Serenitas vestrae pietatis, religionis studio et sanctitatis amore conspicua, propter eam quae in honorern sancti Pauli apostoli in palatio aedificatur ecclesiam, caput eiusdem sancti Pauli, aut aliud quid de corpore ipsius, suis ad se iussionibus a me praecepit debere transmitti. Et dum illa mihi desiderarem imperari, de quibus facillimam oboedientiam exhibens vestram erga me amplius potuissem gratiam provocare, maior me moestitia tenuit, quod illa praecipitis quae facere nec possum, nec audeo. Nam corpora sanctorum Petri et Pauli apostolorum tantis in Ecclesiis suis coruscant miraculis atque terroribus, ut neque ad orandum sine magno illuc timore possit accedi. Denique dum beatae recordationis decessor meus, quia argentum, quod supra sacratissimum corpus beati Petri apostoli erat, longe tamen ab eodem corpore fere quindecim pedibus mutare voluit, signum ei non parvi terroris apparuit. Sed et ego aliquid similiter ad sacratissimum corpus sancti Pauli apostoli meliorare volui; et quia necesse erat ut iuxta sepulcrum eius effodi altius debuisset, praepositus loci ipsius ossa aliqua non quidem eidem sepulcro coniuncta reperit. Quae quoniam levare praesumpsit, atque in alium locum transponere, apparentibus quibusdam tristibus signis, subita morte defunctus est. Praeter haec autem sanctae memoriae decessor meus, itidem ad corpus sancti Laurentii martyris quaedam meliorare desiderans, dum nescitur ubi venerabile corpus esset collocatum, effoditur exquirendo, et subito sepulcrum ipsius ignoranter apertum est; et ii qui praesentes erant atque laborabant, monachi et mansionarii, qui corpus eiusdem martyris viderunt, quod quidem minime tangere praesumpserunt, omnes intra decem dies defuncti sunt, ita ut nullus vitae superesse potuisset, qui sanctum iusti corpus illius viderat. Cognoscat autem tranquillissima domina quia Romanis consuetudo non est, quando sanctorum reliquias dant, ut quidquam tangere praesumant de corpore, sed tantummodo in pyxide brandeum mittitur, atque ad sacratissima corpora sanctorum ponitur. Quod levatum in ecclesia quae est dedicanda debita cum veneratione reconditur, et tantae per hoc ibidem virtutes fiunt, ac si illuc specialiter eorum corpora deferantur. Unde contigit ut beatae recordationis Leonis papae temporibus, sicut a maioribus traditur, dum quidam Graeci de talibus reliquiis dubitarent, praedictus pontifex hoc ipsum brandeum allatis forficibus inciderit, et ex ipsa incisione sanguis effluxerit. In Romanis namque vel totius Occidentis partibus omnino intolerabile est sacrilegium, si sanctorum corpora tangere quisquam fortasse voluerit. Quod si praesumpserit, certum est quia haec temeritas impunita nullo modo remanebit. Pro qua re de Graecorum consuetudine, qui ossa levare sanctorum se asserunt, vehementer miramur, et vix credimus. Nam quidam monachi Graeci, huc ante biennium venientes nocturno silentio iuxta ecclesiam sancti Pauli, corpora mortuorum in campo iacentia effodiebant, atque eorum ossa recondebant, servantes sibi, dum recederent. Qui cum tenti et cur hoc facerent diligenter fuissent discussi, confessi sunt quod illa ossa ad Graeciam essent tanquam sanctorum reliquias portaturi. Ex quorum exemplo, sicut praedictum est, maior nobis dubietas nata est, utrum verum sit quod levare veraciter ossa sanctorum dicuntur. De corporibus vero beatorum apostolorum quid ego dicturus sum, dum constet quia eo tempore quo passi sunt ex Oriente fideles venerunt, qui eorum corpora sicut civium suorum repeterent? Quae ducta usque ad secundum urbis milliarium in loco qui dicitur Catacumbas collocata sunt. Sed dum ea exinde levare omnis eorum multitudo conveniens niteretur, ita eos vis tonitrui atque fulguris nimio metu terruit atque dispersit, ut talia denuo nullatenus attentare praesumerent. Tunc autem exeuntes Romani eorum corpora, qui hoc ex Domini pietate meruerunt, levaverunt, et in locis quibus nunc sunt condita posuerunt. Quis ergo, serenissima domina, tam temerarius possit existere, ut haec sciens, eorum corpora non dico tangere, sed vel aliquatenus praesumat inspicere? Dum igitur talia mihi a vobis praecepta sunt, de quibus parere nullatenus potuissem, quantum invenio, non vestrum est; sed quidam homines contra me pietatem vestram excitare voluerunt, ut mihi, quod absit, voluntatis vestrae gratiam subtraherent, et propterea quaesiverunt capitulum de quo vobis quasi inobediens invenirer. Sed in omnipotente Domino confido quia nullo modo benignissimae voluntati subripitur, et sanctorum apostolorum virtutem, quos toto corde et mente diligitis, non ex corporali praesentia, sed ex protectione semper habebitis. Sudarium vero, quod similiter transmitti iussistis, cum corpore eius est, quod ita tangi non potest, sicut nec ad corpus illius accedi. Sed quia serenissimae dominae tam religiosum desiderium esse vacuum non debet, de catenis quas ipse sanctus Paulus apostolus in collo et in manibus gestavit, ex quibus multa miracula in populo demonstrantur, partem aliquam vobis transmittere festinabo, si tamen hanc tollere limando praevaluero; quia dum frequenter ex catenis eisdem multi venientes benedictionem petunt, ut parvum quid ex limatura accipiant, assistit sacerdos cum lima, et aliquibus petentibus ita concite aliquid de catenis ipsis excutitur ut mora nulla sit. Quibusdam vero petentibus, diu per catenas ipsas ducitur lima, et tamen ut aliquid exinde exeat, non obtinetur. Mense Iunio, indictione XII.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |