1 quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum
2 sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis
3 visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile
4 ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem
5 fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth
6 erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella
7 et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis
8 factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum
9 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini
10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi
11 apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi
12 et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum
13 ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem
14 et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt
15 erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
16 et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum
17 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam
18 et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis
19 et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare
20 et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo
21 et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo
22 egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus
23 et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam
24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens
25 quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines
26 in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth
27 ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria
28 et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus
29 quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio
30 et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum
31 ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum
32 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius
33 et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis
34 dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco
35 et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei
36 et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis
37 quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum
38 dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus
39 exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda
40 et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth
41 et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth
42 et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui
43 et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me
44 ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo
45 et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino
46 et ait Maria magnificat anima mea Dominum
47 et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
48 quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes
49 quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius
50 et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum
51 fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui
52 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles
53 esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes
54 suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae
55 sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula
56 mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam
57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium
58 et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei
59 et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam
60 et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes
61 et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine
62 innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum
63 et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi
64 apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum
65 et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec
66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo
67 et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens
68 benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui
70 sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius
71 salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos
72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti
73 iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
74 daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi
75 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris
76 et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius
77 ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum
78 per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto
79 inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis
80 puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel
1 factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis
2 haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino
3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem
4 ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David
5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate
6 factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret
7 et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio
8 et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum
9 et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno
10 et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo
11 quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David
12 et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio
13 et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium
14 gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis
15 et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis
16 et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio
17 videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc
18 et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos
19 Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo
20 et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos
21 et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur
22 et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino
23 sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur
24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum
25 et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo
26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini
27 et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo
28 et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit
29 nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace
30 quia viderunt oculi mei salutare tuum
31 quod parasti ante faciem omnium populorum
32 lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel
33 et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo
34 et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur
35 et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes
36 et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua
37 et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die
38 et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem
39 et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth
40 puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo
41 et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae
42 et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi
43 consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius
44 existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos
45 et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum
46 et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem
47 stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius
48 et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te
49 et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse
50 et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos
51 et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo
52 et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines
1 anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinae tetrarcha
2 sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto
3 et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum
4 sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
5 omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas
6 et videbit omnis caro salutare Dei
7 dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira
8 facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae
9 iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur
10 et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus
11 respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat
12 venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus
13 at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis
14 interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris
15 existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus
16 respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
17 cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili
18 multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum
19 Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes
20 adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere
21 factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum
22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi
23 et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli
24 qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit Iannae qui fuit Ioseph
25 qui fuit Matthathiae qui fuit Amos qui fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Naggae
26 qui fuit Maath qui fuit Matthathiae qui fuit Semei qui fuit Iosech qui fuit Ioda
27 qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri
28 qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam qui fuit Helmadam qui fuit Her
29 qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit Iorim qui fuit Matthat qui fuit Levi
30 qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona qui fuit Eliachim
31 qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit Nathan qui fuit David
32 qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson
33 qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae
34 qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor
35 qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale
36 qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem qui fuit Noe qui fuit Lamech
37 qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan
38 qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei
1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum
2 diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit
3 dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat
4 et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei
5 et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis
6 et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa
7 tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia
8 et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies
9 et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum
10 scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te
11 et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
12 et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum
13 et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus
14 et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo
15 et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus
16 et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere
17 et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat
18 Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me
19 praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis
20 et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum
21 coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris
22 et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph
23 et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua
24 ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua
25 in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra
26 et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam
27 et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus
28 et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes
29 et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum
30 ipse autem transiens per medium illorum ibat
31 et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis
32 et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius
33 et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna
34 dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei
35 et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit
36 et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt
37 et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis
38 surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea
39 et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis
40 cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos
41 exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum
42 facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis
43 quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum
44 et erat praedicans in synagogis Galilaeae
1 factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth
2 et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant retia
3 ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas
4 ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam
5 et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete
6 et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum
7 et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur
8 quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine
9 stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant
10 similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris capiens
11 et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum
12 et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare
13 et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo
14 et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illis
15 perambulabat autem magis sermo de illo et conveniebant turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis
16 ipse autem secedebat in deserto et orabat
17 et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos
18 et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quaerebant eum inferre et ponere ante eum
19 et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum
20 quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua
21 et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus
22 ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris
23 quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula
24 ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam
25 et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum
26 et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie
27 et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi sequere me
28 et relictis omnibus surgens secutus est eum
29 et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes
30 et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis
31 et respondens Iesus dixit ad illos non egent qui sani sunt medico sed qui male habent
32 non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam
33 at illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibunt
34 quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare
35 venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc ieiunabunt in illis diebus
36 dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo
37 et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt
38 sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur
39 et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est
1 factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus
2 quidam autem Pharisaeorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis
3 et respondens Iesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant
4 quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus
5 et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati
6 factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida
7 observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum
8 ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit
9 ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere
10 et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eius
11 ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu
12 factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei
13 et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit
14 Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et Bartholomeum
15 Mattheum et Thomam Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes
16 Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor
17 et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis
18 qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur
19 et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes
20 et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei
21 beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc fletis quia ridebitis
22 beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis
23 gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum
24 verumtamen vae vobis divitibus quia habetis consolationem vestram
25 vae vobis qui saturati estis quia esurietis vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis
26 vae cum bene vobis dixerint omnes homines secundum haec faciebant prophetis patres eorum
27 sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt
28 benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos
29 ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere
30 omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne repetas
31 et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter
32 et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt
33 et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt
34 et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia
35 verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos
36 estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est
37 nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini
38 date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis
39 dicebat autem illis et similitudinem numquid potest caecus caecum ducere nonne ambo in foveam cadent
40 non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister eius
41 quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quae in oculo tuo est non consideras
42 et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui
43 non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum
44 unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam
45 bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur
46 quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quae dico
47 omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est
48 similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram
49 qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna
1 cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum
2 centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus
3 et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius
4 at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes
5 diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis
6 Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres
7 propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus
8 nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit
9 quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni
10 et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum
11 et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa
12 cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa
13 quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere
14 et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge
15 et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae
16 accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam
17 et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem
18 et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his
19 et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
20 cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
21 in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum
22 et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur
23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me
24 et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri
25 sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt
26 sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam
27 hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
28 dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo
29 et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis
30 Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo
31 cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt
32 similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis
33 venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet
34 venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum
35 et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis
36 rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit
37 et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti
38 et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat
39 videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est
40 et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic
41 duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta
42 non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget
43 respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti
44 et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit
45 osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos
46 oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos
47 propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit
48 dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata
49 et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit
50 dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace
1 et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo
2 et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant
3 et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis
4 cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem
5 exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud
6 et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem
7 et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud
8 et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat
9 interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola
10 quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant
11 est autem haec parabola semen est verbum Dei
12 qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant
13 nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt
14 quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum
15 quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia
16 nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen
17 non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat
18 videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo
19 venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba
20 et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre
21 qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt
22 factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt
23 navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur
24 accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas
25 dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei
26 enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam
27 et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis
28 is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas
29 praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta
30 interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum
31 et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent
32 erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos
33 exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est
34 quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas
35 exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt
36 nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione
37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est
38 et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens
39 redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus
40 factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum
41 et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius
42 quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur
43 et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari
44 accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius
45 et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit
46 et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse
47 videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit
48 at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace
49 adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum
50 Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit
51 et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae
52 flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit
53 et deridebant eum scientes quia mortua esset
54 ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge
55 et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare
56 et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat
1 convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent
2 et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos
3 et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis
4 et in quamcumque domum intraveritis ibi manete et inde ne exeatis
5 et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos
6 egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique
7 audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et haesitabat eo quod diceretur
8 a quibusdam quia Iohannes surrexit a mortuis a quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit
9 et ait Herodes Iohannem ego decollavi quis autem est iste de quo audio ego talia et quaerebat videre eum
10 et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaida
11 quod cum cognovissent turbae secutae sunt illum et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos qui cura indigebant sanabat
12 dies autem coeperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quae circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus
13 ait autem ad illos vos date illis manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas
14 erant autem fere viri quinque milia ait autem ad discipulos suos facite illos discumbere per convivia quinquagenos
15 et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes
16 acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in caelum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas
17 et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cofini duodecim
18 et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbae
19 at illi responderunt et dixerunt Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit
20 dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Dei
21 at ille increpans illos praecepit ne cui dicerent hoc
22 dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere
23 dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me
24 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illam
25 quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat
26 nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum
27 dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei
28 factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraret
29 et factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgens
30 et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias
31 visi in maiestate et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalem
32 Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illo
33 et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret
34 haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem
35 et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum audite
36 et dum fieret vox inventus est Iesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant
37 factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa
38 et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi
39 et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum
40 et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt
41 respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum
42 et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit
43 et increpavit Iesus spiritum inmundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius
44 stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat dixit ad discipulos suos ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum
45 at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verbo
46 intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset
47 at Iesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus se
48 et ait illis quicumque susceperit puerum istum in nomine meo me recipit et quicumque me recipit recipit eum qui me misit nam qui minor est inter omnes vos hic maior est
49 respondens autem Iohannes dixit praeceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum
50 et ait ad illum Iesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis est
51 factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis eius et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem
52 et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi
53 et non receperunt eum quia facies eius erat euntis Hierusalem
54 cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos
55 et conversus increpavit illos
56 et abierunt in aliud castellum
57 factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum sequar te quocumque ieris
58 et ait illi Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
59 ait autem ad alterum sequere me ille autem dixit Domine permitte mihi primum ire sepelire patrem meum
60 dixitque ei Iesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei
61 et ait alter sequar te Domine sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt
62 ait ad illum Iesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei
1 post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus
2 et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem
3 ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos
4 nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis
5 in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domui
6 et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur
7 in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum
8 et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quae adponuntur vobis
9 et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei
10 in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite
11 etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei
12 dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati
13 vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent
14 verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis
15 et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris
16 qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit
17 reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo
18 et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem
19 ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit
20 verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis
21 in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te
22 omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare
23 et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quae videtis
24 dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt
25 et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo
26 at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis
27 ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum
28 dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives
29 ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximus
30 suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto
31 accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivit
32 similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit
33 Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est
34 et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit
35 et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi
36 quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones
37 at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Iesus vade et tu fac similiter
38 factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam
39 et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius
40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet
41 et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima
42 porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea
1 et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos suos
2 et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum
3 panem nostrum cotidianum da nobis cotidie
4 et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationem
5 et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes
6 quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum
7 et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi
8 dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios
9 et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis
10 omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur
11 quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi
12 aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem
13 si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se
14 et erat eiciens daemonium et illud erat mutum et cum eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae
15 quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia
16 et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eo
17 ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet
18 si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia
19 si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt
20 porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit in vos regnum Dei
21 cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidet
22 si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit
23 qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit
24 cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi
25 et cum venerit invenit scopis mundatam
26 et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribus
27 factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti
28 at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt
29 turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae
30 nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti
31 regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic
32 viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hic
33 nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant
34 lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit
35 vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint
36 si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te
37 et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit
38 Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium
39 et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate
40 stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit
41 verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis
42 sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittere
43 vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro
44 vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciunt
45 respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis
46 at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas
47 vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos
48 profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchra
49 propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur
50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista
51 a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione
52 vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis
53 cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis
54 insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum
1 multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis
2 nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur
3 quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis
4 dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quod faciant
5 ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete
6 nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo
7 sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis
8 dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei
9 qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram angelis Dei
10 et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur
11 cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis
12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere
13 ait autem quidam ei de turba magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem
14 at ille dixit ei homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vos
15 dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet
16 dixit autem similitudinem ad illos dicens hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager adtulit
17 et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos
18 et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea
19 et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare
20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt
21 sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives
22 dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiamini
23 anima plus est quam esca et corpus quam vestimentum
24 considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis
25 quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum
26 si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis
27 considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis
28 si autem faenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei
29 et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli
30 haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis
31 verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur vobis
32 nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum
33 vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit
34 ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit
35 sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes
36 et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei
37 beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis
38 et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi
39 hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
40 et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit
41 ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes
42 dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram
43 beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem
44 vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illum
45 quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari
46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet
47 ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit multas
48 qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo
49 ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur
50 baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiatur
51 putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem
52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres
53 dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam
54 dicebat autem et ad turbas cum videritis nubem orientem ab occasu statim dicitis nimbus venit et ita fit
55 et cum austrum flantem dicitis quia aestus erit et fit
56 hypocritae faciem terrae et caeli nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatis
57 quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est
58 cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem
59 dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas
1 aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum
2 et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt
3 non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis
4 sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem
5 non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis
6 dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit
7 dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat
8 at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora
9 et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam
10 erat autem docens in synagoga eorum sabbatis
11 et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere
12 quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua
13 et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum
14 respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati
15 respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare
16 hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati
17 et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo
18 dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud
19 simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius
20 et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei
21 simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum
22 et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem
23 ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos
24 contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt
25 cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis
26 tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti
27 et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis
28 ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras
29 et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei
30 et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi
31 in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere
32 et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor
33 verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem
34 Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti
35 ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine Domini
1 et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum
2 et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum
3 et respondens Iesus dixit ad legis peritos et Pharisaeos dicens si licet sabbato curare
4 at illi tacuerunt ipse vero adprehensum sanavit eum ac dimisit
5 et respondens ad illos dixit cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet et non continuo extrahet illum die sabbati
6 et non poterant ad haec respondere illi
7 dicebat autem et ad invitatos parabolam intendens quomodo primos accubitus eligerent dicens ad illos
8 cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco ne forte honoratior te sit invitatus ab eo
9 et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere
10 sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus
11 quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur
12 dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio
13 sed cum facis convivium voca pauperes debiles claudos caecos
14 et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum
15 haec cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei
16 at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos
17 et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia
18 et coeperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum
19 et alter dixit iuga boum emi quinque et eo probare illa rogo te habe me excusatum
20 et alius dixit uxorem duxi et ideo non possum venire
21 et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc
22 et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc locus est
23 et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea
24 dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam
25 ibant autem turbae multae cum eo et conversus dixit ad illos
26 si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus
27 et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus
28 quis enim ex vobis volens turrem aedificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum
29 ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei
30 dicentes quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare
31 aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se
32 alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt
33 sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus
34 bonum est sal si autem sal quoque evanuerit in quo condietur
35 neque in terram neque in sterquilinium utile est sed foras mittetur qui habet aures audiendi audiat
1 erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum
2 et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis
3 et ait ad illos parabolam istam dicens
4 quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam
5 et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens
6 et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat
7 dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia
8 aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat
9 et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram
10 ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente
11 ait autem homo quidam habuit duos filios
12 et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam
13 et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose
14 et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere
15 et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos
16 et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat
17 in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo
18 surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te
19 et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis
20 et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum
21 dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus
22 dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes
23 et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur
24 quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari
25 erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum
26 et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent
27 isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit
28 indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum
29 at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer
30 sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum
31 at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt
32 epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est
1 dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius
2 et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare
3 ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem fodere non valeo mendicare erubesco
4 scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas
5 convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meo
6 at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta
7 deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta
8 et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt
9 et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula
10 qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est
11 si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis
12 et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis
13 nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae
14 audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum
15 et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum
16 lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit
17 facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere
18 omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechatur
19 homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide
20 et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus
21 cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius
22 factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno
23 elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius
24 et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma
25 et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris
26 et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare
27 et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei
28 habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum
29 et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illos
30 at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent
31 ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent
1 et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt
2 utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis
3 adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi
4 et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi
5 et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem
6 dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis
7 quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe
8 et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes
9 numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto
10 sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus
11 et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam
12 et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe
13 et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri
14 quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt
15 unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum
16 et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus
17 respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt
18 non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena
19 et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit
20 interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione
21 neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est
22 et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis
23 et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini
24 nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua
25 primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac
26 et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis
27 edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes
28 similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant
29 qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit
30 secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur
31 in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro
32 memores estote uxoris Loth
33 quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam
34 dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur
35 duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur
36 respondentes dicunt illi ubi Domine
37 qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
1 dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere
2 dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur
3 vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo
4 et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor
5 tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me
6 ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit
7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis
8 dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra
9 dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam
10 duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus
11 Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus
12 ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo
13 et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori
14 dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur
15 adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos
16 Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei
17 amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud
18 et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo
19 dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus
20 mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem
21 qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea
22 quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
23 his ille auditis contristatus est quia dives erat valde
24 videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt
25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
26 et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri
27 ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum
28 ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
29 qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei
30 et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam
31 adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis
32 tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur
33 et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget
34 et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur
35 factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans
36 et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset
37 dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret
38 et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei
39 et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei
40 stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum
41 dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam
42 et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit
43 et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo
1 et ingressus perambulabat Hiericho
2 et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives
3 et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat
4 et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus
5 et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere
6 et festinans descendit et excepit illum gaudens
7 et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset
8 stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum
9 ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae
10 venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat
11 haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur
12 dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti
13 vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio
14 cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos
15 et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset
16 venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit
17 et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates
18 et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas
19 et huic ait et tu esto supra quinque civitates
20 et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario
21 timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti
22 dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi
23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud
24 et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet
25 et dixerunt ei domine habet decem mnas
26 dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo
27 verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me
28 et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma
29 et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos
30 dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite
31 et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat
32 abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum
33 solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum
34 at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet
35 et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum
36 eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via
37 et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus
38 dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis
39 et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos
40 quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt
41 et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens
42 quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis
43 quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique
44 ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae
45 et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes
46 dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum
47 et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere
48 et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum
1 et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus
2 et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem
3 respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi
4 baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus
5 at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi
6 si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse
7 et responderunt se nescire unde esset
8 et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio
9 coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus
10 et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem
11 et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem
12 et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt
13 dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur
14 quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas
15 et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae
16 veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit
17 ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
18 omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum
19 et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam
20 et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis
21 et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces
22 licet nobis dare tributum Caesari an non
23 considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis
24 ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris
25 et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo
26 et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt
27 accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum
28 dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo
29 septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis
30 et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio
31 et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt
32 novissima omnium mortua est et mulier
33 in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem
34 et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias
35 illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores
36 neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis
37 quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob
38 Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei
39 respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti
40 et amplius non audebant eum quicquam interrogare
41 dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse
42 et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
43 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
44 David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est
45 audiente autem omni populo dixit discipulis suis
46 adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis
47 qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem
1 respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites
2 vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo
3 et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit
4 nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit
5 et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit
6 haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
7 interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient
8 qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos
9 cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis
10 tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum
11 terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt
12 sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum
13 continget autem vobis in testimonium
14 ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis
15 ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri
16 trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis
17 et eritis odio omnibus propter nomen meum
18 et capillus de capite vestro non peribit
19 in patientia vestra possidebitis animas vestras
20 cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius
21 tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam
22 quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt
23 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic
24 et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum
25 et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum
26 arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur
27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate
28 his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra
29 et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores
30 cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas
31 ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei
32 amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant
33 caelum et terra transibunt verba autem mea non transient
34 adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa
35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae
36 vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis
37 erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti
38 et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum
1 adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha
2 et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem
3 intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim
4 et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis
5 et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare
6 et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis
7 venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha
8 et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus
9 at illi dixerunt ubi vis paremus
10 et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat
11 et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem
12 et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate
13 euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha
14 et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo
15 et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar
16 dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei
17 et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos
18 dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat
19 et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem
20 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur
21 verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa
22 et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur
23 et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset
24 facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior
25 dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur
26 vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator
27 nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat
28 vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis
29 et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum
30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel
31 ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum
32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos
33 qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire
34 et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me
35 et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil
36 dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium
37 dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent
38 at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est
39 et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli
40 et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem
41 et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat
42 dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat
43 apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat
44 et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram
45 et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia
46 et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem
47 adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum
48 Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis
49 videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio
50 et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram
51 respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum
52 dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus
53 cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum
54 conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe
55 accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum
56 quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat
57 at ille negavit eum dicens mulier non novi illum
58 et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum
59 et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est
60 et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus
61 et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis
62 et egressus foras Petrus flevit amare
63 et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes
64 et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit
65 et alia multa blasphemantes dicebant in eum
66 et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis
67 et ait illis si vobis dixero non creditis mihi
68 si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis
69 ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei
70 dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum
71 at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius
1 et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum
2 coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse
3 Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis
4 ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine
5 at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc
6 Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset
7 et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus
8 Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri
9 interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat
10 stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum
11 sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum
12 et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem
13 Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe
14 dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis
15 sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei
16 emendatum ergo illum dimittam
17 necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum
18 exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban
19 qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem
20 iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum
21 at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum
22 ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam
23 at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum
24 et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum
25 dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum
26 et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum
27 sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum
28 conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros
29 quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt
30 tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos
31 quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet
32 ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur
33 et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris
34 Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes
35 et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus
36 inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi
37 dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac
38 erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum
39 unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos
40 respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es
41 et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit
42 et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum
43 et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso
44 erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam
45 et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium
46 et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit
47 videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat
48 et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur
49 stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes
50 et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus
51 hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei
52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
53 et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat
54 et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat
55 subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius
56 et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum
1 una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata
2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento
3 et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu
4 et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti
5 cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis
6 non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset
7 dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere
8 et recordatae sunt verborum eius
9 et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus
10 erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec
11 et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis
12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat
13 et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus
14 et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant
15 et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis
16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent
17 et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes
18 et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus
19 quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo
20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum
21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt
22 sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum
23 et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere
24 et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt
25 et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae
26 nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam
27 et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant
28 et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire
29 et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis
30 et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis
31 et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum
32 et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas
33 et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant
34 dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni
35 et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis
36 dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere
37 conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre
38 et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra
39 videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere
40 et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes
41 adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur
42 at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis
43 et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis
44 et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me
45 tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas
46 et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia
47 et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma
48 vos autem estis testes horum
49 et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto
50 eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis
51 et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum
52 et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno
53 et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen
The Bible | The Latin Library | The Classics Page |