I Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei. 2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: "Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam,
3 vox clamantis in deserto:4 Fuit Ioannes Baptista in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum. 5 Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua. 6 Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicia circa lumbos eius, et lucustas et mel silvestre edebat. 7 Et praedicabat dicens: "Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius. 8 Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto."
'Parate viam Domini;
rectas facite semitas eius'."
3 Et introivit iterum synagogam. Et erat ibi homo habens manum aridam;
2 et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum. 3 Et ait
homini habenti manum aridam: "Surge in medium." 4 Et dicit eis: "Licet
sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere?" At illi
tacebant. 5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitatem
cordis eorum, dicit homini: "Extende manum tuam." Et extendit, et
restituta est manus illi. 6 Exeuntes autem statim Pharisaei cum
Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.
7 Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilaea
et Iudaea secuta est eum 8 et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans
Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna audientes quae
faciebat, venerunt ad eum. 9 Et dixit discipulis suis ut navicula sibi
deserviret propter turbam, ne comprimerent eum. 10 Multos enim sanabat,
ita ut inruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. 11 Et
spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant
dicentes: 12 "Tu es Filius Dei!" Et vehementer comminabatur eis ne
manifestarent illum.
13 Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse, et venerunt ad
eum. 14 Et fecit ut essent Duodecim cum illo, et ut mitteret eos praedicare
15 et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia; 16 et
imposuit Simoni nomen Petrus; 17 et Iacobum Zebedaei et Ioannem
fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui;
18 et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et
Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum 19 et Iudam
Iscarioth, qui et tradidit illum.
20 Et veniunt ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent
neque panem manducare. 21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum;
dicebant enim: "In furorem versus est." 22 Et scribae, qui ab Hierosolymis
descenderant, dicebant: "Beelzebub habet" et "In principe daemonum
eicit daemonia." 23 Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: "Quomodo
potest Satanas Satanan eicere? 24 Et si regnum in se dividatur, non potest
stare regnum illud; 25 et si domus super semetipsam dispertiatur, non
poterit domus illa stare. 26 Et si Satanas consurrexit in semetipsum
dispertitus est, et non potest stare sed finem habet. 27 Nemo potest vasa
fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc
domum eius diripiet. 28 Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis
hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint; 29 qui autem
blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in
aeternum, sed reus erit aeterni delicti." 30 Quoniam dicebant: "Spiritum
immundum habet."
31 Et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum. 32 Et sedebat circa eum turba, et dicunt ei: "Ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te." 33 Et respondens eis ait: "Quae est mater mea et fratres mei?" 34 Et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant, ait: "Ecce mater mea et fratres mei. 35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est."
4 Et iterum coepit docere ad mare. Et congregata est ad eum turba multa,
ita ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super
terram erat. 2 Et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina
sua: 3 "Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum. 4 Et dum seminat
aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud. 5 Aliud
vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam, et statim
exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae; 6 et quando exortus
est sol, exaestuavit et, eo quod non haberet radicem, exaruit. 7 Et aliud
cecidit in spinas et ascenderunt spinae et suffocaverunt illud, et fructum
non dedit. 8 Et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum,
ascendentem et crescentem; et afferebat unum triginta et unum sexaginta
et unum centum." 9 Et dicebat: "Qui habet aures audiendi, audiat."
10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui cum eo erant cum
Duodecim, parabolas. 11 Et dicebat eis: "Vobis datum est mysterium regni
Dei; illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt,
12 'ut videntes videant et non videant,13 Et ait illis: "Nescitis parabolam hanc? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis? 14 Qui seminat, verbum seminat. 15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum: et cum audierint, confestim venit Satanas et aufert verbum, quod seminatum est in corda eorum. 16 Et hi sunt similiter qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud 17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt; deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. 18 Et alii sunt, qui in spinis seminantur: hi sunt qui verbum audiunt 19 et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. 20 Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt: qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum."
et audientes audiant et non intellegant,
ne quando convertantur
et dimittantur eis peccata.'"
5 Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. 2 Et exeunto
eo de navi, statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu immundo,
3 qui domicilium habebat in monumentis; et neque catenis iam quisquam
eum poterat ligare, 4 quoniam saepe compedibus et catenis vinctus
dirupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum
domare; 5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat
clamans et concidens se lapidibus. 6 Videns autem Iesum a longe cucurrit
et adoravit eum 7 et clamans voce magna dicit: "Quid mihi et tibi, Iesu, Fili
Dei summi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas." 8 Dicebat enim illi:
"Exi, spiritus immunde, ab homine." 9 Et interrogabat eum: "Quod tibi
nomen est?" Et dicit ei: "Legio nomen mihi est, quia multi sumus." 10 Et
deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem. 11 Erat autem
ibi circa montem grex porcorum magnus pascens; 12 et deprecabantur
eum spiritus dicentes: "Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus." 13 Et
concessit eis statim Iesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in
porcos. Et magno impetu grex praecipitatus est in mare, ad duo milia, et
suffocati sunt in mare. 14 Qui autem pascebant eos, fugerunt et
nuntiaverunt in civitatem et in agros; et egressi sunt videre quid esset
factum. 15 Et veniunt ad Iesum; et vident illum, qui a daemonio vexabatur,
sedentem vestitum et sanae mentis, et timuerunt. 16 Et narraverunt illis qui
viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis.
