FRONTINI STRATEGEMATA



LIBER QVARTVS

Multa lectione conquisitis strategematibus et non exiguo scrupulo digestis, ut promissum trium librorum implerem, si modo implevi, hoc exhibebo ea, quae parum apte discriptioni priorum ad speciem alligata<e> subici videbantur et erant exempla potius strategicon quam strategemata: quae idcirco separavi, quia quamvis clara diversae tamen erant substantiae, ne, si qui forte in aliqua ex his incidissent, similitudine inducti praetermissa opinarentur.

Et sane velut <res> residua expedienda fuit: in qua et ipsa ordinem per species servare conabor:
I. De disciplina.
II. De effectu disciplinae.
III. De continentia.
IV. De iustitia.
V. De constantia.
VI. De affectu et moderatione.
VII. De variis consiliis.

DE DISCIPLINA

P. Scipio ad Numantiam corruptum superiorum ducum socordia exercitum correxit dimisso ingenti lixarum numero, redactis ad munus cotidiana exercitatione militibus. Quibus cum frequens iniungeret iter, portare complurium dierum cibaria imperabat, ita ut frigora et imbres pati, vada fluminum pedibus traicere assuesceret miles, exprobrante subinde imperatore timiditatem et ignaviam, frangente delicatioris usus ac parum necessaria expeditioni vasa. Quod maxime notabiliter accidit C. Memmio tribuno, cui dixisse traditur Scipio: "Mihi paulisper, tibi et rei publicae semper nequam eris."

Q. Metellus bello Iugurthino similiter lapsam militum disciplinam pari severitate restituit, cum insuper prohibuisset alia carne quam assa elixave milites uti.

Pyrrhus dilectatori suo fertur dixisse: "tu grandes elige, ego, eos fortes reddam."

L. Paulo et C. Varrone consulibus milites primo iure iurando adacti sunt: antea enim sacramento tantummodo a tribunis rogabantur, ceterum ipsi inter se coniurabant se fugae atque formidinis causa non abituros neque ex ordine recessuros nisi teli petendi feriendive hostis aut civis servandi causa.

Scipio Africanus, cum ornatum scutum elegantius cuiusdam vidisset, dixit non mirari se, quod tanta cura ornasset, in quo plus praesidii quam in gladio haberet.

Philippus, cum primum exercitum constitueret, vehiculorum usum omnibus interdixit, equitibus non amplius quam singulos calones habere permisit, peditibus autem denis singulos, qui molas et funes ferrent: in aestiva exeuntibus triginta dierum farinam collo portari imperavit.

C. Marius recidendorum impedimentorum gratia, quibus maxime exercitus agmen oneratur, vasa et cibaria militis in fasciculos aptata furcis imposuit, sub quibus et habile onus et facilis requies esset: unde et proverbiumtractum est "muli Mariani".

Theagenes Atheniensis, cum exercitum Megaram duceret, petentibus ordines respondit ibi se daturum. Deinde clam equites praemisit eosque hostium specie impetum in suos retorquere iussit. Quo facto cum <quos secum> habebat tamquam ad hostium occursum praepararentur, permisit ita ordinari aciem, ut quo quis voluisset loco consisteret: cum inertissimusquisque retro se dedisset, strenui autem in fronte<m> prosiluissent, ut quemque invenerat stantem, ita ad ordines militiae provexit.

Lysander Lacedaemonius egressum via quendam castigabat. Cui dicenti ad nullius rei rapinam se ab agmine recessisse respondit: "ne speciem quidem rapturi praebeas volo."

Antigonus, cum filium suum audisset devertisse in eius domum, cui tres filiae insignes specie essent, "audio", inquit, "fili, anguste habitare te pluribus dominis domum possidentibus: hospitium laxius accipe"; iussoquecommigrare edixit, ne quis minor quinquaginta annos natus hospitio matris familias uteretur.

Q. Metellus consul, quamvis nulla lege impediretur, quin filium contubernalemperpetuum haberet, maluit tamen eum in ordine merere.

P. Rutilius consul, cum secundum leges in contubernio suo habere posset filium, in legione militem fecit.

M. Scaurus filium, quod in saltu Tridentino loco hostibus cesserat, in conspectum suum venire vetuit: adulescens verecundia ignominiae pressus mortem sibi conscivit.

Castra antiquitus Romani ceteraeque gentes passim per corpora cohortiumvelut mapalia constituere soliti erant, cum solos urbium muros nosset antiquitas. Pyrrhus Epirotarum rex primus totum exercitum sub eodem vallo continere instituit. Romani deinde, victo eo in campis Arusinis circa urbem Malventum, castris eius potiti et ordinatione notata paulatim ad hanc usque metationem, quae nunc effecta est, pervenerunt.

P. Nasica in hibernis, quamvis classis usus non esset necessarius, ne tamen desidia miles corrumperetur aut per otii licentiam sociis iniuriam inferret, navis aedificare instituit.

M. Cato memoriae tradidit in furto comprehensis inter commilitones dextras esse praecisas aut, si lenius animadvertere voluissent, in principiis sanguinem missum.

Clearchus, dux Lacedaemoniorum, exercitui dicebat imperatorem potius quam hostem metui debere, significans eos, qui in proelio dubiam mortem timuissent, certum, si deseruissent, manere supplicium.

Appii Claudii sententia senatus eos, qui a Pyrrho, rege Epirotarum, capti et postea remissi erant, equites ad pedites redegit, pedites ad levem armaturam, omnibus extra vallum iussis tendere, donec bina hostium spolia singuli referrent.

Otacilius Crassus consul eos, qui ab Hannibale sub iugum missi redierant, tendere extra vallum iussit, ut immuniti assuescerent periculis et adversus hostem audentiores fierent.

P. Cornelio Nasica Decimo Iunio consulibus, qui exercitum deseruerant, damnati virgis caesi publice venierunt.

Domitius Corbulo in Armenia duas alas et tres cohortes, quae ad castellum Initia hostibus cesserant, extra vallum iussit tendere, donec assiduo labore et prosperis excursionibus redimerent ignominiam.

Aurelius Cotta consul, cum ad opus equites necessitate cogente iussissetaccedere eorumque pars detractasset imperium, questus apud censores effecit, ut notarentur; a patribus deinde obtinuit, ne eis praeterita aera procederent; tribuni quoque plebis de eadem re ad populum pertulerunt omniumque consensu stabilita disciplina est.

Q. Metellus Macedonicus in Hispania quinque cohortes, quae hostibuscesserant, testamentum facere iussas ad locum reciperandum remisit, minatus non nisi post victoriam receptum iri.

P. Valerio consuli senatus praecepit, exercitum ad Sirim victum ducere Saepinum ibique castra munire et hiemem sub tentoriis exigere. Senatus, cum turpiter fugati eius milites essent, decrevit, ne auxilia eis summitterentur, nisi captis eius . . .

Legionibus, quae Punico bello militiam detractaverant, in Siciliam velut relegatis per septem annos hordeum ex senatus consulto datum est.

L. Piso C. Titium praefectum cohortis, quod loco fugitivis cesserat, cinctu togae praeciso, soluta tunica, nudis pedibus in principiis cotidie stare, dum vigiles venirent, iussit, conviviis et balneo abstinere. Sulla cohortem et centuriones, quorum stationem hostis perruperat, galeatos et discinctos perstare in principiis iussit.

Domitius Corbulo in Armenia Aemilio Rufo praefecto equitum, quia hostibus cesserat et parum instructam armis alam habebat, vestimenta per lictorem scidit eidemque ut erat foedato habitu perstare in principiis, donec mitterentur, imperavit.

Atilius Regulus, cum ex Samnio in Luceriam transgrederetur exercitusqueeius obviis hostibus aversus esset, opposita cohorte iussit fugientespro desertoribus caedi.

Cotta consul in Sicilia in Valerium, nobilem tribunum militum ex gente Valeria, virgis animadvertit.

Idem P. Aurelium sanguine sibi iunctum, quem obsidioni Lipararum, ipse ad auspicia repetenda Messanam transiturus, praefecerat, cum agger incensus et capta castra essent, virgis caesum in numerum gregalium peditumreferri et muneribus fungi iussit.

Fulvius Flaccus censor Fulvium fratrem suum, quia legionem, in qua tribunus militum erat, iniussu consulis dimiserat, senatu movit.

M. Cato ab hostili litore, in quo per aliquot dies manserat, cum ter dato profectionis signo classem solvisset et relictus e militibus quidam a terra voce et gestu expostularet, uti tolleretur, circumacta ad litus universa classe, comprehensum supplicio affici iussit et, quem occisuri per ignominiamhostes fuerant, exemplo potius impendit.

Appius Claudius ex his, qui loco cesserant, decimum quemque militem sorte ductum fusti percussit.

Fabius Rullus consul ex duabus legionibus, quae loco cesserant, sorte ductos in conspectu militum securi percussit.

Aquilius ternos ex centuriis, quarum statio ab hoste perrupta erat, securi percussit.

M. Antonius, cum agger ab hostibus incensus esset, ex his, qui in opere fuerant, duarum cohortium militem decimavit et in singulos ex his centuriones animadvertit, legatum cum ignominia dimisit, reliquis ex legione hordeum dari iussit.

In legionem, quae Regium oppidum iniussu ducis dir<ip>uerat, animadversumest ita, ut quattuor milia tradita custodiae necarentur: praeterea senatus consulto cautum est, ne quem ex eis sepelire vel lugere fas esset.

L. Papirius Cursor dictator Fabium Rutilium magistrum equitum, quod adversum edictum eius quamvis prospere pugnaverat, <ad> virgas poposcit, caesum securi percussurus: nec contentioni aut precibus militum concessit animadversionem eumque profugientem Romam persecutus est, ne ibi quidem remisso prius supplicii metu, quam ad genua eius et Fabius cum patre provolveretur et pariter senatus ac populus rogarent.

Manlius, cui Imperioso postea cognomen fuit, filium, quod is contra edictum patris cum hoste pugnaverat, quamvis victorem in conspectu exercitus virgis caesum securi percussit.

Manlius filius, exercitu pro se adversus patrem seditionem parante, negavit tanti esse quemquam, ut propter illum disciplina corrumperetur, et obtinuit, ut ipsum puniri paterentur.

Q. Fabius Maximus transfugarum dextras praecidit.

C. Curio consul bello Dardanico circa Dyrrachium, cum ex quinque legionibus una seditione facta militiam detractasset securturamque se temeritatem ducis in expeditionem asperam et insidiosam negasset, quattuor legiones eduxit armatas et consistere ordinibus detectis armis velut in acie iussit. Post hoc seditiosam legionem inermem procedere discinctamque in conspectu armati exercitus stramenta coegit secare, postero autem die similiterfossam discinctos milites facere, nullisque precibus legionis impetrari ab eo potuit, ne signa eius summitteret nomenque aboleret, milites autem in supplementum ceterarum legionum distribueret.

Q. Fulvio Appio Claudio consulibus milites ex pugna Cannensi in Siciliam a senatu relegati postulaverunt a consule M. Marcello, ut in proeliumducerentur. Ille senatum consuluit: senatus negavit sibi placere committihis rempublicam, qui eam deseruissent: Marcello tamen permisit facere, quod videretur, dum ne quis eorum munere vacaret neve donaretur neve quod praemium ferret aut in Italiam reportaretur, dum Poeni in ea fuissent.

M. Salinator consularis damnatus est a populo, quod praedam non aequaliter diviserat militibus.

Cum ab Liguribus in proelio Q. Petilius consul interfectus esset, decrevitsenatus, uti ea legio, in cuius acie consul erat occisus, tota infrequens referretur, stipendium ei annuum non daretur, aera reciderentur.

DE EFFECTU DISCIPLINAE

Bruti et Cassi exercitus, memoriae proditum est, bello civili cum una per Macedoniam iter facerent priorque Brutus ad fluvium, in quo pontem iungi oportebat, pervenisset, Cassi tamen exercitum et in efficiendo ponte et in maturando transitu praecessisse: qui vigor disciplinae effecit, ne solum in operibus, verum et in summa belli praestarent Cassiani Brutianos.

C. Marius, cum facultatem eligendi exercitus haberet ex duobus, qui sub Rutilio et qui sub Metello ac postea sub se ipso meruerant, Rutilianum quamquam minorem, quia certioris disciplinae arbitrabatur, praeoptavit. Domitius Corbulo duabus legionibus et paucissimis auxiliis disciplina correcta Parthos sustinuit.

Alexander Macedo XL milibus hominum iam inde a Philippo patre disciplinae assuefactis orbem terrarum aggressus innumerabiles hostium copias vicit.

Cyrus bello adversus Persas quattuordecim milibus armatorum immensas difficultates superavit.

Epaminondas, dux Thebanorum, quattuor milibus hominum, ex quibusCCCC tantum equites erant, Lacedaemoniorum exercitum viginti quattuor milium peditum, equitum mille sescentorum vicit.

A quattuordecim milibus Graecorum, qui numerus in auxiliis Cyri adversus Artaxerxen fuit, centum milia barbarorum proelio superata sunt.

Eadem Graecorum [proelio] quattuordecim milia amissis ducibus, reditus sui cura uni ex corpore suo Xenophonti Atheniensi demandata, per iniqua et ignota loca incolumia reversa sunt.

Xerxes a trecentis Lacedaemoniorum ad Thermopylas vexatus, cum vix eos confecisset, hoc se deceptum aiebat, quod multos quidem homines haberet, viros autem disciplinae tenaces nullos.

DE CONTINENTIA

M. Catonem vino eodem quo remiges contentum fuisse traditur.

Fabricius, cum Cineas legatus Epirotarum grande pondus auri dono ei daret, non accepto eo dixit malle se habentibus id imperare quam habere.

Atilius Regulus, cum summis rebus praefuisset, adeo pauper fuit, ut se coniugem liberosque tolararet agello, qui colebatur per unum vilicum: cuius audita morte scripsit senatui de successore, destitutis rebus obitu servi necessariam esse praesentiam suam.

Cn. Scipio post res prospere in Hispania gestas in summa paupertate decessit, ne ea quidem relicta pecunia, quae sufficeret in dotem filiarum, quas ob inopiam publice dotavit senatus.

Idem praestiterunt Athenienses filiis Aristidis post amplissimarum rerum administrationem in maxima paupertate defuncti.

Epaminondas, dux Thebanorum, tantae abstinentiae fuit, ut in suppellectilieius praeter stoream et unicum veru nihil inveniretur.

Hannibal surgere de nocte solitus ante noctem non requiescebat: crepusculodemum ad cenam vocabat neque amplius quam duobus lectis discumbebaturapud eum.

Idem, cum sub Hasdrubale imperatore militaret, plerumque super nudam humum sagulo tectus somnos capiebat.

Aemilianum Scipionem traditur in itinere cum amicis ambulantem accepto pane vesci solitum.

Idem et de Alexandro Macedone dicitur.

Masinissam, nonagensimum aetatis annum agentem, meridie ante tabernaculum stantem vel ambulantem capere solitum cibos legimus.

M'. Curius, cum victis ab eo Sabinis ex senatus consulto ampliaretur ei modus agri, quem consummati milites accipiebant, gregalium portione contentus fuit, malum civem dicens, cui non esset idem quod ceteris satis.

Universi quoque exercitus notabilis saepe fuit continentia, sicut eius qui sub M. Scauro meruit. Namque memoriae tradidit Scaurus pomiferam arborem, quam in pede castrorum fuerat complexa metatio, postero die abeunte exercitu intactis fructibus relictam.

Auspiciis Imperatoris Caesaris Domitiani Augusti Germanici eo bello, quod Iulius Civilis in Gallia moverat, Lingonum opulentissima civitas, quae ad Civilem desciverat, cum adveniente exercitu Caesaris populationem timeret, quod contra exspectationem inviolata nihil ex rebus suis amiserat, ad obsequium redacta septuaginta milia armatorum tradidit mihi.

L. Mummius, qui Corintho capta non Italiam solum sed etiam provinciastabulis statuisque exornavit, adeo nihil ex tantis manubiis in suum convertit, ut filiam eius inopem senatus ex publico dotaverit.

DE IUSTITIA

Camillo Faliscos obsidenti ludi magister liberos Faliscorum tamquam ambulandi causa extra murum eductos tradidit, dicens retentis eis obsidibus necessario civitatem imperata facturam. Camillus non solum sprevit perfidiam,sed et restrictis post terga manibus magistrum virgis agendum ad parentes tradidit pueris, adeptus beneficio victoriam, quam fraude non concupierat: nam Falisci ob hanc iustitiam sponte ei se dediderunt.

Ad Fabricium, ducem Romanorum, medicus Pyrrhi, Epirotarum regis, pervenit pollicitusque est daturum se Pyrrho venenum, si merces sibi, in qua operae pretium foret, constitueretur. Quo facinore Fabricius egere victoriam suam non arbitratus regi medicum detexit atque ea fide meruit, ut ad petendam amicitiam Romanorum compelleret Pyrrhum.

DE CONSTANTIA

Cn. Pompeius minantibus direpturos pecuniam militibus, quae in triumpho ferretur, Servilio et Glaucia cohortantibus, ut divideret eam, ne seditio fieret, affirmavit non triumphaturum se potius sed moriturum, quam licentiae militum succumberet, castigatisque oratione gravi laureatos fasces obiecit, ut ab illorum inciperent direptione: eaque invidia redegit eos ad modestiam.

C. Caesar, seditione in tumultu civilium armorum facta, maxime animis tumentibus, legionem totam exauctoravit, ducibus seditionis securi percussis:mox eosdem, quos exauctoraverat, ignominiam deprecantis restituit et optimos milites habuit.

Postumius consularis cohortatus suos, cum interrogatus esset a militibus,quid imperaret, dixit, ut se imitarentur, et arrepto signo hostis primus invasit: quem secuti victoriam adepti sunt.

Claudius Marcellus, cum in manus Gallorum imprudens incidisset, circumspiciendae regionis qua evaderet causa equum in orbem flexit, deinde cum omnia esse infesta vidisset, precatus deos in medios hostis irrupit: quibus inopinata audacia perculsis ducem quoque eorum trucidavit atque, ubi spes salutis vix superfuerat, inde opima rettulit spolia.

L. Paulus, amisso ad Cannas exercitu, offerente equom Lentulo, quo fugeret, superesse cladi quamquam non per ipsum contractae noluit, sed in eo saxo, cui se vulneratus acclinaverat, persedit, donec ab hostibus oppressus confoderetur.

Varro, collega eius, vel maiore constantia post eandem cladem vixit gratiaeque ei a senatu et populo actae sunt, quod non desperasset rem publicam. Non autem vitae cupiditate, sed rei publicae amore se superfuisse reliquo aetatis suae tempore approbavit: et barbam capillumque summisit et postea numquam recubans cibum cepit; honoribus quoque, cum ei deferrentur a populo, renuntiavit, dicens felicioribus magistratibus rei publicae opus esse.

Sempronius Tuditanus et Cn. Octavius tribuni militum omnibus fusis ad Cannas, cum in minoribus castris circumsederentur, suaserunt commilitonibus, stringerent gladios et per hostium praesidia erumperent secum, id sibi animi esse, etiamsi nemini ad erumpendum audacia fuisset, affirmantes: de cunctantibus XII omnino equitibus, L. Peditibus, qui comitari sustinerent, repertis incolumes Canusium pervenerunt.

C. Fonteius Crassus in Hispania cum tribus milibus hominum praedatumprofectus locoque iniquo circumventus ab Hasdrubale, ad primos tantum ordines relato consilio, incipiente nocte, quo tempore minime exspectabatur, per stationes hostium erupit.

P. Decius tribunus militum bello Samnitico Cornelio consuli iniquis locis deprehenso ab hostibus suasit, ut ad occupandum collem, qui in propinquo erat, modicam manum mitteret, seque ducem his qui mittebantur obtulit: avocatus in diversum hostis emisit consulem, Decium autem cinxit obseditque. Illas quoque angustias nocte eruptione facta cum eluctatus esset Decius, incolumis cum militibus consuli accessit.

Idem fecit sub Atilio Calatino consule, cuius varie traduntur nomina: alii Laberium, nonnulli Q. Caedicium, plurimi Calpurnium Flammam vocitatum scripserunt. Hic cum demissum in eam vallem videret exercitum, cuius latera omniaque superiora hostis insederat, depoposcit et accepit a consule trecentos milites, quos hortatus, ut virtute sua exercitum servarent,in mediam vallem decucurrit: ad opprimendos eos undique descendit hostis longoque et aspero proelio retentus occasionem consuli ad extrahendumexercitum dedit.

C. Caesar adversus Germanos et regem Ariovistum pugnaturus, confusis suorum animis pro contione dixit nullius se eo die opera nisi decimae legionis usurum: quo assecutus est, ut et decimani tamquam praecipuae fortitudinis testimonio concitarentur et ceteri pudore, ne penes alios gloria virtutis esset. Lacedaemonius quidam nobilis, Philippo denuntiante multis se prohibiturum,nisi civitas sibi traderetur, "num", inquit, "et pro patria mori nos prohibebit?"

Leonidas Lacedaemonius, cum dicerentur Persae sagittarum multitudine nubes esse facturi, fertur dixisse: "melius in umbra pugnabimus."

C. Aelius praetor urbanus, cum ei ius dicenti picus in capite insedisset et haruspices respondissent dimissa ave hostium victoriam fore, necata populum Romanum superiorem, at C. Aelium cum familia periturum, non dubitavit necare picum: atque nostro exercitu vincente ipse cum quattuordecimAeliis ex eadem familia in proelio est occisus. [Hunc quidam non C. Caelium, sed Laelium fuisse et Laelios, non Caelios perisse credunt.]

P. Decius, primo pater, postea filius, in magistratu se pro re publica devoverunt admissisque in hostem equis adepti victoriam patriae contulerunt.

P. Crassus, cum bellum adversus Aristonicum in Asia gerens inter Elaeam et Myrinam in hostium copias incidisset vivosque abduceretur, exsecratus in consule Romano captivitatem virga, qua ad equum erat usus, oculum Thracis, a quo tenebatur, eruit atque ab eo per dolorem concitato transverberatus dedecus servitutis, ut voluerat, effugit.

M. Cato, Censorii filius, in acie decidente equo prolapsus, cum se recollegissetanimadvertissetque gladium excidisse vaginae, veritus ignominiam redit in hostem exceptisque aliquot vulneribus, reciperato demum gladio, reversus est ad suos.

Petilini a Poenis obsessi parentes et liberos propter inopiam eiecerunt, ipsi coriis madefactis et igne siccatis foliisque arborum et omni genere animalium vitam trahentes undecim menses obsidionem toleraverunt.

Hispani Consabrae obsessi eadem omnia passi sunt nec oppidum Hirtuleiotradiderunt.

Casilini obsidente Hannibale tantam inopiam perpessi sunt, ut CC denariis murem venisse proditum memoriae sit eiusque venditorem fame perisse, emptorem autem vixisse: fidem tamen servare Romanis perseveraverunt.

