INCIPIT CONCILIUM URBIS ROMAE SUB DAMASO PAPA DE EXPLANATIONE FIDEI
I. Dictum est:
1. Prius agendum est de spiritu septiformi, qui in Christo requiescit:
spiritus sapientiae: 'Christus dei virtus et dei sapientia'.
spiritus intellectus: 'Intellectum dabo tibi et instruam te in via, in qua ingredieris'.
spiritus consilii: 'Et vocabitur nomen eius magni consilii angelus'.
spiritus virtutis: ut supra 'Dei virtus et dei sapientia'.
spiritus scientiae: 'Propter emninentiam Christi scientiae Iesu apostoli.
spiritus veritatis: 'Ego sum via et vita et veritas'.
spiritus timoris dei: 'Initium sapientiae timor domini'.
2. Multiformis autem nominem Christi dispensatio:
dominus, quia spiritus;
verbum, quia deus;
filius, quia unigenitus ex patre;
homo, quia natus ex virgine;
sacerdos, quia se obtulit holocaustum;
pastor, quia custos;
vermis, quia resurrexit;
mons, quia fortis;
via, quia rectus;
ostium, quia per ipsum ingressus in vita est;
agnus, quia passus est;
lapis, quia structio angularis;
magister, quia ostensor vitae;
sol, quia inluminator;
verus, quia a patre;
vita, quia creator;
panis, quia caro;
Samaritanus, quia custos et misericors;
Christus, quia unctus;
Iesus, quia salvator;
deus, quia ex deo;
angelus, quia missus;
sponsus, quia mediator;
vitis, quia sanguine ipsius redempti sumus;
leo, quia rex;
petra, quia firmamentum;
flos, quia electus;
propheta, quia futura revelavit.
3. Spiritus enim sanctus non est patris tantummodo aut filii tantummodo spiritus, sed patris et filii spiritus; scriptum est enum: 'Si quis dilexerit mundum, non est spiritus patris in illo'; item scriptum est; 'Quisquis autem spiritum Christi non habet, hic non est eius'. nominato ita patre et filio intelligitur spiritus sanctus, de quo ipse filius in evangelio dicit quia spiritus sanctus 'a patre procedit' et 'de meo accipet et adnuntiabit vobis'.
II. Item dictum est:
Nunc vero de scripturis divinis agendum est, quid universalis catholica recipiat ecclesia vel quid vitare debeat.
1. INCIPIT ORDO VETERIS TESTAMENTI:
Genesis | liber unus |
Exodus | liber unus |
Leviticus | liber unus |
Numeri | liber unus |
Deuteronomium | liber unus |
Iesu Nave | liber unus |
Iudicum | liber unus |
Ruth | liber unus |
Regum | libri quattuor |
Paralypomenon | libri duo |
Psalmorum CL | liber unus |
Salomonis libri tres | |
|
liber unus |
|
liber unus |
|
liber unus |
Item sapientiae | liber unus |
|
liber unus |
2. ITEM ORDO PROPHETARUM:
Esaiae | liber unus |
Hieremiae | liber unus |
cum Cinoth id est lamentationibus suis | |
Ezechielis | liber unus |
Danihelis | liber unus |
Oseae | liber unus |
Amos | liber unus |
Micheae | liber unus |
Iohel | liber unus |
Abdiae | liber unus |
Ionae | liber unus |
Naum | liber unus |
Abbacuc | liber unus |
Sophoniae | liber unus |
Aggei | liber unus |
Zachariae | liber unus |
Malachiae | liber unus |
3. ITEM ORDO HISTORIARUM:
Iob | liber unus |
Tobiae | liber unus |
Hesdrae | libri duo |
Hester | liber unus |
Iudith | liber unus |
Machabeorum | libri duo |
4. ITEM ORDO SCRIPTURARUM NOVI TESTAMENTI quem sancta et catholica Romana suscipit et veneratur ecclesia:
Evangeliorum libri quattuor | |
|
liber unus |
|
liber unus |
|
liber unus |
|
liber unus |
Item actuum apostolorum | liber unus |
Epistulae Pauli apostoli numero quattuordecim | |
|
epistula una |
|
epistula una |
|
epistula una |
|
epistulae duae |
|
epistula una |
|
epistula una |
|
epistula una |
|
epistulae duae |
|
epistula una |
|
epistula una |
|
epistula una |
Item apocalypsis Iohannis | liber unus |
Item canonicae epistulae numero septem | |
Petri apostoli | epistulae duae |
Iacobi apostoli | epistula una |
Iohannis apostoli | epistula una |
alterius Iohannis presbyteri | epistulae duae |
Iudae Zelotis apostoli | epistula una |
EXPLICIT CANON NOVI TESTAMENTI.
