partes orationis quot sunt?
octo.
quae?
nomen pronomen uerbum aduerbium participium coniunctio
praepositio interiectio.
nomen quid est? pars orationis cum casu corpus aut rem proprie communiterue significans.
nomini quot accidunt? sex.
quae? qualitas comparatio genus numerus figura casus.
qualitas nominum in quo est? bipertita est: aut enim unius nomen est et proprium dicitur, aut multorum appellatiuum.
comparationis gradus quot sunt? tres.
qui? positiuus, ut doctus, comparatiuus, ut doctior, superlatiuus, ut doctissimus.
quae nomina comparantur? appellatiua dumtaxat qualitatem aut quantitatem significantia.
comparatiuus gradus cui casui seruit? ablatiuo sine praepositione: dicimus enim doctior illo.
superlatiuus cui? genetiuo tantum plurali: dicimus enim doctissimus poetarum.
genera nominum quot sunt? quattuor.
quae? masculinum, ut hic magister, femininum, ut haec Musa, neutrum, ut hoc scamnum, commune, ut hic et haec sacerdos. est praeterea trium generum, quod omne dicitur, ut hic et haec et hoc felix; est epicoenon, id est promiscuum, ut passer aquila.
numeri nominum quot sunt? duo.
qui? singularis, ut hic magister, pluralis, ut hi magistri.
figurae nominum quot sunt? duae.
quae? simplex, ut decens potens, composita, ut indecens impotens.
quibus modis nomina componuntur? quattuor: ex duobus integris, ut suburbanus; ex duobus corruptis, ut efficax municeps; ex integro et corrupto, ut insulsus; ex corrupto et integro, ut nugigerulus; aliquando ex compluribus, ut inexpugnabilis imperterritus.
casus nominum quot sunt? sex.
qui? nominatiuus genetiuus datiuus accusatiuus uocatiuus ablatiuus. per hos omnium generum nomina pronomina participia declinantur hoc modo: magister nomen appellatiuum generis masculini numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo hic magister, genetiuo huius magistri, datiuo huic magistro, accusatiuo hunc magistrum, <uocatiuo o magister>, ablatiuo ab hoc magistro; et pluraliter nominatiuo hi magistri, genetiuo horum magistrorum, datiuo his magistris, accusatiuo hos magistros, uocatiuo o magistri, ablatiuo ab his magistris. Musa nomen appellatiuum generis feminini numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo haec Musa, genetiuo huius Musae, datiuo huic Musae, accusatiuo hanc Musam, uocatiuo o Musa, ablatiuo ab hac Musa; et pluraliter nominatiuo hae Musae, genetiuo harum Musarum, datiuo his Musis, accusatiuo has Musas, uocatiuo o Musae, ablatiuo ab his Musis. scamnum nomen appellatiuum generis neutri numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui accusatiui et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo hoc scamnum, genetiuo huius scamni, datiuo huic scamno, accusatiuo hoc scamnum, uocatiuo o scamnum, ablatiuo ab hoc scamno; et pluraliter nominatiuo haec scamna, genetiuo horum scamnorum, datiuo his scamnis, accusatiuo haec scamna, uocatiuo o scamna, ablatiuo ab his scamnis. sacerdos nomen appellatiuum generis communis numeri singularis figurae compositae casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo hic et haec sacerdos, genetiuo huius sacerdotis, datiuo huic sacerdoti, accusatiuo hunc et hanc sacerdotem, uocatiuo o sacerdos, ablatiuo ab ho et ab hac sacerdote; et pluraliter nominatiuo hi et hae sacerdotes, genetiuo horum et harum sacerdotum, datiuo his sacerdotibus, accusatiuo hos et has sacerdotes, uocatiuo o sacerdotes, ablatiuo ab his sacerdotibus. felix nomen appellatiuum generis omnis numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo hic et haec et hoc felix, genetiuo huius felicis, datiuo huic felici, accusatiuo hunc et hanc felicem et hoc felix, uocatiuo o felix, ablatiuo ab hoc et ab hac et ab hoc felice uel felici; et pluraliter nominatiuo hi et hae felices et haec felicia, genetiuo horum et harum et horum felicium, datiuo his felicibus, accusatiuo hos et has felices et haec felicia, uocatiuo o felices et o felicia, ablatiuo ab his felicibus.
quaecumque nomina ablatiuo casu singulari a uel o fuerint terminata genetiuum pluralem in quid mittunt? in rum, datiuum et ablatiuum in is.
quaecumque nomina ablatiuo casu singulari e uel i uel u fuerint terminata genetiuum pluralem in quid mittunt? si e correpta fuerit, in um; si producta, in rum; si i fuerit, in ium; si u, in uum geminata u littera.
datiuum et ablatiuum in quid mittunt? in bus omnia.
pronomen quid est? pars orationis, quae pro nomine posita tantundem paene significat personamque interdum recipit.
pronomini quot accidunt? sex.
quae? qualitas genus numerus figura persona casus.
qualitas pronominum in quo est? bipertita est: aut enim finita sunt pronomina aut infinita.
quae sunt finita? quae recipiunt personas, ut ego tu ille.
quae sunt infinita? quae non recipiunt personas, ut quis quae quod.
genera pronominum quae sunt? eadem fere quae et nominum: masculinum, ut quis, femininum, ut quae, neutrum, ut quod, commune, ut qualis talis, trium generum, ut ego tu.
numeri pronominum quot sunt? duo.
qui? singularis, ut hic, pluralis, ut hi.
figurae pronominum quot sunt? duae.
quae? simplex, ut quis, composita, ut quisquis.
personae pronominum quot sunt? tres.
quae? prima, ut ego, secunda, ut tu, tertia, ut ille.
casus item pronominum quot sunt?
sex, quem ad modum et nominum, per quos omnium generum
pronomina inflectuntur hoc modo. ego pronomen finitum
generis omnis numeri singularis figurae simplicis personae primae
casus nominatiui, quod declinabitur sic: ego mei uel mis
mihi me <o ego> a me, et pluraliter nos nostrum uel
nostri nobis nos o <nos> a nobis: personae secundae generis omnis
numeri singularis tu tui uel tis tibi te o <tu> a te,
et pluraliter uos uestrum uel uestri uobis uos o <uos> a uobis:
personae tertiae generis masculini numeri singularis ille illius illi
illum ab illo, et pluraliter illi illorum illis illos ab illis;
generis feminini numeri singularis illa illius illi illam ab illa,
et pluraliter illae illarum illis illas ab illis; generis neutri
numeri singularis illud illius illi illud ab illo, et pluraliter
illa illorum illis illa ab illis. minus quam finita generis
masculini numeri singularis ipse ipsius ipsi ipsum <o ipse> ab
ipso, et pluraliter ipsi ipsorum ipsis ipsos <o ipsi> ab ipsis;
generis feminini numeri singularis ipsa ipsius ipsi ipsam <o ipsa>
ab ipsa, et pluraliter ipsae ipsarum ipsis ipsas <o ipsae> ab
ipsis; generis neutri numeri singularis ipsum ipsius ipsi ipsum
<o ipsum> ab ipso, et pluraliter ipsa ipsorum ipsis ipsa
da horum composita. egomet, tute, illic, istic, idem masculino genere productum, neutro correptum, quisquis, quisnam, quispiam aliquis et cetera.
uerbum quid est? pars orationis cum tempore et persona sine casu aut agere aliquid aut pati aut neutrum significans.
uerbo quot accidunt? septem.
quae? qualitas coniugatio genus numerus figura tempus persona.
qualitas uerborum in quo est? in modis et in formis.
modi qui sunt? indicatiuus, ut lego, imperatiuus, ut lege, optatiuus, ut utinam legerem, coniunctiuus, ut cum legam, infinitiuus, ut legere, impersonalis, ut legitur.
