[I]
[1] Cum propter egregiam et singularem Cn. Planci, iudices,  in mea salute custodienda fidem tam multos et bonos viros  eius honori viderem esse fautores, capiebam animo non  mediocrem voluptatem quod, cuius officium mihi saluti  fuisset, ei meorum temporum memoriam suffragari videbam.  Cum autem audirem meos partim inimicos, partim invidos  huic accusationi esse fautores, eandemque rem adversariam  esse in iudicio Cn. Plancio quae in petitione fuisset adiutrix,  dolebam, iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam  ipsam causam esset infestior quod is meam salutem atque  vitam sua benivolentia praesidio custodiaque texisset.
[2]  nunc  autem vester, iudices, conspectus et consessus iste reficit et  recreat mentem meam, cum intueor et contemplor unum  quemque vestrum. video enim hoc in numero neminem  cui mea salus non cara fuerit, cuius non exstet in me summum  meritum, cui non sim obstrictus memoria benefici  sempiterna. itaque non extimesco ne Cn. Plancio custodia  meae salutis apud eos obsit qui me ipsi maxime salvum  videre voluerunt, saepiusque, iudices, mihi venit in mentem  admirandum esse M. Laterensem, hominem studiosissimum  et dignitatis et salutis meae, reum sibi hunc potissimum  delegisse quam metuendum ne vobis id ille magna ratione  fecisse videatur.
[3]  quamquam mihi non sumo tantum neque   adrogo, iudices, ut Cn. Plancium suis erga me meritis impunitatem  consecutum putem. Nisi eius integerrimam  vitam, modestissimos mores, summam fidem, continentiam,  pietatem, innocentiam ostendero, nihil de poena recusabo;  sin omnia praestitero quae sunt a bonis viris exspectanda,  petam, iudices, a vobis ut, cuius misericordia salus mea  custodita sit, ei vos vestram misericordiam me deprecante  tribuatis. equidem ad reliquos labores, quos in hac causa  maiores suscipio quam in ceteris, etiam hanc molestiam adsumo,  quod mihi non solum pro Cn. Plancio dicendum est,  cuius ego salutem non secus ac meam tueri debeo, sed  etiam pro me ipso, de quo accusatores plura paene quam de  re reoque dixerunt.
[II]
[4]  quamquam, iudices, si quid est in me  ipso ita reprehensum ut id ab hoc seiunctum sit, non me id  magno opere conturbat; non enim timeo ne, quia perraro  grati homines reperiantur, idcirco, cum me nimium gratum  illi esse dicant, id mihi criminosum esse possit. quae vero  ita sunt agitata ab illis ut aut merita Cn. Planci erga me  minora esse dicerent quam a me ipso praedicarentur, aut, si  essent summa, negarent ea tamen ita magni ut ego putarem  ponderis apud vos esse debere, haec mihi sunt tractanda,  iudices, et modice, ne quid ipse offendam, et tum denique  cum respondero criminibus, ne non tam innocentia reus  sua quam recordatione meorum temporum defensus esse  videatur.
[5] sed mihi in causa facili atque explicata perdifficilis,  iudices, et lubrica defensionis ratio proponitur. nam, si  tantum modo mihi necesse esset contra Laterensem dicere,  tamen id ipsum esset in tanto usu nostro tantaque amicitia  molestum. vetus est enim lex illa iustae veraeque amicitiae   quae mihi cum illo iam diu est, ut idem amici semper velint,  neque est ullum amicitiae certius vinculum quam consensus  et societas consiliorum et voluntatum. mihi autem non id  est in hac re molestissimum, contra illum dicere, sed multo  illud magis quod in ea causa contra dicendum est in qua  quaedam hominum ipsorum videtur facienda esse contentio.
[6]  quaerit enim Laterensis atque hoc uno maxime urget qua  se virtute, qua laude Plancius, qua dignitate superarit. ita,  si cedo illius ornamentis, quae multa et magna sunt, non  solum huius dignitatis iactura facienda est sed etiam largitionis  recipienda suspicio est; sin hunc illi antepono, contumeliosa  habenda est oratio, et dicendum est id quod ille  me flagitat, Laterensem a Plancio dignitate esse superatum.  ita aut amicissimi hominis existimatio offendenda est, si  illam accusationis condicionem sequar, aut optime de me  meriti salus deserenda.
[III] sed ego, Laterensis, caecum me et praecipitem ferri confitear  in causa, si te aut a Plancio aut ab ullo dignitate  potuisse superari dixero. itaque discedam ab ea contentione  ad quam tu me vocas et veniam ad illam ad quam me causa  ipsa deducit.
[7]  quid? tu in magistratibus dignitatis iudicem  putas esse populum? fortasse non numquam est; utinam  vero semper esset! sed est perraro et, si quando est, in eis  magistratibus est mandandis quibus salutem suam committi  putat; his levioribus comitiis diligentia et gratia petitorum  honos paritur, non eis ornamentis quae esse in te videmus.  nam quod ad populum pertinet, semper dignitatis iniquus  iudex est qui aut invidet aut favet. quamquam nihil potes  in te, Laterensis, constituere quod sit proprium laudis tuae   quin id tibi sit commune cum Plancio.
[8]  sed hoc totum  agetur alio loco; nunc tantum disputo de iure populi, qui et  potest et solet non numquam dignos praeterire; nec, si a  populo praeteritus est quem non oportuit, a iudicibus condemnandus  est qui praeteritus non est. nam, si ita esset,  quod patres apud maiores nostros tenere non potuerunt, ut  reprehensores essent comitiorum, id haberent iudices, quod  multo etiam minus esset ferendum. tum enim magistratum  non gerebat is qui ceperat, si patres auctores non erant facti;  nunc postulatur a vobis ut eius exitio qui creatus sit iudicium  populi Romani reprendatis. itaque iam quoniam qua  nolui ianua sum ingressus in causam, sperare videor tantum  afuturam esse orationem meam a minima suspicione offensionis  tuae, te ut potius obiurgem, quod iniquum in discrimen  adducas dignitatem tuam, quam ut eam ego ulla contumelia  coner attingere.
[IV]
[9]  tu continentiam, tu industriam,  tu animum in rem publicam, tu virtutem, tu innocentiam,  tu fidem, tu labores tuos, quod aedilis non sis factus, fractos  esse et abiectos et repudiatos putas? vide tandem, Laterensis,  quantum ego a te dissentiam. si me dius fidius decem  soli essent in civitate viri boni, sapientes, iusti, graves, qui  te indignum aedilitate iudicavissent, gravius de te iudicatum  putarem quam est hoc quod tu metuis ne a populo iudicatum  esse videatur. non enim comitiis iudicat semper  populus, sed movetur plerumque gratia, cedit precibus, facit  eos a quibus est maxime ambitus, denique, etiam si iudicat,  non dilectu aliquo aut sapientia ducitur ad iudicandum, sed   impetu non numquam et quadam etiam temeritate. non est  enim consilium in volgo, non ratio, non discrimen, non  diligentia, semperque sapientes ea quae populus fecisset  ferenda, non semper laudanda dixerunt. qua re, cum te  aedilem fieri oportuisse dicis, populi culpam, non competitoris  accusas.
[10]  Vt fueris dignior quam Plancius--de quo ipso  tecum ita contendam paulo post ut conservem dignitatem  tuam--sed ut fueris dignior, non competitor a quo es victus,  sed populus a quo es praeteritus, in culpa est. in quo illud  primum debes putare, comitiis, praesertim aediliciis, studium  esse populi, non iudicium; eblandita illa, non enucleata esse  suffragia; eos qui suffragium ferant, quid cuique ipsi debeant  considerare saepius quam quid cuique a re publica debeatur.  sin autem mavis esse iudicium, non tibi id rescindendum  est sed ferendum.
[V]
[12] venio iam ad ipsius populi partis ut illius contra te  oratione potius quam mea disputem. qui si tecum congrediatur  et si una loqui voce possit, haec dicat: 'ego tibi,   Laterensis, Plancium non anteposui sed, cum essetis aeque  boni viri, meum beneficium ad eum potius detuli qui a me  contenderat quam ad eum qui mihi non nimis submisse  supplicarat.' respondebis, credo, te splendore et vetustate  familiae fretum non valde ambiendum putasse. at vero te  ille ad sua instituta suorumque maiorum exempla revocabit;  semper se dicet rogari voluisse, semper sibi supplicari; se  M. Seium, qui ne equestrem quidem splendorem incolumem  a calamitate iudici retinere potuisset, homini nobilissimo,  innocentissimo, eloquentissimo, M. Pisoni, praetulisse;  praeposuisse se Q. Catulo, summa in familia nato, sapientissimo  et sanctissimo viro, non dico C. Serranum, stultissimum  hominem--fuit enim tamen nobilis--non C.  Fimbriam, novum hominem--fuit enim et animi satis magni  et consili--sed Cn. Mallium, non solum ignobilem verum  sine virtute, sine ingenio, vita etiam contempta ac sordida.  'desiderarunt te,' inquit, 'oculi mei, cum tu esses Cyrenis;
[13]  me enim quam socios tua frui virtute malebam, et quo plus  intererat, eo plus aberat a me, cum te non videbam. deinde  sitientem me virtutis tuae deseruisti ac reliquisti. coeperas  enim petere tribunatum pl. temporibus eis quae istam eloquentiam  et virtutem requirebant; quam petitionem cum  reliquisses, si hoc indicasti, tanta in tempestate te gubernare  non posse, de virtute tua dubitavi, si nolle, de voluntate;  sin, quod magis intellego, temporibus te aliis reservasti, ego  quoque,' inquiet populus Romanus, 'ad ea te tempora   revocavi ad quae tu te ipse servaras. pete igitur eum  magistratum in quo mihi magnae utilitati esse possis; aediles  quicumque erunt, idem mihi sunt ludi parati; tribuni pl.  permagni interest qui sint. qua re aut redde mihi quod  ostenderas, aut si, quod mea minus interest, id te magis forte  delectat, reddam tibi istam aedilitatem etiam neglegenter  petenti, sed amplissimos honores ut pro dignitate tua consequare,  condiscas censeo mihi paulo diligentius supplicare.'