III. Item dictum est:
INCIPIT DECRETALE DE RECIPIENDIS ET NON RECIPIENDIS LIBRIS QUI SCRIPTUS EST A GELASIO PAPA SEPTUAGINTA VIRIS ERUDITISSIMIS EPISCOPIS IN SEDE APOSTOLICA URBIS ROMAE
1. Post has omnes propheticas et evangelicas atque apostolicas quas superius depromsimus scripturas, quibus ecclesia catholica per gratiam dei fundata est, etiam illud intimandum putavimus quod, quamvis universae per orbem catholicae diffusae ecclesiae unus thalamus Christi sit, sancta tamen Romana ecclesia nullis synodicis constitutis ceteris ecclesiis praelata est, sed evangelica voce domini et salvatoris nostri primatum obtenuit: 'tu es Petrus' inquiens 'et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferni non praevalebunt adversus eam; et tibi dabo claves regni caelorum, et quaecumque ligaveris super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveris super terram erunt soluta et in caelo'.2. Addita est etiam societas beatissimi Pauli apostoli 'vas electionis', qui non diverso, sicut heresei garriunt, sed uno tempore uno eodemque die gloiosa morte cum Petro in urbe Roma sub Caesare Nerone agonizans coronatus est; et pariter supradictam sanctam Romanam ecclesiam Christo domino consecrarunt aliisque omnibus urbibus in universo mundo sua praesentia atque venerando triumpho praetulerunt.
3. Est ergo prima Petri apostoli sedes Romana ecclesia 'non habens maculam nec rugam nec aliquid eiusmodi'.
Secunda autem sedes apud Alexandriam beati Petri nomine a Marco eius disciplulo atque evangelista consecrata est, ipseque in Aegypto directus a Petro apostolo< verbum veritatis praedicavit et gloriosum consummavit martyrium.
Tertia vero sedes apud Antiochiam beatissimi apostoli Petri habetur honorabilis, eo quod illic priusquam Romae venisset habitavit et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exortum est.
IV. Et quamvis 'aliud fundamentum nullus possit ponere praeter id quod positum est, Christus Iesus', tamen ad aedificationem sancta idem Romana ecclesia post illas veteris velo novi testamenti quas regulariter superius enumeravimus etiam has suscipi non prohibet scripturas:
1. sanctam synodum Nicenam secundum trecentos decem et octo patres mediante maximo Constantino Augusto,
in qua Arrius hereticus condemnatus est; sanctam synodum Constantinopolitam mediante Theodosio seniore Augusto, in qua Macedonius hereticus debitam damnationem excepit;
sanctam synodum Ephesinam, in qua Nestorius damnatus est consensu beatissimi Caelestini papae mediante Cyrillo Alexandrinae sedis antiste et Arcadio episcopo ab Italia destinato;
sanctam synodum Calcedonensem mediante Marciano Augusto et Anatolio Constantinopolitano episcopo, in qua Nestoriana et Eutychiana hereses simul cum Dioscoro eiusque conplicibus damnatae sunt.
sed et si qua sunt concilia a sanctis patribus hactenus instituta post istorum quattuor auctoritatem, et custodienda et recipienda decrevimus. Iam nunc subiiciendum de opusculis sanctorum patrum, quae in ecclesia catholica recipiuntur.
Item opuscula beati Caecilii Cypriani martyris et Cathaginensis episcopi;
item opuscula beati Gregorii Nanzaneni episcopi;
item opuscula beati Basilii Cappadociae episcopi;
item opuscula beati Iohannis Constantionipolitani episcopi;
item opuscula beati Theophili Alexandrini episcopi;
item opuscula beati Cyrilli Alexandrini episcopi;
item opuscula beati Hilarii Pictaviensis episcopi;
item opuscula beati Ambrosii Mediolanensis episcopi;
item opuscula beati Augustini Hipporegiensis episcopi;
item opuscula beati Hieronimi presbyteri;
item opuscula beati Prosperi viri religiosissimi;
3. item epistulam beati papae Leonis ad Flavianum Constantinopolitanum episcopem destinatam, de cuius textu quispiam si usque ad unum iota disputaverit et non eam in omnibus venerabiliter receperit, anathema sit;
item opuscula atque tractatus omnium patrum orthodoxorum, qui in nullo a sanctae Romanae ecclesiae consortio deviarunt, nec ab eius fide vel praedicatione seiuncti sunt sed ipsius communicatione per gratiam dei usque in ultimum diem vitae suae fuere participes, legendos decernit;
item decretales epistulas, quas beatissimi papae diversis temporibus ab urbe Roma pro diversorum patrum consultatione dederunt, venerabiliter suscipiendas esse;
4. item gesta sanctorum martyrum, quae multiplicibus tormentorum cruciatibus et mirabilibus confessionum triumphis inradiant. quis catholicorum dubitet maiora eos in agonibus fuisse perpessos nec suis viribus sed dei gratia et adiutorio universa tolerasse? sed ideo secundum antiquam consuetudinem singulari cautela in sancta Romana ecclesia non leguntur, quia et eorum qui conscripsere nomina penitus ignorantur et ab infidelibus et idiotis superflua aut minus apta quam rei ordo fuerit esses putantur; sicut cuiusdam Cyrici et Iulittae, sicut Georgii aliorumque eiusmodi passiones quae ab hereticis perhibentur conpositae. propter quod, ut dictum est, ne vel levis subsannandi oriretur occasio, in sancta Romana ecclesia non leguntur. nos tamen cum praedicta ecclesia omnes martyres et eorum gloriosos agones, qui deo magis quam hominibus noti sunt, omni devotione veneramur;
item vitas patrum Pauli Antonii Hilarionis et omnium heremitarum, quas tamen vir beatissimus descripsit Hieronimus, cum honore suscipimus;
item actus beati Silvestri apostolicae sedis praesulis, licet eius qui conscripserit nomen ignoretur, a multis tamen in urbe Roma catholicis legi cognovimus et pro antiquo usu multae hoc imitantur ecclesiae;
item scriptura de inventione crucis et alia scriptura de inventione capitis beati Iohannis Baptistae novellae quidem relationes sunt et nonnulli eas catholici legunt; sed cum haec ad catholicorum manus advenerint, beati Pauli apostoli praecedat sententia: 'omnia probate, quod bonum est tenete'.
item Rufinus vir religiossimus plurimos ecclesiastici operis edidit libros, nonnullas etiam scripturas interpretatus est; sed quoniam venerabilis Hieronimus eum in aliquibus de arbitrii libertate notavit, illa sentimus quae praedictum beatum Hieronimum sentire cognoscimus; et non solum de Rufino, sed etiam de universis quos vir saepius memoratus zelo dei et fidei religione reprehendit.
item Origenis nonnulla opuscula, quae vir beatissimus Hieronimus non repudiat, legenda suscipimus, reliqua autem cum auctore suo dicimus renuenda.
item chronica Eusebii Caesariensis atque eiusden historiae ecclesiasticae libros, quamvis in primo narrationis suae libro tepuerit et post in laudibus atque excusatione Origenis scismatici unum conscripserit librum, propter rerum tamen singularum notitiam, quae ad instructionem pertinent, usque quaque non dicimus renuendos.
item Orosium virum eruditissimum cinlaudamus, quia valde necessariam nobis adversus paganorum calumnias ordinavit historiam miraque breviatet contexuit.
item venerabilis viri Sedulii opus paschale, quod heroicis descripsit versibus, insigni laude praeferimus.
item Iuvenci nihilominus laboriosum opus non spernimus sed miramur.
V. Cetera quae ab hereticis sive scismaticis conscripta vel praedicata sunt, nullatenus recipit catholica et apostolica Romana ecclesia; e quibus pauca, quae ad memoriam venerunt et a catholicis vitanda sunt, credidimus esse subdenda:
ITEM NOTITIA LIBRORUM APOCRYPHORUM
inprimis Ariminensem synodum a Constantio Caesare Constantini filio congregatum
mediante Tauro praefecto ex tunc et nunc et in aeternum confitemur esse damnatam.