formae uerborum quot sunt? quattuor.
quae? perfecta, ut lego, meditatiua, ut lecturio, frequentatiua, ut lectito, inchoatiua, ut feruesco calesco.
coniugationes uerborum quot sunt? tres.
quae? prima secunda tertia.
prima quae est? quae indicatiuo modo tempore praesenti numero singulari secunda persona uerbo actiuo et neutrali a productam habet ante nouissimam litteram, passiuo communi et deponenti ante nouissimam syllabam, ut amo amas, amor amaris; et futurum tempus eiusdem modi in bo et in bor syllabam mittit, ut amo amabo, amor amabor.
secunda quae est? quae indicatiuo modo tempore praesenti numero singulari secunda persona uerbo actiuo et neutrali e productam habet ante nouissimam litteram, passiuo communi et deponenti ante nouissimam syllabam, ut doceo doces, doceor doceris; et futurum tempus eiusdem modi in bo et in bor syllabam mittit, ut doceo docebo, doceor docebor.
tertia quae est? quae indicatiuo modo tempore praesenti numero singulari secunda persona uerbo actiuo et neutrali i correptam uel i productam habet ante nouissimam litteram, passiuo communi et deponenti pro i littera e correptam uel i productam habet ante nouissimam syllabam, ut lego legis, legor legeris, audio audis, audior audiris; et futurum tempus eiusdem modi in am et in ar syllabam mittit, ut lego legam, legor legar, audio audiam, audior audiar. haec in imperatiuo et in infinitiuo statim discerni possunt, utrum i littera correpta sit an producta. nam correpta i littera in e conuertitur; producta si fuerit, non mutatur.
quando tertia coniugatio futurum tempus non in am tantum sed etiam in bo mittit? interdum, cum i litteram non correptam habuerit sed productam, ut eo is ibo, queo quis quibo.
genera uerborum quot sunt? quinque.
quae? actiua passiua neutra deponentia communia.
actiua quae sunt? quae in o desinunt et accepta r littera faciunt ex se passiua, ut lego legor.
passiua quae sunt? quae in r desinunt et ea dempta redeunt in actiua, ut legor lego.
neutra quae sunt? quae in o desinunt, ut actiua, sed accepta r littera Latina non sunt, ut sto curro: stor curror non dicimus.
deponentia quae sunt? quae in r desinunt, ut passiua, sed ea dempta Latina non sunt, ut luctor loquor.
communia quae sunt? quae in r desinunt, ut deponentia, sed in duas formas cadunt, patientis et agentis, ut osculor criminor: dicimus enim osculor te et osculor a te, criminor te et criminor a te.
numeri uerborum quot sunt? duo.
qui? singularis, ut lego, pluralis, ut legimus.
figurae uerborum quot sunt? duae.
quae? simplex, ut lego, composita, ut neglego.
tempora uerborum quot sunt? tria.
quae? praesens, ut lego, praeteritum, ut legi, futurum, ut legam.
quot sunt tempora in declinatione uerborum? quinque.
quae? praesens, ut lego, praeteritum imperfectum, ut legebam, praeteritum perfectum, ut legi, praeteritum plusquamperfectum, ut legeram, futurum, ut legam.
personae uerborum quot sunt? tres.
quae? prima, ut lego, secunda, ut legis, tertia, ut legit.