[VI]
[14] haec populi oratio est, mea vero, Laterensis, haec: qua  re victus sis non debere iudicem quaerere, modo ne largitione  sis victus. nam si, quotienscumque praeteritus erit  is qui non debuerit praeteriri, totiens oportebit eum qui  factus erit condemnari, nihil iam est quod populo supplicetur,  nihil quod diribitio, nihil quod renuntiatio suffragiorum  exspectetur. simul ut qui sint professi videro, dicam:  'hic familia consulari est, ille praetoria;
[15]  reliquos video esse  ex equestri loco; sunt omnes sine macula, sunt omnes aeque  boni viri atque integri, sed servari necesse est gradus; cedat  consulari generi praetorium, ne contendat cum praetorio  nomine equester locus.' sublata sunt studia, exstinctae  suffragationes, nullae contentiones, nulla libertas populi in  mandandis magistratibus, nulla exspectatio suffragiorum;  nihil, ut plerumque evenit, praeter opinionem accidet, nulla  erit posthac varietas comitiorum. sin hoc persaepe accidit  ut et factos aliquos et non factos esse miremur, si campus  atque illae undae comitiorum, ut mare profundum et immensum,  sic effervescunt quodam quasi aestu ut ad alios accedant,  ab aliis autem recedant, tamen nos <in> impetu studiorum   et motu temeritatis modum aliquem et consilium et rationem  requiremus?
[16]  qua re noli me ad contentionem vestrum  vocare, Laterensis. etenim si populo grata est tabella,  quae frontis aperit hominum, mentis tegit datque eam  libertatem ut quod velint faciant, promittant autem quod  rogentur, cur tu id in iudicio ut fiat exprimis quod non fit in  campo? 'hic quam ille dignior' perquam grave est dictu.  quo modo igitur est aequius? sic credo, quod agitur, quod  satis est iudici: 'hic factus est.' 'cur iste potius quam  ego?' vel nescio vel non dico vel denique quod mihi  gravissimum esset, si dicerem, sed impune tamen deberem  dicere: 'non recte.' nam quid adsequerere, si illa extrema  defensione uterer, populum quod voluisset fecisse, non  quod debuisset?
[VII]
[17] quid? si populi quoque factum defendo, Laterensis, et  doceo Cn. Plancium non obrepsisse ad honorem, sed eo  venisse cursu qui semper patuerit hominibus ortis hoc  nostro equestri loco, possumne eripere orationi tuae contentionem  vestrum, quae tractari sine contumelia non  potest, et te ad causam aliquando crimenque deducere?  si, quod equitis Romani filius est, inferior esse debuit,  omnes tecum equitum Romanorum filii petiverunt. nihil  dico amplius; hoc tamen miror cur huic potissimum irascare  qui longissime a te afuit. equidem, si quando, ut fit, iactor  in turba, non illum accuso qui est in summa sacra via, cum  ego ad Fabianum fornicem impellor, sed eum qui in me  ipsum incurrit atque incidit. tu neque Q. Pedio, forti viro,  suscenses neque huic A. Plotio, ornatissimo homini familiari   meo, et ab eo qui hos dimovit potius quam ab eis qui in te  ipsum incubuerunt te depulsum putas.
[18]  sed tamen haec  tibi est prima cum Plancio generis vestri familiaeque contentio,  qua abs te vincitur; cur enim non confitear quod  necesse est? sed non hic magis quam ego a meis competitoribus  et alias et in consulatus petitione vincebar. sed  vide ne haec ipsa quae despicis huic suffragata sint. sic  enim conferamus. est tuum nomen utraque familia consulare.  num dubitas igitur quin omnes qui favent nobilitati,  qui id putant esse pulcherrimum, qui imaginibus, qui  nominibus vestris ducuntur, te aedilem fecerint? equidem  non dubito. sed si parum multi sunt qui nobilitatem  ament, num ista est nostra culpa? etenim ad caput et ad  fontem generis utriusque veniamus.
[VIII]
[19] tu es e municipio antiquissimo Tusculano, ex quo sunt  plurimae familiae consulares, in quibus est etiam Iuventia  --tot ex reliquis municipiis omnibus non sunt--hic est e  praefectura Atinati non tam prisca, non tam honorata, non  tam suburbana. quantum interesse vis ad rationem petendi?  primum utrum magis favere putas Atinatis an Tusculanos  suis? alteri--scire enim hoc propter vicinitatem facile  possum--cum huius ornatissimi atque optimi viri, Cn.  Saturnini, patrem aedilem, cum praetorem viderunt, quod  primus ille non modo in eam familiam sed etiam in praefecturam  illam sellam curulem attulisset, mirandum in  modum laetati sunt; alteros--credo, quia refertum est  municipium consularibus, nam malivolos non esse certo  scio--numquam intellexi vehementius suorum honore laetari.   habemus hoc nos, habent nostra municipia.
[20]  quid ego de  me, de fratre meo loquar? quorum honoribus agri ipsi prope  dicam montesque faverunt. num quando vides Tusculanum  aliquem de M. Catone illo in omni virtute principe,  num de Ti. Coruncanio municipe suo, num de tot Fulviis  gloriari? verbum nemo facit. at in quemcumque Arpinatem  incideris, etiam si nolis, erit tamen tibi fortasse etiam  de nobis aliquid, sed certe de C. Mario audiendum. primum  igitur hic habuit studia suorum ardentia, tu tanta quanta in  hominibus iam saturatis honoribus esse potuerunt.
[21]  deinde  tui municipes sunt illi quidem splendidissimi homines, sed  tamen pauci, si quidem cum Atinatibus conferantur; huius  praefectura plena virorum fortissimorum, sic ut nulla tota  Italia frequentior dici possit; quam quidem nunc multitudinem  videtis, iudices, in squalore et luctu supplicem  vobis. hi tot equites Romani, tot tribuni aerarii--nam  plebem a iudicio dimisimus, quae cuncta comitiis adfuit--  quid roboris, quid dignitatis huius petitioni attulerunt? non  <modo> enim tribum Teretinam, de qua dicam alio loco, sed  dignitatem, sed oculorum coniectum, sed solidam et robustam  et adsiduam frequentiam praebuerunt. nam municipia  coniunctione etiam vicinitatis vehementer moventur.
[IX]
[22]  omnia  quae dico de Plancio dico expertus in nobis; sumus enim  finitimi Atinatibus. laudanda est vel etiam amanda vicinitas  retinens veterem illum offici morem, non infuscata  malivolentia, non adsueta mendaciis, non fucosa, non fallax,  non erudita artificio simulationis vel suburbano vel etiam   urbano. nemo Arpinas non Plancio studuit, nemo Soranus,  nemo Casinas, nemo Aquinas. tractus ille celeberrimus  Venafranus, Allifanus, tota denique ea nostra ita aspera et  montuosa et fidelis et simplex et fautrix suorum regio se  huius honore ornari, se augeri dignitate arbitrabatur, isdemque  nunc ex municipiis adsunt equites Romani publice  cum legatione <et> testimonio, nec minore nunc sunt sollicitudine  quam tum erant studio. etenim est gravius spoliari  fortunis quam non augeri dignitate.
[23]  ergo ut alia in te erant  inlustriora, Laterensis, quae tibi maiores tui reliquerant, sic  te Plancius hoc non solum municipi verum etiam vicinitatis  genere vincebat; nisi forte te Labicana aut Gabina aut  Bovillana vicinitas adiuvabat, quibus e municipiis vix iam  qui carnem Latinis petant reperiuntur. adiungamus, si vis,  id quod tu huic obesse etiam putas, patrem publicanum;  qui ordo quanto adiumento sit in honore quis nescit? Flos  enim equitum Romanorum, ornamentum civitatis, firmamentum  rei publicae publicanorum ordine continetur.
[24]  quis  est igitur qui neget ordinis eius studium fuisse in honore  Planci singulare? neque iniuria, vel quod erat pater is qui  est princeps iam diu publicanorum, vel quod is ab sociis  unice diligebatur, vel quod diligentissime rogabat, vel quia  pro filio supplicabat, vel quod huius ipsius in illum ordinem  summa officia quaesturae tribunatusque constabant, vel  quod illi in hoc ornando ordinem se ornare et consulere  liberis suis arbitrabantur.
[X] aliquid praeterea--timide dicam, sed tamen dicendum   est--non enim opibus, non invidiosa gratia, non potentia  vix ferenda, sed commemoratione benefici, sed misericordia,  sed precibus aliquid attulimus etiam nos. appellavi populum  tributim, submisi me et supplicavi; ultro me hercule se mihi  etiam offerentis, ultro pollicentis rogavi. valuit causa  rogandi, non gratia.
[25]  nec si vir amplissimus, cui nihil est  quod roganti concedi non iure possit, de aliquo, ut dicis,  non impetravit, ego sum adrogans quod me valuisse dico.  nam ut omittam illud quod ego pro eo laborabam qui  valebat ipse per sese, rogatio ipsa semper est gratiosissima  quae est officio necessitudinis coniuncta maxime. neque  enim ego sic rogabam ut petere viderer, quia familiaris esset  meus, quia vicinus, quia huius parente semper plurimum  essem usus, sed ut quasi parenti et custodi salutis meae.  non potentia mea sed causa rogationis fuit gratiosa. nemo  mea restitutione laetatus est, nemo iniuria doluit, cui non  huius in me misericordia grata fuerit.
[26]  etenim si ante  reditum meum Cn. Plancio se volgo viri boni, cum hic  tribunatum peteret, ultro offerebant, cui nomen meum  absentis honori fuisset, ei meas praesentis preces non putas  profuisse? an Minturnenses coloni, quod C. Marium e  civili ferro atque ex impiis manibus eripuerunt, quod tecto  receperunt, quod fessum inedia fluctibusque recrearunt, quod  viaticum congesserunt, quod navigium dederunt, quod eum  linquentem terram eam quam servarat votis, ominibus  lacrimisque prosecuti sunt, aeterna in laude versantur;  Plancio, quod me vel vi pulsum vel ratione cedentem receperit,  iuverit, custodierit, his et senatui populoque Romano,   ut haberent quem reducerent, conservarit, honori hanc  fidem, misericordiam, virtutem fuisse miraris?
[XI]
[27] vitia me hercule Cn. Planci res eae de quibus dixi tegere  potuerunt, ne tu in ea vita de qua iam dicam tot et tanta  adiumenta huic honori fuisse mirere. hic est enim qui  adulescentulus cum A. Torquato profectus in Africam sic  ab illo gravissimo et sanctissimo atque omni laude et honore  dignissimo viro dilectus est ut et contuberni necessitudo et  adulescentis modestissimi pudor postulabat, quod, si adesset,  non minus ille declararet quam hic illius frater patruelis et  socer, T. Torquatus, omni illi et virtute et laude par, qui est  quidem cum illo maximis vinclis et propinquitatis et adfinitatis  coniunctus, sed ita magnis amoris ut illae necessitudinis  causae leves esse videantur. fuit in Creta postea contubernalis  Saturnini, propinqui sui, miles huius Q. Metelli; cui cum  fuerit probatissimus hodieque sit, omnibus esse se probatum  sperare debet. in ea provincia legatus fuit C. Sacerdos,  qua virtute, qua constantia vir! L. Flaccus, qui homo, qui  civis! qualem hunc putent, adsiduitate testimonioque  declarant.
[28]  in Macedonia tribunus militum fuit, in eadem  provincia postea quaestor. primum Macedonia sic eum  diligit ut indicant hi principes civitatum suarum; qui cum  missi sint ob aliam causam, tamen huius repentino periculo  commoti huic adsident, pro hoc laborant, huic si praesto  fuerint, gratius se civitatibus suis facturos putant quam si  legationem suam et mandata confecerint. L. vero Apuleius   hunc tanti facit ut morem illum maiorum qui praescribit in  parentum loco quaestoribus suis praetores esse oportere  officiis benivolentiaque superarit. tribunus pl. fuit non  fortasse tam vehemens quam isti quos tu iure laudas, sed  certe talis, quales si omnes semper fuissent, numquam  desideratus vehemens esset tribunus.
[XII]
[29] omitto illa quae, si minus in scaena sunt, at certe, cum  sunt prolata, laudantur, ut vivat cum suis, primum cum  parente--nam meo iudicio pietas fundamentum est omnium  virtutum--quem veretur ut deum--neque enim multo secus  est parens liberis--amat vero ut sodalem, ut fratrem, ut  aequalem. quid dicam cum patruo, cum adfinibus, cum  propinquis, cum hoc Cn. Saturnino, ornatissimo viro? cuius  quantam honoris huius cupiditatem fuisse creditis, cum  videtis luctus societatem? quid de me dicam qui mihi in  huius periculo reus esse videor? quid de his tot viris talibus  quos videtis veste mutata? atque haec sunt indicia, iudices,  solida et expressa, haec signa probitatis non fucata forensi  specie, sed domesticis inusta notis veritatis. facilis est illa  occursatio et blanditia popularis; aspicitur, non attrectatur;  procul apparet, non excutitur, non in manus sumitur.
[30]  omnibus igitur rebus ornatum hominem tam externis quam  domesticis, non nullis rebus inferiorem quam te, genere dico  et nomine, superiorem aliis, municipum, vicinorum, societatum  studio, meorum temporum memoria, parem virtute,  integritate, modestia aedilem factum esse miraris? hunc tu vitae splendorem maculis aspergis istis? iacis  adulteria, quae nemo non modo nomine sed ne suspicione   quidem possit agnoscere. 'bimaritum' appellas, ut verba  etiam fingas, non solum crimina. ductum esse ab eo in  provinciam aliquem dicis libidinis causa, quod non crimen  est, sed impunitum in maledicto mendacium; raptam esse  mimulam, quod dicitur Atinae factum a iuventute vetere  quodam in scaenicos iure maximeque oppidano.
[31]  O adulescentiam  traductam eleganter, cui quidem cum quod licuerit  obiciatur, tamen id ipsum falsum reperiatur! emissus  aliquis e carcere. et quidem emissus per imprudentiam,  emissus, ut cognostis, necessarii hominis optimique adulescentis  rogatu; idem postea praetoris mandatu requisitus.  atque haec nec ulla alia sunt coniecta maledicta in eius  vitam de cuius vos pudore, religione, integritate dubitetis.
[XIII] 'pater vero,' inquit, 'etiam obesse filio debet.' O vocem  duram atque indignam tua probitate, Laterensis! pater ut  in iudicio capitis, pater ut in dimicatione fortunarum, pater  ut apud talis viros obesse filio debeat? qui si esset turpissimus,  si sordidissimus, tamen ipso nomine patrio valeret  apud clementis iudices et misericordis; valeret, inquam,  communi sensu omnium et dulcissima commendatione  naturae.
[32]  sed cum sit Cn. Plancius is eques Romanus, ea  primum vetustate equestris nominis ut pater, ut avus, ut  maiores eius omnes equites Romani fuerint, summum in  praefectura florentissima gradum tenuerint et dignitatis et  gratiae, deinde ut ipse in legionibus P. Crassi imperatoris  inter ornatissimos homines, equites Romanos, summo splendore  fuerit, ut postea princeps inter suos plurimarum rerum  sanctissimus et iustissimus iudex, maximarum societatum  auctor, plurimarum magister: si non modo in eo nihil   umquam reprehensum sed laudata sunt omnia, tamen is  oberit honestissimo filio pater qui vel minus honestum et  alienum tueri vel auctoritate sua vel gratia possit?
[33] 'asperius,' inquit, 'locutus est aliquid aliquando.' immo  fortasse liberius. 'at id ipsum,' inquit, 'non est ferendum.'  ergo ei ferendi sunt qui hoc queruntur, libertatem equitis  Romani se ferre non posse? Vbinam ille mos, ubi illa  aequitas iuris, ubi illa antiqua libertas quae malis oppressa  civilibus extollere iam caput et aliquando recreata se erigere  debebat? equitum ego Romanorum in homines nobilissimos  maledicta, publicanorum in Q. Scaevolam, virum omnibus  ingenio, iustitia, integritate praestantem, aspere et  ferociter et libere dicta commemorem?
[XIV]  consuli P. Nasicae  praeco Granius medio in foro, cum ille edicto iustitio domum  decedens rogasset Granium quid tristis esset; an quod  reiectae auctiones essent: 'immo vero,' inquit, 'quod  legationes.' idem tribuno pl. potentissimo homini, M.  Druso, et multa in re publica molienti, cum ille eum salutasset  <et>, ut fit, dixisset: 'quid agis, Grani?' respondit:  'immo vero tu, Druse, quid agis?' ille L. Crassi, ille M.  Antoni voluntatem asperioribus facetiis saepe perstrinxit  impune: nunc usque eo est oppressa nostra adrogantia  civitas ut, quae fuit olim praeconi in ridendo, nunc equiti  Romano in plorando non sit concessa libertas.
[34]  quae enim  umquam Plancio vox fuit contumeliae potius quam doloris?  quid est autem umquam questus nisi cum a sociis et a se   iniuriam propulsaret? Cum senatus impediretur quo minus,  id quod hostibus semper erat tributum, responsum equitibus  Romanis redderetur, omnibus illa iniuria dolori fuit publicanis,  sed eum ipsum dolorem hic tulit paulo apertius.  communis ille sensus in aliis fortasse latuit; hic, quod cum  ceteris animo sentiebat, id magis quam ceteri et voltu  promptum habuit et lingua.
[35]  quamquam, iudices,--agnosco  enim ex me--permulta in Plancium quae ab eo numquam  dicta sunt conferuntur. ego quia dico aliquid aliquando  non studio adductus, sed aut contentione dicendi aut lacessitus,  et quia, ut fit in multis, exit aliquando aliquid si non  perfacetum, at tamen fortasse non rusticum, quod quisque  dixit, me id dixisse dicunt. ego autem, si quid est quod  mihi scitum esse videatur et homine ingenuo dignum atque  docto, non aspernor, stomachor cum aliorum non me digna  in me conferuntur. nam quod primus scivit legem de  publicanis tum cum vir amplissimus consul id illi ordini per  populum dedit quod per senatum, si licuisset, dedisset, si in  eo crimen est quia suffragium tulit, quis non tulit publicanus?  si quia primus scivit, utrum id sortis esse vis, an eius qui  illam legem ferebat? si sortis, nullum crimen est in casu;  si consulis, <statuis> etiam hunc a summo viro principem esse  ordinis iudicatum.
[XV]
[36] sed aliquando veniamus ad causam. in qua tu nomine  legis Liciniae, quae est de sodaliciis, omnis ambitus leges  complexus es; neque enim quicquam aliud in hac lege nisi  editicios iudices es secutus. quod genus iudicum si est  aequum ulla in re nisi in hac tribuaria, non intellego quam   ob rem senatus hoc uno in genere tribus edi voluerit ab  accusatore neque eandem editionem transtulerit in ceteras  causas, de ipso denique ambitu reiectionem fieri voluerit  iudicum alternorum, cumque nullum genus acerbitatis praetermitteret,  hoc tamen unum praetereundum putarit.
[37]  quid?  huiusce rei tandem obscura causa est, an et agitata tum  cum ista in senatu res agebatur, et disputata hesterno die  copiosissime a Q. Hortensio, cui tum est senatus adsensus?  hoc igitur sensimus: 'cuiuscumque tribus largitor esset, et  per hanc consensionem quae magis honeste quam vere  sodalitas nominaretur quam quisque tribum turpi largitione  corrumperet, eum maxime eis hominibus qui eius tribus  essent esse notum.' ita putavit senatus, cum reo tribus  ederentur eae quas is largitione devinctas haberet, eosdem  fore testis et iudices. acerbum omnino genus iudici sed  tamen, si vel sua vel ea quae maxime esset cuique coniuncta  tribus ederetur, vix recusandum.
[XVI]
[38]  tu autem, Laterensis,  quas tribus edidisti? Teretinam, credo. fuit certe id  aequum et certe exspectatum est et fuit dignum constantia  tua. cuius tu tribus venditorem et corruptorem et sequestrem  Plancium fuisse clamitas, eam tribum profecto, severissimorum  praesertim hominum et gravissimorum, edere  debuisti. at Voltiniam; libet enim tibi nescio quid etiam  de illa tribu criminari. hanc igitur ipsam cur non edidisti?  quid Plancio cum lemonia, quid cum Oufentina, quid cum  Clustumina? nam Maeciam, non quae iudicaret, sed quae  reiceretur, esse voluisti.
[39]  dubitatis igitur, iudices, quin vos   M. Laterensis suo iudicio non ad sententiam legis, sed ad  suam spem aliquam de civitate delegerit? dubitatis quin eas  tribus in quibus magnas necessitudines habet Plancius, cum  ille non ediderit, iudicarit officiis ab hoc observatas, non  largitione corruptas? quid enim potes dicere cur ista  editio non summam habeat acerbitatem, remota ratione illa  quam in decernendo secuti sumus?
[40]  tu deligas ex omni  populo aut amicos tuos aut inimicos meos aut denique eos  quos inexorabilis, quos inhumanos, quos crudelis existimes;  tu me ignaro, nec opinante, inscio convoces et tuos et  tuorum amicorum necessarios, iniquos vel meos vel etiam  defensorum meorum, eodemque adiungas quos natura putes  asperos atque omnibus iniquos; deinde effundas repente ut  ante consessum meorum iudicum videam quam potuerim  qui essent futuri suspicari, apud eosque me ne quinque  quidem reiectis, quod in proximo reo de consili sententia  constitutum est, cogas causam de fortunis omnibus dicere?  non enim,
[41]  si aut Plancius ita vixit ut offenderet sciens  neminem, aut tu ita errasti ut eos ederes imprudens, ut nos  invito te tamen ad iudices non ad carnifices veniremus,  idcirco ista editio per se non acerba est.
[XVII] an vero nuper clarissimi cives nomen editicii iudicis non  tulerunt, cum ex cxxv iudicibus principibus equestris ordinis  quinque et lxx reus reiceret, l referret, omniaque potius  permiscuerunt quam ei legi condicionique parerent; nos  neque ex delectis iudicibus sed ex omni populo, neque  editos ad reiciendum sed ab accusatore constitutos iudices  ita feremus ut neminem reiciamus?
[42]  neque ego nunc legis  iniquitatem queror, sed factum tuum a sententia legis doceo   discrepare; et illud acerbum iudicium si, quem ad modum  senatus censuit populusque iussit, ita fecisses ut huic et  suam et ab hoc observatas tribus ederes, non modo non  quererer, sed hunc eis iudicibus editis qui idem testes esse  possent absolutum putarem, neque nunc multo secus existimo.  Cum enim has tribus edidisti, ignotis te iudicibus  uti malle quam notis indicavisti; fugisti sententiam legis,  aequitatem omnem reiecisti, in tenebris quam in luce causam  versari maluisti.
[43]  'Voltinia tribus ab hoc corrupta, Teretinam  habuerat venalem. quid diceret apud Voltiniensis aut apud  tribulis suos iudices?' immo vero tu quid diceres? quem  iudicem ex illis aut tacitum testem haberes aut vero etiam  excitares? etenim si reus tribus ederet, Voltiniam fortasse  Plancius propter necessitudinem ac vicinitatem, suam vero  certe edidisset. vel si quaesitor huic edendus fuisset, quem  tandem potius quam hunc C. Alfium quem habet, cui  notissimus esse debet, vicinum, tribulem, gravissimum  hominem iustissimumque edidisset? cuius quidem aequitas  et ea voluntas erga Cn. Planci salutem quam ille sine ulla  cupiditatis suspicione prae se fert facile declarat non fuisse  fugiendos tribulis huic iudices cui quaesitorem tribulem  exoptandum fuisse videatis.
[XVIII]
[44]  neque ego nunc consilium  reprehendo tuum quod <non> eas tribus quibus erat hic  maxime notus edideris, sed a te doceo consilium non  servatum senatus. etenim quis te tum audiret illorum, aut  quid diceres? sequestremne Plancium? respuerent aures,  nemo agnosceret, repudiarent. an gratiosum? illi libenter   audirent, nos non timide confiteremur. noli enim putare,  Laterensis, legibus istis quas senatus de ambitu sanciri  voluerit id esse actum ut suffragatio, ut observantia, ut  gratia tolleretur. semper fuerunt viri boni qui apud tribulis  suos gratiosi esse vellent;
[45]  neque vero tam durus in plebem  noster ordo fuit ut eam coli nostra modica liberalitate  noluerit, neque hoc liberis nostris interdicendum est, ne  observent tribulis suos, ne diligant, ne conficere necessariis  suis suam tribum possint, ne par ab eis munus in sua petitione  respectent. haec enim plena sunt offici, plena observantiae,  plena etiam antiquitatis. isto in genere et fuimus  ipsi, cum ambitionis nostrae tempora postulabant, et clarissimos  viros esse vidimus, et hodie esse volumus quam  plurimos gratiosos. decuriatio tribulium, discriptio populi,  suffragia largitione devincta severitatem senatus et bonorum  omnium vim ac dolorem excitarent. haec doce, haec  profer, huc incumbe, Laterensis, decuriasse Plancium, conscripsisse,  sequestrem fuisse, pronuntiasse, divisisse; tum  mirabor te eis armis uti quae tibi lex dabat noluisse. tribulibus  enim iudicibus non modo severitatem illorum, si ista  vera sunt, sed ne voltus quidem ferre possemus.
[46]  hanc tu  rationem cum fugeris cumque eos iudices habere nolueris  quorum in huius delicto cum scientia certissima, tum dolor  gravissimus esse debuerit, quid apud hos dices qui abs te  taciti requirunt cur sibi hoc oneris imposueris, cur se potissimum  delegeris, cur denique se divinare malueris quam eos  qui scirent iudicare?
[XIX]  ego Plancium, Laterensis, et ipsum   gratiosum esse dico et habuisse in petitione multos cupidos  sui gratiosos; quos tu si sodalis vocas, officiosam amicitiam  nomine inquinas criminoso; sin, quia gratiosi sint, accusandos  putas, noli mirari te id quod tua dignitas postularit  repudiandis gratiosorum amicitiis non esse adsecutum.  nam ut ego doceo gratiosum esse in sua tribu Plancium,
[47]  quod multis benigne fecerit, pro multis spoponderit, in  operas plurimos patris auctoritate et gratia miserit, quod  denique omnibus officiis per se, per patrem, per maiores  suos totam Atinatem praefecturam comprehenderit, sic tu  doce sequestrem fuisse, largitum esse, conscripsisse, tribulis  decuriavisse. quod si non potes, noli tollere ex ordine  nostro liberalitatem, noli maleficium putare esse gratiam,  noli observantiam sancire poena. itaque haesitantem te in hoc sodaliciorum tribuario  crimine ad communem ambitus causam contulisti, in qua  desinamus aliquando, si videtur, volgari et pervagata declamatione  contendere.
[48]  sic enim tecum ago. quam tibi  commodum est, unam tribum delige; tu doce, id quod  debes, per quem sequestrem, quo divisore corrupta sit; ego,  si id facere non potueris quod, ut opinio mea fert, ne incipies  quidem, per quem tulerit docebo. estne haec vera contentio?  placetne sic agi? num possum magis pedem conferre,  ut aiunt, aut propius accedere? quid taces, quid dissimulas,  quid tergiversaris? etiam atque etiam insto atque urgeo,  insector, posco atque adeo flagito crimen. quamcumque  tribum, inquam, delegeris quam tulerit Plancius, tu ostendito,  si poteris, vitium; ego qua ratione tulerit docebo. neque  erit haec alia ratio Plancio ac tibi, Laterensis. nam ut   quas tribus tu tulisti, si iam ex te requiram, possis quorum  studio tuleris explicare, sic ego hoc contendo, me tibi ipsi  adversario cuiuscumque tribus rationem poposceris redditurum.
[XX]
[49] sed cur sic ago? quasi non comitiis iam superioribus  sit Plancius designatus aedilis; quae comitia primum habere  coepit consul cum omnibus in rebus summa auctoritate, tum  harum ipsarum legum ambitus auctor; deinde habere coepit  subito praeter opinionem omnium, ut, ne si cogitasset  quidem largiri quispiam, daretur spatium comparandi.  vocatae tribus, latum suffragium, diribitae <tabellae>. longe  plurimum valuit Plancius; nulla largitionis nec fuit nec  esse potuit suspicio. ain tandem? una centuria praerogativa  tantum habet auctoritatis ut nemo umquam prior eam  tulerit quin renuntiatus sit aut eis ipsis comitiis consul aut  certe in illum annum; aedilem tu Plancium factum esse  miraris, in quo non exigua pars populi, sed universus populus  voluntatem suam declararit, cuius in honore non unius  tribus pars sed comitia tota comitiis fuerint praerogativa?  quo quidem tempore,
[50]  Laterensis, si id facere voluisses, aut  si gravitatis esse putasses tuae quod multi nobiles saepe  fecerunt, ut, cum minus valuissent suffragiis quam putassent,  postea prolatis comitiis prosternerent se et populo Romano  fracto animo atque humili supplicarent, non dubito quin  omnis ad te conversura <se> fuerit multitudo. numquam  enim fere nobilitas, integra praesertim atque innocens, a  populo Romano supplex repudiata est. sed si tibi gravitas  tua et magnitudo animi pluris fuit, sicuti esse debuit, quam   aedilitas, noli, cum habeas id quod malueris, desiderare id  quod minoris putaris. equidem primum ut honore dignus  essem maxime semper laboravi, secundo ut existimarer;  tertium mihi fuit illud quod plerisque primum est, ipse  honos, qui eis denique debet esse iucundus quorum dignitati  populus Romanus testimonium, non beneficium ambitioni  dedit.
[XXI]
[51] quaeris etiam, Laterensis, quid imaginibus tuis, quid  ornatissimo atque optimo viro, patri tuo, respondeas mortuo.  noli ista meditari atque illud cave potius ne tua ista querela  dolorque nimius ab illis sapientissimis viris reprendatur.  vidit enim pater tuus Appium Claudium, nobilissimum  hominem, vivo fratre suo, potentissimo et clarissimo civi, C.  Claudio, aedilem non esse factum et eundem sine repulsa  factum esse consulem; vidit hominem sibi maxime coniunctum,  egregium virum, L. Volcatium, vidit M. Pisonem ista  in aedilitate offensiuncula accepta summos a populo Romano  esse honores adeptos. avus vero tuus et P. Nasicae tibi  aediliciam praedicaret repulsam, quo cive neminem ego  statuo in hac re publica fortiorem, et C. Mari, qui duabus  aedilitatis acceptis repulsis septiens consul est factus, et L.  Caesaris, Cn. Octavi, M. Tulli, quos omnis scimus aedilitate  praeteritos consules esse factos.
[52]  sed quid ego aedilicias  repulsas conligo? quae saepe eius modi habitae sunt ut eis  qui praeteriti essent benigne a populo factum videretur.  tribunus militum L. Philippus, summa nobilitate et  eloquentia, quaestor C. Caelius, clarissimus ac fortissimus  adulescens, tribuni pl. P. Rutilius Rufus, C. Fimbria, C.  Cassius, Cn. Orestes facti non sunt, quos tamen omnis consules  factos scimus esse. quae tibi ultro pater et maiores   tui non consolandi tui gratia dicent, neque vero quo te  liberent aliqua culpa, quam tu vereris ne a te suscepta  videatur, sed ut te ad istum cursum tenendum quem a prima  aetate suscepisti cohortentur. nihil est enim, mihi crede,  Laterensis, de te detractum. <detractum> dico; si me hercule  vere quod accidit interpretari velis, est aliquid etiam de  virtute significatum tua.
[XXII]  noli enim existimare non magnum  quendam motum fuisse illius petitionis tuae, de qua ne  aliquid iurares destitisti. denuntiasti homo adulescens  quid de summa re publica sentires, fortius tu quidem quam  non nulli defuncti honoribus, sed apertius quam vel ambitionis  vel aetatis tuae ratio postulabat.
[53]  quam ob rem in  dissentiente populo noli putare nullos fuisse quorum animos  tuus ille fortis animus offenderet; qui te incautum fortasse  nunc tuo loco demovere potuerunt, providentem autem et  praecaventem numquam certe movebunt. an te illa argumenta duxerunt? 'dubitatis,' inquit,  'quin coitio facta sit, cum tribus plerasque cum Plotio  tulerit Plancius?' an una fieri potuerunt, si una tribus  non tulissent? 'at non nullas punctis paene totidem.'  quippe, cum iam facti prope superioribus comitiis declaratique  venissent. quamquam ne id quidem suspicionem  coitionis habuerit. neque enim umquam maiores nostri  sortitionem constituissent aediliciam, nisi viderent accidere  posse ut competitores pares suffragiis essent.
[54]  et ais prioribus  comitiis Aniensem a Plotio Pedio, Teretinam <a> Plancio  tibi esse concessam; nunc ab utroque eas avolsas, ne in  angustum venirent. quam convenit nondum cognita populi  voluntate hos quos iam tum coniunctos fuisse dicis iacturam   suarum tribuum, quo vos adiuvaremini, fecisse; eosdem,  cum iam essent experti quid valerent, restrictos et tenacis  fuisse? etenim verebantur, credo, angustias. quasi res in  contentionem aut in discrimen aliquod posset venire. sed  tamen tu A. Plotium, virum ornatissimum, in idem crimen  vocando indicas eum te adripuisse a quo non sis interrogatus.  nam quod questus es pluris te testis habere de Voltinia  quam quot in ea tribu puncta tuleris, indicas aut eos testis  te producere qui, quia nummos acceperint, te praeterierint,  aut te ne gratuita quidem eorum suffragia tulisse.
[XXIII]
[55]  illud  vero crimen de nummis quos in circo Flaminio deprehensos  esse dixisti caluit re recenti, nunc in causa refrixit. neque  enim qui illi nummi fuerint nec quae tribus nec qui divisor  ostendis. atque is quidem eductus ad consules qui tum in  crimen vocabatur se inique a tuis iactatum graviter querebatur.  qui si erat divisor, praesertim eius quem tu habebas  reum, cur abs te reus non est factus? cur non eius damnatione  aliquid ad hoc iudicium praeiudici comparasti? sed neque tu haec exhibes neque eis confidis; alia te  ratio, alia cogitatio ad spem huius opprimendi excitavit.  magnae sunt in te opes, late patet gratia; multi amici, multi  cupidi tui, multi fautores laudis tuae. multi huic invident,  multis etiam pater, optimus vir, nimium retinens equestris  iuris et libertatis videtur; multi etiam communes inimici  reorum omnium, qui ita semper testimonium de ambitu  dicunt quasi aut moveant animos iudicum suis testimoniis,  aut gratum populo Romano sit, aut ab eo facilius ob eam   causam dignitatem quam volunt consequantur.
[56]  quibuscum  me, iudices, pugnantem more meo pristino non videbitis;  non quo mihi fas sit quicquam defugere quod salus Planci  postulet, sed quia neque necesse est me id persequi voce  quod vos mente videatis, et quod ita de me meriti sunt illi  ipsi quos ego testis video paratos ut eorum reprehensionem  vos vestrae prudentiae adsumere, meae modestiae remittere  debeatis. illud unum vos magno opere oro atque obsecro,  iudices, cum huius quem defendo, tum communis periculi  causa, ne fictis auditionibus, ne disseminato dispersoque  sermoni fortunas innocentium subiciendas putetis.
[57]  multi  amici accusatoris, non nulli etiam nostri iniqui, multi communes  obtrectatores atque omnium invidi multa finxerunt.  nihil est autem tam volucre quam maledictum, nihil facilius  emittitur, nihil citius excipitur, latius dissipatur. neque  ego, si fontem maledicti reperietis, ut neglegatis aut dissimuletis  umquam postulabo. sed si quid sine capite manabit,  aut si quid erit eius modi ut non exstet auctor, qui audierit  <autem> aut ita neglegens vobis esse videbitur ut unde audierit  oblitus sit, aut ita levem habebit auctorem ut memoria  dignum non putarit, huius illa vox volgaris 'audivi' ne quid  innocenti reo noceat oramus.
[XXIV]
[58] sed venio iam ad L. Cassium, familiarem meum, cuius  ex oratione ne illum quidem Iuventium tecum expostulavi,  quem ille omni et humanitate et virtute ornatus adulescens  primum de plebe aedilem curulem factum esse dixit. in  quo, Cassi, si ita tibi respondeam, nescisse id populum  Romanum, neque fuisse qui id nobis narraret, praesertim   mortuo Congo, non, ut opinor, admirere, cum ego ipse non  abhorrens a studio antiquitatis me hic id ex te primum  audisse confitear. et quoniam tua fuit perelegans et persubtilis  oratio, digna equitis Romani vel studio vel pudore,  quoniamque sic ab his es auditus ut magnus honos et  ingenio et humanitati tuae tribueretur, respondebo ad ea  quae dixisti, quae pleraque de ipso me fuerunt; in quibus  ipsi aculei, si quos habuisti in me reprehendendo, tamen  mihi non ingrati acciderunt.
[59]  Quaesisti utrum mihi putarem,  equitis Romani filio, faciliorem fuisse ad adipiscendos  honores viam an futuram esse filio meo, quia esset familia  consulari. ego vero quamquam illi omnia malo quam mihi,  tamen honorum aditus numquam illi faciliores optavi quam  mihi fuerunt. quin etiam, ne forte ille sibi me potius peperisse  iam honores quam iter demonstrasse adipiscendorum  putet, haec illi soleo praecipere--quamquam ad praecepta  aetas non est gravis--quae rex ille a Iove ortus suis praecepit  filiis: vigilandum est semper; multae insidiae sunt bonis. id quod multi invideant--  Nostis cetera. nonne, quae scripsit gravis et ingeniosus  poeta, scripsit non ut illos regios pueros qui iam nusquam  erant, sed ut nos et nostros liberos ad laborem et ad laudem  excitaret?
[60] quaeris quid potuerit amplius adsequi Plancius, si Cn.  Scipionis fuisset filius. magis aedilis fieri non potuisset,  sed hoc praestaret, quod ei minus invideretur. etenim   honorum gradus summis hominibus et infimis sunt pares,  gloriae dispares.
[XXV]  quis nostrum se dicit M'. Curio, quis C.  Fabricio, quis C. Duellio parem, quis <A.> Atilio Calatino,  quis Cn. et P. Scipionibus, quis Africano, Marcello, maximo?  tamen eosdem sumus honorum gradus quos illi adsecuti.  etenim in virtute multi sunt adscensus, ut is maxime gloria  excellat qui virtute plurimum praestet; honorum populi  finis est consulatus; quem magistratum iam octingenti fere  consecuti sunt. Horum, si diligenter quaeres, vix decimam  partem reperies gloria dignam. sed nemo umquam sic egit  ut tu: 'cur iste fit consul? quid potuit amplius, si L.  Brutus esset, qui civitatem dominatu regio liberavit?'  honore nihil amplius, laude multum. sic igitur Plancius  nihilo minus quaestor est factus et tribunus pl. et aedilis  quam si esset summo loco natus, sed haec pari loco orti  sunt innumerabiles alii consecuti.
[61]  profers triumphos T.  Didi et C. Mari et quaeris quid simile in Plancio. quasi  vero isti quos commemoras propterea magistratus ceperint  quod triumpharant, et non, quia commissi sunt eis magistratus  in quibus re bene gesta triumpharent, <propterea  triumpharint>. rogas quae castra viderit; qui et miles in  Creta hoc imperatore et tribunus in Macedonia militum  fuerit, et quaestor tantum ex re militari detraxerit temporis  quantum in me custodiendum transferre maluerit. quaeris  num disertus sit.
[62]  immo, id quod secundum est, ne sibi  quidem videtur. num iuris consultus. quasi quisquam  sit qui sibi hunc falsum de iure respondisse dicat. omnes   enim istius modi artes in eis reprehenduntur qui, cum professi  sunt, satis facere non possunt, non in eis qui se afuisse  ab istis studiis confitentur. virtus, probitas, integritas in  candidato, non linguae volubilitas, non ars, non scientia  requiri solet. Vt nos in mancipiis parandis quamvis frugi  hominem si pro fabro aut pro tectore emimus, ferre moleste  solemus, si eas artis quas in emendo secuti sumus forte  nesciunt, sin autem emimus quem vilicum imponeremus,  quem pecori praeficeremus, nihil in eo nisi frugalitatem,  laborem, vigilantiam esse curamus, sic populus Romanus  deligit magistratus quasi rei publicae vilicos; in quibus si  qua praeterea est ars, facile patitur, sin minus, virtute eorum  et innocentia contentus est. quotus enim quisque disertus,  quotus quisque iuris peritus est, ut eos numeres qui volunt  esse? quod si praeterea nemo est honore dignus, quidnam  tot optimis et ornatissimis civibus est futurum?
[XXVI]
[63] iubes Plancium de vitiis Laterensis dicere. nihil potest  nisi eum nimis in se iracundum putavisse. idem effers  Laterensem laudibus. facile patior id te agere multis verbis  quod ad iudicium non pertineat, et id te accusantem tam  diu dicere quod ego defensor sine periculo possim confiteri.  atqui non modo confiteor summa in Laterense ornamenta  esse sed te etiam reprehendo quod ea non enumeres, alia  quaedam inania et levia conquiras. 'Praeneste fecisse  ludos.' quid? alii quaestores nonne fecerunt? 'Cyrenis  liberalem in publicanos, iustum in socios fuisse.' quis  negat? sed ita multa Romae geruntur ut vix ea quae fiunt  in provinciis audiantur.
[64] non vereor ne mihi aliquid, iudices, videar adrogare, si  de quaestura mea dixero. quamvis enim illa floruerit, tamen  eum me postea fuisse in maximis imperiis arbitror ut non ita  multum mihi gloriae sit ex quaesturae laude repetendum.  sed tamen non vereor ne quis audeat dicere ullius in Sicilia  quaesturam aut clariorem aut gratiorem fuisse. vere me  hercule hoc dicam: sic tum existimabam, nihil homines  aliud Romae nisi de quaestura mea loqui. frumenti in  summa caritate maximum numerum miseram; negotiatoribus  comis, mercatoribus iustus, mancipibus liberalis, sociis  abstinens, omnibus eram visus in omni officio diligentissimus;  excogitati quidam erant a Siculis honores in me  inauditi.
[65]  itaque hac spe decedebam ut mihi populum  Romanum ultro omnia delaturum putarem. at ego cum  casu diebus eis itineris faciendi causa decedens e provincia  Puteolos forte venissem, cum plurimi et lautissimi in eis  locis solent esse, concidi paene, iudices, cum ex me quidam  quaesisset quo die Roma exissem et num quidnam esset  novi. cui cum respondissem me e provincia decedere:  'etiam me hercule,' inquit, 'ut opinor, ex Africa.'
[XXVII]  huic  ego iam stomachans fastidiose: 'immo ex Sicilia,' inquam.  tum quidam, quasi qui omnia sciret: 'quid? tu nescis,'  inquit, 'hunc quaestorem Syracusis fuisse?' quid multa?  destiti stomachari et me unum ex eis feci qui ad aquas  venissent.
[66] sed ea res, iudices, haud scio an plus mihi profuerit quam  si mihi tum essent omnes gratulati. nam postea quam sensi   populi Romani auris hebetiores, oculos autem esse acris  atque acutos, destiti quid de me audituri essent homines  cogitare; feci ut postea cotidie praesentem me viderent,  habitavi in oculis, pressi forum; neminem a congressu meo  neque ianitor meus neque somnus absterruit. ecquid ego  dicam de occupatis meis temporibus, cui fuerit ne otium  quidem umquam otiosum? nam quas tu commemoras,  Cassi, legere te solere orationes, cum otiosus sis, has ego  scripsi ludis et feriis, ne omnino umquam essem otiosus.  etenim M. Catonis illud quod in principio scripsit Originum  suarum semper magnificum et praeclarum putavi, 'clarorum  virorum atque magnorum non minus oti quam negoti  rationem exstare oportere.' itaque si quam habeo laudem,  quae quanta sit nescio, parta Romae est, quaesita in foro;  meaque privata consilia publici quoque casus comprobaverunt,  ut etiam summa res publica mihi domi fuerit gerenda  et urbs in urbe servanda.
[67]  eadem igitur, Cassi, via munita  Laterensi est, idem virtuti cursus ad gloriam, hoc facilior  fortasse quod ego huc a me ortus et per me nixus ascendi,  istius egregia virtus adiuvabitur commendatione maiorum. sed ut redeam ad Plancium, numquam ex urbe is afuit  nisi sorte, lege, necessitate; non valuit rebus isdem quibus  fortasse non nulli, at valuit adsiduitate, valuit observandis  amicis, valuit liberalitate; fuit in oculis, petivit, ea est usus  ratione vitae qua minima invidia novi homines plurimi sunt  eosdem honores consecuti.
[XXVIII]
[68] nam quod ais, Cassi, non plus me Plancio debere quam  bonis omnibus, quod eis aeque mea salus cara fuerit, ego  me debere bonis omnibus fateor. sed etiam ei quibus ego  debeo boni viri et cives comitiis aediliciis aliquid se meo  nomine Plancio debere dicebant. verum fac me multis  debere et in eis Plancio; utrum igitur me conturbare oportet,  an ceteris, cum cuiusque dies venerit, hoc nomen quod  urget nunc cum petitur dissolvere? quamquam dissimilis  est pecuniae debitio et gratiae. nam qui pecuniam dissolvit,  statim non habet id quod reddidit; qui autem debet,  is retinet alienum; gratiam autem et qui refert habet, et qui  habet in eo ipso quod habet refert. neque ego nunc  Plancio desinam debere, si hoc solvero, nec minus ei  redderem voluntate ipsa, si hoc molestiae non accidisset.  quaeris a me,
[69]  Cassi, quid pro fratre meo, qui mihi est carissimus,  quid pro meis liberis, quibus nihil mihi potest esse  iucundius, amplius quam quod pro Plancio facio facere  possim, nec vides istorum ipsorum caritate ad huius salutem  defendendam maxime stimulari me atque excitari. nam  neque illis huius salute a quo meam sciunt esse defensam  quicquam est optatius, et ego ipse numquam illos aspicio  quin, cum per hunc me eis conservatum esse meminerim,  huius meritum in me recorder. Opimium damnatum esse commemoras, servatorem ipsum  rei publicae, Calidium adiungis, cuius lege Q. Metellus in  civitatem sit restitutus; reprehendis meas pro Plancio  preces, quod neque Opimius suo nomine liberatus sit neque  Metelli Calidius.
[XXIX]  de Calidio tibi tantum respondeo quod  ipse vidi, Q. Metellum Pium consulem praetoriis comitiis   petente Q. Calidio populo Romano supplicasse, cum quidem  non dubitaret et consul et homo nobilissimus patronum esse  illum suum et familiae nobilissimae dicere.
[70]  quo loco quaero  ex te num id in iudicio Calidi putes quod ego in Planci  facio, aut Metellum Pium, si Romae esse potuisset, aut  patrem eius, si vixisset, non fuisse facturum. nam Opimi  quidem calamitas utinam ex hominum memoria posset  evelli! volnus illud rei publicae, dedecus huius imperi,  turpitudo populi Romani, non iudicium putandum est.  quam enim illi iudices, si iudices et non parricidae patriae  nominandi sunt, graviorem potuerunt rei publicae infligere  securim quam cum illum e civitate eiecerunt qui praetor  finitimo, consul domestico bello rem publicam liberarat?  at enim nimis ego magnum beneficium Planci facio et,
[71]  ut  ais, id verbis exaggero. quasi vero me tuo arbitratu et non  meo gratum esse oporteat. 'quod istius tantum meritum?'  inquit; 'an quia te non iugulavit?' immo vero quia  iugulari passus non est. quo quidem tu loco, Cassi, etiam  purgasti inimicos meos meaeque vitae nullas ab illis insidias  fuisse dixisti. posuit hoc idem Laterensis. quam ob rem  paulo post de isto plura dicam; de te tantum requiro, utrum  putes odium in me mediocre inimicorum fuisse--quod fuit  ullorum umquam barbarorum tam immane ac tam crudele  in hostem?--an fuisse in eis aliquem aut famae metum aut  poenae quorum vidisti toto illo anno ferrum in foro, flammam  in delubris, vim in tota urbe versari. Nisi forte existimas  eos idcirco vitae meae pepercisse quod de reditu meo nihil  timerent. et quemquam putas fuisse tam excordem qui  vivis his, stante urbe et curia rediturum me, si viverem, non   putaret? quam ob rem non debes is homo et is civis  praedicare vitam meam, quae fidelitate amicorum conservata  sit, inimicorum modestia non esse appetitam.
[XXX]
[72] respondebo tibi nunc, Laterensis, minus fortasse vehementer  quam abs te sum provocatus, sed profecto nec considerate  minus nec minus amice. nam primum fuit illud  asperius me, quae de Plancio dicerem, ementiri et temporis  causa fingere. scilicet homo sapiens excogitavi quam ob  rem viderer maximis benefici vinculis obstrictus, cum liber  essem et solutus. quid enim? mihi ad defendendum  Plancium parum multae, parum iustae necessitudines erant  familiaritatis, vicinitatis, patris amicitiae? quae si non essent,  vererer, credo, ne turpiter facerem, si hoc splendore et hac  dignitate hominem defenderem. fingenda mihi fuit videlicet  causa peracuta ut ei quem mihi debere oporteret ego me  omnia debere dicerem. at id etiam gregarii milites faciunt  inviti ut coronam dent civicam et se ab aliquo servatos esse  fateantur, non quo turpe sit protectum in acie ex hostium  manibus eripi--nam id accidere nisi forti viro et pugnanti  comminus non potest--, sed onus benefici reformidant, quod  permagnum est alieno debere idem quod parenti.
[73]  ego, cum  ceteri vera beneficia etiam minora dissimulent, ne obligati  esse videantur, eo me beneficio obstrictum esse ementior  cui ne referri quidem gratia posse videatur? an hoc tu,  Laterensis, ignoras? qui cum mihi esses amicissimus, cum  vel periculum vitae tuae mecum sociare voluisses, cum me  in illo tristi et acerbo luctu atque discessu non lacrimis  solum tuis sed animo, corpore, copiis prosecutus esses, cum  meos liberos et uxorem me absente tuis opibus auxilioque   defendisses, sic mecum semper egisti, te mihi remittere  atque concedere ut omne studium meum in Cn. Planci  honore consumerem, quod eius in me meritum tibi etiam  ipsi gratum esse dicebas.
[74]  nihil autem me novi, nihil temporis  causa dicere, nonne etiam est illa testis oratio quae est  a me prima habita in senatu? in qua cum perpaucis nominatim  egissem gratias, quod omnes enumerari nullo modo  possent, scelus autem esset quemquam praeteriri, statuissemque  eos solum nominare qui causae nostrae duces et quasi  signiferi fuissent, in his Plancio gratias egi. recitetur oratio,  quae propter rei magnitudinem dicta de scripto est; in qua  ego homo astutus ei me dedebam cui nihil magno opere  deberem, et huius offici tanti servitutem astringebam testimonio  sempiterno. nolo cetera quae a me mandata sunt  litteris recitare; praetermitto, ne aut proferre videar ad  tempus aut eo genere uti litterarum quod meis studiis aptius  quam consuetudini iudiciorum esse videatur.
[XXXI]
[75] atque etiam clamitas, Laterensis: 'quo usque ista dicis?  nihil in Cispio profecisti; obsoletae iam sunt preces tuae.'  de Cispio mihi igitur obicies, quem ego de me bene meritum,  quia te teste cognoram, te eodem auctore defendi? et ei  dices 'quo usque?' quem negas, quod pro Cispio contenderim,  impetrare potuisse? nam istius verbi 'quo usque'  haec poterat esse invidia: 'datus est tibi ille, condonatus  est ille; non facis finem; ferre non possumus.' ei quidem   qui pro uno laborarit <et> id ipsum non obtinuerit dici 'quo  usque?' inridentis magis est quam reprehendentis; nisi forte  ego unus ita me gessi in iudiciis, ita et cum his et inter hos  vixi, is in causis patronus, is in re publica civis et sum et  semper fui, solus ut a te constituar qui nihil a iudicibus  debeam umquam impetrare.
[76]  et mihi lacrimulam Cispiani  iudici obiectas. sic enim dixisti: 'vidi ego tuam lacrimulam.'  vide quam me verbi tui paeniteat. non modo lacrimulam  sed multas lacrimas et fletum cum singultu videre potuisti.  an ego, qui meorum lacrimis me absente commotus simultates,  quas mecum habebat, deposuisset meaeque salutis non  modo non oppugnator, ut inimici mei putarant, sed etiam  defensor fuisset, huius in periculo non significarem dolorem  meum?
[77]  tu autem, Laterensis, qui tum lacrimas meas gratas  esse dicebas, nunc easdem vis invidiosas videri.
[XXXII] negas tribunatum Planci quicquam attulisse adiumenti  dignitati meae, atque hoc loco, quod verissime facere potes,  L. Racili, fortissimi et constantissimi viri, divina in me merita  commemoras. cui quidem ego, sicut Cn. Plancio, numquam  dissimulavi me plurimum debere semperque prae me feram;  nullas enim sibi ille neque contentiones neque inimicitias  neque vitae dimicationes nec pro re publica nec pro me defugiendas  putavit. atque utinam quam ego sum in illum  gratus, tam licuisset per hominum vim et iniuriam populo  Romano ei gratiam referre! sed si non eadem contendit in  tribunatu Plancius, existimare debes non huic voluntatem  defuisse sed me, cum tantum iam Plancio deberem, Racili   beneficiis fuisse contentum.
