I. PRAEFATIO. Scio quosdam, Publi Silvine, prudentes agricolas pecoris
abnuisse curam, gregariorumque pastorum velut inimicam suae professionis
disciplinam constantissime repudiasse. Neque infitior id eos aliqua ratione
fecisse, quia sit agricolae contrarium pastoris propositum; cum ille quam
maxime subacto et puro solo gaudeat, hic novali graminosoque; ille fructum
e terra speret, hic e pecore; ideoque arator abominetur, at contra pastor
optet herbarum proventum. [2] Sed in his tam discordantibus votis est tamen
quaedam societas atque coniunctio, quoniam et pabulum e fundo plerumque
domesticis pecudibus magis quam alienis depascere ex usu est, et copiosa
stercoratione, quae contingit e gregibus, terrestres fructus exuberant.
[3] Nec tamen ulla regio est, in qua modo frumenta gignantur, quae non
ut hominum ita armentorum adiutorio colatur. Unde etiam iumenta et armenta
nomen a re traxere, quod nostrum laborem vel onera subvectando vel arando
iuvarent. Itaque sicut veteres Romani praeceperunt, ipse quoque censeo
tam pecorum quam agrorum cultum pernoscere. [4] Nam in rusticatione vel
antiquissima est ratio pascendi eademque quaestuosissima. Propter quod
nomina quoque pecuniae et peculii tracta videntur a pecore, quoniam id
solum veteres possederunt, et adhuc apud quasdam gentes unum hoc usurpatur
divitiarum genus; sed ne apud nostros quidem colonos alia res uberior.
Ut etiam M. Cato prodidit, qui consulenti, quam partem rei rusticae exercendo
celeriter locupletari posset, respondit si bene pasceret; rursusque interroganti,
quid deinde faciendo satis uberes fructus percepturus esset, affirmavit,
si mediocriter pasceret. [5] Ceterum de tam sapiente viro piget dicere,
quod eum quidam auctores memorant eidem quaerenti quodnam tertium in agricolatione
quaestuosum esset, asseverasse si quis vel male pasceret; cum praesertim
maium dispendium sequatur inertem et inscium pastorem, quam prudentem diligentemque
compendium. De secundo tamen responso dubium non est quin mediocrem neglegentiam
domini fructus pecoris exsuperet. [6] Quam ob causam nos hanc quoque partem
rei rusticae, Silvine, quanta voluimus industria, maiorum secuti praecepta
posteritati mandavimus. Igitur cum sint duo genera quadrupedum, quorum
alterum paramus in consortium operum, sicut bovem, mulam, equum, asinum,
alterum voluptatis ac reditus et custodiae causa, ut ovem, capellam, suem,
canem; de eo genere primum dicemus, cuius usus nostri laboris est particeps.
[7] Nec dubium quin, ut ait Varro, ceteras pecudes bos honore superare
debeat, praesertim [autem] in Italia, quae ab hoc nuncupationem traxisse
creditur, quod olim Graeci tauros Italous vocarent; et in ea urbe, cuius
moenibus condendis mas et femina boves aratro terminum signaverunt, velut
pecus; quod item Atticis Athenis Cereris et Triptolemi fertur minister;
quod inter fulgentissima sidera particeps caeli; quod deinde laboriosissimus
adhuc hominis socius in agricultura; cuius tanta fuit apud antiquos veneratio,
ut tam capital esset bovem necuisse, quam civem. Ab hoc igitur promissi
operis capiamus exordium. I. Quae in emendis bubus sequenda quaeque vitanda sint, non
ex facili dixerim, cum pecudes pro regionis caelique statu et habitum corporis
et ingenium animi et pili colorem gerant. Aliae formae sunt Asiaticis,
aliae Gallicis, Epiroticis aliae. Nec tantum diversitas provinciarum, sed
ipsa quoque Italia partibus suis discrepat. Campania plerumque boves progenerat
albos et exiles, labori tamen et culturae patrii soli non inhabiles. [2]
Umbria vastos et albos; eademque robios, nec minus probabiles animis quam
corporibus. Etruria et Latium compactos, sed ad opera fortes. Apenninus
durissimos omnemque difficultatem tolerantes, nec ab aspectu decoros. Quae
cum tam varia et diversa sint, tamen quaedam quasi communia et certa praecepta
in emendis iuvencis arator sequi debet; eaque Mago Carthaginiensis ita
prodidit, ut nos deinceps memorabimus. [3] Parandi sunt boves novelli,
quadrati, grandibus membris, cornibus proceris ac nigrantibus et robustis,
fronte lata et crispa, hirtis auribus, oculis et labris nigris, naribus
resimis patulisque, cervice longa et torosa, palearibus amplis et paene
ad genua promissis, pectore magno, armis vastis, capaci et tamquam implente
utero, lateribus porrectis, lumbis latis, dorso recto planoque vel etiam
subsidente, clunibus rotundis, cruribus compactis ac rectis, sed brevioribus
potius quam longis, nec genibus improbis, ungulis magnis, caudis longissimis
et setosis, piloque corporis denso brevique, coloris robii vel fusci, tactu
corporis mollissimo. II. Talis notae vitulos oportet, cum adhuc teneri sunt, consuescere
manu tractari, ad praesepia religari, ut exiguus in domitura labor eorum
et minus sit periculi. Verum nec ante tertium neque post quintum annum
iuvencos domari placet, quoniam illa aetas adhuc tenera est, haec iam praedura.
Eos autem, qui de grege feri comprehenduntur, sic subigi convenit. [2]
Primum omnium spatiosum stabulum praeparetur, ubi domitor facile versari,
et unde degredi sine periculo possit. Ante stabulum nullae angustiae sint,
sed aut campus aut via late patens, ut, cum producentur iuvenci, liberum
habeant excursum, ne pavidi aut arboribus aut obiacenti cuilibet rei se
implicent noxamque capiant. [3] In stabulo sint ampla praesepia, supraque
transversi asseres in modum iugorum a terra septem pedibus elati configantur,
ad quos religari possint iuvenci. Diem deinde, quo domituram auspiceris,
liberum a tempestatibus et a religionibus matutinum eligito; cannabinisque
funibus cornua iuvencorum ligato. [4] Sed laquei, quibus capulabuntur,
lanatis pellibus involuti sint, ne tenerae frontes sub cornua laedantur.
Cum deinde buculos comprehenderis, perducito ad stabulum, et ad stipites
religato ita ut exiguum laxamenti habeant, distentque inter se aliquanto
spatio, ne in colluctatione alter alteri noceat. Si nimis asperi erunt,
patere unum diem noctemque desaeviant. Simul atque iras contuderint, mane
producantur, ita ut a tergo complures, qui sequuntur, retinaculis eos contineant,
et unus cum clava salignea procedens modicis ictibus subinde impetus eorum
coerceat. [5] Sin autem placidi et quieti boves erunt, vel eodem die, quo
alligaveris, ante vesperum licebit producere, et docere per mille passus
composite ac sine pavore ambulare; cum domum perduxeris, arcte ad stipites
religato, ita ne capite moveri possint. Tum demum ad alligatos boves neque
a posteriore parte neque a latere, sed adversus, placide et cum quadam
vocis adulatione venito, ut accedentem consuescant aspicere. Deinde nares
perfricato, ut hominem discant odorari. [6] Mox etiam convenit tota tergora
et tractare et respergere mero, quo familiariores bubulco fiant; ventri
quoque et sub femina manum subicere, ne ad eiusmodi tactum postmodum pavescant,
et ut ricini qui plerumque feminibus inhaerent, eximantur. Idque cum fit,
a latere domitor stare debet, ne calce contingi possit.
[7] Post haec diductis malis educito linguam, totumque
eorum palatum sale defricato, libralesque offas in praesulsae adipis liquamine
tinctas in gulam demittito, ac vini singulos sextarios per cornu faucibus
infundito; nam per haec blandimenta triduo fere mansuescunt, iugumque quarto
die accipiunt, cui ramus illigatus temonis vice traicitur; interdum et
pondus aliquod iniungitur, ut maiore nisu laboris exploretur patientia.
