VILICUS ET HORTORUM.
I. Claudius Augustalis, tam ingenuae naturae quam eruditionis
adulescens, conplurium studiosorum et praecipue agricolarum sermonibus
instigatus extudit mihi, cultus hortorum prosa ut oratione conponerem.
Nec me tamen fallebat hic eventus rei, cum praedictam materiam carminis
legibus inplicarem. [2] Sed tibi, Publi Silvine, pertinaciter expetenti
versificationis nostrae gustum, negare non sustinebam, facturus mox, si
conlibuisset, quod nunc adgredior, ut holitoris curam subtexerem vilici
officiis. Quae quamvis primo rei rusticae libro videbar aliquatenus exsecutus,
quoniam tamen ea simili desiderio noster [idem] Augustalis saepius flagitabat,
numerum, quem iam quasi consummaveram, voluminum excessi et hoc undecimum
praeceptum rusticationis memoriae tradidi. [3] Vilicum fundo familiaeque
praeponi convenit aetatis nec primae nec ultimae. Nam servitia sic tirunculum
contemnunt ut senem, quoniam alter nondum novit opera ruris, alter exsequi
iam non potest, atque hunc adulescentia neglegentem, senectus illum facit
pigrum. Media igitur aetas huic officio est aptissima, poteritque ab anno
quinto et tricesimo usque in sexagesimum et quintum, si non interveniant
fortuita corporis vitia, satis validi fungi muneribus agricolae. [4] Quisquis
autem destinabitur huic negotio, sit oportet idem scientissimus robustissimusque,
ut et doceat subiectos et ipse commode faciat, quae praecipit. Siquidem
nihil recte sine exemplo docetur aut discitur praestatque vilicum magistrum
esse operariorum, non discipulum, cum etiam de patre familiae prisci moris
exemplum Cato dixerit: "Male agitur cum domino, quem vilicus docet." [5]
Itaque in Oeconomico Xenophontis, quem Marcus Cicero Latino sermoni tradidit,
egregius ille Ischomachus Atheniensis, rogatus a Socrate, utrumne, si res
familiaris desiderasset, mercari vilicum tamquam fabrum an a se instituere
consueverit: Ego vero, inquit, ipse instituo. Etenim qui me absente in
meum locum substituitur et vicarius meae diligentiae succedit, is ea quae
ego scire debet. Sed et haec nimium prisca et eius quidem temporis sunt,
quo idem Ischomachus negabat quemquam rusticari nescire. [6] Nos autem
memores ignorantiae nostrae vigentis sensus adulescentulos corporisque
robusti peritissimis agricolis conmendemus, quorum monitionibus vel unus
ex multis (nam est difficile erudire) non solum rusticationis, sed imperandi
consequatur scientiam. Quidam enim quamvis operum probatissimi artifices,
imperitandi parum prudentes, aut saevius aut etiam lenius agendo rem dominorum
corrumpunt. [7] Quare, sicut dixi, docendus et a pueritia rusticis operibus
edurandus multisque prius experimentis inspiciendus erit futurus vilicus,
nec solum an perdidicerit disciplinam ruris, sed an etiam domino fidem
ac benivolentiam exhibeat, sine quibus nihil prodest vilici summa scientia.
Potissimum est autem in eo magisterio scire et existimare, quale officium
et qualis labor sit cuique iniungendus. Nam nec valentissimus possit exsequi,
quod imperatur, si nesciat, quid agat, nec peritissimus, si sit invalidus.
[8] Qualitas itaque cuiusque rei consideranda est. Quippe aliqua sunt opera
tantummodo virium tamquam promovendi onera portandique, aliqua etiam sociata
viribus et arti, ut fodiendi arandique, ut segetes et prata desecandi;
nonnullis minus virium, plus artis adhibetur, sicut putationibus insitionibusque
vineti; plurimum etiam scientia pollet in aliquibus, ut in pastione pecoris
atque eiusdem medicina. [9] Quorum omnium officiorum vilicus, quod iam
dixi prius, aestimator bonus esse non potest, nisi fuerit etiam peritus,
ut in unoquoque corrigere queat perperam factum. Neque enim satis est reprehendisse
peccantem, si non doceat recti viam. Libenter igitur eadem loquor: tam
docendus est futurus vilicus quam futurus figulus aut faber. Et haud facile
dixerim, num illa tanto expeditiora sint discentibus artificia, quanto
minus ampla sunt. [10] Rusticationis autem magna et diffusa materia est,
partesque si velimus eius percensere, vix numero conprehendamus. quare
satis admirari nequeo, quod primo scriptorum meorum exordio iure conquestus
sum, ceterarum artium minus vitae necessariarum repertos antistites, agriculturae
neque discipulos neque praeceptores inventos; nisi magnitudo rei fecerit
reverentiam vel discendi vel profitendi pene inmensam scientiam, cum tamen
non ideo turpi desperatione oportuerit eam neglegi. [11] Nam nec oratoria
disciplina deseritur, quia perfectus orator nusquam repertus est, nec philosophia,
quia nullus consummatae sapientiae, sed e contrario plurimi semet ipsos
exhortantur vel aliquas partes earum addiscere, quamvis universas percipere
non possint. Etenim quae probabilis ratio est obmutescendi, quia nequeas
orator esse perfectus, aut in socordiam conpelli, quia desponderis sapientiam?
[12] Magnae rei, quantulumcumque possederis, fuisse participem, non minima
est gloria. Quis ergo, inquis, docebit futurum vilicum, si nullus professor
est? Et ego intellego, difficillimum esse ab uno velut auctore cuncta rusticationis
consequi praecepta. Verumtamen ut universae disciplinae vix aliquem consultum,
sic plurimos partium eius invenias magistros, per quos efficere queas perfectum
vilicum. Nam et arator reperiatur aliquis bonus et optimus fossor aut foeni
sector nec minus arborator et vinitor, tum etiam veterinarius et probus
pastor, qui singuli rationem scientiae suae desideranti non subtrahant.
[13] Igitur conplurium agrestium formatus artibus, qui susceperit officium
vilicationis, in primis convictum domestici multoque magis exteri vitet.
Somni et vini sit abstinentissimus, quae utraque sunt inimicissima diligentiae.
Nam et ebrioso cura officii pariter cum memoria subtrahitur et somniculoso
plurima effugiunt. Quid enim possit aut ipse agere aut cuiquam dormiens
imperare? [14] Tum etiam sit a venereis amoribus aversus; quibus si se
dediderit, non aliud quicquam possit cogitare quam illud, quod diligit.
Nam vitiis eiusmodi pellectus animus nec praemium iucundius quam fructum
libidinis nec supplicium gravius quam frustrationem cupiditatis existimat.
Igitur primus omnium vigilet familiamque semper ad opera cunctantem pro
temporibus anni festinanter producat et strenue ipse praecedat. Plurimum
enim refert colonos a primo mane opus adgredi nec lentos per otium pigre
procedere. [15] Siquidem Ischomachus idem ille, "Malo," inquit, "unius
agilem atque industriam quam decem hominum neglegentem et tardam operam."
[16] Quippe plurimum adfert mali, si operario tricandi potestas fiat. Nam
ut in itinere conficiendo saepe dimidio maturius pervenit is, qui naviter
et sine ullis concessationibus permeavit, quam is, qui cum sit una profectus,
umbras arborum fonticulorumque amoenitatem vel aurae refrigerationem captavit,
sic in agresti negotio dici vix potest, quid navus operarius ignavo et
cessatore praestet. [17] Hoc igitur custodire oportet vilicum, ne statim
a prima luce familia cunctanter et languide procedat, sed velut in aliquod
proelium cum vigore et alacritate animi praecedentem eum tamquam ducem
strenue sequatur; variisque exhortationibus in opere ipso exhilaret laborantes
et interdum, tamquam deficienti succursurus, ferramentum auferat parumper
et ipse fungatur eius officio moneatque sic fieri debere, ut ab ipso fortiter
sit effectum. [18] Atque ubi crepusculum incesserit, neminem post se relinquat,
sed omnes subsequatur more optimi pastoris, qui e grege nullam pecudem
patitur in agro relinqui. Tum vero, cum tectum subierit, idem faciat, quod
ille diligens opilio, nec in domicilio suo statim delitiscat, sed agat
cuiusque maximam curam. Sive quis, quod accidit plerumque, sauciatus in
opere noxam ceperit, adhibeat fomenta, sive aliter languidior est, in valetudinarium
confestim deducat et convenientem ei ceteram curationem adhiberi iubeat.
[19] Eorum vero, qui recte valebunt, non minor habenda erit ratio, ut cibus
et potio sine fraude a cellariis praebeatur, consuescatque rusticos circa
larem domini focumque familiarem semper epulari atque ipse in conspectu
eorum similiter epuletur sitque frugalitatis exemplum; nec nisi sacris
diebus accubans cenet festosque sic agat, ut fortissimum quemque et frugalissimum
largitionibus prosequatur, nonnumquam etiam mensae suae adhibeat et velit
aliis quoque honoribus dignari. [20] Tum etiam per ferias instrumentum
rusticum, sine quo nullum opus effici potest, recognoscat et saepius inspiciat
ferramenta eaque semper duplicia conparet ac subinde refecta custodiat,
ne si quod in opere vitiatum fuerit, a vicino petendum sit, quia plus in
operis servorum avocandis quam in pretio rerum eiusmodi dependitur. [21]
Cultam vestitamque familiam utiliter magis habeat quam delicate, id est
munitam diligenter a frigoribus et imbribus, quae utraque prohibentur optime
pellibus manicatis et sagaceis cucullis; idque si fiat, omnis pene hiemalis
dies in opere tolerari possit. Quare tam vestem servitiorum quam, ut dixi,
ferramenta bis debebit omnibus mensibus recensere. nam frequens recognitio
nec inpunitatis spem nec peccandi locum praebet. [22] Itaque mancipia [vincta,
quae sunt] ergastuli, per nomina cotidie citare debebit atque explorare,
ut sint diligenter conpedibus innexa, tum etiam custodiae sedes an tuta
et recte munita sit; nec, si quem dominus aut ipse vinxerit, sine iussu
patrisfamiliae resolvat. Sacrificia nisi ex praecepto domini facere nesciat;
haruspicem sagamque sua sponte non noverit, quae utraque genera vana superstitione
rudes animos infestant. [23] Non urbem, non ullas nundinas, nisi vendendae
aut emendae rei necessariae causa, frequentaverit. Neque enim coloniae
suae terminos egredi debet nec absentia sua familiae cessandi aut delinquendi
spatium dare. Semitas novosque limites in agro fieri prohibeat. Hospitem,
nisi ex amicitia domini, quam rarissime recipiat. Ad ministeria sua conservos
non adhibeat nec ulli terminos egredi, nisi magna coegerit necessitas,
permittat. [24] Pecuniam domini neque in pecore nec in aliis rebus promercalibus
occupet. Haec enim res avocat vilici curam et eum negotiatorem potius facit
quam agricolam nec umquam sinit eum cum rationibus domini paria facere,
sed ubi nummum est numeratio, res pro nummis ostenditur. Itaque tam istud
vitandum habebit quam hercule fugiendum venandi aut aucupandi studium,
quibus rebus plurimae operae avocantur. [25] Iam illa, quae etiam in maioribus
imperiis difficulter custodiuntur, considerare debebit, ne aut crudelius
aut remissius agat cum subiectis; semperque foveat bonos et sedulos, parcat
etiam minus probis, et ita temperet, ut magis eius vereantur severitatem,
quam ut saevitiam detestentur, poteritque id custodire, si maluerit cavere,
ne peccet operarius, quam, cum peccaverit, sero punire. Nulla est autem
vel nequissimi hominis amplior custodia quam cotidiana operis exactio.
[26] Nam illud verum est M. Catonis oraculum: "Nihil agendo homines male
agere discunt." Itaque curabit vilicus, ut iusta reddantur, idque non aegre
consequetur, si semper se repraesentaverit. [27] Sic enim et magistri singulorum
officiorum diligenter exsequentur sua munia et familia post operis exercitationem
fatigata cibo quietique potius ac somno quam maleficiis operam dabit. In
universa porro villicatione, sicut in cetera vita, pretiosissimum est intellegere
quemque, nescire se quod nesciat, semperque cupere, quod ignoret, addiscere.
[28] Nam etsi multum prodest scientia, plus tamen obest inprudentia vel
neglegentia, maxime in rusticatione, cuius est disciplinae caput semel
fecisse, quicquid exegerit ratio culturae; nam quamvis interdum emendata
sit perperam facti vel inprudentia vel neglegentia, res tamen ipsa iam
domino decoxit nec mox in tantum exuberat, ut et iacturam capitis amissi
restituat et quaestum resarciat. [29] Praelabentis vero temporis fuga quam
sit inreparabilis, quis dubitet? Eius igitur memor praecipue semper caveat,
ne inprovidus ab opere vincatur. Res est agrestis insidiosissima cunctanti;
quod ipsum expressius vetustissimus auctor Hesiodus hoc versu significavit:
aiei d' amboliergos aner ataisi palaiei. Quare vulgare illud de arborum
positione rusticis usurpatum "serere ne dubites," id vilicus ad agri totum
cultum referri iudicet credatque praetermissas non duodecim horas, sed
annum perisse, nisi sua quaque die, quod instat, effecerit. [30] Nam cum
propriis pene momentis fieri quidque debeat, si unum opus tardius, quam
oporteat, peractum sit, ceterae quoque, quae sequuntur, culturae post iusta
tempora serius adhibentur, omnisque turbatus operis ordo spem totius anni
frustratur. Quare necessaria est menstrui cuiusque officii monitio ea,
quae pendet ex ratione siderum caeli. [31] Nam, ut ait Vergilius,
tam sunt Arcturi sidera nobis
Haedorumque dies servandi et lucidus anguis,
quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis
pontus et ostriferi fauces tentantur Abydi.
Contra quam observationem multis argumentationibus disseruisse
me non infitior in iis libris, quos adversus astrologos conposueram. Sed
illis disputationibus exigebatur id, quod inprobissime Chaldaei pollicentur,
ut certis quasi terminis ita diebus statis aeris mutationes respondeant.
[32] In hac autem ruris disciplina non desideratur eiusmodi scrupulositas,
sed quod dicitur pingui Minerva quamvis utile continget vilico tempestatis
futurae praesagium, si persuasum habuerit, modo ante, modo post, interdum
etiam stato die orientis vel occidentis conpetere vim sideris. Nam satis
providus erit, cui licebit ante multos dies cavere suspecta tempora.
>II. Itaque praecipiemus, quid quoque mense faciendum sit,
sic temporibus accommodantes opera ruris, ut permiserit status caeli; cuius
varietatem mutationemque, si ex hoc commentario fuerit praemonitus vilicus,
aut numquam decipietur aut certe non frequenter. Et ne desciscamus ab optimo
vate, quod ait ille, vere novo terram proscindere incipiat. [2] Novi autem
veris principium non sic observare rusticus debet, quemadmodum astrologus,
ut exspectet certum illum diem, qui veris initium facere dicitur, sed aliquid
etiam sumat de parte hiemis, quoniam consumpta bruma iam intepescit annus
permittitque clementior dies opera moliri. [3] Possit igitur ab Idibus
Ianuariis, ut principem mensem Romani anni observet, auspicari culturarum
officia; quorum alia ex pristinis residua consummabit atque alia futuri
temporis inchoabit. Satis autem erit per dimidios menses exsequi quodque
negotium, quia neque praefestinatum opus nimium inmature videri possit
ante quindecim dies factum nec rursus post totidem nimium tarde.
Dies caelestes:
[4] Id. Ian. Ventosa tempestas et incertus status.
XVIII Kal. Febr. Tempestas incerta.
XVII Kal. Febr. Sol in Aquarium transit; Leo mane incipit
occidere; Africus, interdum Auster cum pluvia.
XVI Kal. Febr. Cancer desinit occidere; hiemat.
XV Kal. Febr. Aquarius incipit oriri, ventus Africus,
tempestatem significat.
XI Kal. Febr. Fidicula vespere occidit, dies pluvius.
[5] VIIII Kal. Febr. Ex occasu pristini sideris significat
tempestatem, interdum etiam tempestas.
VI Kal. Febr. Leonis quae est in pectore clara stella
occidit, nonnumquam significat, hiemps bipertitur.
V Kal. Febr. Auster aut Africus, hiemat, pluvius dies.
III Kal. Febr. Delphinus incipit occidere, item Fidicula
occidere, significat.
Pridie Kal. Febr. Eorum, quae supra, siderum occasus
tempestatem facit, interdum tantummodo significat.
[6] Hoc igitur semestrium et deinceps sequentia tempestatibus
adnotatis percensuimus, quo cautior vilicus, ut iam dixi, vel abstinere
possit operibus vel festinationem adhibere. Itaque ab Idibus Ianuariis,
quod habetur tempus inter brumam et adventum Favonii, si maior est vineae
vel arbusti modus, quicquid ex autumno putationis superfuit, repetendum
est, sed ita, ne matutinis temporibus vitis saucietur, quoniam pruinis
et gelicidiis nocturnis adhuc rigentes materiae ferrum reformidant. [7]
Itaque dum hae regelatae secentur, usque in horam secundam vel tertiam
poterunt vepres attenuari, ne incremento suo agrum occupent, segetes emundari,
acervi virgarum fieri, ligna denique confici, ut tum demum tepenti iam
die putatio administretur. Apricis etiam et macris aut aridis locis prata
iam purganda et a pecore sunt defendenda, ut faeni sit copia. [8] Siccos
quoque et pingues agros tempestivum est proscindere. Nam uliginosi et mediocris
habitus sub aestatem vervagendi sunt, macerrimi vero et aridi post aestatem
primo autumno arandi et subinde conserendi. Sed iugerum agri pinguis hoc
tempore anni commode duabus operis proscinditur, quia hibernis pluviis
adhuc madens terra facilem cultum sui praebet. [9] Eodemque mense ante
Kalendas Februarias sariendae segetes autumnales, sive illae seminis adorei
sunt, quod quidam far vennuculum vocant, seu tritici, earumque tempestiva
sarritio est, cum enata frumenta quattuor fibrarum esse coeperunt. Hordeum
quoque maturum, quibus superest opera, nunc demum sarire debebunt. [10]
Sed et faba eandem culturam exigit, si iam coliculus eius in quattuor digitos
altitudinis creverit; nam prius sarruisse nimium teneram non expedit. ervum
melius quidem priore mense nec tamen inprobe hoc ipso vel proximo seremus.
Nam Martio nullo modo terrae conmittendum esse rustici praecipiunt. [11]
Vineae, quae sunt palatae et ligatae, recte iam fodiuntur. Surculi, qui
primi florem adferunt, statim circa Idus inserendi sunt, ut cerasiorum,
tuburum, amygdalorum persicorumque. Ridicis vel etiam palis conficiendis
idoneum tempus est, nec minus in aedificia succidere arborem convenit.
Sed utraque melius fiunt luna decrescente ab vicesima usque in tricesimam,
quoniam omnis materia sic caesa iudicatur carie non infestari. [12] Palos
una opera caedere et exputatos acuere centum numero potest, ridicas autem
querneas sive oleagineas findere et dedolatas utraque parte exacuere numero
sexaginta, item ad lucubrationem vespertinam palos decem vel ridicas quinque
conficere totidemque per antelucanam lucubrationem. [13] Materies si roborea
est, ab uno fabro dolari ad unguem debet per quadratos pedes viginti; haec
erit vehis una. Pinus autem quinque et viginti pedum aeque ab uno expeditur,
quae et ipsa vehis dicitur; nec minus ulmus et fraxinus pedum triginta,
cupressus autem pedum quadraginta, tum etiam sexagenum pedum abies atque
populus singulis operis ad unguem quadrantur, atque omnes eae mensurae
similiter vehes appellantur. [14] His etiam diebus maturi agni et reliqui
fetus pecudum nec minus maiora quadripedia charactere signari debent.
Kal. Febr. Fidis incipit occidere, ventus Eurinus et
interdum Auster cum grandine est.
III Non. Febr. Fidis tota et Leo medius occidit, Corus
aut Septentrio, nonnumquam Favonius.
Non. Febr. Mediae partes Aquarii oriuntur, ventosa tempestas.
[15] VII Id. Febr. Callisto sidus occidit, Favonii spirare
incipiunt. VI Id. Febr. Ventosa tempestas.
III Id. Febr. Eurus.
Per hosce dies locis maritimis et calidis ac siccis prata
vel arva purgantur et in faenum submittuntur. [16] Reliquae partes vinearum
propter brumam vel frigora omissae nunc palandae et adligandae sunt, ne
postea tumentes gemmae laedantur et oculi adterantur. Item vinearum fossio
iisdem locis peragenda est arbustorumque sive putatio sive adligatio finienda,
quorum iusta certa esse non possunt. Inter Nonas deinde et Idus pomorum
seminaria facienda sunt et maturae plantae de seminariis in scrobes transferendae.
[17] Pastinatio quoque, quae mense Decembri vel Ianuario coepta est, iam
nunc includenda et vitibus conserenda est. Pastinatur autem terreni iugerum
ita, ut solum in altitudinem trium pedum defodiatur operis octoginta vel
in altitudinem dupondii semissis operis quinquaginta vel ad bipedalium,
quae est altitudo duorum pedum, operis quadraginta. [18] Haec tamen in
agro sicco surculis conserendis minima pastinationis mensura est. Nam holeribus
deponendis possit vel sesquipedalis altitudo satisfacere, quae plerumque
in singula iugera triginta operis conficitur. Hoc eodem tempore stercoris
pars in prata egerenda, pars oleis et ceteris arboribus inspargenda, quin
etiam vinearia diligenter facienda malleolusque quam [recentissimus] curiosissime
pangendus. [19] Populos et salices et fraxinos, prius quam frondeant, plantasque
ulmorum nunc ponere utile est, ante autem satas nunc exputare et circumfodere
ac summas earum aestivas radices amputare. sarmenta e vineis nondum fossis
atque arbustis et segetibus ramos aut rubos, quicquid denique iacens facile
fodientem vel alio genere terram molientem potest inpedire, nunc egerere
et ad sepem adplicare oportet, rosaria nova conserere vel antiqua curare,
harundineta nunc ponere vel etiam pristina colere, salicta facere vel deputare,
runcare ac fodere, genistam semine vel plantis in pastinato vel etiam sulco
deponere. [20] Trimestrium quoque satio non est aliena huic tempori, quamvis
tepidis regionibus melius administretur per mensem Ianuarium.
Id. Febr. Sagittarius vespere occidit, vehementer hiemat.
XVI Kal. Mart. Vespere Crater oritur, venti mutatio.
XV Kal. Mart. Sol in Pisces transitum facit, nonnumquam
ventosa tempestas.
[21] XIII et XII Kal. Mart. Favonius vel Auster cum grandine
et nimbis.
X Kal. Mart. Leo desinit occidere, venti septentrionales,
qui vocantur ornithiai, per dies triginta esse solent, tum et hirundo advenit.
VIIII Kal. Mart. Arcturus prima nocte oritur, frigidus
dies Aquilone vel Coro, interdum pluvia.
VIII Kal. Mart. Sagitta crepusculo incipit oriri, variae
tempestates, alcyonei dies vocantur, in Atlantico quidem mari summa tranquillitas
notata est.
[22] VII Kal. Mart. Ventosa tempestas, hirundo conspicitur.
Per hos dies frigidis locis earum rerum, quas supra scripsimus, tempestiva
est administratio, locis autem calidioribus, quamvis sera, tamen necessaria.
Ceterum malleoli et viviradicis positio huius temporis esse videtur optima.
[23] Nec tamen deterior etiam inter Kalendas et Idus sequentis mensis,
utique si non sit ferventissima regio; si vero etiam magis frigida, vel
melior. Insitio quoque arborum atque vitium tepidis locis hoc tempore commode
administrabitur.
Kal. Mart. Africus, interdum Auster cum grandine.
[24] VI Non. Mart. Vindemitor apparet, quem Graeci trygetera
dicunt, septentrionales venti.
IIII Non. Mart. Favonius, interdum Auster, hiemat.
Non. Mart. Equus mane oritur, flatus Aquilonis.
III Id. Mart. Piscis aquilonius desinit oriri, septentrionales
venti.
Pridie Id. Mart. Argo navis exoritur, Favonius aut Auster,
interdum Aquilo. [25] His diebus commode instruuntur horti, de quibus suo
loco dicam secretius, ne inter hanc quasi turbam operum neglegentius holitoris
officia descripsisse videar aut nunc ordinem reliquarum culturarum coeptum
interrupisse. [26] Igitur a Kalendis Martiis eximia est vitium putatio
usque in X Kal. Apr., si tamen se gemmae nondum moveant. Surculi quoque
silentes ad insitionem nunc praecipue utiliterque leguntur, et ipsa insitio
vitium atque arborum longe nunc est optima. Frigidis quoque locis et umidis
vitium satio nunc praecipua est, sed et ficulnea cacumina iam tumentia
utilissime deponuntur. Sartura quoque frumentorum iteratur egregie; modios
tres una opera recte sarit. [27] Prata purgare et a pecore defendere iam
tempestivum est; locis quidem calidis et siccis etiam a mense Ianuario,
ut supra diximus, id fieri debet; nam frigidis vel a Quinquatribus prata
recte submittuntur. [28] Scrobes omnis generis, quos eris autumno consiturus,
hoc tempore fieri oportebit; eorum quaternarii, hoc est quoquoversus pedum
quaternum, si est commodum terrenum, quattuordecim ab uno fiunt, ternarii
autem decem et octo. Ceterum ad deponendas vites vel non magni incrementi
arbores sulcus, qui sit pedum centum et viginti, latitudine bipedanea,
in altitudinem deprimi debet dupondii semissis, eumque similiter una opera
efficit. [29] Rosarium serotinum perfossum et cultum habere iam tempus
est. Oleis laborantibus circum radices amurcam, quae salem non habeat,
nunc conveniet infundere; maximis sex congii, mediocribus arboribus urna
satisfaciunt, ceteris aestimanda erit portio. Sed tamen quae nihil vitii
habuerint, aliquanto laetiores fient, si amurca rigentur insulsa. [30]
Nonnulli hoc optimum tempus esse seminariis instituendis dixerunt. Tum
etiam bacas lauri et murti ceterorumque viridium semina in areolas disserere
praeceperunt. Orthocissos et hederas ab Idibus Februariis vel etiam Kalendis
Martiis poni oportere iidem censuerunt.
Id. Mart. Nepa incipit occidere, significat tempestatem.
[31] XVII Kal. Apr. Nepa occidit, hiemat.
XVI Kal. Apr. Sol in Arietem transitum facit, Favonius
vel Corus.
XII Kal. Apr. Equus occidit mane, septentrionales venti.
X Kal. Apr. Aries incipit exoriri, pluvius dies, interdum
ninguit.
VIIII et VIII Kal. Apr. Aequinoctium vernum, tempestatem
significat.
[32] Ab Idibus eadem, quae supra, utique peragenda sunt.
Optime autem uliginosa et pinguia loca nunc demum proscinduntur; at quae
mense Ianuario vervacta fecimus, nunc ultima parte Martii sunt iteranda.
Et si quae pergulae vitium generosarum vel si quae in agris aut vepribus
singulares arbores maritae a putatoribus relictae sunt, ante Kalendas Apriles
utique deputari debent; post quam diem sera et infructuosa fit eiusmodi
rerum cultura. [33] Milii quoque et panici haec prima satio est, quae peragi
debet circa Idus Apriles. Vtriusque seminis sextarii quini singula iugera
occupant. Quin etiam pecus lanatum ceteraque quadripedia tempus idoneum
est castrandi. Locis autem tepidis ab Idibus Februariis usque in Idus Apriles,
at locis frigidis ab Idibus Martiis usque in Idus Maias omnia recte pecora
castrantur.
[34] Kal. Apr. Nepa occidit mane, tempestatem significat.
Non. Apr. Favonius aut Auster cum grandine, nonnumquam
hoc idem pridie.
VIII Id. Apr. Vergiliae vespere celantur, interdum hiemat.
VII Id. Apr. Et VI et V Austri et Africi, tempestatem
significat.
IIII Id. Apr. Sole oriente Libra occidere incipit, interdum
tempestatem significat.
[35] Pridie Id. Apr. Suculae celantur, hiemat.
His diebus locis frigidis prima vinearum fossio utique
ante Idus peragenda est, quaeque mense Martio post confectum aequinoctium
fieri debuerunt, nunc denique quam primum exsequenda sunt. Fici vitesque
adhuc recte inseruntur; seminaria, quae sunt ante facta, runcari et adhuc
commode fodiri possunt. Oves Tarentinae radice lanaria lavari debent, ut
tonsurae praeparentur.
Id. Apr., Vt supra, Libra occidit, hiemat.
[36] XVIII Kal. Mai. Ventosa tempestas et imbres nec
hoc constanter.
XV Kal. Mai. Sol in Taurum transitum facit, pluviam significat.
XIIII Kal. Mai. Suculae se vespere celant, pluviam significat.
XI Kal. Mai. Ver bipertitur, pluvia et nonnumquam grando.
X Kal. Mai. Vergiliae cum sole oriuntur, Africus vel
Auster, dies umidus.
VIIII Kal. Mai. Prima nocte Fidicula apparet, tempestatem
significat.
IIII Kal. Mai. Auster fere cum pluvia.
[37] III Kal. Mai. Mane Capra exoritur, Austrinus dies,
interdum pluviae.
Pridie Kal. Mai. Canis se vespere celat; tempestatem
significat.
Per hos dies eadem, quae supra, persequemur, possuntque,
si iam librum remittunt, inseri oleae vel emplastrari ceteraeque pomiferae
arbores eodem emplastrationis genere inseri. [38] Sed et prima pampinatio
recte inchoatur, dum prorepentes oculi digito decuti possint. Si qua praeterea
in vineis aut fossor disturbavit aut neglegentia omisit, diligens vinitor
restituere debet et fracta iuga considerate resarcire aut disiectos palos
reponere, ita ne teneros pampinos explantet. eodem tempore secundi fetus
pecudes signari oportet.
[39] Kal. Maiis, hoc biduo sol unam dicitur tenere particulam,
Sucula cum sole exoritur.
VI Non. Mai. Septentrionales venti.
V Non. Mai. Centaurus totus apparet, tempestatem significat.
III Non. Mai. Idem sidus pluviam significat.
Pridie Non. Mai. Nepa medius occidit, tempestatem significat.
Non. Mai. Vergiliae exoriuntur mane, Favonius.
VII Id. Mai. Aestatis initium, Favonius aut Corus, interdum
et pluviae.
[40] VI Id. Mai. Vergiliae totae apparent, Favonius aut
Corus, interdum et pluviae.
III Id. Mai. Fidis mane oritur, significat tempestatem.
Per hos dies runcandae segetes sunt, faenisiciae instituendae.
bonus operarius prati iugerum desecat nec minus mille ducentos manipulos
unus obligat, qui sint singuli quaternarum librarum. Arbores quoque tempus
est ablaqueatas circumfodere et operire; una opera novellas circumfodiet
arbores LXXX, mediocres LXV, magnas L. [41] Hoc mense seminaria omnia crebre
fodere oportet. Sed et a Kalendis Martiis usque in Idus Septembres omnibus
mensibus non solum seminariis, sed etiam novellis vineis danda fossio est.
Iisdem diebus, ubi praegelidum et pluvium caelum est, oleae putantur et
muscantur. Ceterum tepidis regionibus duobus temporibus anni facere istud
oportebit, primo ab Idibus Octobribus usque in Idus Decembres, iterum ab
Idibus Februariis usque in Idus Martias, si tamen arbor librum non remittit.
[42] Hoc eodem mense in pastinato seminario novissima positio est olearis
taleae, eamque oportet, cum panxeris, fimo et cinere mixtis oblinere et
superponere muscum, ne sole findatur. Sed hoc idem opus melius fiet ultima
parte mensis Martii vel prima mensis Aprilis et ceteris temporibus, quibus
praecepimus seminaria plantis vel ramis conserere. [43] Id. Mai. Fidis
mane exoritur, Auster aut Eurinus, interdum dies umidus.
XVII Kal. Iun. Idem, quod supra.
XVI et XV Kal. Iun. Eurinus vel Auster cum pluvia.
XIIII Kal. Iun. Sol in Geminos introitum facit.
XII Kal. Iun. Suculae exoriuntur, septentrionales venti,
nonnumquam Auster cum pluvia.
XI et X Kal. Iun. Arcturus mane occidit, tempestatem
significat.
VIII et VII et VI Kal. Iun. Capra mane exoritur, septentrionales
venti.
[44] Ab Idibus usque in Kalendas Iunias veteranam vineam,
priusquam florere incipiat, iterum fodere oportet, eandemque et ceteras
omnes vineas identidem pampinare. Quod si saepius feceris, puerilis una
opera iugerum vineti pampinabit. quibusdam regionibus oves nunc tondentur,
et pecoris nati aut amissi ratio accipitur. Item qui lupinum stercorandi
agri causa sevit, nunc demum aratro subvertit.
[45] Kal. Iun. Et IIII Non. Aquila exoritur, tempestas
ventosa et interdum pluvia.
VII Id. Iun. Arcturus occidit, Favonius aut Corus.
IIII Id. Iun. Delphinus vespere exoritur, Favonius, interdum
rorat.
[46] His diebus, si opere victi sumus, eadem quae extremo
mense Maio facienda sunt. Item omnes arbores frugiferae circumfossae aggerari
debent, ut ante solstitium id opus peractum sit. Quin etiam pro conditione
regionis et caeli terra vel proscinditur vel iteratur, eaque, si est difficilis,
proscinditur operis tribus, iteratur duabus, tertiatur una, lirantur autem
iugera duo bis opera una. At si facilis est terra, proscinditur iugerum
duabus operis, iteratur una, lirantur una iugera quattuor, cum in subacta
iam terra latiores porcae sulcantur. [47] Quae ratio colligit, ut per autumnum
facile possint uno iugo tritici obseri modii centum quinquaginta ceterorumque
leguminum modii centum. Iisdem his diebus area triturae praeparanda est;
ut quaeque res desecta erit, in eam conferatur. Vinearum quoque quibus
maior est modus iteratus esse debet ante solstitium. [48] Pabulum, si facultas
est, vel nunc vel etiam superioribus quindecim diebus, qui fuerunt ante
Kalendas Iunias, praeberi pecori oportet. A Kalendis autem Iuniis, si iam
defecit viridis herba, usque in ultimum autumni frondem caesam praebebimus.
Id. Iun. Calor incipit.
[49] XIII Kal. Iul. Sol introitum Cancro facit, tempestatem
significat. XI Kal. Iul. Anguifer, qui Graece dicitur ophiouchos mane occidit,
tempestatem significat.
VIII et VII et VI Kal. Iul. Solstitium, Favonius et calor.
III Kal. Iul. Ventosa tempestas.
[50] His diebus eadem, quae supra. Sed et viciam in pabulum
secare oportet, priusquam siliquae eius durentur, hordeum metere, fabam
serotinam ducere, fabam maturam conterere et paleas eius diligenter recondere,
hordeum terere paleasque omnis recondere, alveos castrare, quos subinde
nono quoque aut decimo die a Kalendis Maiis considerare et curare oportet.
Nunc autem si sunt pleni atque operculati favi, demetendi sunt; sin autem
maiore parte vacant aut sine operculis adaperti sunt, nondum esse maturos
significatur, itaque mellatio est differenda. Quidam in provinciis transmarinis
vel hoc vel sequente mense sesama serunt.
[51] Kal. Iul. Favonius vel Auster et calor.
IIII Non. Iul. Corona occidit mane.
Pridie Non. Iul. Cancer medius occidit, calor.
VIII Id. Iul. Capricornus medius occidit.
VII Id. Iul. Cepheus vespere exoritur, tempestatem significat.
VI Id. Iul. Prodromi flare incipiunt.
[52] His diebus eadem, quae supra. Sed et proscissum
vervactum optime nunc iteratur et silvestris ager decrescente luna utilissime
exstirpatur.
Id. Iul. Procyon exoritur mane, tempestatem significat.
XIII Kal. Aug. Sol in Leonem transitum facit, Favonius.
[IX Kal. Aug. Leonis in pectore clara stella exoritur.
Interdum tempestatem significat].
VIII Kal. Aug. Aquarius incipit occidere clare, Favonius
vel Auster.
[53] VII Kal. Aug. Canicula apparet, caligo aestuosa.
VI Kal. Aug. Aquila exoritur.
IIII Kal. Aug. Leonis in pectore clara stella exoritur;
interdum tempestatem significat.
III Kal. Aug. Aquila occidit; significat tempestatem.
[54] His diebus locis temperatis et maritimis messis
conficitur, et intra dies triginta, quam desecta est, stramenta praecisa
in acervum congeruntur. Iugerum stramentorum opera una desecat, quibus
remotis, priusquam sol acrior exurat terram, omnes arbores, quae fuerant
in segete, circumfodere et adobruere oportet. Item quibus magna sementis
praeparatur, nunc debent iterare. [55] Nam de fodiendis colendisve novellis
vineis saepius iam dixi, nullum esse mensem omittendum, donec autumnale
aequinoctium conficiatur. Meminisse autem oportebit, ut per hos et Augusti
mensis dies antelucanis et vespertinis temporibus frondem pecudibus caedamus.
Item quascumque vineas culturi sumus, ne per aestum, sed mane usque in
tertiam et a decima usque in crepusculum fodiamus. [56] Quibusdam regionibus,
sicut in Cilicia et Pamphylia, hoc mense sesama seruntur, Italiae autem
regionibus umidis possunt ultimo mense Iunio seri. Quin etiam tempus est
ficulneis arboribus caprificum suspendere, quod quidam existimant idcirco
fieri debere, ne fructus decidat et ut celerius ad maturitatem perveniat.
Kal. Aug. Etesiae.
Pridie Non. Aug. Leo medius exoritur, tempestatem significat.
[57] VII Id. Aug. Aquarius occidit medius, nebulosus
aestus.
Pridie Id. Aug. Fidis occidit mane, autumnus incipit.
His diebus eadem quae supra. Nonnullis tamen locis favi
demetuntur; qui si non sunt melle repleti nec operculati, differenda est
in mensem Octobrem mellatio.
Id. Aug. Delphini occasus tempestatem significat.
XVIIII Kal. Sept. Eiusdem sideris matutinus occasus tempestatem
significat.
[58] XIII Kal. Sept. Sol in Virginem transitum facit.
Hoc et sequenti die tempestatem significat, interdum et tonat. Hoc eodem
die Fidis occidit. X Kal. Sept. Ex. Eodem sidere tempestas plerumque oritur
et pluvia. VII Kal. Sept. Vindemitor exoritur mane et Arcturus incipit
occidere, interdum pluvia.
III Kal. Sept. Vmeri Virginis exoriuntur, Etesiae desinunt
flare et interdum hiemat.
[59] Pridie Kal. Sept. Andromeda vespere exoritur, interdum
hiemat. His quidem diebus arbores ficorum inoculant, quod genus insitionis
emplastratio vocatur, idque licet vel commodius facere superiore mense
post Idus Iulias, quo tempore etiam aliarum arborum nonnulli emplastrationem
faciunt. [60] Quibusdam autem locis, ut in Baetica, maritimis regionibus
et in Africa, vindemia conficitur. Sed frigidioribus regionibus pulverationem
faciunt, quam vocant rustici occationem, cum omnis gleba in vineis refringitur
et solvitur in pulverem. Hoc eodem tempore prius quam vineae pulverentur,
si perexilis est terra vel rara ipsa vitis, lupini modii tres vel quattuor
in singula iugera sparguntur et ita inoccantur; qui, cum fruticaverunt,
prima cum fossione conversi satis bonum stercus vineis praebent. [61] Multi
etiam, si pluvius est status caeli, sicut suburbana regione Italiae, pampinis
vitem spoliant, ut percoqui fructus possint nec putrescere imbribus. at
e contrario locis calidioribus, ut modo nominatis provinciis, circa vindemiam
adumbrantur vel stramentis vel aliis tegmentis uvae, ne ventis aut caloribus
exarescant. [62] Hoc idem tempus est aridis uvis ficisque conficiendis,
de quibus, quemadmodum passae fiant, suo loco dicemus, cum vilicae persequemur
officia. Felix quoque aut carex, ubicumque nascitur, Augusto mense recte
exstirpatur, melius tamen circa Idus Iulias ante Caniculae exortum.
[63] Kal. Sept. Calor.
IIII Non. Sept. Piscis austrinus desinit occidere, calor.
Non. Sept. Arcturus exoritur, Favonius vel Corus.
VII Id. Sept. Piscis aquilonius desinit occidere et Capra
exoritur,
tempestatem significat.
III Id. Sept. Favonius aut Africus, Virgo media exoritur.
[64] His diebus locis maritimis et calidis vindemia et
cetera, quae supra scripta sunt, commode administrantur. Iteratio quoque
arationis peracta esse debet, si serius terra proscissa est; sin autem
celerius, etiam tertiatum solum esse convenit. Hoc etiam tempore, qui consueverunt
vina condire, aquam marinam praeparant et advectam decoquunt; de qua conficienda
praecipiam, cum vilicae officia persequar.
Id. Sept. Ex pristino sidere nonnumquam tempestatem significat.
[65] XV Kal. Oct. Arcturus exoritur, Favonius aut Africus,
interdum Eurus, quem quidam Vulturnum appellant.
XIIII Kal. Oct. Spica Virginis exoritur, Favonius aut
Corus.
XIII Kal. Oct. Sol in Libram transitum facit, Crater
matutino tempore apparet.
XI Kal. Oct. Pisces occidunt mane, item Aries occidere
incipit, Favonius aut Corus, interdum Auster cum imbribus.
[66] X Kal. Oct. Argo navis occidit, tempestatem significat,
interdum et pluviam.
VIIII Kal. Oct. Centaurus incipit mane oriri, tempestatem
significat, interdum et pluviam.
VIII Kal. Oct. et VII et VI aequinoctium autumnale pluviam
significat.
V Kal. Oct. Haedi exoriuntur, Favonius, nonnumquam Auster
cum pluvia.
IIII Kal. Oct. Virgo desinit oriri, tempestatem significat.
