignem Domino consecratur. Sed et in Galleis multi pro Christi nomine sunt per martyrium gemmis caelestibus coronati; quorum passionum historiae apud nos fideliter usque hodie retinentur.

29. De sancto Photino, Hirineo vel reliquis martyribus Lugdunensibus.

Ex quibus et ille primus Lugdunensis ecclesiae Photinus episcopus fuit, qui plenus dierum, diversis adfectus suppliciis, pro Christi nomine passus est. Beatissimus vero Hireneus, huius successor martyris, qui a beato Policarpo ad hanc urbem directus est, admirabili virtute enituit; qui in modici temporis spatio praedicatione sua maxime in integrum civitatem reddidit christianam. Sed veniente persecutione, talia ibidem diabulus bella per tyrannum exercuit, et tanta ibi multitudo christianorum ob confessione dominici nominis est iugulata, ut per plateas flumina currerent de sanguine christiano; quorum nec numerum nec nomina collegere potuimus, Dominus enim eos in libro vitae conscripsit. Beatum Hirenaeum diversis in sua carnifex praesentia poenis adfectum Christo domino per martyrium dedicavit. Post hunc et 48 martyres passi sunt, ex quibus primum fuisse legimus Vectium Epagatum.

30. De septem viris in Galleis ad praedicandum missis.

Sub Decio vero imperatore multa bella adversum nomen christianum exoriuntur, et tanta stragis de credentibus fuit, ut nec numerari quaeant. Babillas episcopus Anthiocinus cum tribus parvolis, id est Urban, Prilidan et Epolon, et Xystus Romanae eclesiae episcopus et Laurentius archidiaconus et Hyppolitus ob dominici nominis confessionem per martyrium consummati sunt. Valentinianus et Novatianus maxime tunc heretiquorum principes contra fidem nostram, inimico inpellente, crassantur. Huius tempore septem viri episcopi ordenati ad praedicandum in Galliis missi sunt, sicut historia passiones sancti martyres Saturnini denarrat. Ait enim: Sub Decio et Grato consolibus, sicut fideli recordationem retenitur, primum ac summum Tholosana civitas sanctum Saturninum habere coeperat sacerdotem. Hic ergo missi sunt: Turonicis Catianus episcopus, Arelatensibus Trophimus episcopus, Narbonae Paulos episcopus, Tolosae Saturninus episcopus, Parisiacis Dionisius episcopus, Arvernis Stremonius episcopus, Lemovicinis Martialis est distinatus episcopus. De his vero beatus Dionisius Parisiorum episcopus, diversis pro Christi nomine adfectus poenis, praesentem vitam gladio inminente finivit. Saturninus vero, iam securos de martyrio, dicit duobus presbiteris suis: 'Ecce ego iam immolor et tempus meae resolutiones instat. Rogo, ut, usque dum debetum finem impleam, a vobis paenitus non relinquar'. Cumque conpraehensus ad Capitulium duceretur, relictus ab his, solus adtrahitur. Igitur cum se ab illis cerneret derelictum, orasse fertur: 'Domine Iesu Christe, exaudi me de caelo sancto tuo, ut numquam haec eclesia de his civibus mereatur habere ponteficem in sempiternum'. Quod usque nunc in ipsa civitate ita evenisse cognovimus. Hic vero tauri furentes vestigiis allegatus ac de Capitulio praecipitatus, vitam finivit. Catianus vero, Trophimus Stremoneusque et Paulos atque Marcialis, in summa sanctitate viventes, adquisitus eclesiae populos ac fidem Christi per omnibus dilatatam, felice confessione migrarunt. Et sic tam isti per martyrium quam hii per confessionem relinquentes terras, in caelestibus pariter sunt coniuncti.