[8] Post eiusmodi experimenta vacuo plostro subiungendi et paulatim longius
cum oneribus producendi sunt. Sic perdomiti mox ad aratrum instituantur,
sed in subacto agro, ne statim difficultatem operis reformident neve adhuc
tenera colla dura proscissione terrae contundant. Quemadmodum autem bubulcus
in arando bovem instituat, primo praecepi volumine. Curandum ne in domitura
bos calce aut cornu quemquam contingat. Nam nisi haec caveantur, numquam
eiusmodi vitia quamvis subacto eximi poterunt. [9] Verum ista sic agenda
praecipimus, si veteranum pecus non aderit. Nam si aderit, expeditior tutiorque
ratio domandi est, quam nos in nostris agris sequimur. Nam ubi plostro
aut aratro iuvencum consuescimus, ex domitis bubus valentissimum eundemque
placidissimo cum indomito iungimus. Is et procurrentem retrahit et cunctantem
producit. [10] Si vero non pigeat iugum fabricare, quo tres iungantur,
hac machinatione consequemur, ut etiam contumaces boves gravissima opera
non recusent. Nam ubi piger iuvencus medius inter duos veteranos iungitur,
aratroque iniuncto terram moliri cogitur, nulla est imperium respuendi
facultas. Sive enim efferatus prosilit, duorum arbitrio inhibetur; seu
consistit, duobus gradientibus etiam invitus obsequitur; seu conatur decumbere,
a valentioribus sublevatus trahitur; propter quae undique necessitate contumaciam
deponit, et ad patientiam laboris paucissimis verberibus perducitur. [11]
Est etiam post domituram mollioris generis bos, qui decumbit in sulco;
eum non saevitia, sed ratione censeo emendandum. Nam qui stimulis aut ignibus
aliisque tormentis id vitium eximi melius iudicant, verae rationis ignari
sunt, quoniam pervicax contumacia plerumque saevientem fatigat. Propter
quod utilius est citra corporis vexationem fame potius et siti cubitorem
bovem emendare. Nam eum vehementius afficiunt naturalia desideria quam
plagae. [12] Itaque si bos decubuit, utilissimum est pedes eius sic vinculis
obligari, ne aut insistere aut progredi aut pasci possit. Quo facto inedia
et siti compulsus deponit ignaviam; quae tamen rarissima est in pecore
vernaculo; longeque omnis bos indigena melior est quam peregrinus. Nam
neque aquae nec pabuli nec caeli mutatione tentatur, neque infestatur condicione
regionis, sicut ille, qui ex planis et campestribus locis in montana et
aspera perductus est, vel ex montanis in campestria. [13] Itaque etiam,
cum cogimur ex longinquo boves arcessere, curandum est, ut in similia patriis
locis traducantur. Item custodiendum est, ne in comparatione vel statura
vel viribus impar cum valentiore iungatur. Nam utraque res inferiori celeriter
affert exitium. [14] Mores huius pecudis probabiles habentur, qui sunt
propiores placidis quam concitatis, sed non inertes; qui sunt verentes
plagarum et acclamationum, sed fiducia virium nec auditu nec visu pavidi,
nec ad ingredienda flumina aut pontes formidolosi; multi cibi [edaces]
verum in eo conficiendo lenti. Nam hi melius concoquunt, ideoque robora
corporum citra maciem conservant, qui ex commodo, quam qui festinanter
mandunt. [15] Sed tam vitium est bubulci pinguem quam exilem bovem reddere;
habilis enim et modica corporatura pecoris operarii debet esse, nervisque
et musculis robusta, non adipibus obesa, ut nec sui tergoris mole nec labore
operis degravetur. Sed quoniam quae sequenda sunt in emendis domandisque
bubus tradidimus, tutelam eorum praecipiemus. III. Boves calore sub divo, frigoribus intra tectum manere
oportet. Itaque hibernae stabulationi eorum praeparanda sunt stramenta,
quae mense Augusto intra dies triginta sublatae messis praecisa in acervum
exstrui debent. Horum desectio cum pecori tum agro est utilis: liberantur
arva sentibus, qui aestivo tempore per Caniculae ortum recisi plerumque
radicitus intereunt, et stramenta pecori subiecta plurimum stercoris efficiunt.
Haec cum ita curaverimus, tum et omne genus pabuli praeparabimus, dabimusque
operam, ne penuria cibi macrescat pecus. [2] Boves autem recte pascendi
non una ratio est. Nam si ubertas regionis viride pabulum subministrat,
nemo dubitat quin id genus cibi ceteris praeponendum sit; quod tamen nisi
riguis aut roscidis locis non contingit. Itaque in iis ipsis vel maximum
commodum est, quod sufficit una opera duobus iugis, quae eodem die alterna
temporum vice vel arant vel pascuntur. [3] Siccioribus agris ad praesepia boves alendi sunt,
quibus pro condicione regionum cibi praebentur; eosque nemo dubitat, quin
optimi sint vicia in fascem ligata et cicercula itemque pratense foenum.
Minus commode tuemur armentum paleis, quae ubique et quibusdam regionibus
solae praesidio sunt. Eae probantur maxime ex milio, tum ex ordeo, mox
etiam ex tritico. Sed iumentis iusta operum reddentibus ordeum praeter
has praebetur. [4] Bubus autem pro temporibus anni pabula dispensantur.
Ianuario mense [singulis] fresi et aqua macerati ervi quaternos sextarios
mistos paleis dare convenit, vel lupini macerati modios, vel cicerculae
maceratae semodios, et super haec affatim paleas. Licet etiam, si sit leguminum
inopia, et eluta et siccata vinacia, quae de lora eximuntur, cum paleis
miscere. [5] Nec dubium [est] quin ea longe melius cum suis folliculis,
ante quam eluantur, praeberi possint. Nam et cibi et vini vires habent,
nitidumque et hilare et corpulentum pecus faciunt. Si grano abstinemus,
frondis aridae corbis pabulatorius modiorum viginti sufficit, vel foeni
pondo triginta, vel sine modo viridis laurea et ilignea frondes. Et his,
si regionis copia permittat, glans adicitur; quae nisi ad satietatem detur,
scabiem parit. Potest etiam si proventus vilitatem facit, semodius fabae
fresae praeberi. Mense Februario plerumque eadem sunt cibaria. [6] Martio
et Aprili debet ad foeni pondus adici, quia terra proscinditur; sat autem
erit pondo quadragena singulis dari. Ab Idibus Aprilis usque in Idus Iunias
viride pabulum recte secatur; potest etiam in Kal. iulias frigidioribus
locis idem praestari; a quo tempore in Kal. Novembres tota aestate et deinde
autumno satientur fronde; quae tamen ante est utilis, quam cum maturuerit
vel imbribus vel assiduis roribus; probaturque maxime ulmea, post fraxinea,
et ab hac populnea. Ultimae sunt ilignea et quernea et laurea; sed eae
post aestatem necessariae deficientibus ceteris. [7] Possunt etiam folia
ficulnea probe dari, si sit eorum copia, aut stringere arbores expediat.
Ilignea tamen [vel] melior est quernea, sed eius generis, quod spinas non
habet. Nam id quoque, uti iuniperus, respuitur a pecore propter aculeos.
Novembri mense ac Decembri
per sementem quantum appetit bos, tantum praebendum
est; plerumque tamen sufficiunt singulis modii glandis et paleae ad satietatem
datae, vel lupini macerati modii, vel ervi aqua conspersi, sextarii VII
permisti paleis, vel cicerculae similiter conspersae sextarii XII misti
paleis, vel singuli modii vinaceorum, si iis, ut supra dixi, large paleae
adiciantur; vel si nihil horum est, per se foeni pondo quadraginta. IV. Sed non proderit cibis satiari pecora, nisi omnis adhibeatur
diligentia, ut salubri sint corpore, viresque conservent; quae utraque
custodiuntur large dato per triduum medicamento, quod componitur pari pondere
triti lupini, cupressique et cum aqua nocte una sub divo habetur; idque
quater anno fieri debet ultimis temporibus veris, aestatis autumni, hiemis.
[2] Saepe etiam languor et nausea discutitur, si integrum gallinaceum crudum
ovum ieiuni faucibus inseras, ac postero die spicas ulpici vel alii cum
vino conteras, et in naribus infundas; neque haec tantum remedia salubritatem
faciunt. Multi et largo sale miscent pabula; quidam marrubium deterunt
cum oleo et vino; quidam porri fibras, alii grana thuris, alii sabinam
herbam rutamque cum mero diluunt. Eaque medicamenta potanda praebent. [3]
Multi caulibus vitis albae et valvulis ervi bubus medentur; nonnulli pellem
serpentis obtritam cum vino miscent. Est etiam remedio cum dulci vino tritum
serpyllum, et concisa et in aqua macerata scilla. Quae omnes praedictae
potiones trium heminarum singulis diebus per triduum datae alvum purgant,
depulsisque vitiis recreant vires. [4] Maxime tamen habetur salutaris amurca,
si tantundem aquae misceas, et ea pecus insuescas; quae protinus dari non
potest, sed primo cibi asperguntur, deinde exigua portione medicatur aqua,
mox pari mensura mista datur ad saturitatem. V. Nullo autem tempore et minime aestate utile est boves
in cursum concitari; nam ea res aut cit alvum, aut movet febrem. Cavendum
quoque est, ne ad praesepia sus aut gallina perrepat. Nam hoc quod decidit,
immistum pabulo, bubus affert necem; et id praecipue, quod egerit sus aegra,
pestilentiam facere valet. Quae cum in gregem incidit, confestim mutandus
est caeli status, et in plures partes distributo pecore longinquae regiones
petendae sunt, atque ita segregandi a sanis morbidi, ne quis interveniat,
qui contagione ceteros labefaciat. [2] Itaque cum ablegabuntur, in ea loca
perducendi sunt, quibus nullum impascitur pecus, ne adventu suo etiam illi
tabem afferant. Evincendi sunt autem quamvis pestiferi morbi, et exquisitis
remediis propulsandi. Tunc panacis et eryngii radices foeniculi seminibus
miscendae, et cum fricti ac moliti tritici farina candenti aqua conspergendae,
eoque medicamine salivandum aegrotum pecus. [3] Tunc paribus casiae myrrhaeque
et thuris ponderibus, ac tantumdem sanguinis marinae testudinis miscetur
potio cum vini veteris sextariis tribus, et ita per nares infunditur. Sed
ipsum medicamentum ponderis sescunciae divisum, portione aequa per triduum
cum vino dedisse sat erit. Praesens etiam remedium cognovimus radiculae,
quam pastores consiliginem vocant. Ea in Marsis montibus plurima nascitur,
omnique pecori maxime est salutaris. Laeva manu effoditur ante solis ortum.
Sic enim lecta maiorem vim creditur habere. [4] Usus eius traditur talis.
Aenea fibula pars auriculae latissima circumscribitur, ita ut manante sanguine
tamquam O litterae ductus appareat orbiculus. Hoc et intrinsecus et ex
superiore parte auriculae cum factum est, media pars descripti orbiculi
eadem fibula transuitur, et facto foramini praedicta radicula inseritur;
quam cum recens plaga comprehendit, ita continet, ut elabi non possit;
in eam deinde auriculam omnis vis morbi pestilensque virus elicitur, donec
pars, quae fibula circumscripta est, demortua excidit, et minimae partis
iactura caput conservatur. Cornelius Celsus etiam visci folia cum vino
trita per nares infundere iubet. Haec facienda, si gregatim pecora laborant;
illa deinceps, si singula. VI. Cruditatis signa sunt crebri ructus ac ventris sonitus,
fastidia cibi, nervorum intentio, hebetes oculi. Propter quae bos neque
ruminat neque lingua se deterget. Remedio erunt aquae calidae duo congii,
et mox triginta brassicae caules modice cocti et ex aceto dati. Sed uno
die abstinendum est alio cibo. [2] Quidam clausum intra tecta continent,
ne pasci possit. Tum lentisci oleastrique cacuminum pondo IIII, et libram
mellis una trita permiscent aquae congio, quam nocte una sub dio habent,
atque ita faucibus infundunt. Deinde interposita hora macerati ervi quattuor
libras obiciunt, aliaque potione prohibent. [3] Hoc per triduum fieri debet,
dum omnis causa languoris discutiatur. Nam si neglecta cruditas est, et
inflatio ventris et intestinorum maior dolor insequitur, qui nec capere
cibos sinit, gemitus exprimit, locoque stare non patitur, saepe decumbere,
et agitare caput caudamque crebrius agere cogit. Manifestum remedium est
proximam clunibus partem caudae vinculo vehementer obstringere, vinique
sextarium cum olei hemina faucibus infundere atque ita citatum per mille
et quingentos passus agere. [4] Si dolor remanet, ungulas circumsecare,
et uncta manu per anum inserta fimum extrahere, rursusque agere currentem.
Si nec hoc profuit, tres caprifici aridi conteruntur, et cum dodrante aquae
calidae dantur. Ubi nec haec medicina processit, myrti silvestris foliorum
duae librae laevigantur, totidemque sextarii calidae aquae misti per vas
ligneum faucibus infunduntur. Atque ira sub cauda sanguis emittitur. Qui
cum satis profluxit, inhibetur papyri ligamine. Tum concitate agitur pecus
eo usque, dum anhelat. [5] Sunt et ante detractionem sanguinis illa remedia:
tribus heminis vini tres unciae pinsiti alii permiscentur, et post eam
potionem currere cogitur. Vel salis sextans cum cepis decem conteritur,
et admisto melle decocto collyria immittuntur alvo, atque ita citatus bos
agitur. VII. Ventris quoque et intestinorum dolor sedatur visu nantium
et maxime anatis. Quam si conspexerit, cui intestinum dolet, celeriter
tormento liberatur. Eadem anas maiore profectu mulos et equinum genus conspectu
suo sanat. Sed interdum nulla prodest medicina. Sequitur torminum vitium,
quorum signum est cruenta et mucosa ventris proluvies. [2] Remedio sunt
cupressini quindecim coni, totidemque gallae, et utrorumque ponderis vetustissimus
caseus. Quibus in unum tunsis admiscentur austeri vini quattuor sextarii,
qui pari mensura per quatriduum dispensati dantur; nec desint lentisci
myrtique et oleastri cacumina viridis. Alvus corpus ac vires carpit, operique
inutilem reddit. Quae cum accident, prohibendus erit bos potione per triduum,
primoque die cibo abstinendus. [3] Sed mox cacumina oleastri et arundinis,
item baccae lentisci et myrti dandae; nec potestas aquae nisi quam parcissimae
facienda est. Sunt qui tenerorum lauri foliorum libram et abrotonum erraticum
pari portione deterant cum aquae calidae duobus sextariis, atque ita faucibus
infundant, eademque pabula, ut supra diximus, obiciant. [4] Quidam vinaceorum
duas libras torrefaciunt, et ita conterunt cum totidem sextariis vini austeri,
potandumque medicamentum praebent, omnique alio humore prohibent, nec minus
cacumina praedictarum arborum obiciunt. Quod si neque ventris restiterit
citata proluvies, neque intestinorum ac ventris dolor, cibosque respuet,
et praegravato capite saepius quam consuevit, lacrymae ab oculis et pituita
a naribus profluent, usque ad ossa frons media uratur, auresque ferro scindantur.
Sed vulnera facta igne dum sanescunt, defricare bubula urina convenit.
Ac ferro rescissa melius pice et oleo curantur. VIII. Solent etiam fastidia ciborum afferre vitiosa incrementa
linguae, quas ranas veterinarii vocant. Haec ferro reciduntur, et sale
cum alio pariter trito vulnera defricantur, donec lacessita pituita decedit.
Tum vino proluitur os, et interposito unius horae spatio virides herbae
et frondes dantur, dum facta ulcera cicatrices ducant. Si neque ranae fuerint,
neque alvus citata, et nihilo minus cibos non appetet, proderit alium pinsitum
cum oleo per nares infundere, vel sale, vel cunila defricare fauces, vel
eandem partem alio tunso et hallecula linire. Sed haec si solum fastidium
est. IX. Febricitanti bovi convenit abstineri cibo uno die, postero
deinde exiguum sanguinem ieiuno sub cauda emitti, atque interposita hora
modicae magnitudinis doctos brassicae coliculos triginta ex oleo et garo
salivati more demitti, eamque escam per quinque dies ieiuno dari. Praeterea
cacumina lentisci aut oleae, vel tenerrimam quamque frondem, aut pampinos
vitis obici; tum etiam spongia labra detergeri, et aquam frigidam ter die
praeberi potandam. [2] Quae medicina sub tecto fieri debet, nec ante sanitatem
bos emitti. Signa febricitantis manantes lacrimae, gravatum caput, oculi
compressi, fluidum salivis os, longior et cum quodam impedimento tractus
spiritus, interdum et cum gemitu. X. Recens tussis optime salivato farinae ordeaceae discutitur.
Interdum magis prosunt gramina concisa, et his admista fresa faba. Lentis
quoque valvulis exemptae, et minute molitae, miscentur aquae calidae sextarii
duo, factaque sorbitio per cornu infunditur. Veterem tussim sanant duae
librae hyssopi macerati sextariis aquae tribus. Nam id medicamentum teritur,
et cum lentis minute, ut dixi, molitae sextariis quattuor more salivati
datur, ac postea aqua hyssopi per cornu infunditur. [2] Porri enim succus
oleo, vel ipsa fibra cum ordeacea farina contrita remedio est. Eiusdem
radices diligenter lotae, et cum farre triticeo pinsitae ieiunoque datae
vetustissimam tussim discutiunt. Facit idem pari mensura ervum sine valvulis
cum torrefacto ordeo molitum, et salivati more in fauces demissum. XI. Suppuratio melius ferro rescinditur, quam medicamento.
Expressa deinde sanie sinus ipse, qui eam continebat, calida bubula urina
eluitur, atque ita linamentis pice liquida et oleo imbutis colligatur.
Vel si colligari ea pars non potest, lamina candenti sevum caprinum aut
bubulum instillatur. Quidam, cum vitiosam partem inusserunt, urina vetere
eluunt, atque ita aequis ponderibus incocta pice liquida cum vetere axungia
linunt. XII. Sanguis demissus in pedes claudicationem affert. Quod
cum accidit, statim ungula inspicitur. Tactus autem fervorem demonstrat;
nec bos vitiatam partem vehementius premi patitur. Sed si sanguis adhuc
supra ungulas in cruribus est, fricatione assidua discutitur; vel cum ea
nihil profuit, scarificatione demitur. At si iam in ungulis est, inter
duos ungues cultello leviter aperies. [2] Postea linamenta sale atque aceto
imbuta applicantur, ac solea spartea pes induitur, maximeque datur opera,
ne bos in aquam pedem mittat, et ut sicce stabuletur. Hic idem sanguis
nisi emissus fuerit, famicem creabit, qui si suppuraverit, tarde percurabitur;
ac primum ferro circumcisus et expurgatus, deinde pannis aceto et sale
et oleo madentibus inculcatis, mox axungia vetere et sevo hircino pari
pondere decoctis, ad sanitatem perducitur. [3] Si sanguis in inferiore
parte ungulae est, extrema pars ipsius unguis ad vivum resecatur, et ita
emittitur, ac linamentis pes involutus spartea munitur. Mediam ungulam
ab inferiore parte non expedit aperire, nisi eo loco iam suppuratio facta
est. Si dolore nervorum claudicat, oleo et sale genua poplitesque et crura
confricanda sunt, donec sanetur. [4] Si genua intumuerint, calido aceto
fovenda sunt, et lini semen aut milium detritum conspersumque aqua mulsa
imponendum; spongia quoque ferventi aqua imbuta et expressa litaque melle
recte genibus applicatur, ac fasciis circumdatur. Quod si tumori subest
aliquis humor, fermentum vel farina ordeacea ex passo aut aqua mulsa decocta
imponitur; et cum maturuerit suppuratio, rescinditur ferro, eaque emissa,
ut supra docuimus, linamentis curatur. [5] Possunt etiam, ut Cornelius
Celsus praecipit, lilii radix aut scilla cum sale, vel sanguinalis herba,
quam polygonon Graeci appellant, vel marrubium ferro reclusa sanare. Fere
autem omnis dolor corporis, si sine vulnere est, recens melius fomentis
discutitur; vetus uritur, et supra ustum butyrum vel caprina instillatur
adeps. XIII. Scabies extenuatur trito alio defricto; eademque remedio
curatur rabiosae canis vel lupi morsus, qui tamen et ipse imposito vulneri
vetere salsamento aeque bene sanatur. Et ad scabiem praesentior alia medicina
est. Cunila bubula et sulphur conteruntur, admistaque amurca cum oleo atque
aceto incoquuntur. Deinde tepefactis scissum alumen tritum spargitur. Id
medicamentum candente sole illitum maxime prodest. [2] Ulceribus gallae tritae remedio sunt. Nec minus succus
marrubii cum fuligine. Est et infesta pestis bubulo pecori; coriaginem
rustici appellant, cum pellis ita tergori adhaeret, ut apprehensa manibus
deduci a costis non possit. Ea res non aliter accidit, quam si bos aut
ex languore aliquo ad maciem perductus est, aut sudans in opere faciendo
refrixit, aut si sub onere pluvia madefactus est. [3] Quae quoniam perniciosa
sunt, custodiendum est, ut cum ab onere boves redierint, adhuc aestuantes
anhelantesque vino aspergantur, et offae adipis faucibus eorum inserantur.
Quod si praedictum vitium inhaeserit, proderit decoquere laurum et ea calda
fovere terga, multoque oleo et vino confestim subigere, ac per omnes partes
apprehendere et attrahere pellem. Idque optime fit sub dio, sole fervente.
Quidam fraces vino et adipi commiscent, eoque medicamento post fomenta
praedicta utuntur. XIV. Est etiam illa gravis pernicies, cum pulmones exulcerantur.
Inde tussis et macies et ad ultimum phthisis invadit. Quae ne mortem afferant,
radix consiliginis ita, ut supra docuimus, perforatae auriculae inseritur,
tum porri succus instar heminae pari olei mensurae miscetur, et cum vini
sextario potandus datur diebus compluribus. [2] Interdum et tumor palati
cibos respuit, crebrumque suspirium facit, et hanc speciem praebet, ut
bos in latus pendere videatur. Ferro palatum opus est sauciare, ut sanguis
profluat, et exemptum valvulis ervum maceratum viridemque frondem, vel
aliud molle pabulum, dum sanetur praebere. [3] Si in opere collum contuderit,
praestantissimum est remedium sanguis de aure emissus; aut si id factum
non erit, herba, quae vocatur avia, cum sale trite et imposita. Si cervix
mota et deiecta est, considerabimus quam in partem declinet, et ex diversa
auricula sanguinem detrahemus. Ea porro vena, quae in aure videtur esse
amplissima, sarmento prius verberatur. Deinde cum ad ictum intumuit, cultello
solvitur; et postero die iterum ex eodem loco sanguis emittitur, ac biduo
ab opere datur vacatio. Tertio deinde die levis iniungitur labor, et paulatim
ad iusta perducitur. [4] Quod si cervix in neutram partem deiecta est,
mediaque intumuit, ex utraque auricula sanguis emittitur. Qui cum intra
triduum, cum bos vitium cepit, emissus non est, intumescit collum, nervique
tenduntur, et inde nata durities iugum non patitur. [5] Tali vitio comperimus
aureum esse medicamentum ex pice liquida et bubula medulla et hircino sevo
et vetere oleo aequis ponderibus compositum atque incoctum. Hac compositione
sic utendum est. Cum disiungitur ab opere, in ea piscina, ex qua bibit,
tumor cervicis aqua madefactus subigitur, praedictoque medicamento defricatur
et illinitur. [6] Si ex toto propter cervicis tumorem iugum recuset, paucis
diebus requies ab opere danda est. Tum cervix aqua frigida defricanda et
spuma argenti illinenda est. Celsus quidem tumenti cervici herbam, quae
vocatur avia, ut supra dixi, contundi et imponi iubet. Clavorum, qui fere
cervicem infestant, minor molestia est; nam facile oleo per ardentem lucernam
instillato curantur. [7] Potior tamen ratio est custodiendi, ne nascantur,
neve colla calvescant, quae non aliter glabra fiunt, nisi cum sudore aut
pluvia cervix in opere madefacta est. Itaque cum id accidit, lateritio
trito prius quam disiungantur colla conspergi oportet; deinde cum id siccum
erit, subinde oleo imbui. XV. Si talum aut ungulam vomer laeserit, picem duram et axungiam
cum sulphura et lana succida involutam candente ferro supra vulnus inurito.
Quod idem remedium optime facit exempta stirpe, si forte surculum calcaverit,
aut acuta testa vel lapide ungulam pertuderit; quae tamen si altius vulnerata
est, latius ferro circumciditur, et ita inuritur, ut supra praecepi; deinde
spartea calceata per triduum suffuso aceto curatur. [2] Item si vomer crus
sauciarit, marina lactuca, quam Graeci tithymalon vocant, admisto sale
imponitur. Subtriti pedes eluuntur calefacta bubula urina; deinde fasce
sarmentorum incenso, cum iam ignis in favillam recidit, ferventibus cineribus
cogitur insistere, ac pice liquida cum oleo vel axungia cornua eius linuntur.
Minus tamen claudicabunt armenta, si opere disiunctis multa frigida laventur
pedes; et deinde suffragines, coronae, ac discrimen ipsum, quo divisa est
bovis ungula, vetere axungia defricentur. XVI. Saepe etiam vel gravitate longi laboris, vel [cum] in
proscindendo, aut duriori solo, aut obviae radici obluctatus, convellit
armos. Quod cum accidit, et prioribus cruribus sanguis mittendus est; si
dextrum armum laesit, in sinistro; si laevum, in dextro; si vehementius
utrumque vitiavit, item in posterioribus cruribus venae solventur. [2]
Praefractis cornibus linteola sale atque aceto et oleo imbuta superponuntur,
ligatisque per triduum eadem infunduntur. Quarto demum axungia pari pondere
cum pice liquida, et cortice pineo, levigata imponitur. Et ad ultimum cum
iam cicatricem ducunt, fuligo infricatur. Solent etiam neglecta ulcera
scatere vermibus; qui si mane perfunduntur aqua frigida, rigore contracti
decidunt, vel si hac ratione non possunt eximi, marrubium aut porrum conteritur,
et admisto sale imponitur. Id celeriter necat praedicta animalia. [3] Sed
expurgatis ulceribus confestim adhibenda sunt linamenta cum pice et oleo
vetereque axungia, et extra vulnera eodem medicamento circumlinienda, ne
infestentur a muscis, quae, ubi ulceribus insederunt, vermes creant. XVII. Est etiam mortiferus serpentis ictus, est et minorum animalium
noxium virus. Nam et vipera et caecilia saepe cum in pascuo bos improvide
supercubuit, lacessita onere morsum imprimit. Musque araneus, quem Graeci
mygalen appellant, quamvis exiguis dentibus non exiguam pestem molitur.
Venena viperae depellit super scarificationem ferro factam herba, quam
vocant personatam, trita et cum sale imposita. [2] Plus etiam eiusdem radix contusa prodest, vel si
montanum trifolium invenitur, quod confragosis locis efficacissimum nascitur,
odoris gravis, neque absimilis bitumini, et idcirco Graeci eam asphalton
appellant; nostri autem propter figuram vocant acutum trifolium; nam longis
et hirsutis foliis viret, caulemque robustiorem facit, quam pratense. [3]
Huius herbae succus vino mistus infunditur faucibus, atque ipsa folia cum
sale trita malagmatis more, scarificationi intenditur; vel si hanc herbam
viridem tempus anni negat, semina eius collecta et levigata cum vino dantur
potanda, radicesque cum suo caulae tritae, atque hordeaceae farinae et
sali commistae ex aqua mulsa scarificationi superponuntur. [4] Est etiam
praesens remedium, si conteras fraxini tenera cacumina quinque librarum,
cum totidem vini et duobus sextariis olei, expressumque succum faucibus
infundas; itemque cacumina eiusdem arboris cum sale trita laesae parti
superponas. Caeciliae morsus tumorem, suppurationem molitur. Idem facit
etiam muris aranei. Sed illius sanatur noxa subula aenea, si locum laesum
compungas, cretaque cimolia ex aceto linas. [5] Mus perniciem, quam intulit,
suo corpore luit; nam animal ipsum oleo mersum necatur, et cum imputruit,
conteritur, eaque medicamine morsus muris aranei linitur. Vel si id non
adest, tumorque ostendit iniuriam dentium, cuminum conteritur, eique adicitur
exiguum picis liquidae et axungiae, ut lentorem malagmatis habeat. [6]
Id impositum pernicem commovet. Vel si antequam tumor discutiatur, in suppurationem
convertitur, optimum est ignea lamina conversionem resecare, et quicquid
vitiosi est, inurere, atque ita liquida pice cum oleo linire. Solet etiam
ipsum animal creta figulari circumdari; quae cum siccata est, collo boum
suspenditur. Ea res innoxium pecus a morsu muris aranei praebet. [7] Oculorum
vitia plerumque melle sanantur. Nam sive intumuerunt, aqua mulsa triticea
farina conspergitur et imponitur; sive album in oculo est, montanus sal
Hispanus vel Ammoniacus vel etiam Cappadocus, minute tritus et immistus
melli vitium extenuat. Facit idem trita sepiae testa, et per fistulam ter
die oculo inspirata. Facit et radix, quam Graeci silphion vocant, vulgus
autem nostra consuetudine laserpitium appellant. [8] Huius quantocumque
ponderi decima pars salis ammoniaci adicitur, eaque pariter trita oculo
similiter infunduntur, vel eadem radix contusa et cum oleo lentisci inuncta
vitium expurgat. Epiphoram supprimit polenta conspersa mulsa aqua, et in
supercilia genasque imposita, pastinacae quoque agrestis semina, et succus
armoraceae, cum melle laevigata oculorum sedant dolorem. [9] Sed quotiescumque
mel aliusve succus remediis adhibetur, circumliniendus erit oculus pice
liquida cum oleo, ne a muscis infestetur. Nam et ad dulcedinem mellis aliorumque
medicamentorum non hae solae sed et apes advolant. XVIII. Magnam etiam perniciem saepe affert hirudo hausta cum
aqua. Ea adhaerens faucibus sanguinem ducit et incremento suo transitum
cibis praecludit. Si tam difficili loco est, ut manu trahi non possit,
fistulam vel arundinem inserito, et ita calidum oleum infundito; nam eo
contactum animal confestim decedit. [2] Potest etiam per fistulam deusti
cimicis nidor immitti; qui ubi superponitur igni, fumum emittit, et conceptum
nidorem fistula usque ad hirundinem perfert; isque nidor depellit haerentem.
Si tamen vel stomachum vel intestinum tenet, calido aceto per cornu infuso
necatur. Has medicinas quamvis bubus adhibendas praeceperim, posse tamen
ex his plurima etiam maiori pecori convenire nihil dubium est. XIX. Sed et machina fabricanda est, qua clausa, iumenta bovesque
curentur, ut et tutus accessus ad pecudem medenti sit, nec in ipsa curatione
quadrupes reluctando remedia respuat. Est autem talis machinae forma. Roboreis
axibus compingitur solum, quod habet in longitudinem pedes novem, et in
latitudinem pars prior dupondium semissem, pars posterior quattuor pedes.
[2] Huic solo septenum pedum stipites recti ab utroque latere quaterni
applicantur. Ii autem in ipsis quattuor angulis affixi sunt, omnesque transversis
sex temonibus quasi vacerrae inter se ligantur, ita ut a posteriore parte,
quae latior est, velut in caveam quadrupes possit induci, nec exire alia
parte prohibentibus adversis axiculis. Primis autem duobus statuminibus
imponitur firmum iugum, ad quod iumenta capistrantur, vel boum cornua religantur.
Ubi potest etiam numella fabricari, ut inserto capite descendentibus per
foramina regulis cervix catenetur. [3] Ceterum corpus laqueatum et distentum temonibus obligatur,
immotumque medentis arbitrio est expositum. Haec ipsa machina communis
erit omnium maiorum quadrupedum. XX. Quoniam de bubus satis praecepimus, opportune de tauris
vaccisque dicemus. Tauros maxime membris amplissimis, moribus placidis,
media aetate probandos censeo. Cetera fere omnia eadem in his observabimus,
quae in bubus eligendis. Neque enim alio distat bonus taurus a castrato,
nisi quod huic torva facies est, vegetior aspectus, breviora cornua, torosior
cervix, et ita vasta, ut sit maxima portio corporis, venter paulo substrictior,
qui magis rectus et ad ineundas feminas habilis sit. XXI. Vaccae quoque probantur altissimae formae longaeque, maximis
uteris, frontibus latissimis, oculis nigris et patentibus, cornibus venustis
et levibus et nigrantibus, pilosis auribus, compressis malis, palearibus
et caudis amplissimis, ungulis modicis, et modicis cruribus. Cetera quoque
fere eadem in feminis, quae et in maribus, desiderantur, et praecipue ut
sint novellae, quoniam, cum excesserunt annos decem, foetibus inutiles
sunt. Rursus minores bimis iniri non oportet. [2] Si ante tamen conceperint,
partum earum removeri placet, ac per triduum, ne laborent, ubera exprimi,
postea mulctra prohiberi. XXII. Sed et curandum est omnibus annis [in hoc] aeque in reliquis
gregibus pecoris, ut delectus habeatur. Nam et enixae et vetustae quae
gignere desierunt, summovendae sunt, et utique taurae, quae locum fecundarum
occupant, ablegandae vel aratro domandae, quoniam laboris et operis non
minus quam iuvenci, propter uteri sterilitatem, patientes sunt. [2] Eiusmodi
armentum maritima et aprica hiberna desiderat; aestate opacissima nemorum
ac montium alta magis quam plana pascua. Nam melius nemoribus herbidis
et frutetis et carectis, * * * . . . quoniam siccis ac lapidosis locis
durantur ungulae. Nec tam fluvios rivosque desiderat, quam lacus manu factos;
quoniam et fluvialis aqua, quae fere frigidior est, partum abigit, et caelestis
iucundior est. Omnes tamen externi frigoris tolerantior equino armento
vacca est, ideoque facile sub dio hibernat. XXIII. Sed laxo spatio consepta facienda sunt, ne in angustiis
conceptum altera alterius elidat, et ut invalida fortioris ictus effugiat.
Stabula sunt optima saxo aut glarea strata, non incommoda tamen etiam sabulosa:
illa, quod imbres respuant; haec, quod celeriter exsorbeant transmittantque.
Sed utraque devexa sint, ut humorem effundant; spectentque ad meridiem,
ut facile siccentur, et frigidis ventis non sint obnoxia. [2] Levis autem cura pascui est. Nam ut laetior herba
consurgat, fere ultimo tempore aestatis incenditur. Ea res et teneriora
pabula recreat, et sentibus ustis fruticem surrecturum in altitudinem compescit.
Ipsis vero corporibus affert salubritatem iuxta conseptum saxis et canalibus
sal superiectus, ad quem saturae pabulo libenter recurrunt, cum pastorali
signo quasi receptui canitur. [3] Nam id quoque semper crepusculo fieri
debet, ut ad sonum buccinae pecus, si quod in silvis substiterit, septa
repetere consuescat. Sic enim recognosci grex poterit, numerusque constare,
si velut ex militari disciplina intra stabulorum castra manserint. Sed
non eadem in tauros exercentur imperia, qui freti viribus per nemora vagantur,
liberosque egressus et reditus habent, nec revocantur nisi ad coitus feminarum. XXIV. Ex his, qui quadrimis minores sunt, maioresque quam duodecim
annorum, prohibentur admissura: illi, quoniam quasi puerili aetate seminandis
armentis parum idonei habentur; his, quia senio sunt effeti. Mense Iulio
feminae maribus plerumque permittendae, ut eo tempore conceptos proximo
vere adultis iam pabulis edant. [2] Nam decem mensibus ventrem proferunt,
neque ex imperio magistri, sed sua sponte marem patiuntur. Atque in id
fere quod dixi tempus, naturalia congruunt desideria, quoniam satietate
verni pabuli pecudes exhilaratae lasciviunt in venerem, quam si aut femina
recusat, aut non appetit taurus, eadem rationem, qua fastidientibus equis
mox praecipiemus, elicitur cupiditas odore genitalium admoto naribus. [3]
Sed et pabulum circa tempus admissurae subtrahitur feminis, ne eas steriles
reddat nimia corporis obesitas; et tauris adicitur, quo fortius ineant.
Unumque marem quindecim vaccis sufficere abunde est. Qui ubi iuvencam supervenit,
certis signis comprehendere licet, quem sexum generaverit, quoniam, si
parte dextra desiluit, marem seminasse manifestum est; si laeva, feminam.
Id tamen verum esse non aliter apparet, quam si post unum coitum forda
non admittit taurum; quod et ipsum raro accidit. [4] Nam quamvis plena
foetu non expletur libidine. Adeo ultra naturae terminos etiam in pecudibus
plurimum pollent blandae voluptatis illecebrae! Sed non dubium est, ubi
pabuli sit laetitia, posse omnibus annis partum educari; at ubi penuria
est, alternis submitti; quod maxime in operariis vaccis fieri placet, ut
et vituli annui temporis spatio lacte satientur, nec forda simul operis
et uteri gravetur onere. Quae cum partum edidit, nisi cibis fulta est,
quamvis bona nutrix, labore fatigata nato subtrahit alimentum. [5] Itaque
et foetae cytisus viridis et torrefactum ordeum, maceratumque ervum praebetur,
et tener vitulus torrido molitoque milio, et permixto cum lacte salivatur.
Melius etiam in hos usus Altinae vaccae parantur, quos eius regionis incolae
Cevas appellant. Eae sunt humilis staturae, lactis abundantes, propter
quod remotis earum foetibus, generosum pecus alienis educatur uberibus;
vel si hoc praesidium non adest, faba fresa, et vinum recte tolerat, idque
praecipue in magnis gregibus fieri oportet. XXV. Solent autem vitulis nocere lumbrici, qui fere nascuntur
cruditatibus. Itaque moderandum est, ut bene concoquant; aut si iam tali
vitio laborant, lupini semicrudi conteruntur, et offae salivati more faucibus
ingeruntur. Potest etiam cum arida fico et ervo conteri herba Santonica,
et formata in offam, sicut salivatum demitti. Facit idem axungiae pars
una tribus partibus hyssopi permista. Marrubii quoque succus et porri valet
eiusmodi necari animalia. XXVI. Castrare vitulos Mago censet, dum adhuc teneri sunt; neque
id ferro facere, sed fissa ferula comprimere testiculos et paulatim confringere.
Idque optimum genus castrationum putat, quod adhibetur aetati tenere sine
vulnere. [2] Nam ubi iam induruit, melius bimus quam anniculus castratur.
Idque facere vere vel autumno luna decrescente praecipit, vitulumque ad
machinam deligare; deinde prius quam ferrum admoveas, duabus angustis ligneis
regulis veluti forcipibus apprehendere testium nervos, quos Graeci krematheras
ab eo appellant, quod ex illis genitalis partes dependent. Comprehensos
deinde testes ferro reserare, et expressos ita recidere, ut extrema pars
eorum adhaerens praedictis nervis relinquatur. [3] Nam hoc modo nec eruptione
sanguinis periclitatur iuvencus, nec in totum effeminatur adempta omni
virilitate; formamque servat maris cum generandi vim deposuit; quam tamen
ipsam non protinus amittit. Nam si patiaris eum a recenti curatione feminam
inire, constat ex eo posse generari. Sed minime id permittendum, ne profluvio
sanguinis intereat. Verum vulnera eius sarmenticio cinere cum argenti spuma
linenda sunt, abstinendusque eo die ab humore, et exiguo cibo alendus.
[4] Sequenti triduo velut aeger cacuminibus arborum et desecto viridi pabulo
oblectandus, prohibendusque multa potione. Placet etiam pice liquida et
cinere cum exiguo oleo ulcera ipsa post triduum linere, quo et celerius
cicatricem ducant, nec a muscis infestentur. Hactenus de bubus dixisse
abunde est. XXVII. Quibus cordi est educatio generis equini, maxime convenit
providere auctorem industrium, et pabuli copiam; quae utraque vel mediocria
possunt aliis pecoribus adhiberi, summam sedulitatem et largam satietatem
desiderat equitium. Quod ipsum tripartito dividitur. Est enim generosa
materies, quae circo sacrisque certaminibus equos praebet. Est mularis,
quae pretio foetus sui comparatur generoso. Est et vulgaris, quae mediocres
feminas maresque progenerat. Ut quaeque est praestantior, ita ubere campo
pascitur. [2] Gregibus autem spatiosa et palustria, nec [non] montana pascua
eligenda sunt, rigua, nec umquam siccanea, vacuaque magis quam stirpibus
impedita, frequenter mollibus potius quam proceris herbis abundantia. [3]
Vulgaribus equis passim maribus ac feminis pasci permittitur, nec admissurae
certa tempora servantur. Generosis circa vernum aequinoctium mares iungentur,
ut eodem tempore, quo conceperint, iam laetis et herbidis campis post anni
messem parvo cum labore foetum educent. Nam mense duodecimo partum edunt.
Maxime itaque curandum est praedicto tempore anni, ut tam feminis quam
admissariis desiderantibus coeundi fiat potestas, quoniam id praecipue
armentum si prohibeas, libidinis exstimulatur furiis, unde etiam veneno
inditum est nomen hippomanes, quod equinae cupidini similem mortalibus
amorem accendit. [4] Nec dubium, quin aliquot regionibus tanto flagrent
ardore coeundi feminae, et etiam si marem non habeant, assidua et nimia
cupiditate figurantes sibi ipsae venerem, cohortalium more avium, vento
concipiant. Neque enim poeta licentius dicit:
XXVIII. Marem putant minorem trimo non esse idoneum admissurae,
posse vero usque ad vigesimum annum progenerare; feminam bimam recte concipere,
ut post tertium annum enixa foetum educet; eandemque post decimum non essse
utilem, quod ex annosa matre tarda sit atque iners proles. Quae sive ut
femina sive ut masculus concipiatur, nostri arbitrii fore Democritus affirmat,
qui praecipit ut, cum progenerari marem velimus, sinistrum testiculum admissarii
lineo funiculo aliove quolibet obligemus; cum feminam, dextrum. Idemque
in omnibus paene pecudibus faciendum censet. XXIX. Cum vero natus est pullus, confestim licet indolem aestimare,
si hilaris, si intrepidus, si neque conspectu novae rei neque auditu terretur,
si ante gregem procurrit, si lascivia et alacritate interdum et cursu certans
aequales exsuperat, si fossam sine cunctatione transilit, pontem flumenque
transcendit. Haec erunt honesti animi documenta. [2] Corporis vero forma
constabit exiguo capite, nigris oculis, naribus apertis, brevibus auriculis
et arrectis, cervice molli lataque nec longa, densa iuba et per dextram
partem profusa, lato et musculorum toris numeroso pectore, grandibus armis
et rectis, lateribus inflexis, spina duplici, ventre substricto, testibus
paribus et exiguis, latis lumbis et subsidentibus, [3] cauda longa et setosa
crispaque, aequalibus atque altis rectisque cruribus, tereti genu parvoque
neque introrsus spectanti, rotundis clunibus, feminibus torosis ac numerosis,
duris ungulis et altis et concavis rotundisque, quibus coronae mediocres
superpositae sunt. Sic universim corpus compositum, ut sit grande, sublime,
erectum, ab aspectu quoque agile, et ex longo, quantum figura permittit,
rotundum. Mores autem laudantur, qui sunt ex placido concitati, et ex concitato
mitissimi. [4] Nam hi et ad obsequia reperiuntur habiles, et ad certaminum
labores patientissimi. Equus bimus ad usum domesticum recte domatur; certaminibus
autem expleto triennio; sic tamen ut post quartum demum annum labori committatur.
Annorum notae cum corpore mutantur. Nam dum bimus et sex mensium est, medii
dentes superiores et inferiores cadunt. Cum quartum agit annum, iis, qui
canini appellantur, deiectis, alios affert. Intra sextum deinde annum,
molares superiores cadunt. [5] Sexto anno, quos primos mutavit, exaequat.
Septimo omnes explentur aequaliter, et ex eo cavatos gerit. Nec postea
quot annorum sit, manifesto comprehendi potest. Decimo tamen anno tempora
cavari incipiunt, et supercilia nonnumquam canescere, et dentes prominere.
Haec, quae ad animum et mores corpusque et aetatem pertinent, dixisse satis
habeo. Nunc sequitur curam recte et minus valentium demonstrare. XXX. Si sanis est macies, celerius torrefacto tritico quam
ordeo reficitur. Sed et vini potio danda est, ac deinde paulatim eiusmodi
cibi subtrahendi immistis ordeo furfuribus, dum consuescat faba et puro
ordeo ali. Nec minus cotidie corpora pecudum quam hominum defricanda sunt;
ac saepe plus prodest pressa manu subegisse terga, quam si largissime cibos
praebeas. Paleae vero equis stantibus substernendae. [2] Multum autem refert
robur corporis ac pedum servare. Quod utrumque custodiemus, si idoneis
temporibus ad praesepia, ad aquam, ad exercitationem pecus duxerimus; curaeque
fuerit ut stabulentur sicco loco, ne humore madescant ungulae. Quod facile
evitabimus, si aut stabula roboreis axibus constrata, aut diligenter subinde
emundata fuerit humus, et paleae superiectae. [3] Plerumque iumenta morbos
concipiunt lassitudine et aestu, nonnumquam et frigore, et cum suo tempore
urinam non fecerint; vel si sudant, et a concitatione confestim biberint;
vel si cum diu steterint, subito ad cursum exstimulata sunt. Lassitudini
quies remedio est, ita ut in fauces oleum vel adeps vino mista infundatur.
Frigori fomenta adhibentur, et calefacto oleo lumbi regantur, caputque
et spina tepenti adipe vel vino liniuntur. [4] Si urinam non facit, eadem
fere remedia sunt. Nam oleum immistum vino supra ilia et renes infunditur;
et si hoc parum profuit, melle decocto et sale collyrium tenue inditur
foramini, quo manat urina, vel musca viva, vel thuris mica, vel de bitumine
collyrium inseritur naturalibus. Haec eadem remedia adhibentur, si urina
genitalia decusserit. [5] Capitis dolorem indicant lacrimae quae profluunt,
auresque flaccidae et cervix cum capite aggravata et in terram summissa.
Tum rescinditur vena, quae sub oculo est, et os calda fovetur, ciboque
abstinetur primo die. In postero autem potio ieiuno tepidae aquae praebetur
ac viride gramen, tum vetus foenum vel molle stramentum substernitur, crepusculoque
aqua iterum datur, parumque ordei cum vicialibus, ut per exiguas portiones
cibi ad iusta perducantur. [6] Si equo maxillae dolent, calido aceto fovendae,
et axungia vetere confricandae sunt, eademque medicina tumentibus adhibenda
est. Si armos laeserit, aut sanguinem demiserit, medio fere in utroque
crure venae solvantur, et thuris polline cum eo qui profluit, sanguine
immisto, armi linantur, et ne plus iusto exinaniatur, stercus ipsius iumenti
fluentibus venis admotum fasciis obligetur. [7] Postero quoque die ex iisdem
locis sanguis detrahatur, eodemque modo curetur, ordeoque abstineatur,
exiguo foeno dato. Post triduum deinde usque in diem sextum porri succus
instar trium cyathorum mistus cum olei hemina faucibus per cornu infundatur.
Post sextum diem lente ingredi cogatur, et cum ambulaverit, in piscinam
demitti eum conveniet, ita ut natet; sic paulatim firmioribus cibis adiutus
ad iusta perducetur. [8] At si bilis molesta est iumento, venter intumescit,
nec emittit ventos. Manus uncta inseritur alvo et obsessi naturales exitus
adaperiuntur, exemptoque stercore, postea cunila bubula et herba pedicularis
cum sale trita et decocta melli miscentur, atque ita facta collyria subiciuntur,
quae ventrem movent bilemque omnem deducunt. [9] Quidam myrrhae tritae
quadrantem cum hemina vini faucibus infundunt, et anum liquida pice oblinunt.
Alii marina aqua lavant alvum, alii recenti muria. Solent etiam [vermes
quasi] lumbrici nocere intestinis; quorum signa sunt, si iumenta cum dolore
crebro volutantur, si admovent caput utero, si caudam saepius iactant.
[10] Praesens medicina est, ita ut supra scriptum est, inserere manum,
et fimum eximere; deinde alvum marina aqua, vel muria dura lavare, postea
radicem capparis tritam cum sextario aceti faucibus infundere; nam hoc
modo praedicta intereunt animalia. XXXI. Omni autem imbecillo pecori alte substernendum est, quo
mollius cubet. Recens tussis celeriter sanatur, pinsita lente et a valvulis
separata minuteque molita. Quae cum ita facta sunt, sextarius aquae calidae
in eandem mensuram lentis miscetur et faucibus infunditur; similisque medicina
triduo adhibetur, ac viridibus herbis cacuminibusque arborum recreatur
aegrotum pecus. Vetus autem tussis discutitur porri succo trium cyathorum
cum olei hemina faucibus infuso, iisdemque, ut supra monuimus, cibis praebitis. [2] Impetigines, et quicquid scabies occupat, aceto et
alumine defricatur. Nonnumquam, si <haec> permanent, paribus ponderibus
permistis nitro et scisso alumine, cum aceto linuntur. Papulae ferventissimo
sole usque eo strigile raduntur, quoad eliciatur sanguis. Tum ex aequo
miscentur radices agrestis hederae, sulfurque et pix liquida cum alumine.
[Et] eo medicamine praedicta vitia curantur. XXXII. Intertrigo bis in die subluitur aqua calida. Mox decocto
ac trito sale cum adipe defricatur, dum sanguis emanet. Scabies mortifera
huic quadrupedi est, nisi celeriter succurritur; quae si levis est, inter
initia candenti sub sole vel cedria vel oleo lentisci linitur, vel urticae
semine et oleo detritis, vel unguine ceti, quod in lancibus sallitus thynnus
remittit. [2] Praecipue tamen huic noxae salutaris est adeps marini vituli.
Sed si iam inveteraverit, vehementioribus opus est remediis. Propter quod
bitumen et sulfur, veratrum pici liquidae axungiaeque veteri commista,
pari pondere incoquuntur, atque ea compositione curantur, ita ut prius
scabies ferro erasa perluatur urina. [3] Saepe etiam scalpello usque ad
vivum resecare et amputare scabiem profuit, atque ita factis ulceribus
mederi liquida pice atque oleo, quae expurgant et replent vulnera aeque.
Quae cum expleta sunt, ut celerius cicatricem et pilum ducant, maxime proderit
fuligo ex aheno ulceri infricata. XXXIII. Muscas quoque vulnera infestantes summovebimus pice et
oleo vel unguine mistis et infusis. Cetera ervi farina recte curantur.
Cicatrices oculorum ieiuna saliva et sale defricatae extenuantur; vel cum
fossili sale trita sepiae testa, vel semine agrestis pastinacae pinsito,
et per linteum super oculos expresso. [2] Omnisque dolor oculorum inunctione succi plantaginis
cum melle acapno, vel si id non est, utique thymino celeriter levatur.
Nonnumquam etiam per nares profluvium sanguinis periculum attulit, idque
repressum est infuso naribus viridis coriandri succo. XXXIV. Interdum et fastidio ciborum languescit pecus. Eius remedium
est genus seminis quod git appellatur. Cuius duo cyathi triti diluuntur
olei cyathis tribus et vini sextario, atque ita faucibus infunduntur. Et
nausea discutitur etiam, si caput alii tritum cum vini hemina saepius potandum
praebeas. Suppuratio melius ignea lamina, quam frigido ferramento reseratur,
et expressa postea linamentis curatur. [2] Est etiam illa pestifera labes,
ut intra paucos dies equae subita macie et deinde morte corripiantur; quod
cum accidit, quaternos sextarios gari singulis per nares infundere utile
est, si minoris formae sunt; nam si maioris, etiam congios. Ea res omnem
pituita per nares elicit, et pecudem expurgat. XXXV. Rara quidem, sed et haec est equarum nota rabies, ut cum
in aqua imaginem suam viderint, amore inani capiantur, et per hunc oblitae
pabuli, tabe cupidinis intereant. Eius vesaniae signa sunt, cum per pascua
veluti exstimulatae concursant, subinde ut circumspicientes requirere ac
desiderare aliquid videantur. Mentis error discutitur, si deducas ad aquam.
[2] Tum demum speculatae deformitatem suam, pristinae imaginis abolent
memoriam. Haec de universo equarum genere satis dicta sunt. Illa proprie
praecipienda sunt iis, quibus mularum greges curae est submittere. XXXVI. In educando genere mularum antiquissimus est diligenter
exquirere atque explorare parentem futurae prolis feminam et marem; quorum
si alter alteri non est idoneus, labat etiam quod ex duobus fingitur. [2]
Equam convenit quadrimam usque in annos decem amplissimae atque pulcherrimae
formae, membris fortibus, patientissimam laboris eligere, ut discordantem
utero suo generis alieni stirpem insitam facile recipiat ac perferat, et
ad foetum non solum corporis bona, sed et ingenium conferat. Nam cum difficulter
iniecta genitalibus locis animentur semina, tum etiam concepta diutius
in partum adolescunt, atque peracto anno mense tertiodecimo vix eduntur,
natisque inhaeret plus socordiae paternae quam vigoris materni. [3] Verum tamen ut equae dictos in usus minore cura reperiuntur,
ita maior est labor eligendi maris, quoniam saepe iudicium probantis frustratur
experimentum. Multi admissarii specie tenus mirabiles pessimam sobolem
forma vel sexu progenerant. Nam sive parvi corporis feminas fingunt, sive
etiam speciosi plures mares, quam feminae reditum patrisfamiliae minuunt.
At quidam contempti ab aspectu pretiosissimorum seminum feraces sunt. Nonnumquam
aliquis generositatem suam natis exhibet, sed hebes in voluptate, rarissime
sollicitatur ad venerem. [4] Huiusce sensum magistri lacessunt admota generis
eiusdem femina, quoniam similia similibus familiariora fecit natura. Itaque
obiectae asinae cum superiectu eblanditi sunt, velut incensum et obcaecatum
cupidine, subtracta quam petierat, fastiditae imponunt equae. XXXVII. Est et alterum genus admissarii furentis in libidinem,
quod nisi astu inhibeatur, affert gregi perniciem. Nam et saepe vinculis
abruptis gravidas inquietat, et cum admittitur, cervicibus dorsisque feminarum
imprimit morsus. Quod ne faciat, paulisper ad molam vinctus amoris saevitiam
labore temperat, et sic veneri modestior admittitur. [2] Nec tamen aliter
admittendus est etiam clementioris libidinis, quoniam multum refert naturaliter
sopitum pecudis ingenium modica exercitatione concuti atque excitari, vegetioremque
factum marem feminae iniungi, ut tacita quadam vi semina ipsa principiis
agilioribus figurentur. [3] Mula autem non solum ex equa et asino, sed
ex asina et equo, itemque onagro et equa generatur. Quidam vero non dissimulandi
auctores, ut Marcus Varro, et ante eum Dionysius ac Mago prodiderunt mularum
foetus regionibus Africae adeo non prodigiosos haberi, ut tam familiares
sint incolis partus earum, quam sunt nobis equarum. [4] Neque tamen ullum
est in hoc pecore aut animo aut forma praestantius, quam quod seminavit
asinus. Posset huic aliquatenus comparari, quod progenerat onager, nisi
et indomitum et servitio contumax silvestris more, strigosum patris praeferret
habitum. Itaque eiusmodi admissarius nepotibus [magis] quam filiis utilior
est. Nam ubi asina et onagro natus admittitur equae, per gradus infracta
feritate, quicquid ex eo provenit, paternam formam et modestiam, fortitudinem
celeritatemque avitam refert. [5] Qui ex equo et asina concepti generantur, quamvis
a patre nomen traxerint, quod hinni vocantur, matri per omnia magis similes
sunt. Itaque commodissimum est asinum destinare mularum generi seminando,
cuius, ut dixi, species experimento est pretiosior. [6] Verum tamen ab
aspectu non aliter probari debet, quam ut sit amplissimi corporis, cervice
valida, robustis ac latis costis, pectore musculoso et vasto, feminibus
lacertosis, cruribus compactis, coloris nigri vel maculosi. Nam murinus
cum sit in asino vulgaris, tum etiam non optime respondet in mula. [7]
Neque nos universa quadrupedis species decipiat, si qualem probamus, conspicimus.