17 Et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum. 18 Cumque
ascenderet navem, coepit illum deprecari, qui daemonio vexatus fuerat, ut
esset cum illo. 19 Et non admisit eum, sed ait illi: "Vade in domum tuam
ad tuos et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui."
20 Et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et
omnes mirabantur.
21 Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba
multa ad illum, et erat circa mare. 22 Et venit quidam de archisynagogis
nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius 23 et deprecabatur
eum multum dicens: "Filia mea in extremis est. Veni, impone manus
super eam ut salva sit et vivat." 24 Et abiit cum illo et sequebatur eum
turba multa et comprimebant illum.
25 Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim 26 et fuerat
multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua nec
quicquam profecerat sed magis deterius habebat, 27 cum audisset de Iesu,
venit in turba retro et tetigit vestimentum eius; 28 dicebat enim: "Si vel
vestimentum eius tetigero, salva ero." 29 Et confestim siccatus est fons
sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata esset a plaga. 30 Et statim
Iesus cognoscens in semetipso virtutem, quae exierat de eo, conversus ad
turbam aiebat: "Quis tetigit vestimenta mea?" 31 Et dicebant ei discipuli
sui: "Vides turbam comprimentem te et dicis 'quis me tetigit?'" 32 Et
circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat. 33 Mulier autem timens et
tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit
ei omnem veritatem. 34 Ille autem dixit ei: "Filia, fides tua te salvam fecit.
Vade in pace et esto sana a plaga tua."
35 Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo dicentes: "Filia tua
mortua est; quid ultra vexas magistrum?" 36 Iesus autem, verbo quod
dicebatur audito, ait archisynagogo: "Noli timere; tantummodo crede!"
37 Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem
fratrem Iacobi. 38 Et veniunt in domum archisynagogi; et videt tumultum
et flentes et eiulantes multum, 39 et ingressus ait eis: "Quid turbamini et
ploratis? Puella non est mortua, sed dormit." 40 Et irridebant eum. Ipse
vero, eiectis omnibus, assumit patrem et matrem puellae et qui secum
erant, et ingreditur ubi erat puella iacens; 41 et tenens manum puellae ait
illi: "Talitha, cumi!"--quod est interpretatum: "Puella, tibi dico: Surge!"
42 Et confestim surrexit puella et ambulabat; erat autem annorum
duodecim. Et obstupuerunt stupore maximo. 43 Et praecepit illis
vehementer ut nemo id sciret, et dixit dari illi manducare.
6 Et egressus inde abiit in patriam suam, et sequebantur illum discipuli
sui. 2 Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes
admirabantur in doctrina eius dicentes: "Unde huic haec omnia? Et quae
est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius
efficiuntur? 3 Nonne iste est faber, filius Mariae, frater Iacobi et Ioseph et
Iudae et Simonis? Nonne et sorores eius hic nobiscum sunt?" Et
scandalizabantur in illo. 4 Et dicebat eis Iesus: "Non est propheta sine
honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua." 5 Et non
poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus
curavit; 6 et mirabatur propter incredulitatem eorum.
7 Et circumibat castella in circuitu docens. Et convocavit Duodecim et
coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum immundorum;
8 et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum--non peram,
non panem neque in zona aes, 9 sed calceatos sandaliis--et ne
induerentur duabus tunicis. 10 Et dicebat eis: "Quocumque introieritis in
domum, illic manete donec exeatis inde. 11 Et quicumque non receperint
vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris
in testimonium illis." 12 Et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent;
13 et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et
sanabant.
14 Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et
dicebat quia Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea
inoperantur virtutes in illo. 15 Alii autem dicebant quia Elias est. Alii vero
dicebant propheta est, quasi unus ex prophetis. 16 Quo audito, Herodes ait:
"Quem ego decollavi, Ioannem--hic a mortuis resurrexit!"
17 Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere
propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
18 Dicebat enim Ioannes Herodi: "Non licet tibi habere uxorem fratris tui."
19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat:
20 Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et
sanctum, et custodiebat eum, et audito eo multum haesitabat et libenter
eum audiebat. 21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui
cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae, 22 cumque
introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque
recumbentibus, rex ait puellae: "Pete a me, quod vis, et dabo tibi." 23 Et
iuravit illi: "Quicquid petieris, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei."
24 Quae cum exisset, dixit matri suae: "Quid petam?" Et illa dixit: "Caput
Ioannis Baptistae." 25 Cumque introisset statim cum festinatione ad
regem, petivit dicens: "Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis
Baptistae." 26 Et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul
recumbentes noluit eam decipere; 27 sed misso speculatore praecepit
afferri caput eius in disco. Et decollavit eum in carcere 28 et attulit caput
eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae. 29 Quo audito
discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in
monumento.
30 Et convenientes apostoli ad Iesum, renuntiaverunt illi omnia quae
egerant et docuerant. 31 Et ait illis: "Venite seorsum in desertum locum et
requiescite pusillum." Erant enim, qui veniebant et rediebant, multi et nec
manducandi spatium habebant. 32 Et ascendentes in navi, abierunt in
desertum locum seorsum. 33 Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt
multi, et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et
praevenerunt eos. 34 Et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est
super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere
illos multa. 35 Et cum iam hora multa fieret, accesserunt discipuli eius
dicentes: "Desertus est locus hic, et iam hora praeterivit; 36 dimitte illos, ut
euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent." 37 Et
respondens ait illis: "Date illis manducare." Et dixerunt ei: "Euntes
emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare?" 38 Et dicit
eis: "Quot panes habetis? Ite et videte." Et cum cognovissent, dicunt:
"Quinque et duos pisces." 39 Et praecepit illis ut accumbere facerent
omnes secundum contubernia super viride faenum. 40 Et discubuerunt in
partes per centenos et per quinquagenos. 41 Et acceptis quinque panibus et
duobus piscibus, intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit
discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus. 42 Et
manducaverunt omnes et saturati sunt; 43 et sustulerunt reliquias
fragmentorum duodecim cophinos plenos et de piscibus. 44 Erant autem
qui manducaverunt quinque milia virorum.
45 Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent eum
trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. 46 Et cum
dimisisset eos, abiit in montem orare. 47 Et cum sero esset, erat navis in
medio mari, et ipse solus in terra. 48 Et videns eos laborantes in
remigando, erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam
noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos. 49 At illi,
ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et
exclamaverunt; 50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Et statim
locutus est cum eis et dixit illis: "Confidite, ego sum; nolite timere!" 51 Et
ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Et plus magis intra se
stupebant: 52 non enim intellexerant de panibus; erat enim cor illorum
obcaecatum.
53 Et cum transfretassent, pervenerunt in terram Gennesareth et
applicuerunt. 54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt
eum 55 et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabatis
eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. 56 Et
quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates, in plateis ponebant
infirmos, et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent;
et quotquot tangebant eum salvi fiebant.
7 Et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis; 2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus--id est non lotis--manducare panes, vituperaverunt. 3 Pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi crebro lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum; 4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quae tradita sunt illis servare: baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum. 5 Et interrogant eum Pharisaei et scribae: "Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?" 6 At ille respondens dixit eis: "Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est:
'Populus hic labiis me honorat,8 Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum: baptismata urceorum et calicum; et alia similia his facitis multa." 9 Et dicebat illis: "Bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis. 10 Moses enim dixit: 'Honora patrem tuum et matrem tuam' et 'Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur'; 11 vos autem dicitis: 'Si dixerit homo patri aut matri: Corban--quod est donum--quodcumque ex me tibi profuerit,' 12 et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri, 13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa facitis.
cor autem eorum longe est a me;
7 in vanum autem me colunt
docentes doctrinas praecepta hominum.'
8 In illis diebus iterum cum turba multa esset, nec haberent quod
manducarent, convocatis discipulis, ait illis: 2 "Misereor super turba, quia
ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent; 3 et si dimisero
eos ieiunos in domum suam, deficient in via; quidam enim ex eis de longe
venerunt." 4 Et responderunt ei discipuli sui: "Unde istos poterit quis hic
saturare panibus in solitudine?" 5 Et interrogavit eos: "Quot panes
habetis?" Qui dixerunt: "Septem." 6 Et praecepit turbae discumbere supra
terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis
suis ut apponerent; et apposuerunt turbae. 7 Et habebant pisciculos
paucos; et ipsos benedixit et iussit apponi. 8 Et manducaverunt et saturati
sunt; et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
9 Erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia. Et dimisit eos.
10 Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes
Dalmanutha. 11 Et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo
quaerentes ab illo signum de caelo, temptantes eum. 12 Et ingemescens
spiritu ait: "Quid generatio ista quaerit signum? Amen dico vobis: non
dabitur generationi isti signum." 13 Et dimittens eos, ascendens iterum,
abiit trans fretum.
14 Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in
navi. 15 Et praecipiebat eis dicens: "Videte, cavete a fermento
Pharisaeorum et fermento Herodis!" 16 Et disputabant ad invicem quia
panes non haberent. 17 Quo cognito Iesus ait illis: "Quid disputatis quia
panes non habetis? Nondum cognoscitis, nec intellegitis? Adhuc
caecatum habetis cor vestrum? 18 Oculos habentes non videtis, et aures
habentes non auditis? Nec recordamini, 19 quando quinque panes fregi in
quinque milia, et quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis?"
Dicunt ei: "Duodecim." 20 "Quando et septem panes in quattuor milia,
quot sportas fragmentorum tulistis?" Et dicunt ei: "Septem." 21 Et dicebat
eis: "Quomodo nondum intellegitis?"
22 Et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum
tangeret. 23 Et apprehendens manum caeci, eduxit eum extra vicum et
exspuens in oculos eius, impositis manibus suis, interrogavit eum: "Vides
aliquid?" 24 Et aspiciens ait: "Video homines velut arbores ambulantes."
25 Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre et
restitutus est ita ut videret clare omnia. 26 Et misit illum in domum suam,
dicens: "Vade in domum tuam et, si in vicum introieris, nemini dixeris."
27 Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi; et in
via interrogabat discipulos suos dicens eis: "Quem me dicunt esse
homines?" 28 Qui responderunt illi dicentes: "Ioannem Baptistam, alii
Eliam, alii vero quasi unum de prophetis." 29 Tunc dicit illis: "Vos vero
quem me dicitis esse?" Respondens Petrus ait ei: "Tu es Christus." 30 Et
comminatus est eis ne cui dicerent de illo.
31 Et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et
reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post
tres dies resurgere. 32 Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum,
Petrus coepit increpare eum. 33 Qui conversus et videns discipulos suos,
comminatus est Petro dicens: "Vade retro me, Satana, quoniam non sapis
quae Dei sunt sed quae sunt hominum."
34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: "Si quis vult post me
sequi, deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me. 35 Qui enim
voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit
animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet. 36 Quid enim
proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae
suae? 37 Aut quid dabit homo commutationem pro anima sua? 38 Qui
enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et
peccatrice, et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris
sui cum angelis sanctis." 39 Et dicebat illis: "Amen dico vobis quia sunt
quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant
regnum Dei veniens in virtute."
9 Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit
illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram
ipsis; 2 et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis velut nix,
qualia fullo super terram non potest candida facere. 3 Et apparuit illis
Elias cum Mose et erant loquentes cum Iesu. 4 Et respondens Petrus ait
Iesu: "Rabbi, bonum est hic nos esse; et faciamus tria tabernacula: tibi
unum et Mosi unum et Eliae unum." 5 Non enim sciebat quid diceret;
erant enim timore exterriti. 6 Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox
de nube dicens: "Hic est Filius meus carissimus; audite illum." 7 Et statim
circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.
8 Et descendentibus illis de monte, praecepit illis ne cui quae vidissent
narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. 9 Et verbum
continuerunt apud se, conquirentes quid esset "cum a mortuis
resurrexerit."
10 Et interrogabant eum dicentes: "Quid ergo dicunt Pharisaei et scribae
quia Eliam oporteat venire primum?" 11 Qui respondens ait illis: "Elias,
cum venerit, primo restituet omnia; et quomodo scriptum est in Filium
hominis ut multa patiatur et contemnatur? 12 Sed dico vobis quia et Elias
venit; et fecerunt illi, quaecumque voluerunt, sicut scriptum est de eo ."
13 Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos et scribas
conquirentes cum illis. 14 Et confestim omnis populus videns eum
stupefactus est, et accurrentes salutabant eum. 15 Et interrogavit eos:
"Quid inter vos conquiritis?" 16 Et respondens unus de turba dixit:
"Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum, 17 qui
ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus
et arescit. Et dixi discipulis tuis ut eicerent illum, et non potuerunt." 18 Qui
respondens eis dicit: "O generatio incredula, quamdiu apud vos ero?
Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me." 19 Et attulerunt eum; et cum
vidisset illum, statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram
volutabatur spumans. 20 Et interrogavit patrem eius: "Quantum temporis
est ex quo hoc ei accidit?" At ille ait: "Ab infantia; 21 et frequenter eum et in
ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adiuva nos,
misertus nostri." 22 Iesus autem ait illi: "Si potes! Omnia possibilia
credenti." 23 Et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat:
"Credo; adiuva incredulitatem meam." 24 Et cum videret Iesus
concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi:
"Surde et mute spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius ne introeas
in eum." 25 Et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo; et factus est
sicut mortuus, ita ut multi dicerent quia mortuus est. 26 Iesus autem
tenens manum eius elevavit illum; et surrexit. 27 Et cum introisset in
domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: "Quare nos non
potuimus eicere eum?" 28 Et dixit illis: "Hoc genus in nullo potest exire
nisi in oratione et ieiunio."
29 Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam; nec volebat quemquam
scire. 30 Docebat autem discipulos suos et dicebat illis: "Filius hominis
tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die
resurget." 31 At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare.
32 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: "Quid
in via tractabatis?" 33 At illi tacebant. Siquidem inter se in via
disputaverant quis esset illorum maior. 34 Et residens vocavit Duodecim et
ait illis: "Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium
minister." 35 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem cum
complexus esset, ait illis: 36 "Quisquis unum ex huiusmodi pueris
receperit in nomine meo, me recipit; et quicumque me susceperit, non me
suscipit sed eum qui me misit.
37 Respondit illi Ioannes dicens: "Magister, vidimus quendam in nomine
tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos; et prohibuimus eum."
38 Iesus autem ait: "Nolite prohibere eum. Nemo est enim qui faciat
virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me; 39 qui enim non
est adversum vos, pro vobis est. 40 Quisquis enim potum dederit vobis,
calicem aquae in nomine meo quia Christi estis, amen dico vobis: non
perdet mercedem suam.
41 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me,
bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare
mitteretur. 42 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est
tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in
Gehennam, in ignem inexstinguibilem, 43 ubi vermis eorum non moritur
et ignis non exstinguitur. 44 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum:
bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes
habentem mitti in Gehennam ignis inexstinguibilis, 45 ubi vermis eorum
non moritur et ignis non exstinguitur. 46 Et si oculus tuus scandalizat te,
eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos
oculos habentem mitti in Gehennam ignis, 47 ubi vermis eorum non
moritur et ignis non exstinguitur.
48 Omnis enim igne sallietur [et omnis victima sallietur]. 49 Bonum est sal;
quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et
pacem habete inter vos.
10 Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen, et conveniunt
iterum turbae ad eum et, sicut consueverat, iterum docebat illos.
2 Et accedentes Pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere,
temptantes eum. 3 At ille respondens dixit eis: "Quid vobis praecepit
Moses?" 4 Qui dixerunt: "Moses permisit libellum repudii scribere et
dimittere." 5 Quibus respondens Iesus ait: "Ad duritiam cordis vestri
scripsit vobis praeceptum istud. 6 Ab initio autem creaturae, masculum et
feminam, fecit eos Deus. 7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et
matrem et adhaerebit ad uxorem suam, 8 et erunt duo in carne una; itaque
iam non sunt duo sed una caro. 9 Quod ergo Deus iunxit, homo non
separet." 10 Et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt
eum. 11 Et dicit illis: "Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit,
adulterium committit super eam; 12 et si uxor dimiserit virum suum et alii
nupserit, moechatur."
13 Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem
comminabantur offerentibus. 14 Quos cum videret Iesus, indigne tulit et ait
illis: "Sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos; talium est enim
regnum Dei. 15 Amen dico vobis: quisque non receperit regnum Dei velut
parvulus, non intrabit in illud." 16 Et complexans eos et imponens manus
super illos, benedicebat eos.
17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum
rogabat eum: "Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam?"
18 Iesus autem dixit ei: "Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi unus
Deus. 19 Praecepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum
testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem."
20 Et ille respondens ait illi: Magister, omnia haec conservavi a iuventute
mea." 21 Iesus autem, intuitus eum, dilexit eum et dixit illi: "Unum tibi
deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis
thesaurum in caelo; et veni, sequere me." 22 Qui contristatus in verbo, abiit
maerens; erat enim habens possessiones multas.
23 Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: "Quam difficile qui pecunias
habent in regnum Dei introibunt." 24 Discipuli autem obstupescebant in
verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: "Filioli, quam difficile est
confidentes in pecuniis regnum Dei introire. 25 Facilius est camelum per
foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei." 26 Qui magis
admirabantur, dicentes ad semetipsos: "Et quis potest salvus fieri?" 27 Et
intuens illos Iesus ait: "Apud homines impossibile est sed non apud
Deum; omnia enim possibilia sunt apud Deum."
28 Coepit Petrus ei dicere: "Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te."
29 Respondens Iesus ait: "Amen dico vobis, nemo est qui reliquerit
domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros
propter me et propter evangelium 30 qui non accipiat centies tantum nunc
in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum
persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. 31 Multi autem erunt
primi novissimi et novissimi primi.
32 Erant autem in via ascendentes in Hierosolyma, et praecedebat illos
Iesus, et stupebant; et sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim
coepit illis dicere, quae essent ei ventura: 33 "Ecce ascendimus in
Hierosolyma; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis
et senioribus, et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus 34 et
illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et
tertia die resurget."
35 Et accedunt ad illum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei, dicentes:
"Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis." 36 At ille
dixit eis: "Quid vultis ut faciam vobis?" 37 Et dixerunt: "Da nobis ut unus
ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua."
38 Iesus autem ait eis: "Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem quem
ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari?" 39 At illi dixerunt
ei: "Possumus." Iesus autem ait eis: "Calicem quidem, quem ego bibo,
bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini. 40 Sedere autem ad
dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum
est." 41 Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne.
42 Iesus autem vocans eos ait illis: "Scitis quia hi, qui videntur principari
gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum.
43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior, erit
vester minister; 44 et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit
omnium servus; 45 nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei,
sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis."
46 Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et
plurima multitudine, filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam
mendicans. 47 Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare
et dicere: "Fili David, Iesu, miserere mei!" 48 Et comminabantur illi multi
ut taceret; at ille multo magis clamabat: "Fili David, miserere mei!" 49 Et
stans Iesus praecepit illum vocari; et vocant caecum, dicentes ei:
"Animaequior esto. Surge, vocat te." 50 Qui, proiecto vestimento suo,
exsiliens venit ad eum. 51 Et respondens illi Iesus dixit: "Quid vis tibi
faciam?" Caecus autem dixit ei: "Rabboni, ut videam." 52 Iesus autem ait
illi: "Vade. Fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit et sequebatur eum
in via.
11 Et cum appropinquarent Hierosolymae et Bethaniae, ad montem
Olivarum mittit duos ex discipulis suis 2 et ait illis: "Ite in castellum, quod
est contra vos, et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum, super
quem nemo adhuc hominum sedit; solvite illum et adducite. 3 Et si quis
vobis dixerit: "Quid facitis?", dicite quia Domino necessarius est, et
continuo illum dimittet huc." 4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum
ante ianuam foris in bivio et solvunt eum. 5 Et quidam de illic stantibus
dicebant illis: "Quid facitis solventes pullum?" 6 Qui dixerunt eis, sicut
praeceperat illis Iesus; et dimiserunt eis. 7 Et duxerunt pullum ad Iesum et
imponunt illi vestimenta sua; et sedit super eo. 8 Multi autem vestimenta
sua straverunt in via, alii autem frondes caedebant de arboribus et
sternebant in via. 9 Et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes:
"Hosanna! Benedictus qui venit in nomine Domini! 10 Benedictum, quod
venit regnum patris nostri David! Hosanna in excelsis!" 11 Et introivit
Hierosolyma in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera
esset hora, exivit in Bethania cum Duodecim.
12 Et alia die, cum exirent a Bethania, esuriit. 13 Cumque vidisset a longe
ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad
eam, nihil invenit praeter folia; non enim erat tempus ficorum. 14 Et
respondens dixit ei: "Iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex
te manducet." Et audiebant discipuli eius.
15 Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset templum, coepit eicere
vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras
vendentium columbas evertit, 16 et non sinebat, ut quisquam vas
transferret per templum. 17 Et docebat dicens eis: "Non scriptum est:
'Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus'? Vos autem
fecistis eam speluncam latronum."
18 Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum
perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur
super doctrina eius. 19 Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.
20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. 21 Et
recordatus Petrus dicit ei: "Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit." 22 Et
respondens Iesus ait illis: "Habete fidem Dei! 23 Amen dico vobis:
Quicumque dixerit huic monti: 'Tollere et mittere in mare,' et non
haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat, fiet
ei. 24 Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite
quia accipietis et veniet vobis. 25 Et cum statis ad orandum, dimittite si
quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat
vobis peccata vestra. [26 Quod si vos non dimiseritis, nec Pater vester, qui
in caelis est, dimittet vobis peccata vestra."]
27 Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo,
accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores 28 et dicunt illi:
"In qua potestate haec facis?" et "Quis tibi dedit hanc potestatem ut ista
facias?" 29 Iesus autem respondens ait illis: "Interrogabo vos et ego unum
verbum, et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam:
30 Baptismum Ioannis, de caelo erat an ex hominibus? Respondete mihi."
31 At illi cogitabant secum, dicentes: "Si dixerimus 'De caelo,' dicet: 'Quare
ergo non credidistis ei?' 32 Sed dicemus: 'Ex hominibus'?" Timebant
populum: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset. 33 Et
respondentes dicunt Iesu: "Nescimus." Respondens Iesus ait illis: "Neque
ego dico vobis in qua potestate haec faciam."
12 Et coepit illis in parabolis loqui: "Vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est. 2 Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineae; 3 qui apprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum. 4 Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt. 5 Et rursum alium misit, et illum occiderunt, et plures alios, quosdam caedentes, alios vero occidentes. 6 Adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum, dicens 'Reverebuntur filium meum.' 7 Coloni autem dixerunt ad invicem: 'Hic est heres. Venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas'" 8 Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam. 9 Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis. 10 Nec scripturam hanc legistis:
'Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,12 Et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam; cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
hic factus est in caput anguli;
11 a Domino factum est istud
et est mirabile in oculis nostris'?"
'Dixit Dominus Domino meo:37 Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius eius?" Et multa turba eum libenter audivit.
Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis.'
13 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis:
"Magister, aspice quales lapides et quales structurae." 2 Et respondens
Iesus ait illi: "Vides has omnes magnas aedificationes? Non relinquetur
lapis super lapidem qui non destruatur."
3 Et cum sederet in montem Olivarum contra templum, interrogabant eum
separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas: 4 "Dic nobis: quando
ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari?"
5 Et respondens Iesus coepit dicere illis: "Videte ne quis vos seducat.
6 Multi enim venient in nomine meo, dicentes: 'Ego sum,' et multos
seducent. 7 Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne
timueritis. Oportet enim fieri sed nondum finis. 8 Exsurget autem gens
super gentem et regnum super regnum, et erunt terraemotus per loca et
fames. Initium dolorum haec. 9 Videte autem vosmetipsos. Tradent enim
vos conciliis, et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis
propter me in testimonium illis. 10 Et in omnes gentes primum oportet
praedicari evangelium. 11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite
praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id
loquimini; non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus. 12 Tradet
autem frater fratrem in mortem et pater filium; et consurgent filii in
parentes et morte afficient eos; 13 et eritis odio omnibus propter nomen
meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non
debet--qui legit intellegat--tunc qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; 15
et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat, ut tollat quid de
domo sua; 16 et, qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum
suum. 17 Vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus! 18 Orate
vero, ut hieme non fiant; 19 erunt enim dies illi tribulationes tales, quales
non fuerunt ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque
fient. 20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed
propter electos, quos elegit, breviavit dies. 21 Et tunc, si quis vobis dixerit:
'Ecce hic est Christus, ecce illic', ne credideritis. 22 Exsurgent enim
pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad
seducendos, si potest fieri, etiam electos. 23 Vos ergo videte; ecce praedixi
vobis omnia.
24 Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna
non dabit splendorem suum, 25 et erunt stellae caeli decidentes et virtutes,
quae sunt in caelis, movebuntur.
26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute
multa et gloria. 27 Et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a
quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli.
28 A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit et nata
fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas. 29 Sic et vos, cum
videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis. 30 Amen dico
vobis: non transiet generatio haec donec omnia ista fiant. 31 Caelum et
terra transibunt; verba autem mea non transibunt. 32 De die autem illo vel
hora, nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater. 33 Videte,
vigilate, et orate; nescitis enim quando tempus sit. 34 Sicut homo qui
peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem,
unicuique opus suum, ianitori quoque praecipiat ut vigilet. 35 Vigilate
ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte
an galli cantu an mane; 36 ne, cum venerit repente, inveniat vos
dormientes. 37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate!"
14 Erat autem Pascha et Azyma post biduum, et quaerebant summi
sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent. 2 Dicebant
enim: "Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi."
3 Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit
mulier habens alabastrum unguenti nardi pretiosi; et fracto alabastro,
effudit super caput eius. 4 Erant autem quidam indigne ferentes intra
semetipsos et dicentes: "Ut quid perditio ista unguenti facta est? 5 Poterat
enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari
pauperibus." Et fremebant in eam. 6 Iesus autem dixit: "Sinite eam. Quid
illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. 7 Semper enim pauperes
habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis benefacere; me autem
non semper habetis. 8 Quod habuit, haec fecit: praevenit unguere corpus
meum in sepulturam. 9 Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit
evangelium istud in universum mundum, et quod fecit haec, narrabitur in
memoriam eius."
10 Et Iudas Iscariotis, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes ut
proderet eum illis. 11 Qui audientes, gavisi sunt et promiserunt ei
pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum opportune traderet.
12 Et primo die Azymorum, quando pascha immolabant, dicunt ei
discipuli: "Quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha?" 13 Et
mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: "Ite in civitatem et occurret vobis
homo laguenam aquae baiulans. Sequimini eum 14 et quocumque
introierit, dicite domino domus quia magister dicit: 'Ubi est refectio mea
ubi pascha cum discipulis meis manducem?' 15 et ipse vobis
demonstrabit cenaculum grande stratum. Et illic parate nobis." 16 Et
abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat
illis; et praeparaverunt pascha.
17 Vespere autem facto, venit cum Duodecim 18 et discumbentibus eis et
manducantibus, ait Iesus: "Amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet,
qui manducat mecum." 19 "At illi coeperunt contristari et dicere ei
singillatim: "Numquid ego?" 20 Qui ait illis: "Unus ex Duodecim qui
intinguit mecum in catino; 21 et Filius quidem hominis vadit sicut
scriptum est de eo. Vae autem homini illi per quem Filius hominis
traditur; bonum ei si non esset natus homo ille.
22 Et manducantibus illis, accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit
eis et ait: "Sumite. Hoc est corpus meum." 23 Et, accepto calice, gratias
agens dedit eis et biberunt ex illo omnes; 24 et ait illis: "Hic est sanguis
meus, novi testamenti qui pro multis effunditur. 25 Amen dico vobis quod
iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam
novum in regno Dei."
26 Et, hymno dicto, exierunt in montem Olivarum 27 et ait eis Iesus:
"Omnes scandalizabimini in nocte ista, quia scriptum est: 'Percutiam
pastorem et dispergentur oves'. 28 Sed posteaquam resurrexero,
praecedam vos in Galilaeam." 29 Petrus autem ait ei: "Et si omnes
scandalizati fuerint, sed non ego." 30 Et ait illi Iesus: "Amen dico tibi quia
tu hodie in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es
negaturus." 31 At ille amplius loquebatur: "Et si oportuerit me simul
commori tibi, non te negabo!" Similiter autem et omnes dicebant.
32 Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis:
"Sedete hic donec orem." 33 Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem
secum; et coepit pavere et taedere. 34 Et ait illis: "Tristis est anima mea
usque ad mortem. Sustinete hic et vigilate. 35 Et cum processisset
paululum, procidit super terram et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo
hora. 36 Et dixit: "Abba Pater, omnia possibilia tibi sunt. Transfer calicem
hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu." 37 Et venit et invenit eos
dormientes et ait Petro Simon: "Dormis; non potuisti una hora vigilare?
38 Vigilate et orate ut non intretis in temptationem. Spiritus quidem
promptus; caro vero infirma. 39 Et iterum abiens, oravit eundem
sermonem dicens. 40 Et reversus denuo, invenit eos dormientes; erant
enim oculi illorum ingravati. Et ignorabant quid responderent ei. 41 Et
venit tertio et ait illis: "Dormite iam et requiescite. Sufficit! Venit
hora--ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum. 42 Surgite;
eamus--ecce qui me tradit prope est."
43 Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas, unus ex Duodecim, et cum
illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a
senioribus. 44 Dederat autem traditor eius signum eis, dicens:
"Quemcumque osculatus fuero, ipse est. Tenete eum et ducite." 45 Et cum
venisset, statim accedens ad eum, ait: "Rabbi," et osculatus est eum. 46 At
illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum. 47 Unus autem quidam de
circumstantibus, educens gladium, percussit servum summi sacerdotis et
amputavit illi auriculam. 48 Et respondens Iesus ait illis: "Tamquam ad
latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me? 49 Cotidie eram
apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed adimpleantur
Scripturae." 50 Tunc discipuli eius relinquentes eum, omnes fugerunt.
51 Adulescens autem quidam sequebatur illum, amictus sindone super
nudo, et tenuerunt eum; 52 at ille, reiecta sindone, nudus profugit ab eis.
53 Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem, et conveniunt omnes
sacerdotes et scribae et seniores. 54 Petrus autem a longe secutus est eum,
usque intro in atrium summi sacerdotis, et sedebat cum ministris et
calefaciebat se ad ignem. 55 Summi vero sacerdotes et omne concilium
quaerebant adversum Iesum testimonium, ut eum morti traderent, nec
inveniebant. 56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum; et
convenientia testimonia non erant. 57 Et quidam surgentes, falsum
testimonium ferebant adversus eum dicentes: 58 "Nos audivimus eum
dicentem: 'Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra triduum
aliud non manu factum aedificabo'." 59 Et non erat conveniens
testimonium illorum. 60 Et exsurgens summus sacerdos in medium,
interrogavit Iesum dicens: "Non respondes quicquam ad ea quae tibi
obiciuntur ab his." 61 Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum
summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: "Tu es Christus Filius
Benedicti?" 62 Iesus autem dixit illi: "Ego sum et videbitis Filium hominis
a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli." 63 Summus
autem sacerdos, scindens vestimenta sua, ait: "Quid adhuc necessarii
sunt nobis testes? 64 Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur?" Qui
omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. 65 Et coeperunt quidam
conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei:
"Prophetiza." Et ministri alapis eum caedebant.
66 Et cum esset Petrus in atrio, deorsum venit una ex ancillis summi
sacerdotis 67 et, cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait:
"Et tu cum Iesu Nazareno eras." 68 At ille negavit dicens: "Neque scio
neque novi quid dicas." Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
69 "Rursus autem, cum vidisset illum, ancilla coepit dicere circum
stantibus: "Hic ex illis est!" 70 At ille iterum negavit. Et post pusillum
rursus, qui adstabant dicebant Petro: "Vere ex illis es, nam et Galilaeus
es." 71 Ille autem coepit anathematizare et iurare: "Nescio hominem
istum, quem dicitis." 72 Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est
Petrus verbi quod dixerat ei Iesus: "Priusquam gallus cantet bis, ter me
negabis." Et coepit flere.
