FABII PLANCIADIS FULGENTII V.C. MITOLOGIARUM LIBRI TRES






LIBER I


Quamuis inefficacem petat studium res quae caret effectum et ubi emolumentum deest negotii causa cessat inquiri — hoc uidelicet pacto, quia nostri temporis erumnosa miseria non dicendi petat studium, sed uiuendi fleat ergastulum nec famae adsistendum poeticae, sed fami sit consulendum domesticae — cito itaque nunc aut quod amiseris fleas aut quod edas inquiras quam quod dicas inuenias uacatque hoc tempore potentibus opprimere, prioribus rapere, priuatis perdere, miseris flere — quia soles, domine, meas cachinnantes sepius nenias lepore satyrico litas libentius adfectari, dum ludicro Talia uentilans epigrammate comedica solita est uernulitate mulcere, additur quia et mihi nuper imperasse dinosceris ut feriatas affatim tuarum aurium sedes lepido quolibet susurro permulceam: parumper ergo ausculta dum tibi rugosam sulcis anilibus ordior fabulam, quam nuper Attica saporante salsura, nocturna praesule lucerna commentus sum, ita somniali figmento delusam, quo non poetam furentem aspicias, sed onirocretam soporis nugas ariolantem aduertas. Neque enim illas Eroidarum arbitreris lucernas meis praesules libris, quibus aut Sulpicillae procacitas aut Psices curiositas declarata est, neque illam quae ui maritum Fedriam in tumulum duxit aut Leandricos natatus intercepit, sed quae nostrum achademicum rethorem ita usque ad uitalem circulum tulit, quo pene dormientem Scipionem caeli civem effecerit. Uerum res publica uideat quid Cicero egerit. Me interim discedentem a te domine dum quasi urbanis extorrem negotiis ruralis otii torpor adstringeret, et euitans erumnosa calamitatum naufragia quibus puplicae uexantur incessabiliter actiones, arbitrabam agrestem secure adipisci quietem, ut procellis curarum celantibus, quo in turborem urbana tempestas exciderat, uelut Alcione niduli placidam serenitatem uillatica semotione tranquillior agitassem; sopitisque in fauilla silentii raucisonis iurgiorum classicis quibus me galagetici quassauerant impetus defecatam silentio uitam agere creditabam, ni me illuc quoque memorum angina inprobior sequeretur felicitatisque nouerca fortuna, quae amarum quiddam humanis interserit semper negotiis, me quasi pedisequa sectaretur. Nam tributaria in dies conuentio conpulsantium pedibus limen proprium triuerat noua indictionum ac momentanea proferens genera, quo, si Mida rex ex homine uerterer, ut locupletes tactus rigens auri materia sequeretur, credo etiam Pactoli ipsius fluenta condictis frequentibus desiccassem. Nec hoc tantum miseriarum ergastulum sat erat; addebatur his quod etiam bellici frequenter incursus pedem domo radicem infigere iusserant, quo portarum nostrarum pessulos, aranearum cassibus oppletos, quispiam non uideret. Agrorum enim dominium gentes ceperant, nos domorum; fructus enim nostros exspectare licuit, non frui; merces quippe gentilis fuerat, si uel ad manendum clausos relinquerent. Sed quia numquam est malum inmortale mortalibus, tandem domini regis felicitas adventantis uelut solis crepusculum mundo tenebris dehiscentibus pauores abstersit. Et post torpentes incessus quae tum bellicum robigauerat interdictum licuit tandem arua uisere, limites circuire; egredimur nautarum in morem quos tempestatum flagitamento confractos exoptata reduces excepit ripa et velut parietum indumentis exuti post domesticas stationes ambulare potius discimus quam progredimur et Maroneo uersu consimiles tandem liber equus campo potitur aperto intuemur arua, quibus adhuc inpressae bellantium plantae mauricatos quod aiunt sigillaverunt gressus et formidine menti nondum extersa hostes in uestigiis pauebamus; terrorem enim pro sui memoria miles hostis heredem relinquerat. Sed Troadum in morem ostentabamus alterutrum loca quorum recordationem aut internitio celebrior faciebat aut praeda. Tandem inter sentosa nemorum frutecta, quae agrestis olim deseruerat manus, — nam intercapedinante pauoris prolixitate tam larga fumo lurida parietibus aratra pendebant et laborifera boum colla iugales in uaccinam mollitiem deduxerant callos — squalebat uiduus sulcis ager et herbidis sentibus oliuifero uertici minabatur; ita etenim nexili desmate meandrico gramini labrusca coibant, quo saepta herbosis radicibus tellus Triptolemicum contumax abnueret dentem — ergo dum huiuscemodi paliurea prata incedenti premerem planta et roscidos florulenti uelleris colles spatianti meterem passu, defectum voluntas peperit et egredientis studio sedulitas ex labore successit. Deuertor arborei beneficium umbraculi praesumens, quo me erranti foliorum intextu Phoebi torridis defensaret optutibus et circumfluo ramorum recurrentium nexu umbram quam propriis radicibus praeberet mihi etiam concederet esse communem. Nam me auium quaedam uernulitas, quae fragili quadam dulcedine crispantes sibilos corneis edunt organulis, ad hoc opus allexerat et laboris tam subita requies melos quoddam carminis expectabat:

Thespiades, Hippocrene
quas spumanti gurgite
inrorat loquacis nimbi
tinctas haustu Musico,
ferte gradum properantes
de uirectis collium,
ubi guttas florulentae
mane rorat purpurae
umor algens, quem serenis
astra sudant noctibus.
Uerborum canistra plenis
reserate flosculis.
Quicquid per uirecta Tempe
raptat unda proluens
innientis etre cursu
quam produxit ungula,
quicquid Ascreus ueterna
rupe pastor cecinit,
quicquid exantlata gazis
uestra promunt horrea,
quod cecinit pastorali
Maro silua Mantuae,
quod Meonius ranarum
cachinnauit proelio,
Pharrasia candicanti
dente lyra concrepet;
ad meum uetusta carmen
saecla nuper confluant.

Hoc itaque sacrificali carmine Gorgonei fontis adspargine madidas et praepetis ungulae riuo merulentas Pierides abstraxit. Adstiterant itaque sirmate nebuloso tralucidae ternae uiragines edera largiore circumfluae, quarum familiaris Calliope ludibundo palmulae tactu meum uaporans pectusculum poeticae proriginis dulcidinem sparsit; erat enim grauido ut apparebat pectore, crine neglecto quem margaritis praenitens diadema constrinxerat, talo tenus bis tinctam recolligens uestem, quod credo et itineris propter et ne meandricos tam subtilis elementi aliquatenus limbos aculeati herbarum uertices scinderent. Adstitit propter; erectus ergo in cubitum ueneratus sum uerbosam uiraginem, olim mihi poetico uulgatam euidentius testimonio, nec inmemor cuius uerbosas fabulas propter scolaribus rudimentis tumidas ferulis gestaueram palmas, et quia non mihi euidenti manifestatione quaenam esset liquebat, cur uenisset inquiro. Tum illa: Una, inquit, sum e uirginali Eliconiadum curia, Iouis albo conscripta, quam olim Atheneam ciuem Romanus ordo colendam exceperat, ubi nouellos ita frutices edidi, quo eorum cacumina summis astris insererem, ita uitae famam linquentes heredem, quo maius celebriorem obitum protelarent. Ast ubi me Romuleae arcis conuentu bellicus uiduauit incursus, Alexandriae conciliabula urbis exulata possederam uariis dogmatum inbutamentis lasciua Grecorum praestruens corda postque Catonum rigores Tullianasque seueras inuectiones et Uarroniana ingenia Pelleae genti enerues sensus aut satyra luseram aut comedico fasmate delectabam aut tragica pietate mulcebam aut epigrammatum breuitate condibam. Libebat me mea captiuitas, et licet nostrae uacuissent industriae, inueniebat tamen animus quibus inter mala arrideret, nisi me etiam exinde bellis crudelior Galeni curia exclusisset, quae pene cunctis Alexandriae ita est inserta angiportis, quo cirurgicae carnificinae laniola pluriora habitaculis numerentur; denique ita certando remittunt in mortem quo ferant Caronem citius obiturum, si collegio non donetur. Hanc orationem risus mollior terminauit. Itaque meis quo deuerteret culminibus inpetraui. Tum illa: Non paues, inquit, Musicum tuis receptare dogma penatibus, cum barbarorum morem auscultauerim ita litterarios mercatos penitus abdicare, ut hos qui primis elementorum figuris uel proprium discripserint nomen cassata inquisitione mutum in carnificina reptarent. Tum ego: Non ita est, inquam, ut 'audieras, sed fama fuit'. Nam 'carmina tantum nostra ualent', Musa, 'tela inter Martia, quantum' 'dulcis aquae salientis sitim restinguere riuo'. Et ut suum me amplius familiarem rescisset, illud etiam Terentianum adieci: 'Olim isti fuit generi quondam questus aput saeclum prius'. Nunc itaque ita litterae suos ä quicquid Elicon uerbialibus horreis entecatum possederat in ipsis potestatum culminibus hereditario iure transferret catus extendunt. Illa exhilarata uersiculis, utpote quasi Meonem senem uiseret recitantem, laudatorio palmulae tactu meam mulsit caesariem percussaque mollius ceruice quam decuit: Eia, inquit, Fabi, Anacreonticis iamdudum nouus mistes initiatus es sacris; ne quid ergo meo tibi desit tirunculo, accipe parem dogmatis gratiam et quatenus nostra te satyra lasciuienti uerborum rore percussit uadatumque te sui retinet amoris inlecebra, redde quod deuerbas sipnotico et quidquid libet Niliacis exarare papiris, feriatis aurium sedibus percipe; nec deerit historiae quilibet effectus cuius te uisceribus interstingi poposceris. Tum ego: Index te libelli fefellit, generosa loquacitas; non mihi cornutus adulter arripitur nec imbre mendaci lusa [Danae] uirgo cantatur, dum suo iudicio deus sibi pecudem praetulit et hanc auro decepit quam potestate nequiuit; non suillo canimus morsu depastum amantis iuuenis femur nec in meis libellulis sub falsa alite puerilis pependit lasciuia; non olorinis reptantem adulterum plumis, oua pulligera uirginibus inculcantem quam semina puerigena uisceribus infundentem, nec lignides puellas inquirimus, Ero atque Psicen, poeticas garrulantes ineptias, dum haec lumen queritur extinctum, illa deflet incensum, ut Psice uidendo perderet et Ero non uidendo perisset; nec referam uirginali figmento Aricinam lusam uiraginem, dum quaereret Iuppiter quod magis esse uellet quam fuerat. Mutatas itaque uanitates manifestare cupimus, non manifesta mutando fuscamus, ut senior deus innitus exerceat et sol fulgoris igne deposito malit anilibus exarari rugis quam radiis; certos itaque nos rerum praestolamur effectus, quo sepulto mendacis Greciae fabuloso commento quid misticum in his sapere debeat cerebrum agnoscamus. Tum illa: Unde haec tibi, inquit, homuncule, tantam ignorantiae scientiam, unde tam ratum ordinem ignorandi? Dum enim saeculis intacta exquiris, ostendis te sapienter scire quod nescis. Cui ego: Si his, quibus ignorare aliquid contingit, ne ipsut quidem nescire suum scire contingerit, quanto satius erat eis etiam non nasci contingere quam nasci inefficaciter uenire. Primum itaque ego scientiae uestibulum puto scire quod nescias. Ad haec illa: Tam secretis misticisque rebus uiuaciter pertractandis ampliora sunt auctoritatum quaerenda suffragia; neque enim quippiam ludicrum quaeritur, quo ludibundo pede metrica uerborum commoda sarciamus. Sudor hic opus est palestrantis ingenii, ne tam magnifici adsumpta operis moles ipso fere medio conaminis impetu uiuacissimis destituta uanescat tractatibus. Ergo erunt nobis etiam Philosofia atque Urania adiutrices operis consciscendae; nec [enim] deerit tuis lasciuiens amica solaciis, at dum te misticae artes anhelum tractando reddiderint, tute tua Satyra ludentem excipiet. Quaeso, inquam, munifica largitas, ne tu istam tuam Satyram cuius me dudum uadatum amore praedixeras temere nostris credas penatibus. Tam etenim liuens zelo sortitus sum ex affectu coniugium, ut, si hanc suis oblucentem ut pelicem uoluptatibus domo reppererit, ita sulcatis ungue genis in Eliconem remittat necesse est, quo eius diluendis uulneribus Gorgonei ipsius fontis nequaquam fluenta sufficiant. Tum illa cachinnum quassans fragile conliso bis terque pulsu palmulae femore: Nescis, inquit, Fulgenti, rudis accola Pieridum, quantum Satyram matronae formident; licet mulierum uerbialibus undis et causidici cedant nec grammatici muttiant, rethor taceat et clamorem praeco conpescat, sola est quae modum inponit furentibus, licet Petroniana subit Albucia. Hac etenim alludente et Plautinae Saureae dominatus obdormit et Sulpicillae Ausonianae loquacitas deperit Sallustianaeque Semproniae quamuis praesens sit Catilina melos cantandi raucescit.