[78]  an vero putas idcirco minus  libenter iudices mea causa esse facturos quod me esse gratum  crimineris? an, cum patres conscripti illo senatus consulto  quod in monumento Mari factum est, quo mea salus omnibus  est gentibus commendata, uni Cn. Plancio gratias egerint--  unus enim fuit de magistratibus defensor salutis meae--cui  senatus pro me gratias agendas putavit, ei ego a me referendam  gratiam non putem? atque haec cum vides, quo me  tandem in te animo putas esse, Laterensis? ullum esse tantum  periculum, tantum laborem, tantam contentionem quam  ego non modo pro salute tua sed etiam pro dignitate defugerim?  quo quidem etiam magis sum non dicam miser--nam  hoc quidem abhorret a virtute verbum--sed certe exercitus,  non quia multis debeo--leve enim est onus benefici gratia--,  sed quia <nomina> saepe concurrunt, propter aliquorum bene  de me meritorum inter ipsos contentiones, ut eodem tempore  in omnis verear ne vix possim gratus videri.
[79] sed ego haec meis ponderibus examinabo, non solum quid  cuique debeam sed etiam quid cuiusque intersit, et quid  a me cuiusque tempus poscat.
[XXXIII]  agitur studium tuum vel  etiam, si vis, existimatio, laus aedilitatis; at Cn. Planci  salus, patria, fortunae. salvum tu me esse cupisti; hic  fecit etiam ut esse possem. distineor tamen et divellor  dolore et in causa dispari offendi te a me doleo; sed me dius  fidius multo citius meam salutem pro te abiecero quam Cn.  Planci salutem tradidero contentioni tuae.
[80]  etenim, iudices,   cum omnibus virtutibus me adfectum esse cupio, tum nihil  est quod malim quam me et esse gratum et videri. haec enim  est una virtus non solum maxima sed etiam mater virtutum  omnium reliquarum. quid est pietas nisi voluntas grata in  parentes? qui sunt boni cives, qui belli, qui domi de patria  bene merentes, nisi qui patriae beneficia meminerunt? qui  sancti, qui religionum colentes, nisi qui meritam dis immortalibus  gratiam iustis honoribus et memori mente persolvunt?  quae potest esse vitae iucunditas sublatis amicitiis? quae  porro amicitia potest esse inter ingratos?
[81]  quis est nostrum  liberaliter educatus cui non educatores, cui non magistri sui  atque doctores, cui non locus ipse ille mutus ubi alitus aut  doctus est cum grata recordatione in mente versetur? cuius  opes tantae esse possunt aut umquam fuerunt quae sine  multorum amicorum officiis stare possint? quae certe sublata  memoria et gratia nulla exstare possunt. equidem nihil  tam proprium hominis existimo quam non modo beneficio  sed etiam benivolentiae significatione adligari, nihil porro  tam inhumanum, tam immane, tam ferum quam committere  ut beneficio non dicam indignus sed victus esse videare.  quae cum ita sint,
[82]  iam succumbam, Laterensis, isti tuo  crimini meque in eo ipso in quo nihil potest esse nimium,  quoniam ita tu vis, nimium gratum esse concedam petamque  a vobis, iudices, ut eum beneficio complectamini quem qui  reprehendit in eo reprehendit quod gratum praeter modum  dicat esse. neque enim illud ad neglegendam meam gratiam  debet valere quod dixit idem, vos nec nocentis nec  litigiosos esse, quo minus me apud vos valere oporteret.  quasi vero in amicitia mea non haec praesidia, si quae forte   sunt in me, parata semper amicis esse maluerim quam necessaria.  etenim ego de me tantum audeo dicere, amicitiam  meam voluptati pluribus quam praesidio fuisse, meque vehementer  vitae meae paeniteret, si in mea familiaritate locus  esset nemini nisi litigioso aut nocenti.
[XXXIV]
[83] sed haec nescio quo modo frequenter in me congessisti  saneque in eo creber fuisti, te idcirco in ludos causam  conicere noluisse ne ego mea consuetudine aliquid de tensis  misericordiae causa dicerem, quod in aliis aedilibus ante  fecissem. non nihil egisti hoc loco; nam mihi eripuisti  ornamentum orationis meae. deridebor, si mentionem  tensarum fecero, cum tu id praedixeris; sine tensis autem  quid potero dicere? hic etiam addidisti me idcirco mea  lege exsilio ambitum sanxisse ut miserabiliores epilogos  possem dicere. non vobis videtur cum aliquo declamatore,  non cum laboris et fori discipulo disputare?
[84]  'Rhodi enim,'  inquit, 'ego non fui'--me volt fuisse--'sed fui,' inquit--  putabam in Vaccaeis dicturum--'bis in Bithynia.' si locus  habet reprehensionis ansam aliquam, nescio cur severiorem  Nicaeam putes quam Rhodum; si spectanda causa est, et  tu in Bithynia summa cum dignitate fuisti et ego Rhodi  non minore. nam quod in eo me reprehendisti quod  nimium multos defenderem, utinam et tu, qui potes, et ceteri,  qui defugiunt, vellent me labore hoc levare! sed fit vestra  diligentia, qui causis ponderandis omnis fere repudiatis, ut  ad nos pleraeque confluant, qui miseris et laborantibus negare  nihil possumus.
[85]  admonuisti etiam, quod in Creta fuisses,   dictum aliquod in petitionem tuam dici potuisse; me id  perdidisse. Vter igitur nostrum est cupidior dicti? egone  qui quod dici potuit non dixerim, an tu qui etiam ipse in te  dixeris? te aiebas de tuis rebus gestis nullas litteras  misisse, quod mihi meae quas ad aliquem misissem obfuissent.  quas ego mihi obfuisse non intellego, rei publicae  video prodesse potuisse.
[XXXV]
[86] sed sunt haec leviora, illa vero gravia atque magna, quod  meum discessum, quem saepe defleras, nunc quasi reprehendere  et subaccusare voluisti. dixisti enim non auxilium mihi sed me  auxilio defuisse. ego vero fateor me, quod viderim mihi  auxilium non deesse, idcirco illi auxilio pepercisse. qui enim  status, quod discrimen, quae fuerit in re publica tempestas  illa quis nescit? tribunicius me terror an consularis furor  movit? decertare mihi ferro magnum fuit cum reliquiis  eorum quos ego florentis atque integros sine ferro viceram?  consules post hominum memoriam taeterrimi atque turpissimi,  sicut et illa principia et hi recentes rerum exitus  declararunt, quorum alter exercitum perdidit, alter vendidit,  empti provinciis a senatu, a re publica, a bonis omnibus  defecerant; qui exercitu, qui armis, qui opibus plurimum  poterant cum quid sentirent nesciretur, furialis illa vox  nefariis stupris, religiosis altaribus effeminata secum et illos  et consules facere acerbissime personabat; egentes in locupletis,  perditi in bonos, servi in dominos armabantur.
[87]  at  erat mecum senatus, et quidem veste mutata, quod pro me  uno post hominum memoriam publico consilio susceptum  est. sed recordare qui tum fuerint consulum nomine  hostes, qui soli in hac urbe senatum senatui parere non   siverint edictoque suo non luctum patribus conscriptis sed  indicia luctus ademerint. at erat mecum cunctus equester  ordo; quem quidem in contionibus saltator ille Catilinae  consul proscriptionis denuntiatione terrebat. at tota Italia  convenerat; cui quidem belli intestini et vastitatis metus  inferebatur.
[XXXVI] hisce ego auxiliis studentibus atque incitatis uti me,  Laterensis, potuisse confiteor, sed erat non iure, non legibus,  non disceptando decertandum--nam profecto, praesertim  tam bona in causa, numquam, quo ceteri saepe abundarunt,  id mihi ipsi auxilium meum defuisset--armis fuit, armis,  inquam, fuit dimicandum; quibus a servis atque a servorum  ducibus caedem fieri senatus et bonorum rei publicae exitiosum  fuisset.
[88]  vinci autem improbos a bonis fateor fuisse  praeclarum, si finem tum vincendi viderem, quem profecto  non videbam. Vbi enim mihi praesto fuissent aut tam  fortes consules quam L. Opimius, quam C. Marius, quam  L. Flaccus, quibus ducibus improbos civis res publica vicit armatis,  aut, si minus fortes, at tamen tam iusti quam P. Mucius,  qui arma quae privatus P. Scipio ceperat, ea Ti. Graccho  interempto iure optimo sumpta esse defendit? esset igitur  pugnandum cum consulibus. nihil dico amplius nisi illud:  victoriae nostrae gravis adversarios paratos, interitus nullos  esse ultores videbam.
[89]  hisce ego auxiliis salutis meae si  idcirco defui quia nolui dimicare, fatebor id quod vis, non  mihi auxilium, sed me auxilio defuisse; sin autem, quo  maiora studia in me bonorum fuerunt, hoc eis magis consulendum  et parcendum putavi, tu id in me reprehendis quod  Q. Metello laudi datum est hodieque est et semper erit   maximae gloriae? quem, ut potes ex multis audire qui tum  adfuerunt, constat invitissimis viris bonis cessisse, nec fuisse  dubium quin contentione et armis superior posset esse.  ergo ille cum suum, non cum senatus factum defenderet,  cum perseverantiam sententiae suae, non salutem rei publicae  retinuisset, tamen ob illam <constantiam>, quod illud voluntarium  volnus accepit, iustissimos omnium Metellorum et  clarissimos triumphos gloria et laude superavit, quod et illos  ipsos improbissimos civis interfici noluit et ne quis bonus  interiret in eadem caede providit; ego tantis periculis propositis  cum, si victus essem, interitus rei publicae, si vicissem,  infinita dimicatio pararetur, committerem ut idem perditor  rei publicae nominarer qui servator fuissem?
[XXXVII]
[90] mortem me timuisse dicis. ego vero ne immortalitatem  quidem contra rem publicam accipiendam putarem, nedum  emori cum pernicie rei publicae vellem. nam qui pro re  publica vitam ediderunt--licet me desipere dicatis--numquam  me hercule eos mortem potius quam immortalitatem  adsecutos putavi. ego vero si tum illorum impiorum ferro  ac manu concidissem, in perpetuum res publica civile praesidium  salutis suae perdidisset. quin etiam si me vis aliqua  morbi aut natura ipsa consumpsisset, tamen auxilia posteritatis  essent imminuta, quod peremptum esset mea morte id  exemplum qualis futurus in me restituendo fuisset senatus  populusque Romanus. an, si umquam vitae cupiditas in  me fuisset, ego mense Decembri mei consulatus omnium  parricidarum tela commossem? quae, si xx quiessem dies,  in aliorum vigiliam consulum recidissent. quam ob rem,   si vitae cupiditas contra rem publicam est turpis, certe multo  mortis cupiditas mea turpior fuisset cum pernicie civitatis.
[91] nam quod te esse in re publica liberum es gloriatus, id  ego et fateor et laetor et tibi etiam in hoc gratulor; quod  me autem negasti, in eo neque te neque quemquam diutius  patiar errare.
[XXXVIII]  nam si quis idcirco aliquid de libertate mea  deminutum putat quod non ab omnibus isdem a quibus antea  solitus sum dissentire dissentiam, primum, si bene de me  meritis gratum me praebeo, nonne desino incurrere in crimen  hominis nimium memoris nimiumque grati? sin autem aliquando  sine ullo rei publicae detrimento respicio etiam salutem  cum meam tum meorum, certe non modo non sum  reprehendendus sed etiam, si ruere vellem, boni viri me ut id  ne facerem rogarent.
[92]  res vero ipsa publica, si loqui posset,  ageret mecum ut, quoniam sibi servissem semper, numquam  mihi, fructus autem ex sese non, ut oportuisset, laetos et  uberes, sed magna acerbitate permixtos tulissem, ut iam mihi  servirem, consulerem meis; se non modo satis habere a me  sed etiam vereri ne parum mihi pro eo quantum a me haberet  reddidisset.
[93]  quid? si horum ego nihil cogito et idem sum  in re publica qui fui semper, tamenne libertatem requires  meam? quam tu ponis in eo, si semper cum eis quibuscum  aliquando contendimus depugnemus. quod est longe secus.  stare enim omnes debemus tamquam in orbe aliquo rei publicae,  qui quoniam versatur, eam deligere partem ad quam  nos illius utilitas salusque converterit.
[XXXIX] ego autem Cn. Pompeium non dico auctorem, ducem,  defensorem salutis meae--nam haec privatim fortasse officiorum  memoriam et gratiam quaerunt--sed dico hoc quod ad  salutem rei publicae pertinet: ego eum non tuear quem   omnes in re publica principem esse concedunt? ego C.  Caesaris laudibus desim, quas primum populi Romani, nunc  etiam senatus, cui me semper addixi, plurimis atque amplissimis  iudiciis videam esse celebratas? tum hercule me  confitear non iudicium aliquod habuisse de utilitate rei publicae,  sed hominibus amicum aut inimicum fuisse.
[94]  an, cum  videam navem secundis ventis cursum tenentem suum, si  non eum petat portum quem ego aliquando probavi, sed alium  non minus tutum atque tranquillum, cum tempestate pugnem  periculose potius quam illi, salute praesertim proposita, obtemperem  et paream? ego vero haec didici, haec vidi, haec  scripta legi; haec de sapientissimis et clarissimis viris et in  hac re publica et in aliis civitatibus monumenta nobis <et>  litterae prodiderunt, non semper easdem sententias ab isdem,  sed quascumque rei publicae status, inclinatio temporum,  ratio concordiae postularet, esse defensas. quod ego et  facio, Laterensis, et semper faciam libertatemque quam tu  in me requiris, quam ego neque dimisi umquam neque dimittam,  non in pertinacia, sed in quadam moderatione positam  putabo.
[XL]
[95] nunc venio ad illud extremum in quo dixisti, dum Planci  in me meritum verbis extollerem, me arcem facere e cloaca  lapidemque e sepulcro venerari pro deo; neque enim mihi  insidiarum periculum ullum neque mortis fuisse. cuius ego  temporis rationem explicabo brevi neque invitus. nihil enim  est ex meis temporibus quod minus pervagatum, quodque  minus aut mea commemoratione celebratum sit aut hominibus  auditum atque notum. ego enim, Laterensis, ex illo  incendio legum, iuris, senatus, bonorum omnium cedens,  cum mea domus ardore suo deflagrationem urbi atque Italiae   toti minaretur, nisi quievissem, Siciliam petivi animo, quae  et ipsa erat mihi sicut domus una coniuncta et obtinebatur  a C. Vergilio, quocum me uno vel maxime cum vetustas tum  amicitia, cum mei fratris conlegia tum rei publicae causa  sociarat.
[96]  vide nunc caliginem temporum illorum. Cum  ipsa paene insula mihi sese obviam ferre vellet, praetor ille,  eiusdem tribuni pl. contionibus propter eandem rei publicae  causam saepe vexatus, nihil amplius dico nisi me in Siciliam  venire noluit. quid dicam? C. Vergilio, tali civi et viro,  benivolentiam in me, memoriam communium temporum,  pietatem, humanitatem, fidem defuisse? nihil, iudices, est  eorum sed, quam tempestatem nos vobiscum non tulissemus,  metuit ut eam ipse posset opibus suis sustinere. tum consilio  repente mutato Brundisium terra petere contendi; nam  maritimos cursus praecludebat hiemis magnitudo.
[XLI]
[97]  Cum  omnia illa municipia quae sunt a Vibone <ad> Brundisium in  fide mea, iudices, essent, iter mihi tutum multis minitantibus  magno cum suo metu praestiterunt. Brundisium veni vel  potius ad moenia accessi; urbem unam mihi amicissimam  declinavi, quae se potius exscindi quam e suo complexu ut  eriperer facile pateretur. in hortos me M. Laeni Flacci contuli.  cui cum omnis metus, publicatio bonorum, exsilium,  mors proponeretur, haec perpeti, si acciderent, maluit quam  custodiam mei capitis dimittere. cuius ego et parentis eius,  prudentissimi atque optimi senis, et fratris et utriusque filiorum  manibus in navi tuta ac fideli conlocatus, eorumque  preces et vota de meo reditu exaudiens Dyrrachium, quod   erat in fide mea, petere contendi.
[98]  quo cum venissem, cognovi,  id quod audieram, refertam esse Graeciam sceleratissimorum  hominum ac nefariorum, quorum impium ferrum  ignisque pestiferos meus ille consulatus e manibus extorserat;  qui ante quam de meo adventu audire potuissent, cum a me  abessent aliquot dierum viam, in Macedoniam ad Planciumque  perrexi. hic vero simul atque mare me transisse cognovit--audi,  audi atque attende, Laterensis, ut scias quid  ego Plancio debeam, confiteareque aliquando me quod faciam  et grate et pie facere; huic autem, quae pro salute mea fecerit,  si minus profutura sint, obesse certe non oportere! nam  simul ac me Dyrrachium attigisse audivit, statim ad me  lictoribus dimissis, insignibus abiectis, veste mutata profectus  est.
[99]  O acerbam mihi, iudices, memoriam temporis  illius et loci, cum hic in me incidit, cum complexus est conspersitque  lacrimis nec loqui prae maerore potuit! O rem  cum auditu crudelem tum visu nefariam! o reliquos omnis  dies noctesque eas quibus iste a me non recedens Thessalonicam  me in quaestoriumque perduxit! hic ego nunc de  praetore Macedoniae nihil dicam amplius nisi eum et civem  optimum semper et mihi amicum fuisse, sed eadem timuisse  quae ceteros; Cn. Plancium fuisse unum, non qui minus  timeret sed, si acciderent ea quae timerentur, mecum ea  subire et perpeti vellet.
[100]  qui, cum ad me L. Tubero, meus  necessarius, qui fratri meo legatus fuisset, decedens ex Asia  venisset easque insidias quas mihi paratas ab exsulibus coniuratis  audierat ad me animo amicissimo detulisset, in Asiam  me ire propter eius provinciae mecum et cum meo fratre  necessitudinem comparantem non est passus; vi me, vi, inquam,  Plancius et complexu suo retinuit multosque mensis  a capite meo non discessit, abiecta quaestoria persona comitisque  sumpta.
[XLII]
[101] O excubias tuas, Cn. Planci, miseras, o flebilis vigilias, o  noctes acerbas, o custodiam etiam mei capitis infelicem! si  quidem ego tibi vivus non prosum, qui fortasse mortuus  profuissem. memini enim, memini neque umquam obliviscar  noctis illius cum tibi vigilanti, adsidenti, maerenti vana  quaedam miser atque inania falsa spe inductus pollicebar,  me, si essem in patriam restitutus, praesentem tibi gratias  relaturum; sin aut vitam mihi fors ademisset aut vis aliqua  maior reditum peremisset, hos, hos--quos enim ego tum  alios animo intuebar?--omnia tibi illorum laborum praemia  pro me persoluturos. quid me aspectas, quid mea promissa  repetis, quid meam fidem imploras? nihil tibi ego tum de  meis opibus pollicebar, sed de horum erga me benivolentia  promittebam; hos pro me lugere, hos gemere, hos decertare  pro meo capite vel vitae periculo velle videbam; de horum  desiderio, luctu, querelis cotidie aliquid tecum simul audiebam;  nunc timeo ne tibi nihil praeter lacrimas queam reddere,  quas tu in meis acerbitatibus plurimas effudisti.
[102]  quid  enim possum aliud nisi maerere, nisi flere, nisi te cum mea  salute complecti? salutem tibi idem dare possunt qui mihi  reddiderunt. te tamen--exsurge, quaeso!--retinebo et  complectar, nec me solum deprecatorem fortunarum tuarum  sed comitem sociumque profitebor; atque, ut spero, nemo  erit tam crudeli animo tamque inhumano nec tam immemor  non dicam meorum in bonos meritorum, sed bonorum in  me, qui a me mei servatorem capitis divellat ac distrahat.   non ego meis ornatum beneficiis a vobis deprecor, iudices,  sed custodem salutis meae, non opibus contendo, non  auctoritate, non gratia, sed precibus, sed lacrimis, sed  misericordia, mecumque vos simul hic miserrimus et  optimus obtestatur parens, et pro uno filio duo patres  deprecamur.
[103]  nolite, iudices, per vos, per fortunas, per  liberos vestros inimicis meis, eis praesertim quos ego pro  vestra salute suscepi, dare laetitiam gloriantibus vos iam  oblitos mei salutis eius a quo mea salus conservata est hostis  exstitisse; nolite animum meum debilitare cum luctu tum  etiam metu commutatae vestrae voluntatis erga me; sinite  me, quod vobis fretus huic saepe promisi, id a vobis ei persolvere.
[104]  teque, C. Flave, oro et obtestor, qui meorum  consiliorum in consulatu socius, periculorum particeps,  rerum quas gessi adiutor fuisti, meque non modo salvum  semper sed etiam ornatum florentemque esse voluisti, ut  mihi per hos conserves eum per quem me tibi et his conservatum  vides. plura ne dicam tuae me etiam lacrimae  impediunt vestraeque, iudices, non solum meae, quibus ego  magno in metu meo subito inducor in spem, vos eosdem in  hoc conservando futuros qui fueritis in me, quoniam istis  vestris lacrimis de illis recordor quas pro me saepe et  multum profudistis.