Cyzicum cum oppugnaret Mithridates, captivos eius urbis produxit ostenditque obsessis, arbitratus futurum, ut miseratione suorum compelleret ad deditionem oppidanos: at illi cohortati ad patiendam fortiter mortem captivos servare Romanis fidem perseveraverunt.

Segovienses, cum a Viriatho his liberi et coniuges redderentur, praeoptaveruntspectare supplicia pignorum suorum quam a Romanis deficere.

Numantini, ne se dederent, fame mori praefixis foribus domuum suarum maluerunt.

DE AFFECTU ET MODERATIONE

Q. Fabius hortante filio, ut locum idoneum paucorum iactura caperet, "visne", inquit, "tu ex illis paucis esse?"

Xenophon, cum equo veheretur et pedites iugum quoddam occupare iussisset, unum ex eis obmurmurantem <audiens> [quod diceret] facile tam laboriosa sedentem imperare, desiluit et gregalem equo imposuit, cursu ipse ad destinatum iugum contendens. Cuius facti ruborem cum perpeti miles non posset, irridentibus commilitonibus sponte descendit: Xenophontemvix universi perpulerunt, ut conscenderet equum et laborem suum in necessaria duci munera reservaret.

Alexander, cum hieme duceret exercitum, residens ad ignem recognoscerepraetereuntis copias coepit; cumque conspexisset quendam prope exanimatum frigore, considere loco suo iussit dixitque ei: "Si in Persis natus esses, in regia sella resedisse tibi capital foret, in Macedonia nato conceditur."

Divus Augustus Vespasianus, cum quendam adulescentem honeste natum, militiae inhabilem, angustiarum rei familiaris causa deductum ad longiorem ordinem rescisset, censu constituto honesta missione exauctoravit.

DE VARIIS CONSILIIS

C. Caesar dicebat idem sibi esse consilium adversus hostem, quod plerisque medicis contra vitia corporum, fame potius quam ferro superandi.

Domitius Corbulo dolabra [id est operibus] hostem vincendum esse dicebat.

L. Paulus imperatorem senem moribus dicebat esse oportere, significans moderatiora sequenda consilia.

Scipio Africanus fertur dixisse, cum eum parum quidam pugnacem dicerent: "imperatorem me mater, non bellatorem peperit."

C. Marius Teutono provocanti eum et postulanti, ut prodiret, respondit, si cupidus mortis esset, laqueo posse eum vitam finire: cum deinde instaret, gladiatorem contemptae staturae et prope exactae aetatis obiecit ei dixitque, si eum superasset, cum victore congressurum.

Q. Sertorius, quod experimento didicerat imparem se universo Romanorumexercitui, ut barbaros quoque inconsulte pugnam deposcentis doceret,adductis in conspectum duobus equis, eorum praevalido alteri, alteri admodum exili duos admovit iuvenes similiter electos, robustum et gracilem.Ac robustiori imperavit equi exilis universam caudam abrumpere, gracili autem valentioris per singulos pilos vellere; cumque gracili successisset quod imperatum erat, validissimus cum infirmis equi cauda sine effectu luctaretur, "naturam", inquit Sertorius, "Romanarum virium per hoc vobis exemplum ostendi, milites: insuperabiles sunt universas aggredienti;easdem lacerabit et carpet, qui per partes attemptaverit."

Valerius Laevinus consul, cum intra castra sua exploratorem hostium deprehendisset magnamque copiarum suarum fiduciam haberet, circumduci eum iussit terrendique hostis causa exercitus suos visendos speculatoribus eorum, quotiens voluissent, patere.

Caedi<ci>us primipilaris, qui in Germania post Varianam cladem obsessisnostris pro duce fuit, veritus, ne barbari ligna, quae congesta erant, vallo admoverent et castra eius incenderent, simulata lignorum inopia, missis undique, qui ea furarentur, effecit, ut Germani universos truncos amolirentur.

Cn. Scipio bello navali amphoras pice et taeda plenas in hostium classem iaculatus, quarum iactus et pondere foret noxius et diffundendo, quae continuerant, alimentum praestaret incendio.

Hannibal regi Antiocho monstravit, ut in hostium classem vascula iacularetur viperis plena, quarum metu perterriti milites a dimicatione et nauticis ministeriis impedirentur.

Idem fecit iam cedente classe sua Prusias.

M. Porcius Cato, in classem hostium cum transiluisset, deturbatis ex ea Poenis eorumque armis et insignibus inter suos distributis multas naves hostium, quos sociali habitu fefellerat, mersit.

Athenienses, cum subinde a Lacedaemoniis infestarentur, diebus festis, quos sacros Minervae extra urbem celebrabant, omnium quidem colentium imitationem expresserunt, armis tamen [et] veste celatis: peracto ritu suo non statim Athenas reversi, sed protinus inde raptim acto Lacedaemonem versus agmine eo tempore, quo minime timebantur, agrum hostium, quibus subinde praedae fuerant, ultro depopulati sunt.

Cassius onerarias naves, non magni ad alia usus, accensas opportuno vento in classem hostium misit et incendio eam consumpsit.

M. Livius, fuso Hasdrubale hortantibus eum quibusdam, ut hostem ad internicionem persequeretur, respondit: "aliqui et supersint, qui de victoria nostra hostibus nuntient."

Scipio Africanus dicere solitus est hosti non solum dandam esse viam ad fugiendum, sed etiam muniendam.

Paches Atheniensis affirmavit incolumes futuros hostes, si deponerent ferrum: eisque obsecutis condicionibus universos, qui in sagulis ferreas fibulas habuissent, interfici iussit.

Hasdrubal subigendorum Numidarum causa ingressus fines eorum resistere parantibus affirmavit ad capiendos se venisse elephantos, quibus ferax est Numidia: ut hoc permitterent, poscentibus <pretium cum> promisisset, ea persuasione avocatos adortus sub leges redegit.

Alcetas Lacedaemonius, ut Thebanorum commeatum facilius ex inopinatoaggrederetur, in occulto paratis navibus, tamquam unam omnino haberet triremem, vicibus in ea remigem exercebat: quodam deinde tempore omnis naves in Thebanos transnavigantis immisit et commeatibus eorum potitus est.

Ptolomaeus adversus Perdiccam exercitu praevalentem, ipse invalidus, omne pecudum genus, religatis ad tergum, quae traherent, sarmentis, agendum per paucos curavit equites: ipse praegressus cum copiis, quas habebat, effecit, ut pulvis, quem pecora excitaverant, speciem magni sequentisexercitus moveret, cuius exspectatione territum vicit hostem.

Myronides Atheniensis adversus Thebanos equitatu praevalentes pugnaturusin campis suos edocuit manentibus esse spem aliquam salutis, cedentibusautem perniciem certissimam: qua ratione confirmatis militibus victoriamconsecutus est.

C. Pinarius in Sicilia praesidio Hennae praepositus, claves portarum, quas penes se habebat, reposcentibus magistratibus Hennensium, quod suspectos eos, tamquam transitionem ad Poenum pararent, habebat, petit unius noctis ad deliberationem spatium indicataque militibus fraude Graecorum,cum praecepisset, ut parati postera die signum exspectarent, prima luce assistentibus militibus redditurum se claves dixit, si idem omnes Hennenses censuissent: ob eam causam universa multitudine convocata in theatrum et idem flagitante, manifesta deficiendi voluntate, signo militibus dato universos Hennenses cecidit.

Iphicrates, dux Atheniensium, classem suam hostili habitu instruxit et ad eos quos suspectos habebat invectus, cum effuso studio exciperetur, deprehensa eorum perfidia oppidum diripuit.

Ti. Gracchus, cum edixisset futurum, ut ex volonum numero fortibus libertatem daret, ignavos crucibus affigeret, et quattuor milia ex his, quia segnius pugnaverant, metu poenae in quendam munitum collem coissent, misit qui eis dicerent totum sibi exercitum volonum vicisse videri, quod hostes fudissent; et sic eos et sua fide et ipsorum metu exsolutos recepit.

Hannibal post proelium, quo ingentem cladem ad Trasumennum Romani acceperunt, cum sex milia hostium interposita pactione in potestatemsuam redegisset, socios Latini nominis benigne in civitates suas dimisit, dictitans se Italiae liberandae causa bellum gerere: eorumque opera aliquot populos in deditionem accepit.

Mago, cum Locri obsiderentur a Crispino classis nostrae praefecto, diffudit ad Romana castra rumorem Hannibalem caeso Marcello ad liberandosobsidione Locros venire; clam deinde equites emissos iussit a montibus, qui in conspectu erant, se ostendere: quo facto effecit, ut Crispinus Hannibalemadesse ratus conscenderet naves ac fugeret.

Scipio Aemilianus ad Numantiam omnibus non cohortibus tantum, sed centuriis sagittarios et funditores interposuit.

Pelopidas Thebanus, cum a Thessalis in fugam versus flumen, in quo tumultuarium fecerat pontem, liberasset, ne sequentibus hostibus idem transitus maneret, novissimo agmini praecepit, incenderent pontem.