Itinerarium nomine Petri apostoli, quod appellatur sancti Clementis libri numero novem, | apocryphum |
Actus nomine Andreae apostoli | apocryphi |
Actus nomine Thomae apostoli | apocryphi |
Actus nomine Petri apostoli | apocryphi |
Actus nomine Philippi apostoli | apocryphi |
Evangelium nomine Mathiae | apocryphum |
Evangelium nomine Barnabae | apocryphum |
Evangelium nomine Iacobi minoris | apocryphum |
Evangelium nomine Petri apostoli | apocryphum |
Evangelium nomine Thomae quibus Manichei utuntur | apocryphum |
Evangelia nomine Bartholomaei | apocrypha |
Evangelia nomine Andreae | apocrypha |
Evangelia quae falsavit Lucianus | apocrypha |
Evangelia quae falsavit Hesychius | apocrypha |
Liber de infantia salvatoris | apocryphus |
Liber de nativitate salvatoris et de Maria vel obstetrice | apocryphus |
Liber qui appellatur Pastoris | apocryphus |
Libri omnes quos fecit Leucius disciplulus diabuli | apocryphi |
Liber qui appellatur Fundamentum | apocryphus |
Liber qui appellatur Thesaurus | apocryphus |
Liber de filiabus Adae Leptogeneseos | apocryphus |
Centonem de Christo virgilianis conpaginatum versibus | apocryphum |
Liber qui appellatur Actus Theclae et Pauli | apocryphus |
Liber qui appellatur Nepotis | apocryphus |
Liber Proverbiorum ab hereticis conscriptus et sancti Sixti nomine praesignatus | apocryphus |
Revelatio quae appellatur Pauli | apocrypha |
Revelatio quae appellatur Thomae | apocrypha |
Revelatio quae appellatur Stephani | apocrypha |
Liber qui appellatur Transitus sanctae Mariae | apocryphus |
Liber qui appellatur Paenitentia Adae | apocryphus |
Liber de Ogia nomine gigante qui post diluvium cum dracone ab hereticis pugnasse perhibetur | apocryphus |
Liber qui appellatur Testamentum Iob | apocryphus |
Liber qui appellatur Paenitentia Origenis | apocryphus |
Liber qui appellatur Paenitentia sancti Cypriani | apocryphus |
Liber qui appellatur Paenitentia Iamne et Mambre | apocryphus |
Liber qui appellatur Sortes apostolorum | apocryphus |
Liber qui appellatur Lusa apostolorum | apocryphus |
Liber qui appellatur Canones apostolorum | apocryphus |
Liber Physiologus ab hereticis conscriptus et beati Ambrosii nomine praesignatus | apocryphus |
Historia Eusebii Pamphili | apocrypha |
opuscula Tertulliani | apocrypha |
opuscula Lactantii sive Firmiani | apocrypha |
opuscula Africani | apocrypha |
opuscula Postumiani et Galli | apocrypha |
opuscula Montani, Priscillae et Maximillae | apocrypha |
opuscula Fausti Manichei | apocrypha |
opuscula Commodiani | apocrypha |
opuscula alterius Clementis Alexandrini | apocrypha |
opuscula Thascii Cypriani | apocrypha |
opuscula Arnobii | apocrypha |
opuscula Tichonii | apocrypha |
opuscula Cassiani presbyteri Galliarum | apocrypha |
opuscula Victorini Petabionensis | apocrypha |
opuscula Fausti Regiensis Galliarum | apocrypha |
opuscula Frumentii Caeci | apocrypha |
Centonem de Christo virgilianis conpaginatum versibus | apocryphum |
Epistula Iesu ad Abgarum | apocrypha |
Epistula Abgari ad Iesum | apocrypha |
Passio Cyrici et Iulittae | apocrypha |
Passio Georgii | apocrypha |
Scriptura quae appellatur Salomonis Interdictio | apocrypha |
Phylacterua omnia quae non angelorum, ut illi configunt, sed daemonum magis nominibus conscripta sunt | apocrypha |
Haec et his similia quae Simon Magus, Nicolaus, Cerinthus, Marcion, Basilides, Ebion, Paulus etiam Samosatenus, Photinus et Bonosus qui simili errore defecerunt, Montanus quoque cum suis obscenissimis sequacibus, Apollinaris, Valentinus sive Manicheus, Faustus Africanus, Sabellius, Arrius, Macedonius, Eunomius, Novatus, Sabbatius, Calistus, Donatus, Eustatius, Iovinianus, Pelagius, Iulianus Eclanensis, Caelestius, Maximianus, Priscillianus ab Hispania, Nestorius Constantinpolitanus, Maximus Cynicus, Lampetius, Dioscurus, Eutyches, Petrus et alius Petrus, e quibus unus Alexandriam, alius Antiocham maculavit, Acacius Constantinopolotanus cum consortibus suis nec non et omnes heresei hereseorumque disciplui sive scismatici docuerent vel conscripserunt, quorum nomina minime retinuimus, non solum repudiata verum ab omni Romana catholica et apostolica ecclesia eliminata atque cum suis auctoribus sequacibus sub anathematis insolubili vinculo in aeternum confitemur esse damnata.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |