PLATO: CLITOPHON
Ex recensione I. Bekkeri, Platonis dialogi graece et latine,
Vol. 1,3, Berolini, 1817



So. Nuper mihi retulit quidam Clitophontem, Aristonymi filius, loquentem cum Lysia, Socratis quidem consuetudine vituperare, Thrasymachi vero laudare magnopere solitum.

Cli. Quisquis ille, o Socrates, fuerit, haud recte narravit, quae de te cum Lysia sum locutus. Nam in quibusdam laudavi te, in quibusdam minime. Postquam vero aperte succenses mihi, quamquam dissimulas, te nihil curare, libentissime ego ipse tibi illa referam: praesertim cum soli simus: ne adeo te despici putes. Forte enim nunc non recte audisti: quodcirca infensior mihi redditus es, quam deceat. At si ipse mihi potestatem libere loquendi dederis, libentissime rem tibi narrabo.

So. At turpe nimium esset, si te, prodesse mihi volentem, non tolerem. Constat enim ubi intellexero, qua malus, qua bonus sim, deteriora declinaturum esse pro viribus, meliora prosecuturum.

Cli. Audi igitur. Equidem tecum versatus, saepenumero, Socrates, vehementer obstupui, dum te loquentem audirem, mihique visus es praeclarissime omnium dicere, quoties obiurgans homines, veluti e machina tragica deus, subito exclamares, 'Quoniam ruitis, homines? Nescitis, quo feramini, neque opportunum quidquam agitis, qui omni studio pecuniis cumulandis incumbitis, filios autem, quibus eas relicturi estis, negligitis, neque, ut illis iuste uti sciant, eos iustitiae praeceptoribus commendatis, qui doceant iustitiam, si doceri potest, et si exercitatione ac consuetudine comparanda est, diligenter exerceant. Neque vos ipsos curastis umquam. Sed cum videatis, litteras, musicam et gymnasticam vos filiosque vestros ad sufficientiam consecutos, quam virtutis disciplinam perfectam existimatis, deinde nihilominus circa pecunias pravos esse, cur non praesentem educationem contemnitis? Cur non quaeritis aliquos, qui vos ab hac in musica dissonantia liberent? Etenim propter hoc delictum socordimaque magis, quam propter pedis ad lyram dissonam motionem, et frater adversus fratrem, et civitas adversus civitatem, immoderata et discordi seditione suborta feruntur, et commisso proelio extrema patiuntur et inferunt. Vos autem dicitis, non propter ruditatem inscitiamque, sed sponte iniustos esse eos, qui sunt iniusti: rursusque asserere non dubitatis, iniustitiam turpem esse rem, Deoque odiosam. Quam igitur, ob causam hoc tantum malum sponte quis eligit? Respondetis, hominem superatum voluptatibus id subire. Nonne superari, praeter voluntatem est, quandoquidem ex voluntate est superare? Quapropter iniuste agere, praeter voluntatem esse, omnino ratio convincit. Diligentiore itaque curam, quam solet, adhibere, et viros omnes privatim et publice civitates decet. Quoties ista, Socrates, audio te dicentem, mirum in modum delector ac laudo, idemque facio, cum ea, quae sequnntur, ausculto. Addis enim eos, quicunque corpus quidem exercent, animum vero negligunt, quod natura subiectum est, colere; spernere vero, quod imperat. Item unicuique usum eius rei, qua uti nescit, relinquere. Illi vero, qui oculis, auribus, toto corpore nescit uti, praestare neque videre, neque audire, neque aliter uti corpore, quam uti. Similiter in artibus. Quicunque enim lyra propria uti nescit, patet, ut ipse ais, quod neque alterius lyra scit uti: et qui aliena nescit uti, nescit et sua: eademque est de ceteris instrumentis et possesionibus ratio. Atque eo tandem praeclare tibi sermo procedit, ut inferas, qui nescit anima uti, praestare huic, ut otium agat anima, neque vivat, quam ut vivat, et sui iuris in agendo ipse sit. Quem si qua necessitas cogit vivere, melius huic esse, ut servus vitam ducat, quam liber. Est autem hoc, tanquam navis, ita cogitationis gubernacula committere alteri cuiquam, qui gubernatoriam humanae vitae adeptus sit disciplinam, quam saepe tu, Socrates, politicam vocas, eandemque iudiciariam et iustitiam. His ergo sermonibus, aliisque eiusmodi multis atque praeclaris, virtutem asserentibus posse doceri, suique ipsius inprimis suscipere curam iubentibus, numquam ferme adversatus sum, neque, ut arbitror, in posterum adversabor. Perutiles enim ipsos existimo, plurimumque ad exhortationem valere, et ad homines quasi dormientes excitandos conducere. Adhibui itaque mentem, ut qui essem reliqua auditurus: percontatus sum non te primum, o Socrates, sed aequales tuos, vel contubernales, vel socios, vel quomodocumque aliter affectos tibi oportet dicere: horum, inquam, eos ante alios, qui primi apud te habentur, interrogavi, dummodo ita praefatus quaestionem exposui: O viri optimi, quo pacto, inquam, Socraticas ad virtutem hortationes accipere deinde debemus? An quasi solum hoc exstet, prodire vero ad opus, remque perficere, minime? Atqui nostrum et hoc per omnem viatm erit officium, eos, qui nondum satis incitati sunt, provocare, atque ita semper invicem exhortari? An potius et Socratem, et nos ipsos, cum non negemus hoc ipsum agendum esse, sic inquirere decet: Quid posthac? Unde iustitiae studium incipiemus? Si quis nos ad curandum corpus hortans, tanquam pueros, qui nequaquam advertunt, curam eius gymnasticam atque medicinam esse, obiurget, quod de tritico, et hordeo, et vitibus semper cogitemus, deque omnibus, quae corporis gratia quaerimus, artem vero et industriam, qua bonus corpors habitus fiat, nullam, inquiramus, cum tamen sit aliqua, forte illum rogaremus, quas artes circa cultum corporis esse dicat. Atque ille, ut arbitror, responderet, medicinam atque gymnasticam: eodem pacto nunc, quam artem circa animae virtutem versari censeamus, responderat, quisquis peritissimus horum sibi videtur. Respondit ergo ad haec, artem hanc, quam ex Socrate audivisti, nullam aliam, nisi iustitiam esse, scias. Tunc ego, non solum, inquam, mihi nomen adducas, sed ulterius sic exponas. Medicina porro ars quaedam dicitur, ab hac duo fiunt: nam et medici ex medicis efficiuntur, et sanitas reparatur. Alterum horum haud amplius dicimus sanitatem. Ab architectura similiter duo fiunt, aedificium videlicet et archictectura: illud quidem opus, haec autem doctrina. Iustitiae quin etiam esto, iustos alios facere, quemadmodum superiores singulos artifices. Sed opus alterum, quod nobis vir iustus efficere potest, quid esse dicemus? Declara. Respondit alius quidem, ut arbitror, conferens: alisu, decens: alius, conducibile: alius utile. At ergo respondens obieci, in singulis artibus eadem haec nomina esse: cumque recte quid fit, utilia, conducibilia, et alia huius generis illic fieri dicique. Illud vero artis cuiusque proprium, ad quod haec respiciunt, quemadmodum in arte fabrili quod bene, pulchre, decenter se habere dicitur, illuc tendit, ut ex lignea materia apte supellectilia fiant: quae quidem ars minime sunt, sed artis opus. Dicatur similiter et iustitiae ipsius opus. Hic quidam ex tuis familiaribus, Socrates, respondit, et bellissime quidem loqui visus est. Opus iustitiae proprium, inquit, quod nullius alterius facultatis est. Opus, amicitiam in civitatibus parere. Ille rursus interrogatus, amicitiam esse bonum quodddam asseruit, malum vero nunquam. Cum vero interrogaretur de puerorum brutorumque benevolentiis, quas amicitias communiter appellamus, amicitias esse eas negavit, quippe cum saepius obsint, quam prosint: dixitque, illas falso amicitiae nuncupari: veram autem amicitiam esse procul dubio consensionem. Cum autem quaereretur, utrum assensionem illam vocaret, opinionis, an scientiae concursum, opinionem quidem contemsit, quia concursus opinionum multi inter homines ac noxii sunt: amicitiam vero bonam omnino opusque iustitiae esse concesserat. Quare idem dixit esse consensionem et scientiam, non opinionem. Cum vero huc loquendo delati essemus, ambigui auditores adversus illum protinus inclamarunt, quod eodem sermo revolveretur: quoniam et medicina sit consensio quaedam, et artes reliquae, et circa quid versantur, declarare queant. At vero tua haec, quam dicis, iustitia, vel consensio, quo tendit ignorat, quodve opus sit, latet. Eadem abs te tandem quaesivi, Socrates: tu vero statim iustitiae opus esse dixisti, prodesse amicis, inimicos laedere. Deinde vero visus tibi est vir iustus numquam laedere quemquam, sed prodesse in omnibus unicuique. Haec non semel tantum, o Socrates, aut bis tentata sunt: sed cum diu supplex vos secutus fuerim, denique defessus sum, existimans, te ad inflammandos homines, ut studium virtutis capessant, ceteris enim eatenus tantum vales, ultra vero nihil, quod quidem in quavis arte contingere potest: seu in arte gubernatoria fieri potest, ut, qui gubernare nescit, excogitaverit aliquas eius artis laudes, quibus ad eam homines provocet, quasi dignissima sit: et in ceteris artibus eodem modo. Idem fortasse tibi quis tribuet, quasi nihilo magis iustitiam ipsam cognoscas, etsi praeclare eam laudas. Ego autem non sic existimo, e duobus enim alterum inquam: aut nescire te arbitror, aut nolle mecum communicare. Quamobrem ad Thasymachum, ut opiner, me conferam, et alio, quocumque potero, speraveroque a dubitationibus liberari. Neque vero alio me conferrem, si velles ipse exhortationibus istis quandoque facere finem. Porro quemadmodum si me iam satis ad curam corporis, que gymnasticae est, incitasses, post exhortationem huiusmodi aperires mihi, qualis mei corporis esset affectio, et quali curatione indigeret: ita in praesentia facito. Pone, Clitophontem tibi concedere, ridiculum esse, ut in aliis rebus quis studium ponat; animam vero, cuius gratia in ceteris laboratur, negligat, et alia, quaecumque post haec sequuntur, et dicta modo sunt, retulisse me puta. Obsecro te, Socrates, ne aliter facias, ne, quemadmodum nunc, ita et posthac coram Lysiam ceterisque hominibus, partim quidem laudare te, partim vero vituperare necesse sit. Ei namque, qui nondum ad virtutem sit provocatus, conferre te plurimum asseram: persuaso autem contar, impedimento esse te proponendum, quo minus ad virtutis finem perveniens, beatus efficiatur.



Neo-Latin The Latin Library The Classics Homepage