Soluerat igniuomos mundi regione peracta
quadrupedes gelidumque rotis tepefecerat orbem
rector et auratis colla spoliabat habenis.
Iam Phoebus disiungit equos, iam Quintia iungit;
quasque soror linquit, frater pede temperat undas.
Tum nox stellato mundum circumlita peplo
caerula rorigeris pigrescere iusserat alis
astrigeroque nitens diademate Luna bicorni
bullatum biiugis conscenderat aethera tauris.
Iam simulacra modis mentes fallentia plastis
mollia falsidicis replebant stramina signis;

et, ut in uerba paucissima conferam, nox erat. Cuius noctis nomen iamdudum oblitus ut insanus uates uersibus delirabam, dum subito agrestis illa quam dudum uideram hospita oborto impetu cubicularias inpulsu fores inrupit necopinanterque me iacentem repperiens marcentia languore somni lepido lumina rapido atque admodum splendifice intermicanti quodam sui uultus coruscamine perpulit; erat enim ultra solitum eminens mortalitatis aspectum. Denique pigrae adhuc quietis indicium rotatis naribus ruptuantem repentina ostii crepitatione turbauit. Hanc praeibat florali lasciuiens uirguncula petulantia, hedera largiori circumflua, improbi uultus et ore contumeliarum sarcinis grauido, cuius ironicum lumen tam rimabunda uernulitate currebat quo mentes etiam penitus abstrusas temulentis inscriptionibus depinxisset. Musae autem latera sarciebant altrinsecus duae, quarum dexterior uerenda quadam maiestate subnixa elatae frontis polimina argenteis astrorum crispauerat margaritis, cuius faleratum exoticis diadema carbunculis corniculata lunae sinuatio deprimebat ac cerulanti peplo circumlita hyalinae cauitatem sperae osseo fastigans tigillo uersabat. Uisus itaque luminis tam elata contemplatione caelitus erigebatur intuitus, quo pene foribus superna intuens pollicem inlisisset. Leui comes lateris refugo quodam contemplatu secretior humanos intuitus uelamine quodam arcano uitabat; huius ninguida canis albentibus nitebat caesaries rugaque crispato multiplici supercilio rancidum se quiddam consipere promittebat; tardior erat incessus et ipsa ponderationis grauidine uenerandus. Tunc Calliope prouinciam loquacitatis ingressa: His te, inquit, Fulgenti, tutricibus spondideram largiturum; quarum sequax si fueris, celeri te raptu ex mortali caelestem efficient astrisque te, non ut Neronem poeticis laudibus, sed ut Platonem misticis interserent rationibus. Neque enim illos de his expectas effectus, quos aut poema ornat aut deflet tragoedia aut spumat oratio aut cachinnat satyra aut ludit comedia, sed in quibus et Carneadis resudat elleborum et Platonis auratum eloquium et Aristotelis sillogismaticum breuiloquium. Nunc itaque pande mentis cubiculum et aurium fistulis audito nuntio mentibus intromitte quod excipis; sed enerva totum mortale quod tibi est, ne tam sacrati series dogmatis scrupulosis rite non residat penetralibus. Ergo nunc de deorum primum natura, unde tanta malae credulitatis lues stultis mentibus inoleuerit, edicamus. Quamuis enim sint quidam qui spreta capitis generositate aricinis atque arcaicis sensibus glandium quippiam sapiant atque eorum altiori stultitiae nubilo soporata caligentur ingenia, tamen nequaquam aput humanos sensus nisi fortuitis conpulsationibus moti nascuntur errores, ut etiam Crysippus de fato scribens ait: Conpulsationibus lubricis uoluuntur incursus. Itaque primum omisso circuitu, unde idolum tractum sit, edicamus.

I. Unde idolum.

Diophantus Lacedemonum auctor libros scripsit antiquitatum quattuordecim, in quibus ait Sirophanem Aegyptium familia substantiaque locupletem filium genuisse; quem, uelut inormis substantiae successorem, ineffabili ultra quam paternitas exigebat affectu erga filium deditum is qui dum adversis fortunae incursibus raperetur, quo patri crudelem geminae orbitatis derelinquisset elogium ut et posteritatis perpetuale suffragium denegasset et substantiae propagandae subitam interceptionem obiceret. Quid igitur faceret aut fecunda paternitas in sterilitate damnata aut felix substantia in successione curtata? Parum erat ut non haberet quod habuit, nisi etiam nec esset qui obtineret quod relinquit. Denique doloris angustia quae semper inquirit necessitatis solatium filii sibi simulacrum in edibus instituit dumque tristitiae remedium quaerit, seminarium potius doloris inuenit nesciens quod sola sit medicina miseriarum obliuio; fecerat enim ille unde luctus resurrectiones in dies adquireret, non in quo luctus solatium inueniret. Denique idolum dictum est, id est idos dolu, quod nos Latine species doloris dicimus. Namque uniuersa familia in domini adolatione aut coronas plectere aut flores inferre aut odoramenta simulacro succendere consuerat. Nonnulli etiam seruorum culpabiles domini furiam euitantes ad simulacrum profugi ueniam merebantur et quasi salutis certissimo conlatori florum atque turis offerebant munuscula timoris potius effectu quam amoris affectu. Denique huius rei non inmemor et Petronius ait: 'Primus in orbe deos fecit timor'; nam et Mintanor musicus in crumatopoion libro artis musicae quem descripsit ait: 'Deum doloris quem prima conpunctio humani finxit generis'. Exhinc ergo inueteratus error humanis pedetemtim consertus discipulis baratro quodam sceuae credulitatis prolabitur.

II. Fabula Saturni.

Saturnus Polluris filius dicitur, Opis maritus, senior, uelato capite, falcem ferens; cuius uirilia abscisa et in mari proiecta Uenerem genuerunt. Itaque quid sibi de hoc Philosophia sentiat, audiamus. Tum illa: Saturnus primus in Italia regnum obtinuit; hicque per annonae praerogationem ad se populos adtrahens a saturando Saturnus dictus est. Opis quoque eius uxor eo quod opem esurientibus ferret edicta est. Polluris etiam filius siue a pollendo siue a pollucibilitate quam nos humanitatem dicimus. Unde et Plautus in comedia Epidici ait: 'Bibite, pergregamini pollucibiliter'. Uelato uero capite ideo fingitur, quod omnes fructus foliorum obnupti tegantur umbraculo. Filios uero suos comedisse fertur, quod omne tempus quodcumque gignat consumit; falcem etiam fert non inmerito, siue quod omne tempus in se reuergat ut curuamina falcium siue fructuum propter; unde etiam et castratus dicitur, quod omnes fructuum uires abscisae atque in humoribus uiscerum uelut in mare proiectae, sicut illic Uenerem, ita et libidinem gignant necesse est. Nam et Apollofanes in epico carmine scribit Saturnum quasi sacrum nun — nus enim Grece sensus dicitur — aut satorem nun quasi diuinum sensum creantem omnia. Cui etiam quattuor filios subiciunt, id est primum Iouem, secundum Iunonem, tertium Neptunum, quartum Plutonem; Polluris quasi poli filium dicunt, quattuor elementa gignentem,

III. De Ioue et Iunone.

id est primum Iouem ut ignem, unde et Zeus Grece dicitur; Zeus enim Greca significatione siue uita siue calor dici potest, siue quod igne uitali animata omnia dicerent, ut Eraclitus uult, siue quod hoc elementum caleat; secundam Iunonem quasi aerem, unde et Era Grece dicitur; et quamuis aerem masculum ponere debuerunt, tamen ideo sororem Iouis, quod haec duo elementa sibi sint ualde consocia, ideo Iouis et coniugem, quod maritatus aer igne feruescat. Nam et Teopompus in Cipriaco carmine et Ellanicus in dios politia quam descripsit ait Iunonem ab Ioue uinctam catenis aureis et degrauatam incudibus ferreis, illud nihilominus dicere uolentes quod aer igni caelesti coniunctior duobus deorsum elementis misceatur, id est aquae et terrae, quae elementa duobus superioribus grauiora sunt.

IV. Fabula Neptuni.

Neptunum uero tertium uelut aquarum uoluerunt elementum, quem ideo Grece etiam Posidoniam nuncupant quasi pion idonan quod nos Latine facientem imaginem dicimus, illa uidelicet ratione quod hoc solum elementum imagines in se formet expectantium, quod nulli alio ex quattuor conpetat elementis. Tridentem uero ob hac re ferre pingitur, quod aquarum natura triplici uirtute fungatur, id est liquida, fecunda, potabilis. Huic et Neptuno Amphitritem in coniugium deputant — amphi enim Grece circumcirca dicimus — eo quod omnibus tribus elementis aqua conclusa sit, id est sit in caelo, sit in aere id est in nubibus, et in terra, ut sunt fontes uel putei.

V. Fabula de Plutone.

Quartum etiam Plutonem dicunt terrarum praesulem — plutos enim Grece diuitiae dicuntur — solis terris credentes diuitias deputari. Hunc etiam tenebris abdicatum dixerunt, quod sola terrae materia sit cunctis elementis obscurior. Sceptrum quoque in manu gestat quod regna solis conpetant terris.

VI. Fabula de Tricerbero.

Tricerberum uero canem eius subiciunt pedibus, quod mortalium iurgiorum inuidiae ternario conflentur statu, id est naturali, causali, accidenti. Naturale est odium ut canum et leporum, luporum et pecudum, hominum et serpentium, causale est ut amoris zelum atque inuidiae, accidens est quod aut uerbis casualiter oboritur ut hominibus aut comestionis propter ut iumentis. [Cerberus uero dicitur quasi creoboros, hoc est carnem uorans et fingitur tria habere capita pro tribus aetatibus, infantia, iuuentute, senectute, per quas introiuit mors in orbem terrarum.

VII. Fabula de Furiis.

Huic quoque etiam tres Furias deseruire dicunt, quarum prima Allecto <secunda Tisiphone, tertia Megera>; Allecto enim Grece inpausabilis dicitur; Tisiphone autem quasi tuton phone, id est istarum vox; Megera autem quasi megale eris, id est magna contentio. Primum est ergo non pausando furiam concipere, secundum est in uoce erumpere, tertium iurgium protelare.

VIII. Fabula de Fatis.

Tria etiam ipso Plutoni destinant fata; quarum prima Cloto, secunda Lacesis, tertia Atropos — clitos enim Grece euocatio dicitur, Lacesis uero sors nuncupatur, Atropos quoque sine ordine dicitur — hoc uidelicet sentire uolentes quod prima sit natiuitatis euocatio, secunda uitae sors, quemadmodum quis uiuere possit, tertia mortis conditio quae sine lege uenit.

IX. Fabula de Arpyis.

Arpyias etiam tres inferis Uirgilius deputat, quarum prima Aello, secunda Oquipete, tertia Celeno — arpage enim Grece rapina dicitur — ideo uirgines, quod omnis rapina arida sit et sterilis, ideo plumis circumdatae, quia quicquid rapina inuaserit celat, ideo uolatiles, quod omnis rapina ad uolandum sit celerrima. Aello enim Grece quasi edon allon, id est alienum tollens, Oquipete id est citius auferens, Celenum uero nigrum Grece dicitur, unde et Homerus prima Iliados rhapsodia: [aipsa toi haima kelainon eroesei peri douri], id est: Statim niger tuus sanguis emanabit per meam hastam — hoc igitur significare uolentes quod primum sit alienum concupisci, secundum concupita inuadere, tertium celare quae inuadit.

X. Fabula de Proserpina.

Plutoni quoque nuptam uolunt Proserpinam, Cereris filiam; Ceres enim Grece gaudium dicitur; et ideo illam frumenti deam esse uoluerunt, quod ubi plenitudo sit fructuum gaudia superabundent necesse est. Proserpinam uero quasi segetem uoluerunt, id est terram radicibus proserpentem, unde et Ecate Grece dicitur; hecaton enim Grece centum sunt; et ideo illi hoc nomen inponunt, quia centuplatum seges proferat fructum.

XI. Fabula Cereris.

Hanc etiam mater cum lampadibus raptam inquirere dicitur, unde et lampadarum dies Cereri dedicatus est, illa uidelicet ratione quod hoc tempore cum lampadibus, id est cum solis feruore, seges ad metendum cum gaudio requiratur.

XII. Fabula Apollinis.

Apollinem solem dici uoluerunt; apollon enim Grece perdens dicitur, quod feruore suo omnem sucum uirentium dequoquendo perdat herbarum. Hunc etiam diuinationis deum uoluerunt, siue quod sol omnia obscura manifestat in lucem seu quod in suo processu et occasu eius orbita multimodis significationum monstret effectus. Sol uero dicitur aut ex eo quod solus sit aut quod solite per dies surgat et occidat. Huic quoque quadrigam scribunt illam ob causam, quod aut quadripertitis temporum varietatibus anni circulum peragat aut quod quadrifido limite diei metiatur spatium; unde et ipsis equis condigna huic nomina posuerunt, id est Erytreus, Acteon, Lampus et Filogeus. Erytreus Grece rubeus dicitur quod a matutino ipse limine rubicundus exurgat, Acteon splendens dicitur quod tertiae horae metis uehemens insistens lucidior fulgeat, Lampus uero ardens dum ad umbilicum diei centratum conscenderit circulum, Filogeus Grece terram amans dicitur quod horae nonae procliuior uergens occasibus pronus incumbat.

XIII. Fabula de Coruo.

In huius etiam tutelam coruum uolunt, siue quod solus contra rerum naturam in mediis ipsis aestiuis feruoribus ouiparos pullulet fetus, unde et Petronius:

'Sic contra rerum naturae munera notae coruus maturis frugibus oua refert',

siue quod in orneoscopicis libris secundum Anaximandrum siue etiam secundum Pindarum solus inter omnes aues LX quattuor significationes habeat uocum.

XIV. Fabula de Lauro.

In huius etiam tutelam laurum ascribunt, unde etiam eum amasse Dafnem dicunt, [Penei] fluminis filiam. Et unde laurus nasci possit nisi de fluuialibus aquis? Maxime quia et eiusdem Penei fluminis ripae lauro abundare dicuntur. At uero amica Apollinis ob hac re uocitata est, quia illi qui de somniorum interpretatione scripserunt ut Antiphon, Filocorus et Artemon et Serapion Ascalonites promittant in libris suis quod laurum si dormientibus ad caput posueris, uera somnia esse uisuros.

XV. Fabula de nouem Musis.

Huic etiam Apollini nouem deputant Musas ipsumque decimum Musis adiciunt illa uidelicet causa, quod humanae uocis decem sint modulamina; unde et cum decacorda Apollo pingitur cithara. Sed et lex diuina decacordum dicit psalterium. Fit ergo uox quattuor dentibus, id est e contra positis, ad quos lingua percutit et quibus si unus minus fuerit sibilum potius quam uocem reddat necesse est. Duo labia uelut cimbala uerborum commoda modulantia, lingua ut plectrum quae curuamine quodam uocalem format spiritum, palatum cuius concauitas profert sonum, gutturis fistula quae tereti meatum spiritalem praebet excursu et pulmo qui uelut aerius follis concepta reddit ac reuocat. Habes ergo nouem Musarum uel Apollinis ipsius redditam rationem, sicut in libris suis Anaximander Lamsacenus et Zenopanes Eracleopolites exponunt; quod et alii firmant ut Pisander fisicus et Euximenes in libro teologumenon. Nos uero nouem Musas doctrinae atque scientiae dicimus modos, hoc est: prima Clio quasi cogitatio prima discendi — cleos enim Grece fama dicitur, unde et Homerus: [kleos oion akousamen], id est: famam solam audiuimus, et alio in loco: [peutheto gar Kupronde mega kleos] et quoniam nullus scientiam quaerit nisi in qua famae suae protelet dignitatem, ob hanc rem prima Clio appellata est, id est cogitatio quaerendae scientiae —, secunda Euterpe quod nos Grece bene delectans dicimus, quod primum sit scientiam quaerere, secundum sit delectari quod quaeras, tertia Melpomene quasi melenpieomene, id est meditationem faciens permanere, ut sit primum uelle, secundum desiderare quod uelis, tertium instare meditando ad id quod desideras, quarta Talia, id est capacitas uelut si dicatur tithonlia, id est ponens germina, unde et Epicarmus comicus in Difolo comedia ait: [leia me idon limon tis artunei],id est: germina dum non uiderit, famem consumit, quinta Polymnia quasi polymnemen, id est multam memoriam faciens dicimus, quia post capacitatem est memoria necessaria, sexta Erato, id est euronchomoeon, quod nos Latine inueniens simile dicimus, quia post scientiam et memoriam iustum est ut aliquid simile et de suo inueniat, septima Terpsicore id est delectans instructionem, unde et Hermes in Opimandrae libro ait: [ek korou trophes e ek kouphou somatos], id est: absque instructione escae et uacuo corpore, ergo post inuentionem oportet te etiam discernere ac diiudicare, quod inuenies, Urania octaua, id est caelestis — post enim diiudicationem eligis quid dicas, quid despuas; eligere enim utile caducumque despuere caeleste ingenium est —, nona Calliope, id est optimae uocis, unde et Homerus ait: [theas opa phonesases], id est deae uocem clamantis. Ergo hic erit ordo: primum est uelle doctrinam, secundum est delectari quod uelis, tertium est instare ad id quod delectatus es, quartum est capere ad quod instas, quintum est memorari quod capis, sextum est inuenire de tuo simile ad quod memineris, septimum iudicare quod inuenias, octauum est eligere de quo iudicas, nonum bene proferre quod elegeris.

XVI. Fabula Phaetontis.

Hic etiam cum Climene nimfa coiens Fetonta dicitur genuisse, qui paternos currus adfectans sibi atque mundo concremationis detrimenta conflauit. Semper ergo sol cum aqua coiens aliquos fructus gignat necesse est, qui eo, quod terris exilientes appareant, fanontes dicuntur; fanon enim Grece apparens dicitur. Qui quidem fructus ad maturitatem sui solis ardorem quaerant necesse est, quo accepto omnia feruoris incendio consumantur. Huius etiam sorores [Arethusa, Lampetusa] quae gemmeis ac tralucentibus fraterna deplorant guttis incendia sucinaque diruptis iaciunt inaurata corticibus; soror enim totius germinis arbor est, quae una eademque feruoris humorisque iugalitate gignuntur. Itaque istae arbores quae sucinum sudant, dum maturatis frugibus solis feruor torrentibus ipsis Iunio Iulioque mensibus incendiosior cancri atque leonis tetigerit metas, tunc istae arbores aestu ualido fissis corticibus sucum sui liquoris in Eridano flumine aquis durandum emittunt.

XVII. De tripo, sagittis et Pithone.

His tripum quoque Apollini adiciunt, quod Sol et praeterita nouerit et praesentia cernat et futura uisurus sit. Arcum uero huic sagittasque conscribunt, siue quod de circulo eius radii in modum sagittarum exiliant seu quod suorum radiorum manifestatione omnem dubietatis scindat caliginem, unde etiam Pithonem sagittis interemisse fertur; pithos enim Grece credulitas dicitur. Et quia omnis falsa credulitas sicut serpentes luce manifestante deprimitur, Pithonem eum interfecisse dicunt.

Quare sine barba pingitur, cum pater dicatur.

Quia occidendo et renascendo semper est iuuenior siue quod numquam in sua uirtute deficiat ut luna, quae crescit aut minuit.

XVIII. Fabula Mercurii.

Si furtis praefuerunt dii, non erat opus criminibus iudicem, ex quo culpae habuerunt caelestem auctorem. Mercurium dicunt praeesse negotiis, uirgam ferentem serpentibus nexam, pennatis quoque talaribus praeditum, hunc etiam internuntium furatrinumque deum. Quid sibi uero huius nominis atque imaginis significatio disserat, edicamus. Mercurium dici uoluerunt quasi mercium-curum; omnis ergo negotiator dici potest Mercurius.

Quare pennas.

Pennata uero talaria, quod negotiantum pedes ubique pergendo [quasi] pennati sunt.

Quare uirgam.

Uirgam uero serpentibus nexam ob hoc adiciunt, quod mercatus det aliquando regnum ut sceptrum, det uulnus ut serpentum.

Quare galerem et gallum.

Galere enim coperto capite pingitur, quod omne negotium sit semper absconsum. Gallum quoque in eius ponunt tutelam, siue quod omnis negotiator semper inuigilet seu quod ab eius cantu surgant ad peragenda negotia.

Quare Ermes.

Ermes quoque Grece dicitur ab eo, quod est ermeneuse quod nos Latine disserere dicimus, illa uidelicet causa quod negotiatori linguarum sit disertio necessaria. Utraque etiam regna permeare dicitur, superna atque inferna, quod modo uentis in altum nauigans currat, modo dimersus inferna tempestatibus appetat.

Quare fur, quare celer dicitur.

Hunc etiam deum furti ac praesulem uolunt, quod nihil intersit inter negotiantis rapinam atque periurium furantisque deierationem ac raptum. Stellam uero quae stilbos Grece nuncupatur, quam ei pagani adscribunt, ex quo etiam diei nomen inuenerunt, tantum celerior planetis omnibus currit, ut septima die suos permeet circulos, quod Saturnus uiginti octo annis et Iuppiter duodecim possunt; unde etiam Lucanus ait: motuque celer Cyllenius hebet.

Quare Argum occidit.

Denique etiam Argum luminum populositate conseptum interemisse dicitur, dum oculorum inmensam unius corporis segetem ubique uiua circumspectione florentem singularis uulneris recussu falcifero messuisset curuamine. Quid sibi ergo tam fabulosum Greciae commentum uelit, nisi quod etiam centum custodes totidemque astutos sine negotiatione uacuos — unde et Argus Grece uacuus dicitur — et furantis astutia et negotiantis circumuenit astuta falcataque cautela. Solet igitur adludere his speciebus et honeste mendax Grecia et poetica garrulitas semper de falsitate ornata,

XIX. De Danae

dum et Danae imbre aurato corrupta est non pluuia, sed pecunia,

XX. De Ganimede

et raptum ä Ganimedem aquila non uere uolucris, sed bellica praeda. Iuppiter enim, ut Anacreon antiquissimus auctor scripsit, dum adversus Titanas, id est Titani filios qui frater Saturni fuerat, bellum adsumeret et sacrificium caelo fecisset, in uictoriae auspicium aquilae sibi adesse prosperum uidit uolatum. Pro quo tam felici omine, praesertim quia et uictoria consecuta est, in signis bellicis sibi aquilam auream fecit tutelaeque suae uirtuti dedicauit, unde et apud Romanos huiuscemodi signa tracta sunt. Ganimeden uero bellando his signis praeeuntibus rapuit, sicut Europam in tauro rapuisse fertur, id est in nauem tauri picturam habentem, et Isidem in uacca, similiter in nauem huiusce picturae. Denique ut hoc certius esse cognoscas, nauigium Isidis Aegyptus colit.

XXI. Fabula Persei et Gorgonarum.

Perseum ferunt Medusae Gorgonae interfectorem. Gorgonas dici uoluerunt tres, quarum prima Stenno, secunda Euriale, tertia Medusa, quarum quia fabulam Lucanus et Ouidius scripserunt poetae grammaticorum scolaribus rudimentis admodum celeberrimi, hanc fabulam referre superfluum duximus. Theocnidus antiquitatum historiographus refert Forcum regem fuisse, qui tres filias locupletes derelinquit. Quarum Medusa maior quae fuerat locuples regnoque colendo fructificandoque ampliauerat — unde et Gorgo dicta est quasi georgigo; nam Grece georgi agricultores dicuntur; serpentino uero capite ideo dicta est, quod astutior fuerit; cuius regnum opimum Perseus inuidens ipsam quidem interemit — ideo uolaticus dicitur, quod nauibus uenerit —, cuius capite id est substantia ablata ditior factus non parua regna obtinuit. Denique et Atlantis regnum inuadens quasi per Gorgonae caput, id est per substantiam eius, eum in montem fugire conpulit, unde in montem conuersus esse dicitur. Tamen quid hac sibi tam subtili sub imagine ornatrix Grecia sentire uoluerit, edicamus. Gorgonas dici uoluerunt tres, id est tria terroris genera; primus quippe terror est qui mentem debilitat, secundus qui profundo quodam terrore mentem spargit, tertius qui non solum mentis intentum, uerum etiam caliginem ingerat uisus — unde et nomina tres Gorgones acceperunt, [prima Stenno,] Stenno enim Grece debilitas dicitur, unde et astenian infirmitatem dicimus, secunda Euriale id est lata profunditas, unde et Homerus [Troien euruaguian] dixit, id est Troiam latas plateas habentem —, itaque Medusam quasi meidusam, quod uidere non possit. Hos ergo terrores Perseus adiuuante Minerua, id est uirtus adiuuante sapientia, interfecit. Ideo auersus uolat, quod uirtus terrorem numquam aspicit. Speculum etiam ferre dicitur, quod omnis terror non solum in corde, sed etiam in figura transeat. De sanguine eius nasci fertur Pegasus in figura famae constitutus; uirtus enim, dum terrorem amputauerit, famam generat; unde et uolare dicitur, quia fama est uolucris. Unde et Tiberianus: 'Pegasus hinnientem transuolaturus ethram'. Ideo et Musis fontem ungula sua rupisse fertur, quod Musae ad describendum famam heroum aut sequantur proprium aut indicent antiquorum.

XXII. Fabula Admeti et Alcestae.

Sicut nihil benigna superius coniuge, ita nihil infesta crudelius muliere. Quanto enim sapiens pro uiri [sui] salute suam opponit animam pigneri, tanto maligna ad mariti mortem etiam suam uitam reputat nihili; ergo coniunx quantum iure coniunctior, tantum est aut morum dulcedine mellea aut felle malitiae toxicata, est quippe aut perpetuale refugium aut perenne tormentum. Admetus rex Greciae Alcestam in coniugio petit; cuius pater edictum proposuerat, ut si quis duas feras sibi dispares suo curru iungeret ipse illam in coniugio accepisset. Is igitur Admetus Apollinem atque Herculem petit et ei ad currum leonem et aprum iunxerunt, itaque Alcestam in coniugio accepit. Cumque in infirmitatem Admetus decidisset et mori se conperisset, Apollinem deprecatus est; ille uero dixit se ei aliquid [in infirmitate] non posse praestare, nisi si quis se de eius propinquis ad mortem pro eo uoluntarie obtulisset. Quod uxor effecit; itaque Hercules dum ad Tricerberum canem abstrahendum descenderet, etiam ipsam de inferis leuat. Admetum posuerunt in modum mentis, ideo et Admetus nuncupatus est quasi quem adire poterit metus. Hic itaque Alcestam in coniugio desiderat; alce enim Grece lingua Attica praesumptio dicitur, unde et Homerus ait: [all' ouk esti bie phresin oude tis alke], hoc est: non est aliqua uirtus in mentibus neque aliqua praesumptio. Ergo mens praesumptionem sperans sibi coniungi duas feras [dispares] suo currui subiungat, id est suae uitae duas uirtutes asciscat, animi et corporis, leonem ut uirtutem animi, aprum ut uirtutem corporis. Denique et Apollinem et Herculem sibi propitiat, id est sapientiam et uirtutem. Ergo praesumptio semet ipsam ad mortem pro anima obicit ut Alcesta, quam praesumptionem quamuis in periculo mortis deficientem uirtus de inferis reuocat, ut Hercules fecit [Alcestam].




LIBER II


Studens, mi domine, tuo reuerendo imperio meam stultitiam uelut naufrag<us tu>o commisi iudicio bifida ambiguitate suspensus, utrumne lector quilibet laudet constructa aut destruat laborata. Sed quia nullatenus haec nostrum aut nomen extollunt aut crimen officiunt, illo uidelicet pacto quod si ab his lector melius sapit, deum proferat qui potiora concessit, sin uero ab his minus aliquid desipit, ipsum proferat qui ista contribuit: ergo et haec non nostra sunt, sed eius donum, et quae ampliora eueniunt, non hominis, sed diuinum est largimentum; sicut enim liuoris nota est silere quod noueram, ita non crimen est enarrare quod senseram. Ergo si his amplius sapis, lauda mentem purissimam quae quod habuit non negauit, si haec ante nescieras, habes arenam nostri studii ubi tui exerceas palestram ingenii.

I. Fabula de iudicio Paridis.

Philosophi tripertitam humanitatis uoluerunt uitam, ex quibus primam theoreticam, secundam practicam, tertiam filargicam uoluerunt, quas nos Latine contemplatiuam, actiuam, uoluptariam nuncupamus; ut etiam propheta ait: 'Beatus uir qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit', id est non abiit, non stetit, non sedit. Prima igitur contemplatiua est quae ad sapientiam et ad ueritatis inquisitionem pertinet, quam apud nos episcopi, sacerdotes ac monachi, apud illos philosophi gesserunt; quibus nulla lucri cupiditas, nulla furoris insania, nullum liuoris toxicum, nullus uapor libidinis, sed tantum indagandae ueritatis contemplandaeque iustitiae cura macerat, fama ornat, pascit spes. Secunda actiua est quae tantum uitae commodis anxiata, ornatui petax, habendi insatiata, rapiendi cauta, seruandi sollicita geritur; plus enim quod habeat cupit quam quod sapiat quaerit, nec considerat quod expediat, ubi intercedit quod rapiat; denique ideo non perstat stabile, quia non uenit honeste; hanc enim uitam penes antiquos aliqui tyranni, penes nos mundus omnis gerit. Uoluptaria uero uita est quae libidinis tantummodo noxia nullum honestum reputat bonum, sed solam uitae adpetens corruptelam aut libidine mollitur aut homicidiis cruentatur aut rapina succenditur aut liuoribus rancidatur; sed hoc penes illos Epicurei ac voluptarii, penes nos uero huiusmodi uita natura, non crimen est; et quia bonum nemo gerit, nec nasci bonum licet. Id itaque considerantes poetae trium dearum ponunt certamina, id est Mineruam, Iunonem et Uenerem de formae qualitate certantes. Ideo uero Iouem his non posse iudicare dixerunt, siue quod praefinitum mundi iudicium ignorabant, quia in libertatem arbitrii constitutum hominem crederent, — quod itaque, si uelut deus Iuppiter iudicasset, damnando duas unam tantummodo terris uitam dimitteret; sed ideo ad hominem iudicium transferunt cui liberum deligendi debetur arbitrium. Sed bene pastor, quia non ut sagitta certus et iaculo bonus et uultu decorus et ingenio sagacissimus, denique brutum quiddam desipuit et ut ferarum ac pecudum mos est ad libidinem limaces uisus intorsit quam uirtutem aut diuitias inquisiuit. Sed quid sibi tres deae de tribus uitarum ordinibus uindicent edicamus.

De Minerua.

Primam uitam theoreticam, quam nos in contemplandae sapientiae honore dicimus; ideo de Iouis uertice natam dicunt, quia ingenium in cerebro positum sit, ideo armatam, quod munita sit. Gorgonam etiam huic addunt in pectore quasi terroris imaginem, ut uir sapiens terrorem contra aduersarios gestet in pectore. Cristam cum galea ponunt, ut cerebrum sapientis et armatum sit et decorum; unde et Plautus in Trinummo ait: 'Hic fungino certe est capite, totum se tegit'. Triplici etiam ueste subnixa est, seu quod omnis sapientia sit multiplex siue etiam quod celata. Longam etiam hastam fert, quod sapientia longe uerbo percutiat. Triplici etiam ueste, quod omnis sapientia tecta extrinsecus rarius cognoscatur. In huius etiam tutelam noctuam uolunt, quod sapientia etiam in tenebris proprium fulgorem possideat. Inde etiam et conditricem Athenarum eam uolunt. Minerua denique et Athene Grece dicitur quasi athanate parthene, id est inmortalis uirgo, quia sapientia nec mori poterit nec corrumpi.

De Iunone.

Iunonem uero actiuae praeposuerunt uitae; Iuno enim quasi a iuuando dicta est. Ideo et regnis praeesse dicitur, quod haec uita diuitiis tantum studeat; ideo etiam cum sceptro pingitur, quod diuitiae regnis sint proximae; uelato etiam capite Iunonem ponunt, quod omnes diuitiae sint semper absconsae; deam etiam partus uolunt, quod diuitiae semper praegnaces sint et nonnumquam abortiant. Huius quoque in tutelam pauum ponunt, quod omnis uita potentiae petax in aspectum sui semper quaerat ornatum; sicut enim pauus stellatum caudae curuamine concauans antrum faciem ornet posterioraque turpiter nudet, ita diuitiarum gloriaeque appetitus momentaliter ornat, postrema tamen nudat; unde et Teofrastus in moralibus ait: [ta loipa gnothi], id est: reliqua considera, et Salomon: 'In obitu hominis nudatio operum eius'. Huic etiam Irim quasi arcum pacis adiungunt, quod sicut ille ornatus uarios pingens arquato curuamine momentaliter refugit, ita etiam fortuna quamuis ad praesens ornata, tamen est citius fugitiua.

De Uenere.

Tertiam Uenerem uoluptariae uitae in similitudinem posuerunt. Uenerem dici uoluerunt aut secundum Epicureos bonam rem aut secundum Stoicos uanam rem; Epicurei enim uoluptatem laudant, Stoici uoluptatem damnant; isti libidinem colunt, illi libidinem nolunt. Unde et Afrodis dicta est — afros enim Grece spuma dicitur —, siue ergo quod sicut spuma libido momentaliter surgat et in nihilum ueniat, siue quod concitatio ipsa seminis spumosa sit. Denique ferunt poetae quod exsectis falce Saturni uirilibus atque in mare proiectis exinde Uenus nata sit, illud nihilominus ostendere uolens poetica uanitas quod Saturnus Grece Cronos dicitur; chronos enim Grece tempus uocatur. Abscisae ergo uires temporis, id est fructus, falce quam maxime atque in humoribus uiscerum uelut in mari proiectae libidinem gignant necesse est. Saturitatis enim abundantia libidinem creat, unde et Terentius ait: 'Sine Cerere et Libero friget Uenus'. Hanc etiam nudam pingunt, siue quod nudos sibi adfectatores dimittat siue quod libidinis crimen numquam celatum sit siue quod numquam nisi nudis conueniat. Huic etiam rosas in tutelam adiciunt; rosae enim et rubent et pungunt, ut etiam libido rubet uerecundiae opprobrio, pungit etiam peccati aculeo; et sicut rosa delectat quidem, sed celeri motu temporis tollitur, ita et libido libet momenaliter, fugit perenniter. In huius etiam tutelam columbas ponunt, illa uidelicet causa, quod huius generis aues sint in coitu feruidae; huic etiam tres adiciunt Carites, duas ad nos conuersas, unam a nobis auersam, quod omnis gratia simplex eat, duplex redeat; ideo nudae sunt Carites, quia omnis gratia nescit subtilem ornatum. Hanc etiam in mari natantem pingunt, quod omnis libido rerum patiatur naufragia, unde et Porfirius in epigrammate ait: 'Nudus, egens, Ueneris naufragus in pelago.' Conca etiam marina portari pingitur, quod huius generis animal toto corpore simul aperto in coitu misceatur, sicut Iuba in fisiologis refert.

II. Fabula Herculis et Omfalae.

Parcite quaeso iudices humanis ardoribus. Quid enim puerilis aut muliebris sensus in amorem efficiat, ex quo in libidinis pugna Herculea desudat uirtus. Mulieris enim inlecebra maior est mundo, quia quem mundi magnitudo uincere non potuit libido conpressit. Inuasit ergo uirtutem de crimine femina quam mereri non potuit de natura. Hercules enim amauit Onfalem, quae eum persuasit et coli deligatos eneruare contractus et lasciuienti pollice fusi teretem rotare uertiginem. Hercules enim Eracles Grece dicitur, id est eroncleos quod nos Latine uirorum fortium famam dicimus, unde et Homerus ait: [kleos oion akousamen], hoc est: famam solam audiuimus. Ideo et Alcei nepos dicitur: alce enim Grece praesumptio interpretatur; nam et Almenam matrem habet quasi almera, quod Grece salsum dicitur. Nam ex igne ingenii ut ex Ioue et ex praesumptione ut ex Alceo auo et ex salsidine sapientiae ut ex Almena quid nascitur nisi fortitudinis gloria. Et tamen a libidine superatur; onfalon enim Grece umbilicum dicitur; libido enim in umbilico dominatur mulieribus, sicut lex diuina dicit: 'Non est praecisus umbilicus tuus', quasi si diceret: peccatum tuum non est amputatum; nam et matrix illuc catenata constringitur, unde et epomfalia eodem loco firmandis fetibus opponuntur. Ostendit ergo quod libido quamuis etiam inuictam possit superare uirtutem.

III. Fabula Caci et Herculis.

Si fumum fures eructuant, quis inuolantem dum negat agnoscat. Ergo aut caliginem aut fumum obicit ne agnosci possit, aut in fumum uanescit substantia quae furtiue succedit. Cacus enim Herculis boues furasse dicitur, quos cauda in speluncam tractos abscondidit; quem Hercules presso gutture interfecit. Cacon enim Grece malum dicimus. Ergo omnis malitia fumum eruptuat, id est aut quod contra sit ueritati hoc est luci aut quod acerbum sit uidentibus ut fumum oculis aut quod semper occultas obscurasque cauillationes obiciat. Ideo et duplex quod malitia multiformis, non simplex sit; triplici etiam modo nocet malitia, aut in euidenti ut potentior aut subtiliter ut falsus amicus aut occulte ut inpossibilis latro. Ideo etiam subtractos boues transuersis ducit uestigiis quod omnis malignus, aliena ut inuadat, transuersa defensionis nititur uia. Ideo et bona Herculis concupiscit, quia omnis malignitas est uirtuti contraria. Denique in spelunca absconditur, quod numquam malignitas aperta liberior fronte sit; sed uirtus et malos interficit et sua uindicat.