15 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum
senioribus et scribis et universo concilio, vincientes Iesum duxerunt et
tradiderunt Pilato. 2 Et interrogavit eum Pilatus: "Tu es rex Iudaeorum?"
At ille respondens ait illi: "Tu dicis." 3 Et accusabant eum summi
sacerdotes in multis. 4 Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens:
"Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant." 5 Iesus autem
amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. 6 Per diem autem festum
dimittere solebat illis unum ex vinctis, quemcumque peterent. 7 Erat
autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditione
fecerant homicidium. 8 Et cum ascendisset turba, coepit rogare sicut
semper faciebat illis. 9 Pilatus autem respondit eis et dixit: "Vultis
dimittam vobis regem Iudaeorum?" 10 Sciebat enim quod per invidiam
tradidissent eum summi sacerdotes. 11 Pontifices autem concitaverunt
turbam ut magis Barabban dimitteret eis. 12 Pilatus autem iterum
respondens ait illis: "Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum?" 13 At illi
iterum clamaverunt: "Crucifige eum!" 14 Pilatus vero dicebat eis: "Quid
enim mali fecit?" At illi magis clamabant: "Crucifige eum!" 15 Pilatus
autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum
flagellis caesum, ut crucifigeretur.
16 Milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant
totam cohortem. 17 Et induunt eum purpuram et imponunt ei plectentes
spineam coronam, 18 et coeperunt salutare eum: "Ave, rex Iudaeorum!"
19 Et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes
genua adorabant eum. 20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum
purpuram et induerunt eum vestimentis suis. Et educunt illum ut
crucifigerent eum.
21 Et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum
venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius. 22 Et
perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae
locus. 23 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum, et ille non accepit. 24 Et
crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis
quis quid tolleret. 25 Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. 26 Et erat
titulus causae eius inscriptus: "Rex Iudaeorum." 27 Et cum eo crucifigunt
duos latrones, unum a dextris et alium a sinistris eius. 28 Et impleta est
scriptura quae dicit: "Et cum iniquis reputatus est."
29 Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua et dicentes:
"Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat; 30 salvum fac
temetipsum descendens de cruce!" 31 Similiter et summi sacerdotes,
ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant: "Alios salvos fecit, se ipsum
non potest salvum facere. 32 Christus rex Israel, descendat nunc de cruce,
ut videamus et credamus." Et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei.
33 Et, facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in
horam nonam. 34 Et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens:
"Heloi, Heloi, lema sabacthani?", quod est interpretatum: "Deus meus,
Deus meus, ut quid dereliquisti me?" 35 Et quidam de circumstantibus
audientes dicebant: "Ecce Eliam vocat." 36 Currens autem unus et implens
spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: "Sinite.
Videamus si veniat Elias ad deponendum eum." 37 Iesus autem, emissa
voce magna, exspiravit. 38 Et velum templi scissum est in duo a sursum
usque deorsum. 39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic
clamans exspirasset, ait: "Vere homo hic Filius Dei erat." 40 Erant autem et
mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalene et Maria
Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome, 41 quae, cum esset in Galilaea,
sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo
ascenderant Hierosolyma.
42 Et cum iam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante
sabbatum, 43 venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio, qui et ipse erat
expectans regnum Dei, et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu.
44 Pilatus autem mirabatur si iam obisset, et, accersito centurione,
interrogavit eum si iam mortuus esset. 45 Et cum cognovisset a centurione,
donavit corpus Ioseph. 46 Ioseph autem mercatus sindonem et deponens
eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de
petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. 47 Maria autem
Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur.
16 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et
Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum. 2 Et valde mane,
prima sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole. 3 Et dicebant
ad invicem: "Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?" 4 Et
respicientes vident revolutum lapidem; erat quippe magnus valde. 5 Et
introeuntes in monumento, viderunt iuvenem sedentem in dextris,
coopertum stola candida, et obstupuerunt. 6 Qui dicit illis: "Nolite
expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic.
Ecce locus ubi posuerunt eum. 7 Sed ite et dicite discipulis eius et Petro:
'Praecedit vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.'" 8 At illae
exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor et pavor, et
nemini quidquam dixerunt, timebant enim.
[9 Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae
Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia. 10 Illa vadens nuntiavit
his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus. 11 Et illi, audientes quia
viveret et visus esset ab ea, non crediderunt. 12 Post haec autem duobus ex
eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam; 13 et illi
euntes nuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt.
14 Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit
incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qui viderant eum
resurrexisse, non crediderant. 15 Et dixit eis: "Euntes in mundum
universum, praedicate evangelium omni creaturae. 16 Qui crediderit et
baptizatus fuerit, salvus erit. Qui vero non crediderit, condemnabitur.
17 Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo
daemonia eicient, linguis loquentur novis, 18 serpentes tollent et, si
mortiferum quid biberint, non eos nocebit, super aegrotos manus
imponent et bene habebunt."
19 Et Dominus quidem, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum
et sedit a dextris Dei. 20 Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino
cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.]
Bible | The Latin Library | The Classics Page |