31. De aecclesia Bituriga.

De horum vero discipulis quidam Bituricas civitatem adgressus, salutare omnium, Christum dominum populis nuntiavit. Ex his ergo pauci quodadmodo credentes, clerici ordinati, ritum psallendi suscipiunt, et qualiter ecclesiam construant vel omnipotenti Deo sollemnia caelebrare debeant, inbuuntur. Sed illis parvam adhuc aedificandi facultatem habentibus, cives cuiusdam domum, de qua ecclesiam faciant, expetunt. Senatores vero vel reliqui meliores loci fanaticis erant tunc cultibus obligati; qui vero crediderant ex pauperibus erant, iuxta illud Domini quod Iudaeis exprobrat, dicens: Quia meretrices et publicani praecedunt vos in regno Dei. Hi vero, non obtentam a quo petierant domum, Leocadium quendam et primum Galliarum senatorem, qui de stirpe Vecti Epagati fuit, quem Lugduno passum pro Christi nomine superius memoravimus, repererunt. Cui cum petitionem suam et fidem pariter intimassent, ille respondit: 'Si enim domus mea, quam apud Bituricam urbem habeo, huic operi digna esset, praestare non abnuebam'. Illi autem audientes, pedibus eius prostrati, oblatis tricentis aureis cum disco argenteo, dicunt eam huic ministerio esse condignam. Quod ille, acceptis de his tribus aureis pro benedictione, clementer indulgens reliqua, cum adhuc esset in errore idolatriae inplicitus, christianus factus, domum suam fecit aecclesiam. Haec est nunc ecclesia apud Bituricas urbem prima, miro opere conposita et primi martyres Stephani reliquiis inlustrata.

32. De Chroco et de delubro Arverno.

Vicinsimo septimo loco Valerianus et Gallienus Romanum imperium sunt adepti, qui gravem contra christianus persecutionem suo tempore conmoverunt. Tunc Romae Cornilius, Cyprianus Cartaginem felici sanguinem inlustrarunt. Horum tempore et Chrocus ille Alamannorum rex, commoto exercito, Gallias pervagavit. Hic autem Chrocus multae adrogantiae fertur fuisse. Qui cum nonnulla inique gessisset, per consilium, ut aiunt, matris iniquae, collectam, ut dixemus, Alamannorum gentem, universas Gallias pervagatur cunctasque aedes, quae antiquitus fabraecatae fuerant, a fundamentis subvertit. Veniens vero Arvernus, delubrum illud, quod Gallica lingua Vasso Galate vocant, incendit, diruit atque subvertit. Miro enim opere factum fuit atque firmatum. Cuius paries duplex erat, ab intus enim de minuto lapide, a foris vero quadris sculptis fabricatum fuit. Habuit enim paries ille crassitudinem pedes triginta. Intrinsecus vero marmore ac museo variatum erat, pavimentum quoque aedes marmore stratum, desuper vero plumbo tectum.

33. De martiribus qui circa Arvernum passi sunt.

Iuxta hanc urbem Liminius Antolianusque martyres requiescunt. Ibi Cassius ac Victorinus in dilectione Christi fraterno affectu sociati, per effusionem cruoris proprii caelorum regna pariter sunt adepti. Nam refert antiquitas, Victorinum servum fuisse ante dicti templi sacerdotis. Qui dum plerumque vicum, quem christianorum vocant, ad persequendos christianos adit, Cassium repperit christianum. Cuius praedicationibus atque miraculis motus, credidit Christo, relictisque fanaticis sordibus ac baptismo consecratus, magnus in virtutum operatione enituit. Nec multo post per martyrium, ut diximus, in terris sociati, ad caelestia pariter regna venerunt.

34. De sancto Privato martyre.

Inruentibus autem Alamannis in Gallias, sanctus Privatus Gabalitanae urbis episcopus in criptam Memmatinsis montis, ubi ieiuniis orationibusque vacabat, reperitur, populum Gredonensis castri monitione conclusum. Sed dum oves suas ut bonus pastor lupis tradere non consentit, daemoniis immolare conpellitur. Quod spurcum ille tam exsecrans quam refutans, tamdiu fustibus caeditur, quoadusque putaretur exanimis. Sed ex ipsa quassatione, interpositis paucis diebus, spiritum exalavit. Chrocus vero apud Arelatinsim Galliarum urbem conprehensus, diversis adfectus suppliciis, gladio verberatus interiit, non inmerito poenas, quas sanctis Dei intulerat, luens.