[67] His diebus vindemiae plurimis regionibus fiunt,
quarum maturitatem alii aliter interpretati sunt. Quidam cum vidissent
partem aliquam uvarum virescere, crediderunt tempestivam esse vindemiam,
quidam cum coloratas et perlucidas uvas animadvertissent, nonnulli etiam
cum pampinos ac folia decidere considerassent. Quae omnia fallacia sunt,
quoniam inmaturis uvis omnia eadem possunt accidere propter intemperiem
solis aut anni. [68] Itaque nonnulli gustu explorare maturitatem temptaverunt,
ut sive dulcis esset sapor uvae sive acidus proinde aestimarent. Sed et
haec ipsa res habet aliquam fallaciam. Nam quaedam genera uvarum numquam
dulcedinem capiunt propter austeritatem nimiam. [69] Itaque optimum est,
quod nos fecimus, ipsam naturalem contemplare maturitatem. Naturalis autem
maturitas est, si cum expresseris vinacea, quae acinis celantur, iam infuscata
et nonnulla praeter modum nigra fuerint. Nam colorem nulla res vinaceis
potest adferre nisi naturae maturitas, praesertim cum ita in media parte
acinorum sint, ut et a sole et a ventis protegantur umorque ipse non patiatur
ea praecipi aut infuscari nisi suapte natura. [70] Hoc igitur cum exploratum
habuerit vilicus, sciet vindemiam sibi esse faciendam. Sed antequam fructum
cogere incipiat, cuncta praeparanda erunt superiore, si fieri possit, mense;
si minus, certe ut ante quindecim dies dolia partim picata partim defricata
et diligenter lota marina vel aqua salsa et recte siccata; [71] tum et
opercula colaque et cetera, sine quibus probe confici mustum non potest,
torcularia vero et fora diligenter emundata lotaque et, si res ita exegerit,
picata praeparataque habeat ligna, quibus defrutum et sapam decoquat. tum
etiam salem atque odoramenta, quibus condire vina consueverit, multo ante
reposita esse oportet. Nec tamen haec cura totum avocet eum a cetera ruris
cultura. Nam et napinae itemque rapinae siccaneis locis per hos dies fiunt
et farraginaria quoque pecori futura per hiemem praesidio; itemque siliqua,
quod rustici faenum graecum vocant, nec minus in pabulum vicia nunc demum
conseruntur. [72] Tum etiam lupini haec erit praecipua satio, quod quidam
vel ab area protinus in agrum deferri putant oportere. milium et panicum
hoc tempore demetitur, quo faseolus ad escam seritur. Nam ad percipiendum
semen ultima parte Octobris circa Kalendas Novembres melius obruitur. Quare
cum haec cuncta in agris exsequi debeat, possit eorum curam, quae intra
villam facienda sunt, vilicae delegare, ita tamen, ut ipse consideret,
an recte facta sint.
Kal. Oct. Et VI Non. Interdum tempestatem significat.
[73] IIII Non. Oct. Auriga occidit mane, Virgo desinit
occidere, significat nonnumquam tempestatem.
III Non. Oct. Corona incipit exoriri, significat tempestatem.
Pridie Non. Oct. Haedi oriuntur vespere, Aries medius
occidit, Aquilo.
VIII Id. Oct. Coronae clara stella exoritur.
[74] VI Id. Oct. Vergiliae exoriuntur vespere, Favonius
et interdum Africus cum pluvia.
III et pridie Id. Oct. Corona tota mane exoritur, Auster
hibernus et nonnumquam pluvia.
Per hos dies frigidis regionibus vindemia et cetera,
quae supra scripta sunt, fieri solent, iisdemque regionibus frumenta matura
seruntur et praecipue far adoreum. Locis etiam opacis triticum nunc recte
seritur. Et quoniam sementis mentionem fecimus, non intempestive, quantum
cuiusque seminis iugerum agri recipiat, referemus. [75] Iugerum agri recipit
tritici modios quattuor vel quinque, farris adorei modios novem vel decem,
hordei modios quinque vel sex, milii vel panici sextarios quattuor vel
quinque, lupini modios octo vel decem, phaseli modios quattuor, pisi modios
tres vel quattuor, fabae modios sex, lentis modium unum paulo amplius,
lini seminis modios octo vel decem, cicerculae modios tres vel quattuor,
ciceris modios tres vel quattuor, sesami sextarios quattuor vel quinque,
viciae pabularis modios septem vel octo, viciae seminalis modios quinque
vel sex, ervi modios quattuor vel quinque, farraginis hordeaceae modios
septem vel octo, siliquae modios sex, medicae singulos cyathos serere oportet
in areolis longis pedum denum, latis pedum quinum. Cannabis grana sex in
pede quadrato ponuntur.
[76] Id. Oct. Et sequenti biduo interdum tempestas, nonnumquam
rorat tantummodo, Iugulae exoriuntur vespere.
XIII Kal. Nov. Sol in Scorpionem transitum facit.
[77] XIII et XII Kal. Nov. Solis exortu Vergiliae incipiunt
occidere, tempestatem significat.
XI Kal. Nov. Tauri cauda occidit, Auster, interdum pluvia.
VIII Kal. Nov. Centaurus exoriri mane desinit, tempestatem
significat.
[78] VII Kal. Nov. Nepae frons exoritur, tempestatem
significat.
V Kal. Nov. Vergiliae occidunt, hiemat cum frigore et
gelicidiis.
IIII Kal. Nov. Arcturus vespere occidit, ventosus dies.
III Kal. Nov. Et pridie Cassiope incipit occidere, tempestatem
significat.
[79] Per hos dies quaecumque semina differri debent,
arbusculaeque omnis generis recte ponuntur. Vlmi quoque vitibus recte maritantur,
ipsaeque vites in arbustis et vineis commode propagantur. Seminaria runcare
et fodere tempus est, tum etiam arbores ablaqueare nec minus vineas easdemque
putare itemque in arbustis vitem deputare. Seminaria, quae suo tempore
pampinata non sunt, arbusculaeque ficorum in seminariis putari et ad singulos
stilos redigi debent; quae tamen melius, dum tenera sunt, per germinationem
pampinantur. sed cum omnia in agricultura strenue facienda sint, tum maxime
sementis. [80] Vetus est agricolarum proverbium, maturam sationem saepe
decipere solere, seram numquam, quin mala sit. Itaque in totum praecipimus:
ut quisque natura locus frigidus erit, is primus conseratur, ut quisque
calidus, novissimus. Vicia et faba stercorare agrum dicuntur. [81] Lupinum
nisi in florem verteris, nihil agrum stercoraveris. sed nec ulla res magis
vacuis operariis aut seritur aut conditur. Nam et primis temporibus ante
ullam sementem possis id obruere et novissimis post coactos fructus tollere.
[82] Sementi facta inoccare oportet, quod sparseris. Duo iugera tres operae
commode occabunt arboresque, quae intererunt, ablaqueabunt, quamvis antiqui
singulis operis singula iugera sariri et occari velint; quod an recte fieri
possit, adfirmare non ausim. Eodem tempore fossas rivosque purgare et elices
sulcosque aquarios facere convenit. [83] Iisdem temporibus, si sit, fraxineam,
si minus orneam, si nec haec sit, iligneam frondem bubus recte praebebimus.
Glandis quoque non inutile est singulis iugis modios singulos dare; nec
tamen amplius, ne laborent, nec minus diebus triginta praebueris. Nam si
paucioribus diebus datur, ut ait Hyginus, per ver scabiosi boves fiunt.
Glans autem paleis inmiscenda est atque ita bubus adponenda. Tum etiam
silvam, si quis barbaricam, id est consemineam velit facere, recte conseret
glandibus et ceteris seminibus. Tum et olea destringenda est, ex qua velis
viride oleum efficere; quod fit optimum ex varia oliva, cum incipit nigrescere.
nam acerbum nisi ex alba olea fieri non debet.
[84] Kal. Nov. Et postridie caput Tauri occidit, pluviam
significat.
III Non. Nov. Fidicula mane exoritur, hiemat et pluit.
VIII Id. Nov. Idem sidus totum exoritur, Auster vel Favonius,
hiemat.
VII Id. Nov. Significat tempestatem, hiemat.
VI Id. Nov. Vergiliae mane occidunt, significat tempestatem,
hiemat.
V Id. Nov. Stella clara Scorpionis exoritur, tempestatem
significat, vel Vulturnus, interdum rorat.
IIII Id. Nov. Hiemis initium, Auster aut Eurus, interdum
rorat.
[85] His diebus usque in Idus, quae superiore mense facere
non potueris, adhuc tolerabiliter efficies. Sed et proprie hoc observabis,
ut pridie, quam plenilunium sit, si minus certe ipso plenilunio, omnem,
quam saturus es, fabam uno die spargas; sed postea licebit ab avibus et
pecore defensam obruas, eamque, si ita conpetierit lunae cursus, ante Idus
Novembres occatam habeas quam pinguissimo et novo loco, si minus, quam
stercoratissimo. [86] Satis erit in singula iugera vehes stercoris conportare
numero decem octo; vehis autem stercoris una habet modios octoginta. Ex
quo colligitur oportere in denos quoquoversus pedes modios quinos stercoris
spargere. Quae ratio docet universo iugero satisfacere modios MCCCCXL.
[87] Tum etiam convenit oleas ablaqueare et, si sunt parum fructuosae vel
cacuminibus retorridae frondis, magnis arboribus quaternos modios stercoris
caprini circumspargere, in ceteris autem pro magnitudine portionem servare;
eodem tempore vineis ablaqueatis columbinum stercus ad singulas vites,
quod sit instar unius sextarii, vel urinae hominis congios vel alterius
generis quaternos sextarios stercoris infundere. Iugerum vinearum in senos
pedes positarum duae operae oblaqueant.
[88] Id. Nov. Dies incertus, saepius tamen placidus.
XVI Kal. Dec. Fidis exoritur mane, Auster, interdum Aquilo
magnus.
XV Kal. Dec. Aquilo, interdum Auster cum pluvia.
XIIII Kal. Dec. Sol in Sagittarium transitum facit, Suculae
mane oriuntur, tempestatem significat.
XII Kal. Dec. Tauri cornua vespere occidunt, Aquilo frigidus
et pluvia.
[89] XI Kal. Dec. Sucula mane occidit, hiemat.
X Kal. Dec. Lepus occidit mane, tempestatem significat.
VII Kal. Dec. Canicula occidit solis ortu, hiemat.
Pridie Kal. Dec. Totae Suculae occidunt, Favonius aut
Auster, interdum pluvia.
[90] His diebus, quae praeterita erunt superioribus,
opera consequi oportebit. Et, si non plurimum serimus, optimum est intra
Kalendas Decembres sementem fecisse. Sed etiam longis noctibus ad diurnum
tempus aliquid adiciendum est. Nam multa sunt, quae in lucubratione recte
agantur. Sive enim vineas possidemus, pali et ridicae possunt dolari exacuique,
sive regio ferulae vel corticis ferax est, apibus alvaria fieri debent,
sive palmae spartive fecunda est, fiscinae sportaeque, seu virgultorum,
corbes ex vimine. [91] Ac ne cetera nunc persequar, nulla regio non aliquid
adfert, quod ad lucubrationem confici possit. Nam inertis est agricolae
exspectare diei brevitatem, praecipue in his regionibus, in quibus brumales
dies horarum novem sunt noctesque horarum quindecim. [92] Possit etiam
salix decisa pridie ad lucubrationem expurgari et ad vitium ligamina praeparari;
quae si natura minus lenta est, ante dies quindecim praecidenda et purgata
in stercore obruenda est, ut lentescat. Sin autem iam pridem caesa exaruit,
in piscina maceranda est. Tum etiam per lucubrationem ferramenta acuere
et ad ea facere vel facta manubria aptare, quorum optima sunt ilignea,
deinde carpinea, post haec fraxinea.
[93] Kal. Dec. Dies incertus, saepius tamen placidus.
VIII Id. Dec. Sagittarius medius occidit, tempestatem
significat.
VII Id. Dec. Aquila mane oritur, Africus, interdum Auster
et rorat.
III Id. Dec. Corus vel Septentrio, interdum Auster cum
pluvia.
His diebus, quae praeterita erunt superiore mense opera,
peragi debebunt, utique in locis temperatis aut calidis; nam frigidis recte
fieri iam non possunt.
Id. Dec. Scorpio totus mane exoritur, hiemat.
[94] XVI Kal. Ian. Sol in Capricornum transitum facit,
brumale solstitium, ut Hipparcho placet; itaque tempestatem saepe significat.
XV Kal. Ian. Ventorum conmutationem significat.
X Kal. Ian. Capra occidit mane, tempestatem significat.
VIIII Kal. Ian. Brumale solstitium (sic Chaldaei observant),
significat.
VI Kal. Ian. Delphinus incipit oriri mane, tempestatem
significat.
IIII Kal. Ian. Aquila vespere occidit, hiemat.
III Kal. Ian. Canicula occidit vespere, tempestatem significat.
pridie Kal. Ian. Tempestas ventosa.
[95] His diebus, qui religiosius rem rusticam colunt,
nisi si vinearum causa pastines, negant debere terram ferro commoveri.
itaque quidquid citra id genus effici potest, id ab his comprehenditur,
ut olea legatur et conficiatur, ut vitis paletur et capite tenus adligetur,
ut iuga vineis inponantur et capistrentur. [96] Ceterum palmare, id est
materias adligare, hoc tempore non expedit, quia plurimae propter rigorem,
qui fit ex frigore, franguntur. Possunt etiam his diebus cerasia et tubures
et Armeniacae atque amygdalae ceteraeque arbores, quae primae florent,
inseri commode. Nonnulli tamen etiam legumina serunt.
[97] Kal. Ian. Dies incertus.
III Non. Ian. Cancer occidit, tempestas varia.
Pridie Non. Ian. Media hiemps, Auster multus, interdum
pluvia.
Non. Ian. Fidis exoritur mane; tempestas varia.
VI Id. Ian. Auster, interdum Favonius.
V Id. Ian. Auster, interdum imber.
Pridie Id. Ian. Incertus status caeli.
[98] Per hos quoque dies abstinent terrenis operibus
religiosiores agricolae, ita tamen ut ipsis Kalendis Ianuariis auspicandi
causa omne genus operis instaurent. Ceterum differant terrenam molitionem
usque in proximas Idus.
CIBARIA BOUM PER SINGULOS MENSES.
Sed nec ignorare debebit vilicus, quid uni iugo boum quoquo
mense per singulos dies praestari satis sit. Quare huius quoque curae rationem
subiciemus. [99] Mense Ianuario paleas cum ervi macerati sextariis sex
vel paleas cum cicerculae fresae semodio vel frondis corbem pabulatorium
modiorum viginti vel paleas quantum velint et faeni pondo viginti vel adfatim
viridem frondem ex siliquis et lauru vel, quod his omnibus praestat, farraginem
hordeaceam dabit siccam. Februario idem, Martio idem vel, si opus facturi
sunt, faeni pondo quinquaginta. [100] Aprili frondem querneam et populneam
ex Kalendis ad Idus vel paleas et faeni pondo quadraginta. Maio pabulum
adfatim. Iunio ex Kalendis frondem adfatim. Iulio idem. Augusto idem vel
paleas ex ervo pondo quinquaginta. [101] Septembri frondem adfatim. Octobri
frondem et ficulnea folia. Novembri ad Idus frondem vel folia ficulnea,
quae sint corbis unius; ex Idibus glandis modium unum paleis inmixtum et
lupini macerati modium unum paleis inmixtum vel maturam farraginem. Decembri
frondem aridam vel paleas cum ervi semodio macerato vel lupini, quod ex
semodio macerato exierit vel glandis modium unum, ut supra scriptum est,
vel farraginem.
III. DE CULTU HORTORUM
Et quoniam percensuimus opera, quae suis quibusque temporibus
anni vilicum exsequi oporteret, memores polliciti nostri subiungemus cultus
hortorum, quorum aeque curam suscipere debebit, ut et quotidiani victus
sui levet sumptum et advenienti domino praebeat, quod ait poeta, inemptas
ruris dapes. [2] Democritus in eo libro, quem Georgicon appellavit, parum
prudenter censet eos facere, qui hortis exstruant munimenta, quod neque
latere fabricata maceries perennare possit pluviis ac tempestatibus plerumque
infestata neque lapides supra rei dignitatem poscat inpensa; si vero amplum
modum sepire quis velit, patrimonio esse opus. Ipse igitur ostendam rationem,
qua non magna opera hortum ab incursu hominum pecudumque munimus. [3] Vetustissimi
auctores vivam sepem structili praetulerunt, quia non solum minorem inpensam
desideraret, verum etiam diuturnior inmensis operibus permaneret; itaque
vepres efficiendi consitis spinis rationem talem reddiderunt. [4] Locus,
quem sepire destinaveris, ab aequinoctio autumnali, simulatque terra maduerit
imbribus, circumvallandus est duobus sulcis tripedaneo spatio inter se
distantibus. Modum altitudinis eorum abunde est esse bipedaneum, sed eos
vacuos perhiemare patiemur praeparatis seminibus, quibus obserantur. ea
sint vastissimarum spinarum maximeque rubi et paliuri et eius, quam Graeci
vocant kynosbaton, nos sentem canis appellamus. [5] Horum autem ruborum
semina quam maturissima legere oportet et ervi moliti farinae inmiscere;
quae cum est aqua consparsa, inlinitur vel nauticis veteribus funibus vel
quibuslibet aliis restibus. Siccati deinde funiculi reponuntur in tabulato;
mox ubi bruma confecta est, intermissis quadraginta diebus circa hirundinis
adventum, cum iam Favonius exoritur, post Idus Februarias, si qua in sulcis
per hiemem constitit aqua, exhauritur, resolutaque humus, quae erat autumno
regesta, usque ad mediam sulcorum altitudinem reponitur. [6] Praedicti
deinde funes de tabulato prompti explicantur et in longitudinem per utrumque
sulcum porrecti obruuntur, sed ita, ut non nimium supergesta terra semina
spinarum, quae inhaerent toris funiculorum, enasci possint. Ea fere citra
tricensimum diem prorepunt, atque ubi coeperunt aliquod incrementum habere,
sic insuesci debent, ut in id spatium, quod sulcis [7] interiacet, inclinentur.
Oportebit autem virgeam sepem interponere, quam super se pandant sentes
utriusque sulci, et sit, quo interdum quasi adminiculo, priusquam conroborentur,
adquiescant. Hunc veprem manifestum est interimi non posse, nisi radicitus
effodere velis. Ceterum etiam post ignis iniuriam melius renasci, nulli
dubium est. Et haec quidem claudendi horti ratio maxime est antiquis probata.
[8] Locum autem prius eligi conveniet, si permittit agri situs, iuxta villam
praecipue pinguem quique adveniente rivo vel, si non sit fluens aqua, fonte
puteali possit rigari. Sed ut certam perennitatis puteus habeat fidem,
tum demum effodiendus est, cum sol ultimas partes Virginis obtinebit, id
est mense Septembri ante aequinoctium autumnale, siquidem maxime explorantur
vires fontium, cum ex longa siccitate aestatis terra caret umore pluviatili.
[9] Providendum est autem, ne hortus areae subiaceat neve per trituram
venti possint paleas aut pulverem in eum perferre; nam utraque sunt holeribus
inimica. Mox ordinandi pastinandique soli duo sunt tempora, quoniam duae
quoque holerum sationes; nam et autumno et vere plurima seruntur, melius
tamen vere riguis locis, quoniam et nascentis anni clementia excipit prodeuntia
semina et sitis aestatis restinguitur fontibus. [10] At ubi loci natura
neque manu inlatam neque suae spontis aquam ministrari patitur, nullum
quidem aliud auxilium est quam hiemales pluviae. Potest tamen etiam in
siccissimis locis opus custodiri, si depressius pastinetur solum, eiusque
abunde est gradum effodere tribus pedibus, ut in quattuor consurgat regestum.
[11] At ubi copia est rigandi, satis erit non alto bipalio, id est minus
quam duos pedes ferramento novale converti. Sed curabimus, ut ager, quem
vere conseri oportet, autumno circa Kalendas Novembres pastinetur; quem
deinde velimus autumno instruere, mense Maio convertamus, ut aut hiemis
frigoribus aut aestivis solibus et gleba solvatur et radices herbarum necentur.
Nec multo ante stercorare debebimus, sed cum sationis adpropinquabit tempus,
ante quintum diem exherbandus erit locus stercorandusque et ita diligenter
fossione iterandus, ut fimo terra conmisceatur. [12] Optimum vero stercus
est ad hunc usum asini, quia minimum herbarum creat, proximum vel armenti
vel ovium, si sit anno maceratum; nam quod homines faciunt, quamvis habeatur
excellentissimum, non tamen necesse est adhibere, nisi aut nudae glareae
aut sine ullo robore solutissimae harenae, cum maior scilicet vis alimenti
desideratur. [13] Igitur solum, quod conserere vere destinaverimus, post
autumnum patiemur effossum iacere brumae frigoribus et pruinis inurendum;
quippe e contrario sicut calor aestatis ita vis frigoris excoquit terram
fermentatamque solvit. Quare peracta bruma tum demum stercus inicietur,
et circa Idus Ianuarias humus refossa in areas dividitur; quae tamen sic
informandae sunt, ut facile runcantium manus ad dimidiam partem latitudinis
earum perveniant, ne, qui prosequuntur herbas, semina proculcare cogantur,
sed potius per semitas ingrediantur et alterna vice dimidias areas eruncent.
[14] Haec, ante sationem quae facienda sunt, dixisse abunde est; nunc quid
quoque tempore vel colendum vel serendum sit, praecipiamus, et primum de
his generibus loquendum est, quae possunt duobus seri temporibus, id est
autumno et vere. Sunt autem semina brassicae et lactucae, cinarae, erucae,
nasturcii, coriandri, caerefolii, anethi, pastinacae, siseris, papaveris;
haec enim vel circa Kalendas Septembres vel melius ante Kalendas Martias
Februario seruntur. [15] Locis vero siccis aut tepidis, qualia sunt Calabriae
et Apuliae maritima, possunt circa Idus Ianuarias terrae conmitti. Rursus
quae tantum autumno conseri debent, si tamen vel maritimum vel apricum
agrum incolimus, haec fere sunt: alium, cepae capitula, ulpicum, sinape.
Sed iam potius, quo quidque tempore terrae mandari plerumque conveniat,
per menses digeramus. [16] Ergo post Kalendas Ianuarias confestim recte
ponetur lepidium. Mense autem Februario vel planta vel semine ruta atque
asparagus et iterum cepae semen et porri; nec minus si vernum et aestivum
fructum voles habere, syriacae radicis et rapae napique semina obrues.
Nam alii et ulpici ultima est huius temporis positio. [17] At circa Kalendas
Martias locis apricis licet porrum, si iam ingranduit, transferre; item
panacem ultima parte Martii mensis. Deinde circa Kalendas Apriles aeque
porrum atque inulam et serotinam plantam rutae. Item ut maturius enascatur,
cucumis, cucurbita, capparis serenda est. Nam semen betae, cum Punicum
malum florebit, tum demum optime seritur. [18] Porri autem caput circa
Idus Maias tolerabiliter adhuc transfertur. Post hoc nihil ingruente aestate
obrui debet nisi semen apii, si tamen rigaturus es; sic enim optime per
aestum provenit. Ceterum Augusto circa Vulcanalia tertia satio est eaque
optima radicis et rapae itemque napi et siseris nec minus holeris atri.
Atque haec sunt sationum tempora. [19] Nunc de iis, quae aliquam curam
desiderant, singulis loquar, quaeque praeteriero intellegi oportebit nullam
postulare operam nisi runcatoris; de qua semel hoc dicendum est, omni tempore
consulendum esse, ut herbae exterminentur. [20] Vlpicum, quod quidam alium
Punicum vocant, Graeci autem aphroskorodon appellant, longe maioris est
incrementi quam alium, idque circa Kalendas Octobres, antequam deponatur,
ex uno capite in plura dividetur. Habet enim velut alium plures cohaerentis
spicas, eaeque cum sint divisae, liratim seri debent, ut in pulvinis positae
minus infestentur hiemis aquis. [21] Est autem lira similis ei porcae,
quam in sationibus campestribus rustici faciunt, ut uliginem vitent; sed
haec in hortis minor est facienda, et per summam partem eius, id est in
dorso inter palmaria spatia, spicae ulpici vel alii (nam id quoque similiter
conseritur) disponendae sunt. Sulci lirarum inter se distent semipedali
spatio. Deinde cum ternas fibras emiserunt spicae, sariantur. nam quo saepius
id factum est, maius semina capiunt incrementum. Deinde ante quam caulem
faciant, omnem viridem superficiem intorquere et in terram prosternere
conveniet, quo vastiora capita fiant. [22] Regionibus autem pruinosis neutrum
horum per autumnum seri debet, nam brumali tempore corrumpuntur; quod fere
mense Ianuario mitescit, et idcirco frigidis locis tempus optimum est alium
vel ulpicum ponendi circa Idus praedicti mensis. Sed quandoque vel conseremus
vel iam matura in tabulatum reponemus, servabimus, ut iis horis, quibus
aut obruentur aut eruentur, luna infra terram sit. Nam sic sata et rursus
sic fere condita existimantur neque acerrimi saporis exsistere neque mandentium
halitus inodorare. [23] Multi tamen haec ante Kalendas Ianuarias mediis
diebus serunt mense Decembri, si caeli tepor et situs terrae permittit.
Brassica, cum sex foliorum erit, transferri debet, ita ut radix eius liquido
fimo prius inlita et involuta tribus algae taeniolis pangatur. Haec enim
res efficit, ut in coctura celerius madescat et viridem colorem sine nitro
conservet. [24] Est autem frigidis et pluviis regionibus positio eius optima
post Idus Apriles; cuius depressae plantae cum tenuerint, quantum holitoris
ratio patitur, saepius sarta et stercorata melius convalescit pleniorisque
incrementi et coliculum facit et cymam. Nonnulli hanc eandem locis apricioribus
a Kalendis Martiis deponunt; sed maior pars eius in cymam prosilit nec
postea hibernum caulem amplum facit, cum est semel desecta. possis autem
vel maximos caules bis transferre, idque si facias, plus seminis et maioris
incrementi praebere dicuntur. [25] Lactuca totidem foliorum quot brassica
transferri debet. Locis quidem apricis et maritimis optime autumno ponitur,
mediterraneis et frigidis contra; hieme non aeque commode dispergitur.
Sed et huius quoque radix fimo liniri debet maioremque copiam desiderat
aquae, si quo tenerioris folii. [26] Sunt autem conplura lactucae genera,
quae suo quidque tempore seri oportet. Eorum, quae fusci est vel purpurei
aut etiam viridis coloris et crispi folii, uti Caeciliana, mense Ianuario
recte differtur, at Cappadocia, quae pallido et pexo densoque folio viret,
mense Februario; quae deinde candida est et crispissimi folii, ut in provincia
Baetica est finibus Gaditani municipii, mense Martio recte pangitur. [27]
Est et Cyprii generis ex albo rubicunda, levi et tenerrimo folio, quae
usque in Idus Octobres commode disponitur. Fere tamen aprico caeli statu,
quibus locis aquarum copia est, pene toto anno lactuca seri potest. Quae
quo tardius caulem faciat, cum aliquod incrementum habuerit, exiguam testam
media parte accipiat; eo quasi onere coercita in latitudinem se diffundit.
Eadem est ratio etiam intubi, nisi quod hiemem magis sustinet ideoque vel
frigidis regionibus primo autumno seri potest. [28] Cinarae subolem melius
per autumni aequinoctium disponemus; semen commodius circa Kalendas Martias
seremus, eiusque plantam ante Kalendas Novembres deprimemus et multo cinere
stercorabimus. Id enim genus stercoris huic holeri videtur aptissimum.
[29] Sinape atque coriandrum nec minus eruca et ocimum ita, uti sata sunt,
sua sede inmota permanent, neque est eorum cultus alius, quam ut stercorata
runcentur. Possunt autem non solum autumno, sed et vere conseri. Plantae
quoque sinapis prima hieme translatae plus cymae vere adferunt. Panax utroque
tempore levi et subacta terra rarissime disseritur, quo maius incrementum
capiat; melior tamen eius verna satio est. [30] Porrum si sectivum facere
velis, densius satum praeceperunt priores relinqui et ita, cum increverit,
secari. Sed nos docuit usus longe melius fieri, si differas et eodem more
quo capitatum modicis spatiis, id est inter quaternos digitos, depangas
et, cum convaluerit, deseces. [31] In eo autem, quod magni capitis efficere
voles, servandum est, ut ante quam translatum deponas, omnis radiculas
amputes et fibrarum summas partes intondeas; tum testulae vel conchae quasi
sedes singulis subiectae seminibus adobruuntur, ut fiant capita latioris
incrementi. [32] Cultus autem porri capitati adsidua sarritio et stercoratio
est, nec aliud tamen sectivi, nisi quod totiens rigari et stercorari saririque
debet, quotiens demetitur. Semen eius locis calidis mense Ianuario, frigidis
Februario seritur; cuius incrementum quo maius fiat, raris linteolis conplura
grana inligantur atque ita obruuntur. Enatum autem differri debet in iis
locis, quibus aqua subministrari non potest, circa aequinoctium autumni;
at quibus possis umorem praebere, mense Maio recte transferuntur. [33]
Apium quoque possis plantis serere nec minus semine, sed praecipue aqua
laetatur et ideo secundum fontem commodissime ponitur. Quod si quis id
velit lati folii facere, quantum seminis possint tres digiti conprehendere,
raro linteolo inliget et ita in areolas dispositum liget. Vel si crispae
frondis id fieri maluerit, semen eius inditum pilae et saligneo palo pinsitum
exspoliatumque similiter [in] linteolis ligatum obruat. [34] Potest etiam
citra hanc operam fieri crispum qualitercumque satum, si, cum est natum,
incrementum eius supervoluto cylindro coerceas. Satio eius est optima post
Idus Maias usque in solstitium; nam teporem desiderat. Fere etiam his diebus
ocima seruntur, quorum cum semen obrutum est, diligenter inculcatur pavicula
vel cylindro. nam si terram suspensam relinquas, plerumque corrumpitur.
[35] Pastinaca et siser atque inula convalescunt alte pastinato et stercorato
loco, sed quam rarissime ponenda sunt, ut maiora capiant incrementa. Inulam
vero intervallo trium pedum seri convenit, quoniam vastos facit frutices
et radicibus ut oculus harundinis serpit. Nec est alius cultus horum omnium,
nisi ut sarritionibus herbae tollantur. Commodissime autem deponentur prima
parte Septembris vel ultima Augusti parte. [36] Atrum holus, quod Graecorum
quidam vocant petroselinon, nonnulli smyrnaion, pastinato loco semine debet
conseri, maxime iuxta maceriam, quoniam et umbra gaudet et qualicumque
convalescit loco; idque cum semel severis, si non totum radicitus tollas,
sed alternos frutices in semen submittas, aevo manet parvamque sarritionis
exigit culturam. Seritur a Vulcanalibus usque in Kalendas Septembres, sed
etiam mense Ianuario. [37] Menta dulcem desiderat uliginem; quam ob causam
iuxta fontem mense Martio recte ponitur. Cuius si forte semina defecerunt,
licet de novalibus silvestre mentastrum conligere atque ita inversis cacuminibus
disponere; quae res feritatem detrahit et edomitam reddit. [38] Rutam autumno
semine satam mense Martio differre oportet in apricum et cinerem aggerare
runcareque, donec convalescat, ne herbis enecetur. Sed velata manu debet
runcari; quam nisi contexeris, perniciosa nascuntur ulcera. Si tamen per
ignorantiam nuda manu runcaveris et prurigo atque tumor incesserit, oleo
subinde perungito. Eiusdem frutex pluribus annis manet innoxius, nisi si
mulier, quae est in menstruis, contigerit eum et ob hoc exaruerit. [39]
Thymum et transmarina cunela et serpyllum, sicut priore libro iam rettuli,
magis alvaria curantibus quam holitoribus studiose conseruntur. Sed nos
ea condimentorum causa (nam sunt quibusdam esculentis aptissima) non alienum
putamus etiam in hortis habere. Locum neque pinguem neque stercoratum,
sed apricum desiderant, ut quae macerrimo solo per se maritimis plerumque
regionibus nascantur. [40] Eae res et semine et plantis circa aequinoctium
vernum seruntur. Melius tamen est thymi novellas plantas disponere. Quae
cum subacto solo depressae fuerint, ne tarde conprehendant, aridi thymi
fruticem contundi oportet atque ita pinsito illo pridie, quam volueris
uti, aquam medicare; quae cum sucum eius perceperit, depositis fruticibus
infunditur, donec eos recte confirmet. [41] Ceterum cunela vivacior est,
quam ut inpensius curanda sit. Lepidium cum ante Kalendas Martias habueris
dispositum velut porrum sectivum demetere poteris, rarius tamen. nam post
Kalendas Novembres secandum non erit quoniam frigoribus violatum emoritur;
biennio tamen sufficiet, si diligenter sartum et stercoratum fuerit. Multis
etiam locis vivacitatem suam usque in annos decem prorogat. [42] Beta florenti
Punico malo semine obruitur et simul atque quinque foliorum est, ut brassica,
differtur aestate, si riguus est locus; at si siccaneus, autumno, cum iam
pluviae incesserint, disponi debebit. Chaerephyllum itemque holus atriplicis,
quod Graeci vocant andraphakin, circa Kalendas Octobres obrui oportet non
frigidissimo loco. Nam si regio saevas hiemes habet, post Idus Februarias
semina disserenda sunt suaque sede patienda. Papaver et anethum eandem
habent conditionem sationis quam chaerephyllum et andraphakis. [43] Sativi
asparagi, quam corrudam rustici vocant, semina fere biennio praeparantur.
Ea cum pingui et stercoroso loco post Idus Februarias sic obrueris, ut
quantum tres digiti seminis conprehendere queunt, singulis fossulis deponas,
fere post quadragensimum diem inter se inplicantur et quasi unitatem faciunt;
quas radiculas sic inligatas atque connexas holitores spongias appellant.
Eas post quattuor et viginti menses in locum apricum et bene madidum stercorosumque
transferri convenit. [44] Sulci autem inter se pedali mensura distantes
fiunt non amplius dodrantalis altitudinis, in quam ita spongiolae deprimuntur,
ut facile superposita terra germinent. Sed in locis siccis partibus sulcorum
imis disponenda sunt semina, ut tamquam in alveolis maneant. At uliginosis
e contrario in summo porcae dorso conlocanda, ne umore nimio laedantur.
[45] Primo deinde anno, cum ita consita sunt, asparagum, quem emiserunt,
infringi oportet. Nam si ab imo vellere volueris, vix adhuc validis teneris
radiculis, tota spongiola sequetur. Reliquis annis non erit decerpendus,
sed radicitus vellendus. Nam nisi ita fiat, stirpes praefractae angunt
oculos spongiarum et quasi excaecant nec patiuntur asparagum emittere.
ceterum stilus, qui novissime autumnali tempore nascitur, non omnis est
tollendus, sed aliqua pars eius in semen submittenda. [46] Deinde cum spinam
fecerit, electis seminibus ipsis, scopiones ita, uti sunt, in suo loco
perurendi sunt et deinde sulci omnes consariendi herbaeque eximendae; mox
vel stercus vel cinis iniciendus, ut tota hieme sucus eius cum pluviis
manans ad radicem perveniat. Vere deinde prius quam coeperit germinare,
capreolis, quod genus bicornis ferramenti est, terra commoveatur, ut et
facilius stilus emicet et relaxata humo plenioris crassitudinis fiat radix.
[47] Raphani radix bis anno recte seritur, Februario mense, cum vernum
fructum exspectamus, et Augusto mense circa Vulcanalia, cum maturum. Sed
haec satio sine dubio melior habetur. Cura est eius, ut terra stercorata
et subacta obruatur; post ubi ceperit aliquod incrementum, subinde aggeretur.
Nam si super terram emerserit, dura et fungosa fiet. [48] Cucumis et cucurbita,
cum copia est aquae, minorem curam desiderant; nam plurimum iuvantur umore.
Sin autem sicco loco seri debuerint, quo rigationem ministrare non expediat,
mense Februario sesquipedali altitudine fossa facienda est. Post Idus deinde
Martias, quasi tertia pars altitudinis sulci stramentis inditis tegenda,
mox stercorata terra usque in dimidium sulcum adgerenda, positisque seminibus
tam diu est aqua praebenda, donec enascantur, atque ubi convalescere coeperint,
adiecta humo incrementa eorum prosequenda sunt, donec sulcus coaequetur;
sic exculta semina sine rigatione tota aestate satis valebunt fructumque
iucundioris saporis quam rigua praebebunt. [49] Aquosis autem locis primo
quoque tempore, non tamen ante Kalendas Martias semen ponendum est, ut
differri possit aequinoctio confecto, idque de media parte cucurbitae semen
inverso cacumine ponito, ut fiat incrementi vastioris; nam sunt ad usum
vasorum satis idoneae, sicut Alexandrinae cucurbitae, cum exaruerunt. [50]
At si esculentae merci praeparabis, recto cacumine de collo cucurbitae
sumptum semen serendum erit, quo prolixior et tenuior fructus eius enascatur,
qui scilicet maius aeris invenit pretium. Sed custodiendum est, ut quam
minime ad eum locum, in quo vel cucumeres aut cucurbitae consitae sunt,
mulier admittatur. Nam fere contactu eius languescunt incrementa virentium.
Si vero etiam in menstruis fuerit, visu quoque suo novellos fetus necabit.
[51] Cucumis tener et iucundissimus fit, si, ante quam seras, semen eius
lacte maceres. Nonnulli etiam quo dulcior exsistat, aqua mulsa idem faciunt.
Sed qui praematurum fructum cucumeris habere volet, confecta bruma stercoratam
terram inditam cophinis obferat modicumque praebeat umorem. Deinde cum
enata semina fuerint, tepidis diebus et insolatis iuxta aedificium sub
divo ponat, ita ut ab omni adflatu protegantur. Ceterum frigoribus ac tempestatibus
sub tectum referat idque tam diu faciat, dum aequinoctium vernum confiat.
Postea totos cophinos demittat in terram; sic enim praecoquem fructum habebit.
[52] Possunt etiam, si sit operae pretium, vasis maioribus rotulae subici,
quo minore labore producantur et rursus intra tecta recipiantur. Sed nihilo
minus specularibus integi debebunt, ut etiam frigoribus serenis diebus
tuto producantur ad solem. [53] Hac ratione fere toto anno Tiberio Caesari
cucumis praebebatur. Nos autem leviore opera istud fieri apud Aegyptiae
gentis Bolum Mendesium legimus, qui praecipit aprico et stercoroso loco
alternis ordinibus ferulas, alternis rubos in hortis consitas habere; deinde
eas confecto aequinoctio paululo infra terram secare et ligneo stilo laxatis
vel rubi vel ferulae medullis stercus inmittere atque ita semina cucumeris
inserere, quae scilicet incremento suo coeant rubis et ferulis (namque
non sua, sed quasi materna radice aluntur); sic insitam stirpem frigoribus
quoque cucumeris praebere fructum. Satio secunda eius seminis fere Quinquatribus
observatur. [54] Capparis plurimis provinciis sua sponte novalibus nascitur.
Sed quibus locis eius inopia est, si serenda fuerit, siccum locum desiderabit,
isque debebit ante circumdari fossula, quae repleatur lapidibus et calce
vel Punico luto, ut sit quasi quaedam lorica, ne possint eam perrumpere
praedicti seminis frutices, qui fere per totum agrum vagantur, nisi munimento
aliquo prohibiti sunt. [55] Quod tamen non tantum incommodum est (subinde
enim possunt exstirpari) quantum quod noxium virus habent sucoque suo sterile
solum reddunt. Cultu aut nullo aut levissimo contenta est, quippe quae
res etiam in desertis agris citra rustici operam convalescat. Seritur utroque
aequinoctio. [56] Cepina magis frequenter subactam postulat terram quam
altius conversam. Itaque ex Kalendis Novembribus proscindi solum debet,
ut hiemis frigoribus et gelicidiis putrescat, intermissisque quadraginta
diebus tum demum iterari et interpositis uno ac viginti diebus tertiari
et protinus stercorari, mox bidentibus aequaliter perfossum in areas disponi
deletis radicibus omnibus. [57] Deinde ad Kalendas Februarias sereno die
conveniat semina spargi; quibus aliquid satureiae semen intermiscendum
erit, ut eam quoque habeamus. Nam et viridis esui est iucunda nec arida
inutilis ad pulmentaria condienda. Sed cepina vel saepius, certe non minus
debet quam quater sariri. Cuius si semen excipere voles, capita maxima
generis Ascalonii, quod est optimum, mense Februario disponito quaternorum
vel etiam quinum digitorum spatiis distantia, et cum coeperint virere,
ne minus ter consarito; [58] deinde cum fecerint caulem, humilioribus quasi
canteriolis interpositis rigorem stilorum conservato. Nam nisi harundines
transversas in modum iugatae vineae crebre disposueris, thalli ceparum
ventis prosternuntur totumque semen excutietur; quod scilicet non ante
legendum est, quam cum maturescere coeperit coloremque nigrum habere. Sed
nec patiendum est, ut perarescat, ut totum decidat, verum integri thalli
vellendi sunt et sole siccandi. [59] Napus et rapa duas sationes habent
et eandem culturam quam raphanus. Melior est tamen satio mensis Augusti.
Iugerum agri quattuor sextarios seminis eorum poscit, sed ita ut radicis
Syriacae super hanc mensuram paulo plus quam heminam seminis recipiat.
[60] Qui aestate ista seret, caveat, ne propter siccitates pulex adhuc
tenera folia prorepentia consumat, idque ut vitetur, pulvis, qui supra
cameram invenitur, vel etiam fuligo, quae supra focos tectis inhaeret,
conligi debet; deinde pridie quam satio fiat, conmisceri cum seminibus
et aqua conspargi, ut tota nocte sucum trahat. Nam sic macerata postero
die recte obserentur. [61] Veteres quidem auctores, ut Democritus, praecipiunt
semina omnia suco herbae, quae sedum appellatur, medicare eodemque remedio
adversus bestiolas uti; quod verum esse nos experientia docuit. Sed frequentius
tamen, quoniam eius herbae larga non est facultas, fuligine et pulvere
praedicto utimur satisque commode tuemur his incolumitatem plantarum. [62]
Rapae semina Hyginus putat post trituram iacentibus adhuc in area paleis
inspargi debere, quoniam fiant laetiora capita, cum subiacens soli duritia
non patiatur in altum descendere. Nos istud saepe frustra temptavimus;
itaque sicut raphanum et napum melius existimamus subacta terra obrui,
servantque adhuc antiquorum consuetudinem religiosiores agricolae, qui
cum ea serunt, precantur, ut et sibi et vicinis nascantur. [63] Locis frigidis,
ubi timor est, ne autumnalis satio hiemis gelicidiis peruratur, harundinibus
humiles cantherii fiunt virgaeque et virgis stramenta supra iaciuntur,
et sic a pruinis semina defenduntur. Vbi vero apricis regionibus post pluvias
noxia incesserunt animalia, quae a nobis appellantur urucae, Graece autem
kampai nominantur, vel manu conligi debent vel matutinis temporibus frutices
holerum concuti. Sic enim dum adhuc torpent nocturno frigore, si deciderint,
non amplius in superiorem partem prorepunt. [64] Id tamen supervacuum est
facere, si ante sationem semina, uti iam praedixi, suco herbae sedi macerata
sunt. Nihil enim sic medicatis nocent urucae. Sed Democritus in eo libro,
qui Graece inscribitur peri antipathon, adfirmat has ipsas bestiolas enecari,
si mulier, quae in menstruis est, solutis crinibus et nudo pede unamquamque
aream ter circumeat; post hoc enim decidere omnes vermiculos et ita emori.
[65] Hactenus praecipiendum existimavi de cultu hortorum et officiis vilici,
quem quamvis instructum atque eruditum omni opere rustico esse oportere
prima parte huius exordii censuerim, quoniam tamen plerumque evenit, ut
eorum, quae didicerimus, memoria nos deficiat eaque saepius ex commentariis
renovanda sint, omnium librorum meorum argumenta subieci, ut cum res exegisset,
facile reperiri possit, quid in quoque quaerendum et qualiter quidque faciendum
sit.
Columella | The Latin Library | The Classics Page |