Romani, cum Campanis equitibus nullo modo pares essent, Q. Naevius centurio in exercitu Fulvi Flacci proconsulis excogitavit, ut delectos ex toto exercitu, qui velocissimi videbantur et mediocris erant staturae, parmulis non amplis et galeiculis gladiisque ac septenis singulos hastis quaternorum circiter pedum armare<t> eosque adiunctos equitibus iuberet usque ad moenia provehi, deinde ibi positos, nostris equitibus recipientibus, inter hostium equitatum proeliari: quo facto vehementer et ipsi Campani afflicti sunt et maxime equi eorum, quibus turbatis prona nostris victoria fuit.

P. Scipio in Lydia, cum die ac nocte imbre continuo vexatum exercitum Antiochi videret nec homines tantum aut equos deficere, verum arcus quoque madentibus nervis inhabiles factos, exhortatus est fratrem, ut postero quamvis religioso die committeret proelium: quam sententiam secuta victoriaest.

Catonem vastantem Hispaniam legati Ilergetum, qui sociorum populus erat, adierunt oraveruntque auxilia. Ille, ne aut negato adiutorio socios alienaret aut diducto exercitu vires minueret, tertiam partem militum cibaria parare et naves ascendere iussit, dato praecepto, ut cau<sa>ti ventos retro redirent: praecedens interim adventantis auxilii rumor ut Ilergetum excitavit animos, ita hostium consilia discussit.

C. Caesar, cum in partibus Pompeianis magna equitum Romanorum esset manus eaque armorum scientia milites conficeret, ora oculosque eorum gladiis peti iussit et sic aversa[m] facie[m] cedere coegit.

Voccaei, cum a Sempronio Graccho collatis signis urgerentur, universascopias cinxere plaustris, quae impleverant fortissimis viris muliebri veste tectis: Sempronium, tamquam adversus feminas audentius ad obsidendoshostis consurgentem, hi qui in plaustris erant aggressi fugaverunt.

Eumenes Cardianus, ex successoribus Alexandri, in castello quodam clausus, quoniam exercere equos non poterat, certis cotidie horis ita suspendebat, ut posterioribus pedibus innixi, prioribus allevatis, dum naturalemassistendi appetunt consuetudinem, ad sudorem usque crura iactarent.

M. Cato pollicentibus barbaris duces itinerum et insuper praesidium, si magna summa eis promitteretur, non dubitavit polliceri, quia aut victoribus ex spoliis hostilibus poterat dare aut interfectis exsolvebatur promisso.

Q. Maximus transfugere ad hostes volentem Statilium, nobilem clarae operae equitem, vocari ad se iussit eique excusavit, quod invidia commilitonumvirtutes illius ad id tempus ignorasset: tum donato ei equo pecuniam insuper largitus obtinuit, ut, quem ex conscientia trepidum arcessierat, laetum dimitteret et ex dubio in reliquum non minus fidelem quam fortem haberet equitem.

Philippus, cum audisset Pythian quendam bonum pugnatorem alienatumsibi, quod tres filias inops vix aleret nec a rege adiuvaretur, monentibus quibusdam, uti eum caveret, "quid? Si", inquit, "partem aegram corporis haberem, absciderem potius quam curarem?" Deinde familiariter secreto elicitum Pythian, accepta difficultate necessitatium domesticarum, pecunia instruxit ac meliorem fidelioremque habuit, quam habuerat, antequam offenderet.

T. Quintius Crispinus post infaustam adversus Poenos dimicationem, qua collegam Marcellum amiserat, cum comperisset potitum anulo interfectiHannibalem, litteras circa municipia totius Italiae dimisit, ne crederent epistulis, si quae Marcelli anulo signatae perferrentur: <ea> monitione consecutus est, ut Salapia et aliae urbes frustra Hannibalis dolis temptarentur.

Post Cannensem cladem perculsis ita Romanorum animis, ut pars magna reliquiarum nobilissimis auctoribus deserendae Italiae iniret consilium, P. Scipio adulescens admodum impetu facto in eo ipso, in quo talia agitabantur, coetu pronuntiavit manu se sua interfecturum, nisi qui iurasset non esse sibi mentem destituendae rei publicae: cumque ipse se primus religione tali obligasset, stricto gladio mortem uni ex proximis minatus, nisi acciperet sacramentum, illum metu, ceteros etiam exemplo coegit ad iurandum.

Volscorum castra cum prope a virgultis silvaque posita essent, Camillus ea omnia, quae conceptum ignem usque in vallum perferre poterant, incenditet sic adversarios exuit castris.

P. Crassus bello sociali eodem modo prope cum copiis omnibus interceptusest.

Q. Metellus in Hispania castra moturus, cum in agmine milites con<ti>nerevelle[n]t, pronuntiavit comperisse se insidias ab hostibus dispositas; idcirco ne discederent a signis neve agmen laxarent: quod cum [solveret] ex disciplina fecisset, exceptus forte veris insidiis, quia praedixerat, interritos.



Frontinus The Latin Library The Classics Homepage