35. De Quirino episcopo et martyre.

Sub Diocliciano, qui tricesimo tertio loco Romanum rexit imperium, gravis contra christianos per annos quattuor persecutio exagitata est, ita ut quadam vice in ipso sacratissimo die paschae magni christianorum populi ob veri Dei cultum interficerentur. Eo tempore Quirinus Sisciensis ecclesiae sacerdos gloriosum pro Christi nomine martyrium tulit, quem, ligato ad collum molare saxo, in fluminis gurgite sevitia inpulit paganorum. Igitur cum cecidisset in gurgite, diu super aquas divina virtute ferebatur, nec sorbebant aquae, quem pondus criminis non praemebat. Quod factum admirans multitudo populi circumstantes, dispecto furore gentilium, ad liberandum properant sacerdotem. Haec ille cernens, non passus est, se a martyrio subtrahi, sed erectis ad caelum oculis ait: 'Iesu domine, qui gloriosus resedis ad dexteram Patris, ne patiaris me ab hoc stadio removeri, sed suscipiens animam meam, coniungere me tuis martyribus in requiae sempiterna dignare'. Et his dictis reddidit spiritum. Cuius corpus a christianis susceptum venerabiliter sepulturae mandatum est.

36. De nativitate sancti Martini et crucis inventione.

Romanorum tricesimus quartus imperium obtinuit Constantinus, annis triginta regnans feliciter. Huius imperii anno undecimo, cum post excessum Diocliciani pax reddita fuisset ecclesiis, beatissimus praesul Martinus apud Sabariam Pannoniae civitatem nascitur parentibus gentilibus, non tamen infimis. Hic Constantinus anno vicessimo imperii sui Crispum filium veneno, Faustam coniugem calentem balneo interfecit, scilicet quod proditores regni eius esse voluissent. Huius tempore venerabile crucis dominicae lignum per studium Helenae matris repertum est, prodente Iuda Hebraeo, qui post baptismum Quiriacus est vocitatus. Usque hoc tempus historiographus in chronicis scribit Eusebius. A vicessimo primo enim eius imperii anno Hieronimus praesbiter addidit, indicans, Iuvencum praesbiterum euangelia versibus conscripsisse, rogante supradicto imperatore.

37. De Iacobo Nisebeno episcopo.

Sub Constantis autem imperio Iacobus Nisebenus fuit, ad cuius praeces inclinatae aures divinae clementiae multa pericula a civitate eius reppulerunt. Sed et Maximinus Treverorum episcopus potens in omni sanctitate repperitur.

38. De transitu Antonii monachi.

Nono decimo Constantini iunioris anno Antonius monachus transiit centesimo quinto aetatis anno. Beatissimus Helarius Pictavinsis episcopus suasu hereticorum exilio deputatur, ibique libros pro fide catholica scribens, Constantio misit; qui quarto exilii anno eum absolvi iubens, ad propria redire permisit.

39. De adventum sancti Martini.

Tunc iam et lumen nostrum exoritur, novisque lampadum radiis Gallia perlustratur, hoc est eo tempore beatissimus Martinus in Gallias praedicare exorsus est, qui Christum, Dei filium, per multa miracula verum Deum in populis declarans, gentilium incredulitatem avertit. Hic enim fana distruxit, heresem oppraessit, eclesias aedificavit et, cum aliis multis vertutibus refulgeret, ad consummandum laudes suae titulum tres mortuos vitae restituit. Quarto Valentiniani et Valentis anno sanctus Helarius apud Pictavus, plenus sanctitate et fide, multis virtutibus aeditus, migravit ad caelos; nam et ipsi legitur mortuos suscitasse.

40. De Melanea matrona.

Melania vero matrona nobilis et incula urbis Romanae Hierusolimis ob devotionem abiit, Urbano filio Romae relecto. Quae ita se in cuncta bonitate ac sanctitate omnibus praebuit, ut Thecla vocaretur ab incolis.

41. De interitu Valentis imperatoris.

Post mortem autem Valentiniani Valens integri successor imperii, monachus ad militiam cogi iubet, nolentes fustibus praecipit verberari. Post haec bellum saevissimum in Thracias Romani gessire, in quo tanta stragis fuit, ut Romani, amisso equorum praesidio, pedebus fugirent. Cumque a Gotis internitione maxima caederentur et Valens sagitta fugiret sauciatus, parvum tugurium adgressus, inminentibus hostibus, super se incensam casulam, optatam caruit sepulturam. Sicque ultio divina ob sanctorum effuso sanguinem tandem emissa processit. Hucusque Hieronimus; ab hoc vero tempore Horosius presbiter plus scripsit.