da declinationem uerbi actiui. lego uerbum actiuum indicatiuo modo dictum temporis praesentis numeri singularis figurae simplicis personae primae coniugationis tertiae correptae, quod declinabitur sic: lego legis legit et pluraliter legimus legitis legunt: eodem modo tempore praeterito imperfecto legebam legebas legebat, et pluraliter legebamus legebatis legebant: eodem modo tempore praeterito perfecto legi legisti legit, et pluraliter legimus legistis legerunt uel legere: eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto legeram legeras legerat, et pluraliter legeramus legeratis legerant: eodem modo tempore futuro legam leges leget, et pluraliter legemus legetis legent. imperatiuo modo tempore praesenti ad secundam et tertiam personam lege uel legas legat, et pluraliter legamus legite uel legatis legant: eodem modo tempore futuro legito uel legas legito uel legat, et pluraliter legamus legitote uel legatis legant uel legunto uel leguntote. optatiuo modo tempore praesenti et praeterito imperfecto utinam legerem legeres legeret et pluraliter utinam legeremus legeretis legerent: eodem modo tempore praeterito perfecto et plusquamperfecto utinam legissem legisses legisset, et pluraliter utinam legissemus legissetis legissent: eodem modo tempore futuro utinam legam legas legat, et pluraliter utinam legamus legatis legant. coniunctiuo modo tempore praesenti cum legam legas legat, et pluraliter cum legamus legatis legant: eodem modo tempore praeterito imperfecto cum legerem legeres legeret, et pluraliter cum legeremus legeretis legerent: eodem modo tempore praeterito perfecto cum legerim legeris legerit, et pluraliter cum legerimus legeritis legerint: eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto cum legissem legisses legisset, et pluraliter cum legissemus legissetis legissent: eodem modo tempore futuro cum legero legeris legerit, et pluraliter cum legerimus legeritis legerint. infinitiuo modo numeris et personis tempore praesenti et praeterito imperfecto legere, praeterito perfecto et plusquamperfecto legisse, futuro lectum ire uel lecturum esse. uerbo impersonali tempore praesenti legitur, praeterito imperfecto legebatur, praeterito perfecto lectum est uel lectum fuit, praeterito plusquamperfecto lectum erat uel lectum fuerat, futuro legetur. gerundia uel participialia uerba sunt haec, legendi legendo legendum lectum lectu. participia trahuntur a uerbo actiuo duo, praesentis temporis et futuri, praesentis legens, futuri lecturus. legor uerbum passiuum indicatiuo modo dictum temporis praesentis numeri singularis figurae simplicis personae primae coniugationis tertiae correptae, quod declinabitur sic: legor legeris uel legere legitur, et pluraliter legimur legimini leguntur: eodem modo tempore praeterito imperfecto legebar legebaris uel legebare legebatur, et pluraliter legebamur legebamini legebantur: eodem modo tempore praeterito perfecto lectus sum es est, et pluraliter lecti sumus estis sunt; et ulteriore modo lectus fui fuisti fuit, et pluraliter lecti fuimus fuistis fuerunt uel fuere: eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto lectus eram eras erat, et pluraliter lecti eramus eratis erant; et ulteriore modo lectus fueram fueras fuerat, et pluraliter lecti fueramus fueratis fuerant: eodem modo tempore futuro legar legeris uel legere legetur, et pluraliter legemur legemini legentur, imperatiuo modo tempore praesenti ad secundam et tertiam personam legere uel legaris legatur, et pluraliter legamur legimini uel legamini legantur. eodem modo tempore futuro legitor uel legaris legitor uel legatur, et pluraliter legamur legimini uel legiminor legantur uel leguntor. optatiuo modo tempore praesenti et praeterito imperfecto utinam legerer legereris uel legerere legeretur, et pluraliter utinam legeremur legeremini legerentur: eodem modo tempore praeterito perfecto et plusquamperfecto utinam lectus essem esses esset, et pluraliter utinam lecti essemus essetis essent, et ulteriore modo utinam lectus fuissem fuisses fuisset, et pluraliter utinam lecti fuissemus fuissetis fuissent: eodem modo tempore futuro utinam legar legaris uel legare legatur, et pluraliter utinam legamur legamini legantur. coniunctiuo modo tempore praesenti cum legar legaris uel legare legatur, et pluraliter cum legamur legamini legantur: eodem modo tempore praeterito imperfecto cum legerer legereris uel legerere legeretur, et pluraliter cum legeremur legeremini legerentur: eodem modo tempore praeterito perfecto cum lectus sim sis sit, et pluraliter cum lecti simus sitis sint; et ulteriore modo cum lectus fuerim fueris fuerit, et pluraliter cum lecti fuerimus fueritis fuerint: eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto cum lectus essem esses esset, et pluraliter cum lecti essemus essetis essent; et ulteriore modo cum lectus fuissem fuisses fuisset, et pluraliter cum lecti fuissemus fuissetis fuissent; eodem modo tempore futuro cum lectus ero eris erit, et pluraliter cum lecti erimus eritis erint, et ulteriore modo cum lectus fuero fueris fuerit, et pluraliter cum lecti fuerimus fueritis fuerint. infinitiuo modo numeris et personis tempore praesenti et praeterito imperfecto legi, praeterito perfecto et plusquamperfecto lectum esse uel fuisse, futuro lectum iri. participia trahuntur a uerbo passiuo duo, praeteriti temporis et futuri, praeteriti lectus, futuri legendus. actiui uerbi regulam neutrale uerbum sequitur, passiui commune et deponens.