IV. Fabula Antei et Herculis.

Anteus enim in modum libidinis ponitur, unde et Grece antion contrarium dicimus; ideo et de terra natus, quia sola libido de carne concipitur. Denique etiam tacta terra uiridior exurgebat; libido enim quanto carni consenserit, tantum surgit iniquior. Denique a uirtute gloriae quasi ab Hercule superatur; nam denegato sibi terrae tactu commoritur altiusque eleuatus materna non potuit mutuari suffragia, quo euidentem suae rei fabulam demonstrasset. Omnem enim mentem dum uirtus in altum sustulerit et carnalibus eam denegarit aspectibus, uictrix statim exurgit. Ideo etiam et diu in certamine dicitur desudasse, quia rara est pugna quae cum concupiscentia uitiisque congreditur, sicut Plato in moralibus ait: 'Sapientes uiri maiorem cum uitiis quam cum inimicis pugnam gerunt'. Nam et Diogenes quinicus dum dolore ramicum torqueretur et uidisset homines ad amphitheatrum concurrentes dicebat: 'Qualis hominum stultitia; currunt spectare feris homines repugnantes et me praetereunt cum naturali dolore certantem'.

V. Fabula Teresiae.

Teresias serpentes duos concumbentes uidit, quos cum uirga percussisset, in feminam conuersus est. Iterum post temporis seriem eos concumbentes uidit, similiterque percussis iterum est in pristinam naturam conuersus. Ideoque dum de amoris qualitate certamen Iuno et Iuppiter habuissent, eum iudicem quaesierunt. Ille dixit tres uncias amoris habere uirum et nouem feminam; Iuno irata ei lumen ademit, Iuppiter uero diuinitatem ei concessit. Grecia enim quantum stupenda mendacio, tantum est admiranda commento; Teresiam enim in modum temporis posuerunt quasi teroseon id est aestiua perennitas. Ergo ex uerno tempore, quod masculinum est quia eodem tempore clusura soliditasque est germinum, dum coeuntia sibi adfectu animalia uiderit eaque uirga id est feruoris aestu percusserit, in femineum sexum conuertitur, id est in aestatis feruorem. Ideo uero aestatem in modum posuerunt feminae, quod omnia patefacta eodem tempore suis emergant folliculis. Et quia duo concipiendi sunt tempora, ueris et autumni, iterum conceptu prohibito ad pristinam redit imaginem. Autumnus enim ita omnia masculino corpore astringit, quo constrictis arborum uenis uitalis suci conmerciales transennas iterum stringens foliorum marculentam detundat caluitiem. Denique duobus diis id est duobus elementis arbiter quaeritur, igni atque aeri, de genuina amoris ratione certantibus. Denique iustum proferat iudicium; in fructificandis enim germinibus dupla aeri quam igni materia suppetit; aer enim et maritat in glebis et producit in foliis et grauidat in folliculis, sol uero maturare tantum nouit in granis. Nam, ut hoc certum sit, cecatur etiam a Iunone, illa uidelicet causa, quod hiemis tempus aeris nubilo caligante nigrescat, Iuppiter uero occultis uaporibus conceptionalem factum ei futuri germinis subministrat, id est quasi praescientiam; nam ob hac re etiam Ianuarius bifrons pingitur, quod et praeterita respiciat et futura.

VI. Fabula Promethei.

Nulla quaerantur ultra terris munimina, dum usque in caelum peruenerint furta; aut quae securitas erit argenti uel auri, ubi flamma potuit inuolari. Prometheum aiunt hominem ex luto finxisse. Quem quidem inanimatum atque insensibilem fecerat. Cuius opus Minerua mirata spondit ei, ut si quid uellet de caelestibus donis ad suum opus adiuuandum inquireret. Ille nihil se scire ait quae bona in caelestibus haberentur; sed si fieri posset, se usque ad superos eleuaret atque exinde, si quid suae figulinae congruum cerneret, melius in re oculatus arbiter praesumpsisset. Illa inter oras septemplicis clipei sublatum caelo opificem detulit, dumque uideret omnia caelestia flammatis animata uegetare uaporibus, clam ferulam Foebiacis applicans rotis ignem furatus est, quem pectusculo hominis applicans animatum reddit corpus. Itaque ligatum eum ferunt uulturi iecur perenne praebentem. Et quamuis Nicagorus in distemistea libro quem scripsit primum illum formasse idolum referat et, quod uulturi iecor praebeat, liuoris quasi pingat imaginem, unde et Petronius Arbiter ait:

'cui uoltur iecor intimum pererrat
et querit pectus intimasque fibras;
non est quem tepidi uocant poetae,
sed cordis liuor atque luxus', —

nam et Aristoxenus in lindosecemiarum libro quem scripsit similia profert — nos uero Prometheum dictum quasi pronianteu quod nos Latine praeuidentiam dei dicimus; ex dei praeuidentia et Minerua quasi caelesti sapientia hominem factum, diuinum uero ignem quem uoluerunt animam monstrant diuinitus inspiratam, quae aput paganos dicitur de caelis tracta; iecor uero Prometheum uulturi praebentem quod nos cor dicimus, quia in corde aliquanti philosophorum dixerunt sapientiam, unde et Iuuenalis ait: 'si leua parte papillae nil salit arcaico iuueni'. Denique uulturem in modum mundi posuerunt, quod mundus et celeri quadam uolucritate uersetur et cadauerum nascentium occidentiumque perennitate depascitur. Itaque alitur ac substentatur diuinae prouidentiae sapientia quae nec ipsa finiri nouit nec mundus cessare ab eius alimentis aliquatenus possit. Denique Pandoram dicitur formasse; Pandora enim Grece dicitur omnium munus, quod anima munus sit omnium generale.

VII. Fabula de adulterio Ueneris.

Iuste uel Sol Ueneris depalat adulterium, quatenus Luna solet eius celare secretum. Uenus cum Marte concubuit, quam Sol inueniens Uulcano prodidit; ille adamante catenas effecit ambosque religans diis turpiter iacentes ostendit. Illa dolens quinque filias Solis amore succendit [id est Pasiphe, Medea, Fedra, Circe, Dirce]. Quid sibi in hoc poetica alludat garrulitas inquiramus. Perstant nunc in nostra uita de hac fabula certe admodum testimonia; nam uirtus corrupta libidine sole teste apparet, unde et Ouidius in [quinto] metamorfoseon ait: 'Uidit hic deus omnia primus'. Quae quidem uirtus corrupta libidine turpiter catenata feruoris constrictione tenetur. Haec itaque quinque Solis filias, id est quinque humanos sensus luci ac ueritati deditos quasi solis fetus hac corruptela fuscatos [amore succendit]. Ob hac re etiam huiuscemodi nomina quinque ipsis Solis filiabus uoluerunt: primam Pasiphen ut uisum, id est quasi pasinfanon, quod nos Latine omnibus apparentem dicimus — uisus enim reliquos quattuor inspicit sensus, quia et eum qui clamat uidet et palpanda notat et degustata aspicit et odoranda intendit —, secundam Medeam quasi auditum hoc est medenidean quod nos Latine nullam uisionem dicimus — uox enim corpore nuda est —, tertia Circe tactui similis, id est quasi si diceret cironcre Grece, quod nos Latine manuum iudicium dicimus, quarta Fedra quasi odoratus, uelut si dicat feronedon quasi adferens suauitatem, quinta Dirce saporis iudex, id est quasi drimoncrine quod nos Latine acrum iudicans dicimus.

VIII. Fabula Ulixis et Sirenarum.

Sirenae enim Grece tractoriae dicuntur; tribus enim modis amoris inlecebra trahitur, aut cantu aut uisu aut consuetudine, amantur enim quaedam ää, speciei uenustate, quaedam etiam lenante consuetudine. Quas Ulixis socii obturatis auribus transeunt, ipse uero religatus transit. Ulixes enim Grece quasi olonxenos id est omnium peregrinus dicitur; et quia sapientia ab omnibus mundi rebus peregrina est, ideo astutior Ulixes dictus est. Denique Sirenas, id est delectationum inlecebras, et audiuit et uidit id est agnouit et iudicauit, et tamen transiit. Nihilominus ideo et quia auditae sunt, mortuae sunt; in sensu enim sapientis omnis affectus emoritur; ideo uolatiles, quia amantum mentes celeriter permeant; inde gallinaceos pedes, quia libidinis affectus omnia quae habet spargit; nam denique et Sirenes dictae sunt; sirene enim Grece trahere dicitur.

IX. Fabula Scyllae.

Scyllam ferunt uirginem pulcherrimam, quam Glaucus Antedonis filius amauit; quem Circe Solis filia diligebat zelataque Scyllam fontem in quo lauari solita erat uenenis infecit. Ubi illa discendens ab inguine lupis canibusque marinis inserta est. Scylla enim Grece quasi exquina dicta est, quod nos Latine confusio dicimus. Et quid confusio nisi libido est. Quam libidinem Glaucus amat; glaucus enim Grece luscitius dicitur, unde et glaucomata dicimus cecitatem. Ergo omnis qui luxuriam amat cecus est. Nam et Antedonis filius dictus est; Antedon enim Grece quasi antiidon quod nos Latine contrarium uidens dicimus; ergo lippitudo ex contraria uisione nascitur. Scylla uero in modum ponitur meretricis, quia omnis libidinosa canibus lupisque inguina sua necesse est misceat; iuste ergo lupis et canibus mixta, quia nescit sua alienigenis deuorationibus saturare secreta. Sed hanc Circe odisse dicitur. Circe ut ante dictum est manus diiudicatio uel operatio nuncupatur quasi cironcre. Laborem enim manuum et operationem libidinosa mulier non diligit, sicut Terentius ait: 'Ab labore procliua ad libidinem accepit condicionem, dehinc quaestu occipit'. Hanc etiam Ulixes innocuus transit, quia sapientia libidinem contemnit; unde et uxorem habere dicitur Penelopam castissimam, quod omnis castitas sapientiae coniungatur.

X. Fabula Midae regis et Pactoli fluuii.

Mida rex Apollinem petit ut quicquid tetigisset aurum fieret; cumque promeruisset, munus in ultionem conuersus est, coepitque sui uoti effectu torqueri; nam quidquid tetigerat aurum statim efficiebatur. Erat ergo necessitas aurea locuplesque penuria; nam et cibus et potus rigens auri materia marmorabat. Itaque Apollinem petiit ut male desiderata conuerteret responsoque accepto, ut tertio caput sub Pactoli fluminis undas subderet; quo facto Pactolus deinceps arenas aureas trahere dicitur. Sed euidenter poetae alluserunt argutiam, illa uidelicet causa, quod omnis appetitor auaritiae cum omnia pretio destinat fame moritur, quod et Mida rex erat; sed collecta pecuniarum suarum summa, ut Solicrates Cizicenus in libris historiae scribit, quod omni censu suo Mida rex Pactolum fluuium, qui in mari decurrere solitus erat, per innumerabiles meatus ad inrigandam prouinciam deriuauit suaque expensa auaritia fluuium fertilem reddidit. Mida enim Grece quasi medenidon, id est nihil sciens; auarus enim tantum stultus est, ut sibi prodesse non norit.

XI. Fabula Mineruae et Uulcani.

Uulcanus cum Ioui fulmen efficeret, ab Ioue promissum accepit ut quidquid uellet praesumeret. Ille Mineruam in coniugium petiuit; Iuppiter imperauit ut Minerua armis uirginitatem defendisset. Dumque cubiculum introirent, certando Uulcanus semen in pauimentum iecit; unde natus est Erictonius [cum draconteis pedibus]; eris enim Grece certamen dicitur, ctonus uero terra nuncupatur. Quem Minerua in cistam abscondidit draconeque custode opposito duabus sororibus Aclauro et Pandorae commendauit; qui primus currum repperit. Uulcanum dici uoluerunt quasi furiae ignem, unde et Uulcanus dicitur uelut uoluntatis calor; denique et Ioui fulgora facit, id est furorem concitat. Ideo uero eum Mineruae coniungi uoluerunt, quod furor etiam sapientibus aliquando subripiat. Illa uero armis uirginitatem defendit, hoc est: omnis sapientia integritatem morum suorum contra furiam uirtute animi uindicat. Unde quidem Erictonius nascitur; eris enim Grece certamen dicitur, tonos uero non solum terra, quantum etiam inuidia dici potest, unde et Tales Milesius ait: [ho phthonos doxes kosmikes phtharsia], id est: inuidia mundanae gloriae consumptio. Et quidnam aliut subripiens furor sapientiae generare poterat nisi certamen inuidiae. Quod quidem sapientia, id est Minerua abscondit in cista, id est in corde celat; omnis enim sapiens furorem suum in corde celat. Ergo Minerua draconem custodem adponit, id est perniciem; quem quidem duabus commendat uirginibus, id est Aclauro et Pandorae. Pandora enim uniuersale munus dicitur, Aclauro uero quasi aconleron, id est tristitiae obliuio. Sapiens enim dolorem suum aut benignitati commendat quae omnium munus est aut obliuioni sicut de Cesare dictum est: 'Qui obliuisci nihil amplius soles quam iniurias'. Denique cum Erictonius adolesceret, quid inuenisse dicitur? Nihilominus circum, ubi inuidiae semper certamen est; unde et Uirgilius: 'Primus Erictonius currus et quattuor ausus iungere equos'. Inspicite quantum ualeat cum sapientia iuncta castitas, cui flammarum non praeualuit deus.