42. De imperio Theudosi.

Igitur cum Gratianus imperator distitutam cernerit esse rem publicam, Theodosio collegam imperii facit. Hic Theodosius omnem spem suam atque fidutiam in Dei misericordiam ponit; qui multas gentes non tam gladio quam vigiliis et oratione conpescuit, rem publicam confirmavit, Constantinopuli urbem victor ingressus est.

43. De interitum Maximi tiranni.

Maximus vero cum per tyrannidem oppraessis Brittanis sumsisset victuriam, a militibus imperator creatus est. In urbe Treverica sedem instituens, Gratianum imperatorem circumventum dolis interfecit. Ad hunc Maximum beatus Martinus iam episcopus venit. In loco ergo Gratiani Theodosius ille, qui totam spem in Deum posuerat, totum suscepit imperium. Qui deinceps divinis affatibus fretus, Maximum spoliatum imperio interfecit.

44. De Orbico Arvernorum episcopo.

Apud Arvernus vero primus episcopus post Stremonium episcopum praedicatoremque Urbicus fuit, ex senatoribus conversus, uxorem habens, quae iuxta consuetudinem ecclesiasticam, remota a consortio sacerdotis, religiose vivebat. Vacabant enim ambo orationem, elemosinis atque operibus bonis. Cumque haec agerent, libor inimici, quae semper est aemula sanctitate, conmovetur in femina; quam in concupiscentiam viri succendens, novam Evam effecit. Nam succensa mulier a libidine, operta peccati tenebris, pergit ad domum ecclesiae per tenebras noctis. Cumque obserata omnia repperisset, pulsare fores ecclesiasticae domus coepit hac voce huiusmodi dare: 'Quousque sacerdos dormis ? Quousque hostia clausa non reseras? Cur satellitem spernes? Cur obduratis auribus Pauli praecepta non audis? Scripsit enim: Revertimini ad alterutrum, ne temptet vos Satanas. Ecce! ego ad te revertor, nec ad extraneum, sed ad proprium vas recurro'. Haec et his similia diu declamanti, tandem sacerdotis tepescit religio. Iubet eam cubiculo intromitti, ususque concubitum eius, discedere iubet. Dehinc tardius ad se reversus et de perpetrato scelere condolens, acturus paenitentiam, diocesis suae monasterium appetit, ibique cum gemitu ac lacrimis quae commiserat diluens, ad urbem propriam est reversus. Qui, impleto vitae cursu, migravit a saeculo. Nata est enim filia ab hoc conceptu, quae in religione permansit. Ipse quoque sacerdos cum coniuge et filia in cripta Cantabennensi iuxta aggerem publicum est sepultus. In cuius loco Legonus episcopus subrogatur.

45. De sancto Hillidio episcopo.

Quo defuncto, sanctus Illidius successit, vir eximiae sanctitatis ac praeclarae virtutis, qui in tanta sanctitate emicuit, ut fama eius etiam extraneos fines adiret. Unde factum est, ut imperatoris Treverici filiam expetitus ab spiritu inmundo curaret, quod in libro illo, quem de eius vita conscripsimus, memoravimus. Fuit autem, ut fama refert, valde senex et plenus dierum plenusque bonis operibus; qui felici consummatione vitae huius perfunctus tramitem, migravit ad Christum, sepultusque in cripta suburbano civitatis illius. Habuit autem et archidiaconum nomine et merito Iustum; qui et cursum vitae bonis consumans operibus, magistri tumulo sociatur. Iam vero post transitum beati Illidi confessoris ad gloriosum eius sepulchrum tante virtutes apparent, ut nec scribi integre queant nec memoriae retineri. Huic sanctus Nepotianus successit.

46. De Nepotiano atque Arthemio episcopis.

Igitur apud Arvernus sanctus Nepotianus quartus habebatur episcopus. A Treveris vero legati in Spaniam mittebantur, ex quibus Artemius quidam admirabilis sapientiae atque pulchritudinis et prima aetate florens, vi febrium est correptus. Praecedentibus vero aliis, hic apud Arvernus aegrotus relinquitur; nam eo tempore apud Treverus sponsali erat vinculo nexus. A sancto autem Nepotiano visitatus atque oleo sancto perunctus, tribuente Domino, redditur sanitati. Qui cum ab eodem sancto verbum praedicationis accepisset, oblitus tam sponsam terrenam quam facultates proprias, sanctae copulatur eclesiae, factusque clericus, in tanta praelatus est sanctitate, ut beato Nepotiano successor exsisteret ad regendas dominici gregis caulas.

47. De castitate amantium.

Per idem tempus Iniuriosus quidam de senatoribus Arvernis cum magnis opibus similem sibi in coniugio puellam expetiit, datumque arrabone, diem statuit nuptiarum. Erat autem uterque unicus patri. Adveniente vero die, celebrata nuptiarum sollemnitate, in uno strato ex more locantur. Sed puella graviter contristata, aversa ad parietem, amarissime flebat. Cui ille: 'Quid', inquid, turbaris? Indica, quaeso, mihi'. Illaque silente, adiecit: 'Obsecro te per Iesum Christum, filium Dei, ut mihi quid doleas sapienter exponas. Tunc illa conversa ad eum ait: 'Si omnibus diebus vitae meae plangam, numquid tantae erunt lacrimae, ut queant abluere tam inmensum pectoris mei dolorem? Statueram enim, ut corpusculum meum inmaculatum Christo a virili tactu servarem, sed vae mihi! qui taliter ab eo relicta sum, ut quod obtabam perficere non valerem et quod ab initio aetatis meae servavi in hac novissima die, quam videre non debueram, perdidi. Ecce enim relicta ab inmortali Christo, qui mihi dotem promittebat paradisum, mortalis hominis sum sortita consortium; et pro rosis inmarcescibilibus arentium me rosarum non ornat, sed deformat spolia. Et cum debui super quadrifluo Agni flumine puritatis stolam induere, haec mihi vestis onus exhibuit, non honorem. Sed quid amplius verba protrahimus? Infelix ego, quae debui sorte mereri polos, hodie dimergo in abyssos. O, si mihi haec futura erant, quare non dies vitae meae ipse fuit finis, qui fuit initium! O, si ante introissem mortis ianuam, quam lactis acciperem alimenta. O, si mihi dulcium nutricum oscula in funere fuissent expensa! Horrent enim mihi terrenae species, quia pro mundi vita transfixas manus suspicio Redemptoris. Nec cerno diademas gemmis insignibus coruscantes, cum illam spineam miror mente coronam. Respuo longe lateque diffusa spatia terrae tuae, quia amaenitate concupisco paradisi. Horrent tua solaria, cum Dominum resedentem suspicio super astra. Talia cum magno fletu iactanti commotus pietate iuvenis ait: 'Unicos nos nobilissimi Arvernorum habuere parentes et ad propagandam generationem coniungere voluerunt, ne recedentibus de mundo succederet heres extraneus'. Cui illa: 'Nihil est mundus, nihil sunt divitiae, nihil est pompa saeculi huius, nihil est vita ipsa quam fruemur, sed illa magis vita quaerenda est, quae morte terminante non clauditur, quae labe ulla non solvitur nec aliquo occasu finitur, ubi homo in beatitudine aeterna permanet, luce non occidente vivit et, quod magis est his omnibus, ipsius Domini praesentiam iugi perfruens contemplatione, in angelico translatus statu, indissolubili laetitia gaudet'. Ad haec ille: 'Dulcissimis, inquid, 'eloquiis tuis aeterna mihi vita tamquam magnum iubar inluxit, et ideo, si vis a carnali abstinere concupiscentiam, particeps tuae mentis efficiar'. Illa respondit: 'Difficile est sexum virilem mulieribus ista praestare. Tamen, si feceris, ut inmaculati permaneamus in saeculo, ego tibi partem tribuam dotis, quam promissam habeo ab sponso domino meo Iesu Christo, cui me et famulam devovi esse et sponsam'. Tunc ille armatus crucis vexillo ait: 'Faciam quae hortaris'. Et datis inter se dextris, quieverunt, multos postea in uno strato recumbentes annos, sed cum castitate laudabili, quod postea in eorum transitu declaratum est. Nam cum, impleto certamine, puella migraret ad Christum, peracto vir funeris officio cum puellam in sepulchro deponeret, ait: 'Gratias tibi ago, domine Iesu Christe, aeternae domine deus noster, quia hunc thesaurum, sicut a te commendatum accepi, ita inmaculatum pietati tuae restituo'. Ad haec illa subridens: 'Quid', inquid, 'loqueris quod non interrogans?' Illamque sepultam ipse non post multum insequitur. Porro cum utriusque sepulchrum e diversis parietibus collocatum fuisset, miraculi novitas, quae eorum castitatem manifestaret, apparuit. Nam facto mane cum ad locum populi accederent, invenerunt sepulchra pariter, quae longe inter se distare reliquerant, scilicet ut, quos tenet socios caelum, sepultorum hic corporum non separet monumentum. Hos usque hodie Duos Amantes vocitare loci incolae voluerunt. Meminimus de his in libro Miraculorum.