aduerbium quid est? pars orationis, quae adiecta uerbo significationem eius explanat atque implet.
aduerbio quot accidunt? tria.
quae? significatio comparatio figura.
significatio aduerbiorum in quo est? quia sunt aut loci aduerbia aut temporis aut numeri aut negandi aut affirmandi aut demonstrandi aut optandi aut hortandi aut ordinis aut interrogandi aut similitudinis aut qualitatis aut quantitatis aut dubitandi aut personalia aut uocandi aut respondendi aut separandi aut iurandi aut eligendi aut congregandi aut prohibendi aut euentus aut comparandi.
da aduerbia loci. ut hic uel ibi, intus uel foris, illic uel inde.
da temporis. ut hodie nuper aliquando; numeri, ut semel bis; negandi, ut non; affirmandi, ut etiam quinni; demonstrandi, ut en ecce; optandi, ut utinam; hortandi, ut eia; ordinis, ut deinde; interrogandi, ut cur quare quamobrem; similitudinis, ut quasi ceu; qualitatis, ut docte pulchre; quantitatis, ut multum parum; dubitandi, ut forsitan fortasse; personalia, ut mecum tecum secum nobiscum uobiscum; uocandi, ut heus; respondendi, ut heu; separandi, ut seorsum; iurandi, ut edepol, ecastor, hercle, medius fidius; eligendi, ut potius immo; congregandi, ut simul una; prohibendi, ut ne; euentus, ut forte fortuitu; comparandi, ut magis uel tam.
comparatio aduerbiorum in quo est? in tribus gradibus comparationis, positiuo comparatiuo superlatiuo.
da aduerbium positiui gradus. ut docte; comparatiui, ut doctius; superlatiui, ut doctissime. magis doctius et tam doctissime non dicimus, quia magis et tam positiuo gradui tantum iungitur, licet ueteres dixerint tam magis et quam magis.
figurae aduerbiorum quot sunt? duae.
quae? simplex et composita, simplex, ut docte prudenter, composita, ut indocte imprudenter. aduerbia localia uel in loco sunt uel de loco uel ad locum. sed in loco et de loco eandem significationem habent, ut intus sum, intus exeo, foris sum, foris uenio. ad locum aliam significationem habent, ut intro eo, foras eo. de intus autem et de foris sic non dicimus, quo modo in foras uel ad foras.
participium quid est? pars orationis partem capiens nominis, partem uerbi; nominis genera et casus, uerbi tempora et significationes, utriusque numerum et figuram.
participio quot accidunt? sex.
quae? genus casus tempus significatio numerus figura.
genera participiorum quot sunt? quattuor.
quae? masculinum, ut hic lectus, femininum, ut haec lecta, neutrum, ut hoc lectum, commune tribus generibus, ut hic et haec et hoc legens.
casus participiorum quot sunt? sex.
qui? nominatiuus, ut hic legens, genetiuus, ut huius legentis, datiuus, ut huic legenti, accusatiuus, ut hunc legentem, uocatiuus, ut o legens, ablatiuus, ut ab hoc legente.
tempora participiorum quot sunt? tria.
quae? praesens, ut legens, praeteritum, ut lectus, futurum, ut lecturus et legendus.
significationes participiorum in quo sunt? quia ab actiuo uerbo duo participia ueniunt, praesens et futurum, ut legens lecturus; a passiuo duo, praeteritum et futurum, ut lectus legendus; a neutro duo, sicut ab actiuo, praesens et futurum, ut stans staturus, a deponenti tria, praesens praeteritum et futurum, ut loquens locutus locuturus; a communi quattuor, praesens praeteritum et duo futura, ut criminans criminatus criminaturus criminandus.
numeri participiorum quot sunt? duo.
qui? singularis, ut hic legens, pluralis, ut hi legentes.
figurae participiorum quot sunt? duae.
quae? simplex, ut legens, composita, ut neglegens.
da declinationem participii. legens participium ueniens a uerbo actiuo temporis praesentis generis omnis numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui (accusatiui) et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo hic et haec et hoc legens, genetiuo huius legentis, datiuo huic legenti, accusatiuo hunc et hanc legente et hoc legens, uocatiuo o legens, ablatiuo ab hoc et ab hac et ab hoc legente uel legenti; et pluraliter nominatiuo hi et hae legentes et haec legentia, genetiuo horum et harum et horum legentium, datiuo his legentibus, accusatiuo hos et has legentes et haec legentia, uocatiuo o legentes et o legentia, ablatiuo ab his legentibus. lecturus lectura lecturum participia uenientia a uerbo actiuo temporis futuri generis masculini feminini et neutri numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quae declinabuntur sic: nominatiuo lecturus lectura lecturum, genetiuo lecturi lecturae lecturi, datiuo lecturo lecturae lecturo, accusatiuo lecturum lecturam lecturum, uocatiuo lecture lectura lecturum, ablatiuo ab hoc lecturo ab hac lectura ab hoc lecturo; et pluraliter nominatiuo lecturi lecturae lectura, genetiuo lecturorum lecturarum lecturorum, datiuo lecturis, accusatiuo lecturos lecturas lectura, uocatiuo lecturi lecturae lectura, ablatiuo ab his lecturis. lectus lecta lectum participia uenientia a uerbo passiuo temporis praeteriti generis masculini feminini et neutri numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quae declinabuntur sic: nominatiuo lectus lecta lectum, genetiuo lecti lectae lecti, datiuo lecto lectae lecto, accusatiuo lectum lectam lectum, uocatiuo lecte lecta lectum, ablatiuo ab hoc lecto ab hac lecta ab hoc lecto; et pluraliter nominatiuo lecti lectae lecta, genetiuo lectorum lectarum lectorum, datiuo lectis, accusatiuo lectos lectas lecta, uocatiuo lecti lectae lecta, ablatiuo ab his lectis. legendus legenda legendum participia uenientia a uerbo passiuo temporis futuri generis masculini feminini et neutri numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quae declinabuntur sic: nominatiuo legendus legenda legendum, genetiuo legendi legendae legendi, datiuo legendo legendae legendo, accusatiuo legendum legendam legendum, uocatiuo legende legenda legendum, ablatiuo ab hoc legendo ab hac legenda ab hoc legendo; et pluraliter nominatiuo legendi legendae legenda, genetiuo legendorum legendarum legendorum, datiuo legendis, accusatiuo legendos legendas legenda, uocatiuo legendi legendae legenda, ablatiuo ab his legendis.
coniunctio quid est? pars orationis adnectens ordinansque sententiam.
coniunctioni quot accidunt? tria.
quae? potestas figura ordo.
potestas coniunctionum quot species habet? quinque.
quas? copulatiuas disiunctiuas expletiuas causales rationales:
da copulatiuas. et que at atque ac ast.