XII. Fabula Dionisii.

Iuppiter cum Semele concubuit, de qua natus est Liber pater; ad quam cum fulmine ueniens, crepuit; unde pater puerum tollens in femore suo misit, postea Maroni nutriendum dedit. Hic Indiam debellauit et inter deos deputatus est. Itaque cum Semele quattuor sorores appellatae sunt, Ino, Autonoe, Semele et Agaue. Quid sibi haec fabula mistice sentiat, exquiramus. Quattuor sunt ebrietatis genera, id est prima uinolentia, secunda rerum obliuio, tertia libido, quarta insania; unde et nomina haec quattuor Baccae acceperunt: Baccae dictae sunt quasi uino baccantes, prima Ino — inos enim Grece uinum dicimus —, secunda Autonoe quasi autenunoe, id est se ipsam non cognoscens, tertia Semele quasi somalion quod nos Latine corpus solutum dicimus, unde et ipsa genuisse Liberum patrem dicitur, id est de libidine nata ebrietas, quarta Agaue quae ideo insaniae comparatur, quod caput filii uiolenta absciderit. Liber ergo pater dictus est, quod uini passio liberas mentes faciat; Indos uero uicisse, quod haec gens ualde sit uino dedita duobus scilicet modis, siue quod feruor solis eos faciat potatores siue quod ibi sit Falernum uinum uel Meroitanum, cuius uini tanta uirtus est, quo uix quilibet ebriosus sextarium mense toto bibat; unde et Lucanus ait: 'Indomitum Meroe cogens spumare Falernum'; aqua enim omnino domari non potest. Maroni etiam Dionisius nutriendus datur quasi Meroni; mero enim omnis nutritur uinolentia. Hic etiam tigribus sedere dicitur, quod omnis uinolentia feritati semper insistat siue etiam quod uino ecferatae mentes mulceantur; unde et Lieus dicitur quasi lenitatem praestans. Iuuenis uero ideo pingitur Dionisius, quia numquam ebrietas matura est; ideo etiam nudus, seu quod omnis ebriosus interuertendo nudus remaneat aut mentis suae secreta ebriosus nudet.

XIII. Fabula de Cigno et Leda.

Quamuis in omnibus libidinis amor sit turpior, numquam tamen deterior erit quam cum se honorato miscuerit. Libido enim honestatis nouerca dum quod expediat nescit, semper est maiestati contraria. Qualis enim diuinitas qui quaesit quod esse uelit, ne quod fuerat esset. Iuppiter enim conuersus in cignum cum Leda concubuit; quae peperit ouum, unde nati sunt tres, Castor, Pollux et Elena. Sed haec fabula mistici saporem cerebri consipit; Iuppiter enim in modum potentiae ponitur, Leda uero dicta est quasi lide, quod nos Latine aut iniuria aut conuicium dicimus. Ergo omnis potentia iniuriae mixta speciem suae generositatis mutat. Ideo uero in cignum conuersus dicitur quod ferant fisiologi, quam maxime Melistus Euboicus, qui omnium fisiologorum sententias disputauit, huius generis auem ita conuiciis esse plenam, ut ipsa aue clamante reliquae aues taceant quae praesto fuerint; unde et olor dictus est quasi ab oligoria tractum, quod nos Latine iniuriam dicimus. Ergo quotienscumque nobilitas in iniuriam uergit, conuiciis misceatur necesse est. Sed quid ex hac re concipitur, uideamus; nihilominus ouum, quia sicut in ouo omnis sordities, quae pur[g]ari potest in genere, continetur intrinsecus, ita etiam in effectus iniuriae omnis est inmunditia. Sed ex hoc ouo generantur tres, Castor, Pollux et Helena, nihilominus seminarium scandali et discordiae, sicut ante diximus, 'et geminum luctu concussit adultera mundum'. Castorem uero et Pollucem quasi in modum perditionis ponunt, unde et in mari Castorum signa dixerunt quae periculum creant; nam ob hanc rem etiam ambos alternatim resurgere atque occidere dicunt, quod superbia nonnumquam iubet, nonnumquam occidat; unde et iperefania Grece superbia dicitur. Sed iperefania proprie superapparitio nuncupatur, quod sicut in istis duobus signis quae eorum fratrum uocabulo nuncupauerunt unus superappareat, alter [uero] mergat, sicut lucifer et antifer; nam Grece Pollux apo tu apollin, id est a perdendo et Castor quasi cacon steron, id est malum extremum.

XIV. Fabula Ixionis.

Qui plus quaerit esse quam licet, minus erit quam est. Ixion igitur coniugium Iunonis adfectatus, illa nubem ornauit in speciem suam, cum qua Ixion coiens Centauros genuit. Sicut nihil Latina gratiosius ueritate, ita nihil Greca falsitate ornatius. Denique Ixionem dici uoluerunt quasi Axionem; axioma enim Grece dignitas dicitur. Dea uero regnorum Iuno est, ut pridem diximus; ergo dignitas regnum adfectans nubem meretur, id est similitudinem regni; regnum enim illud est quod perenniter duraturum est. At uero cui temporis fugitiua uis inuidet pinnatisque celerrima raptibus, momentaneae felicitatis figuras potius quam ueritatem ostendenti, uentositatis inanem speciem praesumit. Denique Uatinius augur dicere solitus erat diuersarum urbium honores somnialiter peragi urbicario mimologo et quamuis utraque nihil agere dixerit, tamen hoc Romae praestare uisus est, quod ex parte quidem ueros honores, sed risorios et citius fugitiuos; credo enim quod Cleobuli philosophi sententiam legerat dicentis: [mimos ho bios], id est: mimus uita. Nunc ergo fabulam repetamus. Dromocrites in theogonia scribit Ixionem in Grecia primum regni gloriam adfectasse, qui sibi centum equites primus omnium conquisiuit, unde et Centauri dicti sunt quasi centum armati — denique centippi dici debuerunt, ex quo equis mixti pinguntur —, sed ideo centum armati. Qui quidem Ixion paruo tempore celerem regnum adeptus dehinc regno expulsus est; unde eum et ad rotam damnatum dicunt, quod omnis rotae uertigo quae superiora habet modo deiciat. Ergo ostendere hic uoluerunt quod omnes qui per arma atque uiolentiam regnum adfectant subito erectiones, subito elisiones sustineant sicut rota quae stabile non habet ali quando cacumen.

XV. Fabula Tantali.

[Tantalus Gigas uolens probare diuinitatem deorum Pelopem filium suum eis apposuit epulandum; unde hac damnatus est seueritate.] Tantalum dicunt in laco in inferno depositum, cui fallax aqua gulosis labia titillamentis attingit, poma quoque fugitiuis cinerescentia tactibus desuper facie tenus apparent pendula. Ergo huic locuples uisus et pauper effectus; ita se illi unda fallax praebet ut sitiat, ita se poma ingerunt ut esuriat. Sed hanc fabulam Petronius breuiter exponet dicens:

'Nec bibit inter aquas nec poma pendentia carpit Tantalus infelix quem sua uota premunt. Diuitis haec magni facies erit, omnia late qui tenet et sicco concoquit ore famem'.

XVI. Fabula Lunae et Endymionis.

Lunam ideo ipsam uoluerunt etiam aput inferos Proserpinam seu quod nocte luceat siue quod humilior currat et terris praesit, illo uidelicet pacto quod detrimenta eius et augmenta non solum terra, sed et lapides uel cerebra animantium et quod maius incredibile sit etiam letamina sentiant, quae in lunae crementis eiecta uermiculos parturiant hortis. Ipsam etiam Dianam nemoribus [praeesse] uolunt simili modo, quod arborum et fructicum suco augmenta inculcet. Denique crementis lunae abscisa ligna furfuraceis tinearum terebraminibus fistulescunt. Nemoribus quoque adesse dicitur, quod omnis uenatio plusquam nocte pascatur dieque dormiat. Endimionem uero pastorem amasse dicitur duplo scilicet modo, seu quod primus hominum Endimion cursum lunae inuenerit, unde et triginta annos dormisse dicitur qui nihil aliut in uita sua nisi huic repertioni studuit, sicut Mnaseas in primo libro de Europa scribens tradidit, siue quod pastorem Endimionem amasse fertur, quod nocturni roris humor, quem uaporea siderum atque ipsius lunae animandis herbarum sucis insudant, pastoralibus prosit successibus.




LIBER III


Inscientiae formidolosa suspectio semper excusandi quaerit suffragia, quo quidquid ignorantia incursionum mater peccauerit, id ueniae absoluat petitio quae culpas uestire consueuit. Sed quia numquam de se male aestimat sermo qui ad amantem iudicem mittitur, idcirco meae simplicitatis negotium tuo, domine, purissimo commisi iudicio, fretus quia quicquid absurde digestum est non ut inuidus detrahis, sed ut doctissimus corrigis.

I. Fabula Bellerofontis.

Pritus rex uxorem habuit Antiam nomine; quae amauit Bellerofontem. Cui dum ob stupri causam mandasset, ille noluit; quem marito criminata est. Ille eum ad Cymeram interficiendam misit per socerum suum; quam Bellerofons equo Pegaso residens interfecit, qui de Gorgonae sanguine natus fuerat. Bellerofonta posuerunt quasi buleforunta, quod nos Latine sapientiae consultatorem dicimus, sicut Homerus ait: [Ou chre pannuchion heudein boulephoron andra], id est: nec decet tota nocte dormire consiliatorem uirum. Nam et Menander similiter in Disexapaton comedia ita ait: [boulephoros hemeteran Demea prokatelabes horasin], id est: consiliarie nostram, Demea, praeoccupauisti uisionem. Nam ut hoc certum sit, Homerus in fabula eiusdem Bellerofontis ita ait: [agatha phroneonta daiphrona Bellerophonten], id est: bona cogitantem, sapientissimum consili<ari>um. Spernit libidinem, id est Antiam; antion enim Grece contrarium dicitur, sicut antichristus dicimus quasi [enantion tou Christou], id est contrarius Christo. Uide itaque cuius uxor Antia dicatur; nihilominus Priti. Pritos Panfila lingua sordidus dicitur, sicut Esiodus in bucolico carmine scribit dicens: [bebrithos staphules eu laktismenes haimorroo] , id est: sordidus uuarum bene calcatarum sanguineo rore. Et cuius uxor libido est nisi sordis. At uero Bellerofons, id est bona consultatio, qualem equum sedet nisi Pegasum, quasi pegaseon, id est fontem aeternum. Sapientia enim bonae consultationis aeternus fons est. Ideo pinnatus, quia uniuersam mundi naturam celeri cogitationum teoria conlustrat. Ideo et Musarum fontem ungula sua rupisse fertur; sapientia enim dat Musis fontem. Ob hac re etiam sanguine Gorgonae nascitur; Gorgona enim pro terrore ponitur; ideo et in Mineruae pectore fixa est, sicut Homerus in tertio decimo ait: [te d' epi men Gorgo blosuropis estephanoto]. Ergo hic duplex assertio est; aut enim terrore finito sapientia nascitur, sicut de sanguine id est de morte Gorgonae Pegasus, quia stultitia semper est timida, aut initium sapientiae timor est, quia et magistri timore sapientia crescit et dum quis famam timuerit sapiens erit. Unde et Cymeram occidit; Cymera enim quasi cymeron, id est fluctuatio amoris, unde et Homerus ait: [kuma kelon korthuetai]. Ideo etiam triceps Cymera pingitur, quia amoris tres modi sunt, hoc est incipere, perficere et finire. Dum enim amor nouiter uenit, ut leo feraliter inuadit, unde et Epicarmus comicus ait: [damastes eros leonteia dunamei thaleros], id est: domitor cupido leontea uirtute praesumptior; nam et Uirgilius in georgicis tetigit dicens: 'Catulorum oblita leena seuior errauit campis'. At uero capra quae in medio pingitur perfectio libidinis est, illa uidelicet causa, quod huius generis animal sit in libidine ualde procliuum; unde et Uirgilius in bucolicis ait: 'edique petulci'. Ideo et Satyri cum caprinis cornibus depinguntur, quia numquam nouerunt saturari libidinem. At uero quod dicitur: 'postremus draco', illa ratione ponitur, quia post perfectionem uulnus det penitentiae uenenumque peccati. Erit ergo hic ordo dicendi quod primum sit in amore inchoare, secundum perficere, tertium uero peniteri de perfecto uulnere.