48. De transitu sancti Martini.

Arcadi vero et Honori secundo imperii anno sanctus Martinus Turonorum episcopus, plenus virtutibus et sanctitate, praebens infirmis multa beneficia, octuaginsimo et primo aetatis suae anno, episcopatum autem vicissimo sexto, apud Condatinsem diocisis suae vicum excedens a saeculo, filiciter migravit ad Christum. Transiit autem media nocte, quae dominica habebatur, Attico Caesarioque consolibus. Multi enim in eius transitum psallentium audierunt in caelum, quod in libro virtutum eius primo plenius exposuemus. Nam cum primitus sanctus Dei apud Condatinsem, ut dixemus, vicum aegrotare coepisset, Pectavi populi ad eius transitum sicut Toronici convenerunt. Quo migrante, grandis altercatio in utrumque surrexit populum. Dicebant enim Pectavi: 'Noster est monachus, nobis abba extetit, nos requiremus commendatum. Sufficiat vobis, quod, dum esset in mundo episcopus, usi fuistis eius conloquium, participastis convivio, firmati fuistis benedictionebus, insuper et virtutibus iocundati. Sufficiant ergo vobis ista omnia, nobis liciat auferre vel cadaver exanimum' . Ad haec Toronici respondebant: 'Si virtutum nobis facta sufficere dicitis, scitote, quia vobiscum positus amplius est quam hic operatus. Nam, ut praetermittamus plurimum, vobis suscitavit duos mortuos, nobis unum; et, ut ipse saepe dicebat, maior ei virtus ante episcopatum fuit, quam post episcopatum. Ergo necesse est, ut, quod nobiscum non inplevit vivens, expleat vel defunctus. Vobis est enim ablatus, nobis a Deo donatus. Virum si mus antiquitus institutus servatur, in urbe qua ordenatus est habebit Deo iubente sepulchrum. Certe si pro monasthirio privilegio cupitis vindecare, scetote, quia primum ei monasthirium cum Mediolaninsibus fuit'. His ergo litigantibus, sol ruente nox clauditur, corpusque in medio positum, firmatis serra usteis, ab utroque populo costoditur, futurum ut mane facto a Pectavensibus per violentiam aufereretur. Sed Deus omnipotens noluit urbem Toronicam a proprio frustrari patrono. Denique nocte media omnes Pectava somno falanga conpraemitur, nec ullus superfuit, qui ex hac multitudine vigilaret. Igitur ubi Toronici eos conspiciunt obdormisse, adpraehensam sanctissimi corporis glebam, alii per fenestram eiciunt, alii a foris suscipiunt, positumque in navi, cum omni populo per Vingennam fluvium discendunt, ingressique Legeris alveum, ad urbem Toronicam cum magnis laudibus psallentioque dirigunt copioso. De quorum vocibus Pectavi expergefacti, nihil de thesauro quem costodiebant habentes, cum magna confusione ad propria sunt reversi. Quod si quis requiret, cur post transitum Catiani episcopi unus tantum, id est Litorius, usque ad sanctum Martinum fuisset episcopus, noverit, quia, obsistentibus paganis, diu civitas Toronica sine benedictione sacerdotale fuit. Nam qui christiani eo tempore videbantur, occultae et per latebras divinum offitium celebrabant. Nam si qui a paganis repperti fuissent christiani, aut adficiebantur verberibus aut gladio truncabantur. A passione ergo Domini usque transitum sancti Martini anni 412 conpotantur.

Explicit liber primus, continens annos 5596, qui conpotantur a principio usque ad transitum sancti Martini episcopi.



Gregory of Tours The Miscellany The Latin Library The Classics Page