Nam quemadmodum arietum quae sunt in linguis et palatis maculae, plerumque
in velleribus agnorum deprehenduntur; ita si discolores pilos asinus in
palpebris aut auribus gerit, sobolem quoque frequenter facit diversi coloris,
qui et ipse, etiam si diligentissime in admissario exploratus est, saepe
tamen domini spem decipit. Nam interdum etiam citra praedicta signa dissimiles
sui mulas fingit. Quod accidere non aliter reor, quam ut avitus color primordiis
seminum mixtus reddatur nepotibus. [8] Igitur qualem descripsi asellum, cum est a partu
statim genitus, oportet matri statim subtrahi, et ignoranti equae subici.
Ea optime tenebris fallitur. Nam obscuro loco partu eius amoto, praedictus
quasi ex ea natus alitur. Cui deinde cum decem diebus insuevit equa, semper
postea desideranti praebet ubera. Sic nutritus admissarius equas diligere
condiscit. Interdum etiam, quamvis materno lacte sit educatus, potest a
tenero conversatus equis familiariter earum consuetudinem appetere. [9]
Sed non oportet minorem trimo nec maiorem decenni admitti. Atque id ipsum
si concedatur, vere fieri conveniet, cum et desecto viridi pabulo, et largo
ordeo firmandus, nonnumquam etiam salivandus erit. Nec tamen tenerae feminae
committentur. Nam nisi prius ea marem cognovit, adsilientem admissarium
calcibus proturbat, et iniuria depulsum etiam ceteris equis reddit inimicum.
Id ne fiat, degener et vulgaris asellus admovetur, qui sollicitet obsequia
feminae; neque is tamen inire sinitur. Sed si iam est equa veneris patiens,
confestim adacto viliore, pretioso mari iungitur. [10] Locus est ad hos
usus exstructus (machinam vocant rustici) qui duos parietes adverso clivulo
inaedificatos habet, et angusto intervallo sic inter se distantes, ne femina
conluctari aut admissario ascendenti avertere se possit. Aditus est ex
utraque parte, sed ab inferiore clatris munitus; ad quae capistrata in
imo clivo constituitur equa, ut et prona melius ineuntis semina recipiat,
et facilem sui tergoris ascensum ab editiore parte minori quadrupedi praebeat.
Quae cum ex asino conceptum edidit, partum sequenti anno vacua nutrit.
Id enim utilius est quam quod quidam faciunt, ut et foetam nihilominus
admisso equo impleant. [11] Annicula mula recta a matre repellitur, et
amota montibus aut feris locis pascitur, ut ungulas duret, sitque postmodum
longis itineribus habilis. Nam clitellis aptior mulus. Illa quidem agilior;
sed uterque sexus et viam recte graditur, et terram commode proscindit;
nisi si pretium quadrupedis rationem rustici onerat, aut campus gravi gleba
robora boum deposcit. XXXVIII. Medicinas huius pecoris plerumque iam in aliis generibus
edocui; propria tamen quaedam vitia non omittam, quorum remedia subscripsi.
Febrienti mulae cruda brassica datur. Suspiriosae sanguis detrahitur, et
cum sextario vini atque olei thuris semuncia, marrubii succus instar heminae
mistus infunditur. [2] Suffraginosae ordeacea farina imponitur, mox suppuratio
ferro reclusa linamentis curatur; vel gari optimi sextarius cum libra olei
per narem sinistram demittitur, admisceturque huic medicamini trium vel
quattuor ovorum albus liquor separatis vitellis. [3] Femina secari et interdum
inuri solent. Sanguis demissus in pedes, ita ut in equis emittitur; vel
si est herba, quam veratrum vocant rustici, pro pabulo cedit. Est et hyoskyamos,
cuius semen detritum et cum vino datum praedicto vitio medetur. Macies
et languor submovetur saepius data potione, quae recipit semunciam sulphuris
ovumque crudum, et myrrhae pondus denarii. Haec trita vino admiscentur,
atque ita faucibus infunduntur. [4] Sed et tussi dolorique ventris eadem
ista aeque medentur. Ad maciem nulla res tantum quantum Medica potest.
Ea herba viridis celerius, nec tarde tamen arida foeni vice saginat iumenta;
verum modice danda, ne nimio sanguine stranguletur pecus. Lassae et aestuanti
mulae adeps in fauces demittitur, merumque in os suffunditur. Cetera exsequemur
in mulis sic, ut prioribus huius voluminis partibus tradidimus, quae curam
boum equarumque continent.[5]
scilicet ante omnes furor est insignis equarum;
[7] Cum sit notissimum etiam in Sacro monte Hispaniae,
qui procurrit in occidentem iuxta Oceanum, frequenter equas sine coitu
ventrem pertulisse foetumque educasse, qui tamen inutilis est, quod triennio,
prius quam adolescat, morte absumitur. Quare, ut dixi, dabimus operam,
ne circa aequinoctium vernum equae desideriis naturalibus angantur. [8]
Equos autem pretiosos reliquo tempore anni removere oportet a feminis,
ne aut cum volent ineant aut, si id facere prohibeantur, cupidine sollicitati
noxam contrahant. Itaque vel in longinqua pascua marem placet ablegari,
vel ad praesepia contineri, eoque tempore, quo vocatur a feminis, roborandus
est largo cibo, et appropinquante vere ordeo ervoque saginandus, ut veneri
supersit, quantoque fortior inierit, firmiora semina praebeat futurae stirpi.
[9] Quidam etiam praecipiunt eodem ritu, quo mulos, admissarium saginare,
ut hac sagina hilaris pluribus feminis sufficiat. Verum tamen nec minus
quam quindecim, nec rursus plures quam viginti, unus debet implere, isque
admissurae post trimatum usque in annos viginti plerumque idoneus est.
[10] Quod si admissarius iners in venerem est, odore proritatur, detersis
spongia feminae locis et admota naribus equi. Rursus si equa marem non
patitur, detrita scilla naturalia eius linuntur, quae res accendit libidinem.
Nonnumquam ignobilis quoque ac vulgaris elicit cupidinem coeundi. Nam ubi
admotus fere tentavit obsequium feminae, abducitur, et iam patientiori
generosior equus imponitur. Inde maior praegnantibus adhibenda cura est,
largoque pascuo firmandae. [11] Quod si frigore hiemis herbae defecerint,
tecto contineantur, ac neque opere neque cursu exerceantur, neque frigori
committantur, nec in angusto clauso, ne aliae aliarum conceptus elidant;
nam haec omnia incommoda foetum abigunt. Quod si tamen aut partu aut abortu
equa laboravit, remedio erit felicula trita, et aqua tepida permista, dataque
per cornu. [12] Sin autem prospere cessit, minime manu contingendus pullus
erit. Nam laeditur etiam levissimo contactu. Tantum cura adhibebitur, ut
et amplo et calido loco cum matre versetur, ne aut frigus adhuc infirmo
noceat, aut mater in angustiis eum obterat. Paulatim deinde perducendus
erit, providendumque, ne stercore ungulas adurat. Mox cum firmior fuerit,
in eadem pascua, in quibus mater est, dimittendus, ne desiderio partus
sui laboret equa. [13] Nam id praecipue genus pecudis amore natorum, nisi
fiat potestas, noxam trahit. Vulgari feminae solemne est omnibus annis
parere. Generosam convenit alternis continere, quo firmior pullus lacte
materno laboribus certaminum praeparetur.
et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci
Potniades malis membra absumpsere quadrigae.
Illas ducit amor trans Gargara transque sonantem
Ascanium; superant montes et flumina tranant.
[6] Continuoque, avidis ubi subdita flamma medullis
vere magis, quia vere calor redit ossibus, illae
ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis,
exceptantque leves auras, et saepe sine ullis
coniugiis vento gravidae mirabile dictu
saxa per et scopulos et depressas convalles
diffugiunt, non Eure, tuos neque solis ad ortus,
in Borean Caurumque, aut unde nigerrimus Auster
nascitur, et pluvio contristat frigore caelum. Columella The Latin Library The Classics Page