II. Fabula Perdiccae.

Semper delicata consuetudo laborioso fert praeiudicium operi, et molliter educata, dum quod non optas euenerit, penitentiam creant; melius est enim labore partiliter securiore doceri quam ex necessitate uenientem repentaliter perterreri. Perdiccam ferunt uenatorem esse; qui quidem matris amore correptus, dum utrumque et inmodesta libido ferueret et uerecundia noui facinoris reluctaret, consumptus atque ad extremam tabem deductus esse dicitur. Primus etiam serram inuenit, sicut Uirgilius ait: 'Nam primum cuneis scindebant fissile lignum'. Sed ut Fenestella in archaicis scribit, hic primum uenator fuit; cui cum ferinae cedis cruenta uastatio et solitudinum uagabunda errando cursilitas displiceret, plusquam etiam uidens contiroletas suos, id est Acteonem, Adonem, Hippolitum miserandae necis functos interitu, artis pristinae affectui mittens repudium agriculturam affectatus est; ob quam rem matrem quasi terram omnium genetricem amasse dicitur. Quo, labore consumptus etiam ad maciem peruenisse fertur. Et quia cunctis uenatoribus de pristinae artis opprobrio detrahebat, serram quasi maleloquium dicitur repperisse. Matrem etiam Policasten habuit quasi policarpen quod nos Latine multifructam dicimus, id est terram.

III. Fabula Acteonis.

Curiositas semper periculorum germana detrimenta suis amatoribus nouit parturire quam gaudia. Acteon denique uenator Dianam lauantem uidisse dicitur; qui in ceruum conuersus a canibus suis non agnitus eorumque morsibus deuoratus est. Anaximenes qui de picturis antiquis disseruit libro secundo ait uenationem Acteonem dilexisse; qui cum ad maturam peruenisset aetatem consideratis uenationum periculis, id est quasi nudam artis suae rationem uidens timidus factus est; inde et cor cerui habens, unde et Homerus ait: [oinobares kunos ommat' echon kradien d' elaphoio], id est: ebriose, oculos canis habens et cor cerui. Sed dum periculum uenandi fugiret, affectum tamen canum non dimisit, quos inaniter pascendo pene omnem substantiam perdidit; ob hanc rem a canibus suis deuoratus esse dicitur.

IV. Fabula Ero et Leandri.

Amor cum periculo sepe concordat et dum ad illud solum notat quod diligit, numquam uidet quod expedit. Eros enim Grece amor dicitur, Leandrum uero dici uoluerunt quasi lisinandron, id est solutionem uirorum; solutio enim uiri amorem parturit. Sed natat nocte, id est: in obscuro temptat pericula. Ero quoque in amoris similitudine fingitur. Lucernam fert; et quid aliud amor nisi et flammam ferat et desideranti periculosam uiam ostendat. Cito tamen extinguitur, quia iuuenilis amor non diu perdurat. Denique nudus natat illa uidelicet causa, quod suos affectatores amor et nudare nouerit et periculis sicut in mari iactare. Nam et extincta lucerna utrisque mors est procurata maritima, hoc in euidenti significans quod in utroque sexu uapore aetatis extincto libido commoritur. In mari uero mortui feruntur uelut in humorem frigidae senectutis; omne enim caloratae iuuentutis igniculum torpidae ueternositatis algescit in senio.

V. Fabula Berecintiae et Attis.

Decepta Grecia credulitate demonum potius quam deorum numquam deterius suis diis reponeret quam ut eorum matrem ueternosam anum non solum puerilem amatricem quantum etiam fingerent et zelotipam. Tantum enim zeli succensa anus inuidiosa fraglauit quae nec suis utilitatibus furiosa pepercit, ut unde fructum sperabat libidinis illut ueterana succideret meretrix. Et quamuis apud muliebres animos libido optineat regnum, tamen etiam in inuicta libidine zelus optinet dominatum. Berecintia enim mater deorum Attin puerum formosissimum amasse dicitur, quem zelo succensa castrando semimasculum fecit. Quid ergo sibi in his Grecia sentiri uoluerit edicamus. Berecintiam dici uoluerunt quasi montium dominam; ideo matrem deorum, quod deos nuncupari pro superbia uoluerunt; ideo eos in Olimpo habitantes quasi excelsos ac superbos; ideo et demonia nuncupant secundum Homerum dum dicit: [meta daimonas allous], id est: cum deos alios; demos enim Grece populus dicitur, is dicitur unus, et quia populos subdere cupiebant et soli super populos esse demones dicti sunt. Ideo et apud Romanos indigetes quasi nihil indigentes. Ergo Berecinthiam montibus praeesse dixerunt quasi uerniquintos; quintos enim Attica lingua flos nuncupatur, unde et iacintos dicitur quasi hioscintos, quod nos Latine solus flos dicimus, quasi omnibus perfectior. Nam [et] Epicarmus ita ait: [kunthoeides stephephoros kai rhantheis probebeke Chrusalos], id est: florigere coronatus atque ebrius processit Crisalus. Itaque florem quamuis quilibet amet, tamen abscidit, ut Berecinthia in Attin fecit: antis enim Grece flos dicitur. Ut Sosicles Atticus in libro teologumenon quem appellauit scribit, matrem deum in modum potentiae uoluit poni, unde [et] Cibebe dicitur quasi cidos bebeon, id est gloriae firmitas; unde et Homerus ait: [ho ken Zeus kudos opaze], id est: cui Iuppiter gloriam donauerat. Ergo ideo et turrita pingitur, quod omnis potentiae elatio sit in capite; ideo et leonum curru praesidens, quia omnis potentia etiam uirtuti dominatur; ideo et multiplici ueste, quod omnis potentia ornata sit; sceptrum etiam fert, quod regno uicina sit omnis potentia. Ob hanc rem etiam mater deum dicta est, illud nihilominus ostendere uolentes, quod siue indigetes siue dii siue demones aput antiquos a diuitiis dicti sunt, ergo potentia diuitum mater est; unde et Homerus Agamemnonem considerans ait: [o mar Atreide moiregenes olbiodaimon], nec non et Euripides consimilans Tantalum Ioui in tragoedia Electrae ait:

[ho gar makarios, kouk oneidizo tuchas, Dios pephukos hos legousi Tantalos Koruphes hu ...],

id est: beatus ille — nec inuideo fortunas eius — Iouis aequalis ut dicitur Tantalus. Ergo potentiae gloria semper et amore torretur et liuore torquetur citoque abscidit quod diligit, dum tamen amputet illud quod odit. Denique omnis nunc usque potentia nescit circa suos diuturnum seruare affectum, et quod amauerit cito aut zelando amputat aut fastidendo horrescit. Ideo et Attin dici uoluerunt quasi eton; etos enim Grece consuetudo dicitur. Ergo quantuscumque amor sit potentibus, stabilis esse non nouit.

VI. Fabula deae Psicae et Cupidinis.

Apuleius in libris metamorfoseon hanc fabulam planissime designauit dicens esse in quadam ciuitate regem et reginam, habere tres filias, duas natu maiores esse temperata specie, iuniorem uero tam magnificae esse figurae quae crederetur Uenus esse terrestris. Denique duabus maioribus quae temperata erant specie conubia euenere; illam uero ueluti deam non quisquam amare ausus quam uenerari pronus atque hostiis sibimet deplacare. Contaminata ergo honoris maiestate Uenus succensa inuidia Cupidinem petit, ut in contumacem formam seueriter uindicaret. Ille ad matris ultionem aduentans uisam puellam adamauit; poena enim in affectum conuersa est, et ut magnificus iaculator ipse se suo telo percussit. Itaque Apollinis denuntiatione iubetur puella in montis cacumine sola dimitti et uelut feralibus deducta exequiis pinnato serpenti sponso destinari; perfecto iamque coragio puella per montis decliuia zephiri flantis leni uectura delapsa in quandam domum auream rapitur, quae pretiosa sine pretio sola consideratione laude deficiente poterat aestimari, ibique uocibus sibi tantummodo seruientibus ignoto atque mansionario utebatur coniugio; nocte enim adueniens maritus, Ueneris proeliis obscure peractis, ut inuise uespertinus aduenerat, ita crepusculo incognitus etiam discedebat. Habuit ergo uocale seruitium, uentosum dominium, nocturnum commercium, ignotum coniugium. Sed ad huius mortem deflendam sorores adueniunt montisque conscenso cacumine germanum lugubri uoce flagitabant uocabulum, et quamuis ille coniux lucifuga sororios ei comminando uetaret aspectus, tamen consanguineae caritatis inuincibilis ardor maritale obumbrauit imperium. Zephyri ergo flabrantis aurae anhelante uectura ad semet sororios perducit affectus, earumque uenenosis consiliis de mariti forma quaerenda consentiens curiositatem, suae salutis nouercam, arripuit et facillimam credulitatem, quae semper deceptionum mater est, postposito cautelae suffragio arripit: denique credens sororibus se marito serpenti coniunctam uelut bestiam interfectura nouaculam sub puluinal abscondit lucernamque modio contegit. Cumque altum soporem maritus extenderet, illa ferro armata lucernaque modii custodia eruta Cupidine cognito, dum inmodesto amoris torretur affectu, scintillantis olei desputamento maritum succendit, fugiensque Cupido multa super curiositate puellae increpitans domo extorrem ac profugam derelinquit. Tandem multis iactatam Ueneris persecutionibus postea Ioue petente in coniugio accepit. Poteram quidem totius fabulae ordinem hoc libello percurrere, qualiter et ad infernum descenderit et ex Stigiis aquis urnulam delibauerit et Solis armenta uellere spoliauerit et seminum germina confusa discreuerit et de Proserpinae pulchritudine particulam moritura praesumpserit; sed quia haec saturantius et Apuleius pene duorum continentia librorum tantam falsitatum congeriem enarrauit et Aristofontes Atheneus in libris qui disarestia nuncupantur hanc fabulam inormi uerborum circuitu discere cupientibus prodidit, ob hanc rem superuacuum duximus ab aliis digesta nostris libris inserere, ne nostra opera aut a propriis exularemus officiis aut alienis addiceremus negotiis. Sed dum is qui hanc fabulam legerit in nostra haec transeat sciturus quid sibi illorum falsitas sentire uoluerit: Ciuitatem posuerunt quasi in modum mundi, in qua regem et reginam uelut deum et materiam posuerunt. Quibus tres filias addunt, id est carnem, ultronietatem quam libertatem arbitrii dicimus et animam. Psice enim Grece anima dicitur, quam ideo iuniorem uoluerunt, quod corpori iam facto postea inditam esse animam dicebant; hanc igitur ideo pulchriorem, quod et a libertate superior et a carne nobilior. Huic inuidet Uenus quasi libido; ad quam perdendam cupiditatem mittit; sed quia cupiditas est boni, est mali, cupiditas animam diligit et ei uelut in coniunctione miscetur; quam persuadet ne suam faciem uideat, id est cupiditatis delectamenta discat — unde et Adam quamuis uideat nudum se non uidet, donec de concupiscentiae arbore comedat — neue suis sororibus, id est carni et libertati, de suae formae curiositate perdiscenda consentiat; sed illarum conpulsamento perterrita lucernam desub modio eicit, id est desiderii flammam in pectore absconsam depalat uisamque taliter dulcem amat ac diligit. Quam ideo lucernae ebullitione dicitur incendisse, quia omnis cupiditas quantum diligitur tantum ardescit et peccatricem suae carni configit maculam. Ergo quasi cupiditate nudata et potenti fortuna priuatur et periculis iactatur et regia domo expellitur. Sed nos, quia longum est ut dixi omnia persequi, tenorem dedimus sentiendi. Si quis uero in Apuleio ipsam fabulam legerit, nostra expositionis materia quae non diximus ipse reliqua recognoscit.

VII. Fabula Pelei et Thetidis.

Tetidem dici uoluerunt aquam, unde et nympha dicta est. Istam Iuppiter quasi deus coniungit Peleo; Pelos enim Grece [Latine] lutum dicitur. Ergo terram cum aqua commixtam uolunt hominem genuisse, unde etiam Iouem cum Tetide uoluisse concumbere dicunt et prohibitum esse, ne maiorem se genuisset qui eum de regno expelleret; ignis enim, id est Iuppiter, si cum aqua coeat, aquae uirtute extinguitur. Ergo in coniunctione aquae et terrae, id est Tetidis et Pelei, discordia sola non petitur, illa uidelicet causa aut quia concordia est utrorumque elementorum ut homo gignatur; nam et conpetentia ipsa indicat quod Peleus ut terra, id est caro, Tetis ut aqua, id est humor, Iuppiter qui utraque coniungit ignis, id est anima. Ergo in conceptione hominis ex elementorum iugalitate tres deae, ut supra diximus, tres uitae certantur. Nam et discordia malum aureum iecisse dicitur, id est cupiditatem, illa uidelicet causa, quod in malo aureo est quod uideas, non est quod comedas, sicut cupiditas nouit habere, non nouit frui. Omnes etiam deos Iuppiter ad nuptias dicitur conuocasse illa de causa, quod putarent pagani singulas partes in homine deos singulos obtinere, ut Iouem caput, Mineruam oculos, Iunonem brachia, pectus Neptunum, cinctum Martis, renes et inguina Ueneris, pedes Mercurio, sicut Dromocrites in fisiologumenon scripsit; unde et Homerus ait:

[ommata kai kephalen homoios Dii terpikerauno
Arei de zonen, sternon de Poseidaoni],

id est: caput et oculos similis Ioui fulmina delectanti, Marti cingulum et pectus Neptuni; nam et Tiberianus in Prometheo ait deos singula sua homini tribuisse. Denique Achillem natum uelut hominem perfectum mater in aquas intinguit Stigias, id est: durum contra omnes labores munit; solum ei talum non tinguit, nihilominus illut fisicum significare uolentes, quod uenae quae in talo sunt ad renum et femorum atque uirilium rationem pertineant, unde et aliquae uenae usque ad pollicem tendunt; quod tractantes et fisici et mulieres ad optinendos partus et sciadicos eodem flebotomant loco; nam et inplastrum entaticum quem stisidem Africanus hiatrosofistes uocauit pollici et talo inponendum praecepit. Nam et Orfeus illum esse principalem libidinis indicat locum; nam denique et enterocelicis in isdem locis cauteria ponenda praecipiunt. Ergo monstrat quod humana uirtus quamuis ad omnia munita tamen libidinis ictibus subiacet patula; unde et ad Licomedis regiam datur quasi ad luxoriae regnum. Licomeden enim Grece quasi gliconmeden, id est dulce nihilum; omnis enim libido et dulcis est et nihil est. Denique et amore Polixenae perit et pro libidine per talum occiditur. Polixene enim Grece multorum peregrina dicitur, seu quod amor peregrinari faciat mentes ab ingenio suo, siue quod aput multos libido ut peregrinabunda uagetur.

VIII. Fabula Mirrae et Adonis.

Mirra patrem suum amasse dicitur, cum quo debriato concubuit; cumque eam pater utero plenam rescisset, crimine cognito euaginato eam coepit persequi gladio. Illa in arborem myrram conuersa est; quam arborem pater gladio percutiens, Adon exinde natus est. Quid uero sibi haec fabula sentiat edicamus. Mirra genus est arboris, de qua sucus ipse exsudat; haec patrem amasse dicitur. Istae enim arbores in India sunt, quae solis caloribus crementantur, et quia patrem omnium rerum solem esse dicebant, cuius opitulatu cuncta germinum adolescit maturitas, ideo et patrem amasse dicitur; dumque iam grandioris fuerit roboris, solis ardoribus crepans ragades efficit, per quas sucum desudat — quod mirra dicitur — et redolentibus lacrimosa guttulis fletus suaues scissuris hiantibus iaculatur. Unde et Adonem genuisse fertur; adon enim Grece suauitas dicitur; et quia haec species odore suauis est, Adonem dicitur genuisse. Ideo autem Uenerem eum amasse dicunt, quod hoc genus pigmenti sit ualde feruidum; unde et Petronius Arbiter ad libidinis concitamentum mirrinum se poculum bibisse refert; nam et Sutrius comediarum scriptor introducit Gliconem meretricem dicentem: 'Murrinum mihi adfers quo uirilibus armis occursem fortiuscula.'

IX. Fabula Apollinis et Marsyae.

Minerua ex osse tibias inuenit, de quibus cum in conuiuio deorum cecinisset eiusque tumentes buccas dii omnes inrisissent, illa ad Tritonam paludem pergens in aqua faciem suam speculata, dum turpia adiudicasset buccarum inflamina, tibias iecit. Quibus Marsyas repertis doctior factus Apollinem concertaturus de cantibus prouocauit. [Qui] sibi Midam regem iudicem deligunt. Quem Apollo, cur non recte iudicasset, asininis auribus deprauauit. Ille criminis sui notam tonsori tantum ostendit praecipiens ei ut, si crimen eius celaret, eum participem regni efficeret. Ille in terram fodiuit et secretum domini sui in defosso terrae dixit et operuit; in eodem loco calamus natus est, unde sibi pastor tibiam faciens — quae cum percutiebatur dicebat: Mida rex aures asininas habet, nihilominus quod ex terra conceperat [calamus canebat]. Unde et Petronius Arbiter ait:

'Sic commissa uerens auidus reserare minister
fodit humum regisque latentes prodidit aures;
concepit nam terra sonum, calamique loquentes
inuenere Midam qualem conceperat index.'

Nunc ergo huius misticae fabulae interiorem cerebrum inquiramus. A musicis haec reperta est fabula, ut Orfeus in teogonia scribit; musici enim duos artis suae posuerunt ordines, tertium uero quasi ex necessitate adicientes, ut Ermes Trismegistus ait, id est: adomenon, psallomenon, aulumenon, hoc est: aut cantantium aut citharidiantium aut tibizantium. Prima ergo est uiua uox, quae sibi in omnibus musicis necessitatibus celerrima subuenit; potest enim et limmata subrigere et parallelos concordare et distonias mollire et ptongos iugare et ornare quilismata. Sequitur secunda cithara; quamuis enim de his rebus quas musici disafexis dicunt, sicut Mariandes scribit, multa de his faciat, tamen aliqua non implet quae uiua uox potest; limmata enim facta non erigit, quilismata in se catenata non implet. At uero tibia artis musicae partem extremam poterit adimplere. Cithara enim simfoniarum gradus habet quinque, secundum quod Pithagoras ait, dum numerorum arithmeticos modulos ad symphoniarum adduxisset concordiam; prima enim simphonia diapason, quod est in aritmeticis diplasion, quod nos in Latinis I ad II dicimus; secunda simphonia diapente, quod est in arithmeticis emiolius, quod nos Latine II ad III nuncupamus; tertia simphonia diatessaron, quod est in arithmeticis epitritus, id est III ad IV; quarta simphonia dicitur tonus, quod aput arithmeticos epocdous nuncupatur, aput nos V ad IV; et quoniam ultra arithmeticus ordo progredi non patitur propter nouenarium limitem, quia decimus alterius ordinis primus gradus est, contingit ergo ut habeat quintam simphoniam quae armonia nuncupatur, id est VIII ad IX; nullum enim ultra numerum coniunctiorem inuenies. Habet igitur musica partes septem, id est genera, diastemata, systemata, ptongos, tonos, metabolas et melopias; unde et Uirgilius in sexto ait:

'Nec non Threicius longa cum ueste sacerdos
obloquitur numeris septem discrimina uocum.'

In arithmeticis enim quibus plenitudo formulae est ut etiam in geometricis, tonus. Uox uero habet gradus symphoniarum innumeros, quantum natura dotauerit ipsam uocem ut habeat arsis et thesis quas nos Latine elationes et deiectiones dicimus. Tibia uero uix unam et dimidiam perficit simphoniam; una enim simphonia quinque symphonias habet. Ergo post artem musicam Minerua repperit tibias, quas omnis doctus in musicis propter sonorum despuit paupertatem. Inflatas uero buccas ideo risisse dicuntur, quod tibia uentose in musicis sonet et idiomatum proprietate amissa sibilet potius rem quam enuntiet. Ideo illam iniuste sufflantem omnis quicumque est doctior ridet; unde se et Minerua, id est sapientia, exprobrans proicit; quas Marsyas adsumit. Marsyas enim Grece quasi morosis, id est stultus solus, qui in arte musica tibiam praeponere uoluit citharae; unde et cum porcina pingitur cauda. Sed his duobus certantibus Mida rex residet; Mida enim Grece quasi medenidon dicitur, quod nos Latine nihil sciens dicimus. Ideo etiam et asininis auribus dicitur, quia omnis discernendi ignarus nihil differt ab asino. Ob hanc rem etiam et seruum eius auriculas referunt prodidisse. Ingenium enim nostrum seruum habere debemus ad omnia quae uolumus obsequentem et nostra secreta celantem. Quod autem per cannam prodidit, 'per fistulam gutturis', 'loquendo' significat. Quod uero pastor audit, pastores sunt illi, qui aliena exculcando suptilius pascunt.

X. Fabula Orphei et Euridicis.

Orpheus Euridicem nimfam amauit; quam sono citharae mulcens uxorem duxit. Hanc Aristeus pastor dum amans sequitur, illa fugiens in serpentem incidit et mortua est. Post quam maritus ad inferos descendit et legem accepit, ne eam conuersus aspiceret; quam conuersus et aspiciens iterum perdidit. Haec igitur fabula artis est musicae designatio. Orpheus [enim] dicitur oreafone, id est optima uox, Euridice uero profunda diiudicatio. In omnibus igitur artibus sunt primae artes, sunt secundae; ut in puerilibus litteris prima abecetaria, secunda nota, in grammaticis prima lectio, secunda articulatio, in rethoricis prima rethorica, secunda dialectica, in geometricis prima geometrica, secunda arithmetica, in astrologicis prima mathesis, secunda astronomia, in medicinis prima gnostice, secunda dinamice, in aruspicinis prima aruspicina, secunda parallaxis, in musicis prima musica, secunda apotelesmatice. De quibus omnibus breuiter rationem perstringam necesse est. Aliut est enim aput grammaticos aliena agnoscere, aliut sua efficere; aput rethores uero aliud est profusa et libero cursu effrenata loquacitas, aliud constricta ueritatisque indagandae curiosa nexilitas; aput astrologos aliut est astrorum ac siderum cursus effectusque cognoscere, aliut significata traducere; in medicinis aliut est morborum agnoscere meritum, aliud infirmitatis uenientem mederi concursum; in geometricis aliut formulas lineasque depingere, aliut numeros formulis coaptare; in aruspicinis aliud fibrarum particularumque inspectio, aliud secundum Battiadem euentuum inmutatio, in musicis uero aliud est armonia ptongorum, sistematum et diastematum, aliud effectus tonorum uirtusque uerborum; uocis ergo pulchritudo delectans interna artis secreta uirtutem etiam misticam uerborum attingit. Sed haec quantum ab optimis amatur sicut ab Aristeo — ariston enim Grece optimum dicitur —, tanto ipsa ars communionem hominum uitat. Quae quidem serpentis ictu moritur quasi astutiae interceptu, secretis uelut inferis transmigratur. Sed post hanc artem exquirendam atque eleuandam uox canora descendit et quia apotelesmatica fonascica omnia praebet et modulis tantum ui secreta latentibus uoluptatum reddit effectus; dicere enim possumus quod Dorius tonus aut Frigius Saturno coiens feras mulceat, si Ioui, aues oblectet. At uero si rei expositio quaeritur cur hoc fiat, uestigandae rationis captus inmoritur. Ideo ergo et ne eam respiciat prohibetur et dum uidet amittit; nam perfectissimus Pithagoras dum modulos numeris coaptaret simphoniarumque pondera terminibus arithmeticis per mela et rithmos uel modulos sequeretur, effectus uero rationem reddere non potuit.

XI. Fabula Finei.

Fineus enim in modum auaritiae ponitur; a fenerando Fineus dictus est. Ideo cecus, quod omnis auaritia ceca sit quae sua non uidet; ideo ei Arpyiae cibos rapiunt, quia rapina ei aliquid de suo comedere non permittit. At uero quod eius prandia stercoribus fedant, ostendit fenerantium uitam rapinae inluuie esse sordidam. Sed has a conspectu eius Zetus et Calais fugant; Grece enim zeton calon inquirens bonum dicimus. Ideo uolatici quia omnis inquisitio boni numquam terrenis rebus miscetur; ideo Aquilonis uenti filii, quia bona inquisitio spiritalis est, non carnalis. Ergo ueniente bonitate omnis rapina fugatur.

XII. Fabula Alphei et Arethusae.

Alfeus fluuius Aretusam nimpham amauit; quam cum sequeretur, in fontem conuersa est. Ille in mediis undis ambulans non inmixtus in sinu eius inmergitur; unde et aput inferos obliuionem animarum trahere dicitur. Alpheus enim Grece quasi aletiasfos, id est ueritatis lux, Arethusa uero quasi areteisa, id est nobilitas aequitatis. Ergo quid amare poterat ueritas nisi aequitatem, quid lux nisi nobilitatem. Ideo et in mari ambulans non miscetur, quia lucida ueritas omni malorum morum salsidine circumdata pollui aliqua commixtione non nouit. Sed tamen in sinu aequissimae potestatis omnis lux ueritatis delabitur; nam et descendens in infernum, id est in secreta conscientia, ueritatis lux malarum rerum semper obliuionem inportat.



The Miscellany The Latin Library The Classics Page