da disiunctiuas. aut ue uel ne nec neque.
da expletiuas. quidem, equidem, saltim, uidelicet, quamquam, quamuis, quoque, autem, porro, porro autem, tamen.
da causales. si, etsi, etiamsi, si quidem, quando, quando quidem; quin, quin etiam, quatinus, sin, seu, siue, nam, namque, ni, nisi, nisi si, si enim, etenim, ne, sed, interea, licet, quamobrem, praesertim, item, itemque, ceterum, alioquin, praeterea.
da rationales. ita, itaque, enim, enimuero, quia, quapropter, quoniam, quoniam quidem, quippe, ergo, ideo, igitur, scilicet, propterea, idcirco.
figurae coniunctionum quot sunt? duae.
quae? simplex, ut nam, composita, ut namque.
ordo coniunctionum in quo est? quia aut praepositiuae coniunctiones sunt, ut ac ast, aut subiunctiuae, ut que autem, aut communes, ut et igitur ergo.
praepositio quid est? pars orationis quae praeposita aliis partibus orationis significationem earum aut complet aut mutat aut minuit.
praepositioni quot accidunt? unum.
quid? casus tantum.
quot? duo.
qui? accusatiuus et ablatiuus.
da praepositiones casus accusatiui. ad apud ante aduersum cis citra circum circa contra erga extra inter intra infra iuxta ob pone per prope secundum post trans ultra praeter propter supra usque penes.
quo modo? dicimus enim ad patrem, apud uillam, ante aedes, aduersum inimicos, cis renum, citra forum, circum uicinos, circa templum, contra hostem, erga propinquos, extra terminos, inter naues, intra moenia infra tectum, iuxta macellum, ob augurium, pone tribunal, per parietem, prope fenestram, secundum fores, post tergum, trans ripam, ultra fines, praeter officium, propter rem, supra caelum, usque Oceanum, penes arbitros.
da praepositiones casus ablatiui. a ab abs cum coram clam de e ex pro prae palam sine absque tenus.
quo modo? dicimus enim a domo, ab homine, abs quolibet, cum exercitu, coram testibus, clam custodibus, de foro, e iure, ex praefectura, pro clientibus, prae timore, palam omnibus, sine labore, absque iniuria, tenus pube, quod nos dicimus pube tenus.
da utriusque casus praepositiones. in sub super subter.
in et sub quando accusatiuo casui iunguntur? quando uel nos uel quoslibet in locum ire isse ituros esse significamus.
quando ablatiuo? quando uel nos uel quoslibet in loco esse fuisse futuros esse significamus. in accusatiui casus, "itur in antiquam siluam"; in ablatiui casus, "stans celsa in puppi"; sub accusatiui casus, "postesque sub ipsos nituntur gradibus"; sub ablatiui casus, "arma sub aduersa posuit radiantia quercu".
super quam uim habet? ubi locum significat, magis accusatiuo casui seruit quam ablatiuo; ubi mentionem alicuius facimus, ablatiuo tantum, ut "multa super Priamo rogitans".
in quam uim habet? etiam tum accusatiuo casui seruit, cum significat contra, ut in adulterum, in desertorem.
subter quam uim habet? eandem quam superiores ad locum et in loco significantes.
quae praepositiones sunt quae dictionibus seruiunt et separari non possunt? di dis re se am con.
quo modo? dicimus enim diduco distraho recipio secubo amplector congredior.
quae sunt quae coniungi non possunt? apud et penes.
quae coniunguntur et separantur? reliquae omnes.
interiectio quid est? pars orationis significans mentis affectum uoce incondita.
interiectioni quid accidit? tantum significatio.
significatio interiectionis in quo est? quia aut laetitiam significamus, ut euax, aut dolorem, ut heu, aut admirationem, ut papae, aut metum, ut attat, et siqua sunt similia.
The Miscellany | The Latin Library | The Classics Page |