Magni Aurelii Cassiodori Senatoris
[EPISTULAE THEODERICIANAE VARIAE.]



I. GELASIUS THEODERICO REGI.

[1] Apud magnanimitatis tua excursus constare manifestum est pro quibuslibet intervenire pontificem ministerii sui qualitate constringi. Christianae mentis vestrae pietate confisus virum spectabilem Constantium credidi vobis meis litteris intimandun, utpote qui pro quolibet homine supplicare sacerdotalis officii ratione convenior.

II. TEIAE COMITI GELASIUS.

[1] Si conscientia secura est Eucharisti, aut solus huc ante venire non debuit, cum accusator eius aegritudine teneretur, aut postea quam accusator eius huc venit, hic potius debuit permanere, donec in praesenti accusatore suo manifestissime confutato suam nobis innocentiam manifestissime conprobaret. nos tamen eius causa iustitiam reservantes, quamvis intellegamus tergiversationibus eum suis audientiam declinare, in qua fallere omnino non posset, defensorem Anastasium cum praeceptione direximus, ut, si se confideret posse purgari, ad nostrum properaret examen, ubi convenienter ab accusatoris obiectionibus expeditus liber apud nos posset existere; quod si non fecisset, sciret de conscientia sua se esse confessum. [2] Item. quod dicis non apud me Fausti debere verba proferri accusantis Eucharistum, quia ipse eum ante laudaret, tanto magis huic credendum est, qui scelus eius ex ipsa verius potuit familiaritate cognoscere. quod in tantum verum esse monstratur, ut ad Faustum convincendum nullatenus venire praesumat: quod utique, si conscientiam ab obiectionibus Fausti liberam se habere confideret, etiam nullo mandante facere debuisset. [3] Item. dicit tua nobilitas nescio quos illic parentes Fausti iam fuisse convictos. tanto magis fiducialius huc Eucharistus properare debuerat, ut et Faustum sic ut proximos de mendacii concinnatione, quod dictum est saepe, convinceret. neque enim parentes Fausti contra Eucharistum apud nos querimoniam commoverunt, sed eum hic Faustus positus accusat. non ergo ad nos pertinet, si illos convicit, qui eius apud nos non fecerant mentionem aut nunc etiam ad accusandum Eucharistum venire dissimulant, nisi Faustum, qui in eius accusatione persistit, in nostra examinatione convincat. quid autem visum fuerit nobilitati tuae, ut mihi iniuriam faceretis, ignoro, dum putatis, quia de nostro iudicio causa deberet auferri, et ad episcopos intra provinciam positos pro Eucharisti et sociorum voluntate transferri: quod non poterit ulla omnino ratione fieri. [4] Item. nobilitatem tuam magis ac magis commonemus, ut se ab ecclesiasticis causis et rebus abstinere dignetur et permittas omni exagitatione cessante religionis regulam custodiri, praecipue cum te alterius communionis non dubium sit, nec personam tuam debeas rebus ad te non pertinentibus qualibet intentione miscere, ne nos conpellas, ut supra diximus, ad domnum filium meum regem haec omnia missa relatione referre, quia, cum ipse pro sua sapientia causis ecclesiasticis in nullo velit esse contrarius, iustum est, ut quicumque sub illius regno vivit, quod facit rex magnificus imitetur, ne videatur supra illius tendere voluntatem.

III. [GELASIUS] THEODERICO REGI.

[1] Magnificentia vestra perpendit sacerdotalis me officii necessitate constringi, ut apud clementiam vestram, quam constat omnia librare sapienter, intercessor accedam.

IIII. GELASIUS HERELEUVAE REGINAE.

[1] Qui pro victu pauperum domino filio meo excellentissimo regi cum meis litteris supplicaret, Petrum ecclesiae defensorem dirigere properavi. quo veniente sublimitatem quoque tuam salutare non destiti, plurimum deprecans, ut pro vestrae salutis et prosperitatis augmentis egentium causas iuvare dignemini. data V. k. Mar.

V. GELASIUS ERELEUVAE.

[1] Felicem et Petrum Nolanae ecclesiae clericos surripere potuisse sensibus vestrae sublimitatis admiror, ut contra divinas humanasque leges ecclesiastica privilegia respuentes suppresso nomine clericali ad iudicia publica convolarent, quando imperialibus constitutis inter huiusmodi personas quicquid sedes apostolica censuisset, decretum fuerit oportere servari, non solum domno filio meo, magnifico regi illudentes, veluti laici contra proprium praecepta regia deposcerent sacerdotem, sed etiam adhibitis barbaris sub nomine domus vestrae in eiusdem praesulis sui perniciem necemque saevierint, cum iustis ex causis ante convicti, quod ecclesiasticam pecuniam reddere cogerentur, magna sit eis sui humanitate pontificis quantitas relaxata. quia ergo pervidet vestra sublimitas etiam in apostolicae sedis contumeliam eos fuisse progressos, officio meae salutationis accepto precamur, ut privilegia beati apostoli Petri, quae divinis humanisque legibus concessit antiquitas, nulla patiamini subreptione convelli.

VI. GELASIUS THEODERICO REGI.

[1] Certum est magnificentiam vestram leges Romanorum principum, quas in negotiis hominum custodiendas esse praecepit, multo magis circa reverentiam beati Petri apostoli pro suae felicitatis augmento velle servari.

VII. GELASIUS PAPA GERONTIO ET IOHANNI EPISCOPIS.

[1] Frater et coepiscopus noster Serenus tantis est contumeliis appetitus, ut non sine nostra fuerit lacessitus iniuria, quia ad comitatum domini filii nostri regis pro immanitate facti venire compulsus est. hunc ergo omnibus decet a nobis solacii adiuvari, quia cunctis crescit, quicquid in tali causa probatur impensum.

VIII. GELASIUS QUINIGESIO ET CONSTANTINO EPISCOPIS.

[1] Felix et Petrus ecclesiae Nolanae clerici contumaciter et contra constitutum rebelles ad comitatum filii mei regis putaverunt esse properandum dicentes sibi vim fuisse generatam tacito clericatus officio; et auctoritate promerita contra civilitatem redemptis sibi barbaris supra scriptum episcopum suum gravibus iniuriis et dispendiis affecerunt. proinde necessarium fuit, ut ad eundem dominum filium meum supra dictus frater noster Serenus episcopus convolaret ostensaque fraude secundum beatitudinem temporum suorum vir praecellentissimus filius meus Theodoricus rex ad nostrum contumaces clericos remisit examen.

VIIII. PRAECEPTUM REGIS THEODERICI.

[1] Domitori orbis, praesuli et reparatori libertatis senatui urbis Romae Flavius

Theodericus rex. Pervenit ad nos, patres conscripti, de ecclesiae missa utilitate suggestio et nostrae mansuetudinis grata sacri coetus vestri ordinatio corda pulsavit. et licet post venerabilem synodum ad huiusmodi decreta vestri sufficiat ordinatio sola iudicii, tamen pro vestra huiusmodi praesentibus oraculis dedimus consultatione responsum, ut nulli fas sit ecclesiae cuiuslibet antistiti sub qualibet alienatione de proprietate contractus. usumfructum plane suum cui salva voluerint aequitate praestabunt. neque enim frustrari [debet] sola pontificis voluntate vel cleri peregrinis debita omnibus vel statui ecclesiae res delata. quid enim tam profanum est quam ut in hac largientis parte violetur arbitrium, dum quod ad ecclesiam quisque voluit pertinere, privatae sibi vindicent pro usufructu rei personae contractum. ergo si quis scelestis ausibus interdicta praesumpserit et ultra usumfructum rem tenere cupit episcopo vel clero largiente, alienata res protinus cum fructibus a venerando praesule vindicentur. et cetera.

Data V idus Martias Ravenna Venantio v. c. consule.



CassiodorusChristian LatinThe Latin LibraryThe Classics Page