I Senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui
cognoverunt veritatem, 2 propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in aeternum. 3
Sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate.
4
Gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a
Patre. 5 Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus
ab initio ut diligamus alterutrum. 6 Et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius; hoc
mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis.
7 Quoniam multi seductores
exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne; hic est seductor et
antichristus. 8 Videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut mercedem plenam accipiatis.
9 Omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi, Deum non habet qui; permanet in doctrina
hic et Filium et Patrem habet. 10 Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere
eum in domum nec ave ei dixeritis; 11 qui enim dicit illi ave communicat operibus illius malignis.
12 Plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum. spero enim me futurum apud vos et
os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit. 13 Salutant te filii sororis tuae electae.
The Bible
The Latin Library
The Classics Page